Sacramentaire Léonien (Sacramentarium Veronense) (page 8)

Anonyme (attribué à Léon Ier) · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Sacramenta Romanae Ecclesiae · 36 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

IN DEDICATIONE. (suite)

Quos tuos efficis, Domine, tua pietate circumtege; et fragilibus sanctorum omnium praetende subsidia; ut ad promissiones tuas, te inspirante, currant, te gubernante, perveniant. Per, etc.

XIV. IN NATALI SANCTORUM JOANNIS ET PAULI. I. --Omnipotens sempiterne Deus, qui nos idoneos non esse perpendis, etc. Adjuva nos, Domine, tuorum prece sanctorum, etc.

Vere dignum. Qui non solum debitum mortis antiquae, etc.

II. Item alia. --Sint tibi placita, Domine, populi tui, etc. Dicata nomini tuo munera, Domine, etc.

Vere dignum. Qui ad majorem triumphum, etc.

III. Item alia. --Exaudi, Domine, preces nostras, et ut digna, etc. Vere dignum. Tui enim operis, Domine, etc. 33

IV. Item alia. --Adesto, Domine, quaesumus, Ecclesiae tuae votis, adesto muneribus; et quod conscientia nostra non supplet, sanctorum tuorum intercessio compenset et meritum. Per, etc. Vere dignum. Quia mira sunt opera justitiae tuae atque pietatis, cum vel a te devians homo diabolicae subjicitur potestati, vel ad te per tuam gratiam remeans, non solum jus infesti dominatoris evadit, sed in eum, sicut probamus in sanctis tuis, accipit tua virtute dominatum. Per, etc.

Sancti tui, Domine, misericordiam deprecentur, ut sacramenta quae sumpsimus, et praesentis vitae nobis remedia conferant et futurae. Per, etc.

Beatis martyribus supplicantibus, Domine, fideles tuos propitiatus intende, ut munera collata custodiant, et pie justeque sperata percipiant. Per, etc.

Qui sunt, Domine, tibi subjecti, benedictiones tuas, te largiente, percipiant, quas humili devotione indesinenter exspectant. Per, etc.

V. Item alia. -- Quaesumus, omnipotens Deus, ut nos geminata laetitia hodiernae festivitatis excipiat, quae de beatorum Joannis et Pauli glorificatione procedit, quos eadem fides et passio fecit esse germanos. Per, etc. Hostias altaribus tuis, Domine, placationis imponimus, potentiam tuam in sanctorum tuorum passionibus honorando, et per eos nobis implorando veniam peccatorum. Per, etc.

Vere dignum. Quamvis enim tuorum merita pretiosa justorum, quocumque fideliter invocentur, in tua sint virtute praesentia, potenter tamen nobis clementi providentia contulisti, ut non solum passionibus martyrum gloriosis urbis istius ambitum coronares, sed etiam in ipsis visceribus civitatis sancti Joannis et Pauli victricia membra reconderes, ut interius exteriusque cernentibus et exemplum piae confessionis occurreret, et magnificae benedictionis non deesset auxilium. Per. etc.

34 VI. Item alia. --Honor martyrum beatorum deferre nos tibi munera, Domine, fidenter hortatur, quia per eos nobis credimus profutura. Per, etc.

Vere dignum. Fulget enim vox illa piissima Domini nostri Jesu Christi, qua, mundo subveniens, clementer praedixit: Nisi granum tritici cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert (Joan. XII, 24). Ex quo videmus uberem pullulasse toto terrarum orbe sationem, et de principali cruce prodiisse gloriosarum segetem passionum, quia pro impiis servis sanguinem suum Creator effundens, ut pro immaculato Domino famuli peccatores certatim morerentur, effecit. Propterea, etc.

VII. Item alia. --Propitius, Domine, quaesumus oblationem nostrae servitutis intende; et ut sanctorum tuorum precibus commendetur, indulge. Per, etc. Vere dignum. Cujus inspiratione succensi beati martyres ad passionis gloriam cucurrerunt; non timentes qui corpus occiderent, sed eum qui corpus animamque mittere poterat in gehennam; atque ideo illos persecutio saeva non perdidit, sed beata confessio sublimavit. Per, etc.

