Sacramentaire Léonien (Sacramentarium Veronense) (page 30)
P F C SP (suite)
Familiam tuam, Domine, propitiata majestate circumspice, ut nec suis infecta sit vitiis, nec externis obligata peccatis, sed ab utrisque libera tibi semper et purgata deserviat. Per, etc.
XXI. Item alia. --Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut toto tibi corde famulemur, quia nulla nobis praevalebit hostilitas, si in te, Domine, veraciter confidamus. Per, etc. Hujus nobis, Domine, quaesumus, sacrificii placatione succurre, cujus remediis dignaris absolvere peccatores. Per, etc.
Vere dignum. Quia, dum beneficia tua largiris indignis, magna pietate nos admones, multo potiora dona sumpturos si praeceptionum tuarum et eruditionibus proficiamus et factis. Per, etc.
Majestatem tuam, Domine, supplices deprecamur ut nos et coelestibus expiare mysteriis, et perpetuis non desinas fovere praesidiis. Per, etc.
Tuere propitius, Domine, quaesumus, familiam tuam, et quam benigna defensione non deseris, propensius tibi redde subjectam, ut gratiam tuam, quam sumit indebita, copiosius devota percipiat. Per, etc.
XXII. Item alia. --Deus, qui justitiam diligis et injusta condemnas, da nobis, quaesumus, et amare quae recta sunt, et perversa vitare. Per, etc. Veritatis auctor et misericordiae, Deus, 128 qui nos et sollicitudine non pigros esse, et neminem laedere voluisti, praesta, quaesumus, ut nulli noxia cupiamus inferre, et vexare molientium caveamus in cursus. Per, etc.
Ab occultis nostris tua nos, Domine, sancta purificent, et ab externis erroribus perpetua virtute defendant. Per, etc.
Vere dignum. Misericordiam tuam, Domine, deprecantes, ut nos divinis rebus tribuas studere veraciter, nec sub specie religionis sacros impugnare patiaris effectus. Quoniam sibi modis omnibus inimici sunt qui tuae voluntati nituntur esse contrarii, propriae potius salutis operantes excidium, quam tuis dispositionibus adversa mente nocituri. Per, etc.
Muneris divini perceptio, quaesumus, Domine, semper a nobis et peccata nostra submoveat, et externa depellat. Per, etc.
Populum tuum, Domine, quaesumus, posside coelestibus institutis, ut omnia vitando quae mala sunt, et bona cuncta sectando, non indignationem tuam, sed jugiter misericordiam consequatur. Per, etc.
XXIII. Item alia. --Concede, omnipotens Deus, ut et gaudiorum plenitudinem consequamur, et majestati tuae propensius simus devoti. Per, etc. Offerimus, Domine, laudes et munera, pro concessis beneficiis exhibentes gratias, et pro concedendis suppliciter deprecantes. Per, etc.
Vere dignum. Qui facis mirabilia magna solus, et non tantum pro peccatis nostris non retribuis quae meremur, sed insuper etiam consolationis tuae dona praestas immeritis; magis nos ad cultum nominis tui pio largiens munere provocari, quam debita castigatione compelli, et clementer indulgens ut servilis metus in affectum transeat filiorum. Per, etc.
Toto tibi, Domine, corde substrati, bonitatem tuam supplices exoramus ut nos et temporalibus praesidiis fovere non desinas, et aeternis instruere non omittas. Per, etc.
Laetetur, Domine, quaesumus, populus tuus, tua dextera sublevatus, et a tribulatione respirans, continuis protegatur auxiliis, et religiosa conversatione proficiens, et praesentibus bonis gaudeat et futuris. Per, etc.
Precamur, omnipotens Deus, omnes propitiatus a nobis remove pravitates, et cunctas benignus depelle nequitias. Per, etc.
XXX. 129 Ad virgines sacras. Respice, Domine, propitius super has famulas tuas, ut virginitatis sanctae propositum, quod te inspirante suscipiunt, te gubernante custodiant. Per, etc.
Deus, castorum corporum benignus habitator, et incorruptarum Deus amator animarum; Deus, qui humanam substantiam in primis hominibus diabolica fraude vitiatam, ita in Verbo tuo, per quod omnia facta sunt, reparas, ut eam non solum ad primae originis innocentiam revoces, sed etiam ad experientiam quorumdam bonorum, quae in novo saeculo sunt habenda, perducas, et obstrictos adhuc conditione mortalium, jam ad similitudinem provehas angelorum: respice, Domine, super has famulas tuas, quae in manu tua continentiae suae propositum collocantes, ei devotionem suam offerunt, a quo ipsa vota sumpserunt. Quando enim animus mortali carne circumdatus, legem naturae, libertatem licentiae, vim consuetudinis, et stimulos aetatis evinceret, nisi tu hanc flammam clementer accenderes, tu hanc cupiditatem benignus aleres, tu fortitudinem ministrares? Effusa namque in omnes gentes gratia tua, ex omni natione quae est sub coelo, in stellarum innumerabilem numerum novi Testamenti haeredibus adoptatis, inter caeteras virtutes quas filiis tuis, non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, sed de tuo spiritu genitis indidisti: etiam hoc donum in quasdam mentes de largitatis tuae fonte defluxit, ut cum honorem nuptiarum nulla interdicta minuissent, ac super sanctum conjugium initialis benedictio permaneret, existerent tamen sublimiores animae, quae in viri ac mulieris copula fastidirent connubium, concupiscerent sacramentum, nec imitarentur quod nuptiis agitur, sed diligerent quod nuptiis praenotatur. Agnovit auctorem suum beata virginitas, et aemula integritatis angelicae, illius thalamo, illius 130 cubiculo se devovit, qui sic perpetuae virginitatis est sponsus, quemadmodum perpetuae virginitatis est filius. Implorantibus ergo auxilium tuum, Domine, et confirmari se benedictionis tuae consecratione cupientibus, da protectionis tuae munimen et regimen, ne hostis antiquus, qui excellentiora studia subtilioribus infestat insidiis, ad obscurandam perfectae scientiae palmam, per aliquam serpat mentis incuriam, et rapiat de proposito virginum, quod etiam moribus decet inesse nuptarum. Sit in eis, Domine, per donum Spiritus tui, prudens modestia, sapiens benignitas, gravis lenitas, casta libertas. In charitate ferveant, et nihil extra te diligant; laudabiliter vivant, laudarique non appetant. Te in sanctitate corporis, te in animi sui puritate glorificent. Amore te timeant, amore tibi serviant. Tu eis honor sis, tu gaudium, tu voluntas. Tu in moerore solatium, tu in ambiguitate consilium, tu in injuria defensio, in tribulatione patientia, in paupertate abundantia, in jejunio cibus, in infirmitate medicina. In te habeant omnia, quem elegere super omnia. Per, etc.
