Sacramentaire Léonien (Sacramentarium Veronense) (page 5)
IN DEDICATIONE. (suite)
Vere dignum. Tuas enim, Domine, virtutes, tuasque victorias admiramur; quoties in Ecclesia tua horum dierum solemnia celebramus, quos insignes confessorum tuorum et martyrum palmae ad perennem memoriam sanctamque laetitiam fidelibus populis sacraverunt. Per, etc.
Quaesumus, Domine Deus noster, ut divina mysteria, quae in tuorum commemoratione sanctorum frequentamus, actu subsequamur et sensu. Per, etc.
18 Adesto, Domine, populo tuo cum sanctorum patrocinio supplicanti, ut quod propria fiducia non praesumit, suffragantium meritis consequatur. Per, etc.
XXXIX. Item alia. --Omnipotens sempiterne Deus, qui nos idoneos non esse perpendis ad majestatem tuam, sicut dignum est, exorandam, da sanctos martyres tuos pro nostris supplicare peccatis, quos digne possis audire. Per, etc. Adjuva nos, Domine, tuorum prece sanctorum, ut quorum festa gerimus, sentiamus auxilium. Per, etc.
Oblationem familiae tuae, Domine, sanctorum martyrum praesidia deputata commendent, et ut tibi grata sint, placentium tibi supplicationibus offerantur. Per, etc.
Vere dignum. Qui non solum debitum mortis antiquae, quo idem non tenebatur, exsolvens, pro debitoribus repensavit, sed martyribus suis contulit ut, quod humana substantia contra voluntatem sui Creatoris agendo contraxerat, et praefixa lege fuerat solutura, dum pro testimonio Creatoris sponte susciperent, fieret eis de reatu justitia, et poena transiret ad gloriam. Per, etc.
XL. Item alia. --Sint tibi placita, Domine, populi tui votiva sacrificia, et quod fragilitas nostra non impetrat, eorum supplicatio, pro quorum gloria deferuntur, obtineat. Per, etc. Dicata nomini tuo munera, Domine, sanctorum tuorum pro nobis satisfactio prosequatur; ut offensae nostrae per eos, qui in conspectu tuo digni sunt, relaxentur. Per, etc.
Vere dignum. Qui ad majorem triumphum de humani generis hoste capiendum, praeter illam gloriam singularem, qua ineffabilibus modis Domini virtute prostratus est, ut etiam a sanctis martyribus superaretur, effecit; atque in membris quoque suis victoria sequeretur, quae praecessit in capite. Per, etc.
XLI. Item alia. --Exaudi, Domine, preces nostras; et ut digna sint munera quae oculis tuae majestatis offerimus, subsidium nobis tuorum concede sanctorum. Per, etc. Vere dignum. Tui enim operis, Domine, 19 tuaeque virtutis est, ut inimicus humanae substantiae non tantum per Filium tuum Dominum nostrum, sed etiam per sanctos martyres tuos debitrici suae quondam naturae redderetur obnoxius, et subditae sibi subderetur. Et ideo cum angelis, etc.
XLII. Item alia. --Quaesumus, Domine Deus noster, ne apud justitiam tuam peccata nostra nos aggravent, quam tuae pietatis invicta miseratio . . . . . . nec nos, quamlibet innumeris gravari patiaris erroribus, quos tantis voluisti sanctorum tuorum suffragiis adjuvari. Per, etc. Respice propitius, Domine, super haec munera quae et pro sanctorum tuorum commemoratione deferimus, et pro nostris offensionibus immolamus. Per, etc.
Vere dignum. Pugnavit enim in beatis martyribus tuis contra profanitatem mundi tuae fidei gloriosa confessio; contra irrationabilem saevitiam persequentium sapiens sanctaque patientia; contra illecebras temporales spes coelestium (promissio) praemiorum; contra vitae praesentis affectum venturae salutis aeternitas; et in omnibus frementis machinamenta diaboli dextera tua in eis dimicante, vicerunt. Per, etc.
XLIII. Item alia. --Oblationes nostras, quaesumus, Domine, tua tibi dignatione fac placitas: quia nihil in nobis, quod placare te possit, nisi, deprecantibus sanctis, tua nos propitiatione praevenias. Per, etc. Vere dignum. Venerabilium martyrum praeconia recolentes: quoniam tui operis, Domine, tuaeque virtutis est, etc.
Et Natalitiis sanctorum, Domine, et sacramenti munere vegetati, quaesumus, ut bonis quibus per tuam gratiam nunc fovemur, perfruamur aeternis. Per, etc.
Adsit, Domine, quaesumus, propitiatio tua populo supplicanti; ut quod, te inspirante fideliter expetit, tua celeri largitate percipiat. Per, etc.
MENSE MAIO. IX. PRECES IN ASCENSA DOMINI. Adesto, Domine, supplicationibus nostris; ut sicut humani generis Salvatorem consedere tecum in tua majestate confidimus, ita usque ad consummationem saeculi 20 manere nobiscum, quemadmodum es pollicitus, sentiamus. Per, etc.
Omnipotens sempiterne Deus, tribue nobis munere festivitatis hodiernae, ut illuc filiorum tuorum dirigatur intentio, quo in tuo Unigenito tecum est nostra substantia. Per, etc.
Exaudi nos, misericors Deus, et da mentibus nostris, quo Redemptor noster conscendit, attolli, ut secundo Mediatoris adventu manifesto munere capiamus, quod nunc audemus sperare promissum. Per, etc.
Praesta nobis, omnipotens et misericors Deus, ut quae visibilibus mysteriis celebrando suscepimus, invisibili consequamur effectu. Per, etc.
Da nobis, Domine, non terrena sapere, sed amare coelestia, et inter praetereuntia constitutos jam nunc inhaerere mansuris. Per, etc.
Exaudi nos, Deus salutaris noster, quia per haec sacrosancta mysteria (commercia) in totius Ecclesiae confidimus corpore faciendum, quod ejus praecessit in capite, per eumdem Jesum Christum Dominum nostrum. I. -- Vere dignum. Qui post resurrectionem saeculis omnibus gloriosam, discipulis suis visu conspicuus, tactuque palpabilis usque in quadragesimum diem manifestus apparuit; ipsisque cernentibus est elevatus in coelum: in id proficientibus per has moras Ecclesiae primitivis, ut et certius fieret quod credidissent, et plenius discerent quod docerent. Per, etc.
II. --Vere dignum. Justa enim nobis exsultatione laetandum est inter gaudia festivitatis hodiernae, quia in coelos Ascensio mediatoris Dei et hominum hominis Jesu Christi, a nostra non est humilitate discessio; dum et in ea gloria, quam tecum semper habuit, et in ea natura est, quam suam fecit ex nobis: ac sic homo dignatus existere est, ut nos divinitatis suae tribueret esse participes. Propterea, etc. III. --Vere dignum. Quia mirantibus angelis, angelorumque principibus, Rex gloriae, Dominusque virtutum, resurrectionis beatae primitias, throno tuae majestatis oblatas, in tua secum dextera collocavit. Et ideo, etc. 21 Communicantes et diem sacratissimum celebrantes Ascensionis in coelum Domini nostri Jesu Christi, sed et memoriam venerantes, etc.
IV. Item alia. --Vere dignum. Teque suppliciter exorare, ut mentibus nostris tua inspiratione concedas, quo Redemptor noster conscendit, attolli, ut secundo Mediatoris adventu, manifesto munere capiamus quod nunc audemus sperare promissum, per hunc eumdem Jesum Christum Dominum nostrum, per quem te laudant angeli, etc. Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut nostrae mentis intentio, quo solemnitatis hodiernae gloriosus auctor ingressus est, semper intendat, et quo fide pergit, conversatione perveniat. Per, etc.
V. Item alia. --Exaltationem nostrae conditionis (humanae substantiae) respice, Deus, ut, tua dignatione mundati, sacramentis magnae pietatis aptemur. Per, etc. Vere dignum. Ut sensibus nostris dignanter infundas, ne terrenis affectionibus inhaerendo, oculos ad coelestia non levemus: ne infimis voluntatibus occupati, mentes non valeamus attollere quo Salvator noster ascendit; ne diabolica sectando vestigia, a Christi consortio recedamus: quia nemo potest summi verique Regis celsitudine delectari, nisi qui pestifera destructa (subversa) Tyranni jura calcarit. Per, etc.
VI. Item alia. -- Da, quaesumus, omnipotens Deus, illuc subsequi tuorum membra fidelium, quo caput nostrum principiumque praecessit. Per, etc. Vere dignum. In hac die, qua Jesus Christus, Filius tuus, Dominus noster, divini consummato fine mysterii, dispositionis antiquae munus explicuit; ut scilicet et diabolum coelestis operis inimicum, 22 per hominem, quem subjugarat, elideret, et humanam reduceret ad superna dona substantiam. Per, etc.
Tribue, quaesumus, Domine, ut illuc tendat Christianae nostrae devotionis affectus, quo tecum est nostra substantia. Per, etc.
Communicantes, et diem sacratissimum celebrantes, quo Dominus noster unigenitus Filius tuus unitum sibi hominem nostrae substantiae in gloriae tuae dextera collocavit; sed et memoriam, etc.
X. ORATIONES PRIDIE PENTECOSTEN. Deus, qui si velis reddere quod meremur, prius deficimus quam merita supplicia perferamus, quaesumus, absolve nostros placatus errores, et, ut possimus ad tua praecepta converti, copiosa propitiatione nos praeveni. Per, etc.
Clemens, omnipotens, et misericors Deus, duritiam nostri cordis averte, qua nos verbera multiplicata metuimus, nec tantis mysteriis collata dona sentimus; et tua nobis inspiratione concede, ut et delictis veniam postulemus, et gratias pro nostra salvatione reddamus. Per, etc.
Domine Deus noster, cujus est prima causa miserendi, qua nomen tuum timeamus et amemus: cordibus nostris miseratus infunde, ut quae tibi non placent, refutantes, sincera tibi voluntate subdamur. Per, etc.
Parce, Domine, parce peccantibus; et ut ad propitiationem tuam possimus accedere, Spiritum nobis tribue corrigendi. Per, etc.