XXXI Incipit velatio nuptialis. Exaudi nos, omnipotens et misericors Deus, ut quod nostro ministratur officio, tua benedictione potius impleatur. Per, etc.
Suscipe, Domine, quaesumus, pro sacra lege conjugii munus oblatum, et cujus creator es operis, esto dispositor. Per, etc.
Hanc igitur oblationem famulae tuae ( illius ), quam tibi offerimus pro famula tua ( illa ), quaesumus, Domine, placatus aspicias. Pro qua majestatem tuam supplices exoramus ut sicut eam ad aetatem nuptiis congruentem pervenire tribuisti, sic consortio maritali tuo munere copulatam, desiderata sobole gaudere perficias, atque ad optatam seriem cum suo conjuge provehas benignus annorum. Per, etc.
Quaesumus, omnipotens Deus, instituta 131 providentiae tuae pio favore comitare; et quos legitima societate connectis, longaeva pace custodi. Per, etc.
Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et institutis tuis, quibus propagationem humani generis ordinasti, benignus assiste; ut quod, te auctore jungitur, te auxiliante servetur. Per, etc.
Pater, mundi conditor, nascentium genitor, multiplicandae originis institutor, qui Adae comitem tuis manibus addidisti, cujus ex ossibus ossa crescentia parem formam admirabili diversitate signarent, hinc ad totius multitudinis incrementum, conjugalis thori jussa consortia, quo totum inter se saeculum colligarent, humani generis foedera nexuerunt. Sic enim tibi placitum necessario, ut quia longe esset infirmius, quod homini simile, quam quod tibi Deo feceras, additus fortiori sexus infirmior, unum efficeret ex duobus, et pari pignore soboles mixta manaret; dum per ordinem flueret digesta posteritas, ac priores ventura sequerentur, nec ullum sibi finem in tam brevi termino, quamvis esset caduca posteritas. Ad haec igitur venturae hujus famulae tuae, Pater, rudimenta sanctifica, ut bono et prospero sociata consortio, legis aeternae jura custodiat. Memineritque se, Domine, non tantum ad licentiam conjugalem, sed ad observantiam Dei, sanctorumque pignorum custodiae delegatam. Fidelis et casta nubat in Christo, imitatrixque sanctarum permaneat feminarum. Sit amabilis, ut Rachel, viro; sapiens, ut Rebecca; longaeva et fidelis, ut Sara. Nihil ex hac subcisivus ille auctor praevaricationis usurpet, nixa fidei mandatisque permaneat. Muniat infirmitatem suam robore disciplinae. Uni thoro juncta contactus vitae illicitos fugiat. Sit verecundia gravis, pudore venerabilis, doctrinis coelestibus erudita. Sit fecunda in sobole; sit probata et innocens; et ad beatorum requiem atque ad coelestia regna perveniat. Per, etc.
XXXII. 132 MENSE OCTOBRI. De siccitate temporis. Deus, in quo vivimus, movemur et sumus, pluviam nobis tribue congruentem, ut praesentibus subsidiis sufficienter adjuti, sempiterna fiducialius appetamus. Per, etc.
Domum tuam, Domine, quaesumus, propitiatus inhabita, et subditorum tibi fidelium corda purifica, ut bene placitis inhaerendo, cuncta quae bona sunt mereantur accipere. Per, etc.
Exaudi nos, Domine Deus noster, et Ecclesiam tuam inter mundi turbines fluctuantem, clementi gubernatione moderare, ut tranquillo cursu portum perpetuae securitatis inveniat. Per, etc.
Respice, quaesumus, Domine, nostram propitius servitutem, ut quod offerimus sit tibi munus acceptum, sit nostrae fragilitati subsidium. Per, etc.
Vere dignum. Ad cujus immensam pertinet gloriam ut non solum mortalibus tua Deitate succurreris, sed de ipsa etiam mortalitate nostra nobis remedium provideris, et perditos, unde ( Al. quo) perierant, inde salvaris. Per, etc.
Quaesumus, omnipotens Deus, ut inter ejus membra numeremur, cujus corpori communicamus et sanguini. Per, etc.
Familiam tuam, Domine, dextera tua perpetuo circumdet auxilio, et ab omni pravitate defensam donis coelestibus prosequatur et ad bonorum praemia gratiae suae largitate perducat. Per, etc.