VIII. Item alia. --Oblata munera nomini tuo, Domine, nostrae sanctificationi proficere, tuorum precibus concede sanctorum. Per, etc. Vere dignum. Quia tuae virtutis esse cognoscimus, ut sancti tui, secundum magnificam Domini nostri Jesu Christi coelestemque doctrinam, sanctas animas odiendo diligerent, et non servando, potius custodirent; hanc simul pietatis imitationem nobis et praesidium relinquentes. Per, etc.

Da, quaesumus, Domine Deus noster, ut sicut tuorum commemoratione sanctorum temporali gratulamur officio, ita perpetuo laetemur aspectu. Per, etc.

35 Exsultet plebs tua, Domine, placitorum fulta praesidiis, quibus et sanctificationem referat, et subsidia propriae fragilitatis acquirat. Per, etc.

XV. IN NATALI APOSTOLORUM PETRI ET PAULI. I. -- Deus, qui hunc diem beatorum apostolorum Petri et Pauli martyrio consecrasti, da Ecclesiae tuae, toto terrarum orbe diffusae, eorum semper magisterio gubernari, per quos sumpsit religionis exordium. Per, etc. Munera plebis tuae, Domine, quaesumus, beatorum apostolorum fiant grata suffragiis; ut pro quorum triumphis tuo nomini deferuntur, ipsorum digna perficiantur et meritis. Per, etc.

Vere dignum. Qui secundum promissionis tuae ineffabile constitutum, apostolicae confessioni superna dispensatione largiris, ut in veritatis tuae fundamine solidata nulla mortiferae falsitatis jura praevaleant; et quantalibet existat errantium multitudo, illi sint redemptionis tuae filii, et illis Ecclesia tota numeretur, qui ab electorum tuorum principali traditione non dissonant. Per, etc.

XVI. Conjunctio oblationis virginum sacratarum. Hanc etiam oblationem, Domine, tibi virginum sacratarum, quarum ante sanctum altare tuum oblata nomina recitantur, quaesumus, placatus accipias. Pro quibus majestatem tuam supplices deprecamur ut propositum castitatis, quod te auctore professae sunt, te protectore custodiant. Per, etc.

II. Item alia. -- Apostolorum tuorum precibus, Domine, quaesumus, plebis tuae dona sanctifica, ut, quae tibi tuo grata sunt instituto, fiant gratiora patrocinio supplicantium. Per, etc. Vere dignum. Teque laudare mirabilem Deum in sanctis tuis, in quibus magnificatus es vehementer; per ipsos Unigeniti tui 36 sacrum corpus exornans, et in ipsis Ecclesiae tuae fundamenta constituens. Quorum beatissimum Petrum, gratiae tuae electionisque primitias, in apostolicae dignitatis culmen ascitum, ita ad confitendum te Deum vivum et Dominum nostrum Jesum Christum secreta tui revelatione docuisti, ut in cognoscenda Unigeniti tui gloria nullis carnis et sanguinis impediretur obstaculis. Pro qua magistra omnium credentium fide, confessorem tuum coelorum clavibus praefecisti, ut cui ad te per te fuerat accessus, per ipsum caeteris ad regnum tuum pateret introitus. Huic quoque beatum apostolum Paulum ad salutem gentium non impari vocatione consocias; quem magnis laboribus praeparatum, gratia tua et mentem mutavit et nomen. Hujus igitur triumphi diem hodierna devotione celebrantes, hostias tibi, Domine, laudis offerimus, cum angelis, etc.

III. Item alia. --Oblationes populi tui, Domine, quaesumus, apostolorum tuorum passio beata conciliet, et quae nostris (minus) non aptae sunt meritis, fiant tibi placitae tuorum deprecatione justorum. Per, etc. Vere dignum. Qui Ecclesiam tuam in tuis fidelibus ubique pollentem apostolicis facis constare doctrinis, ut per quos initium divinae cognitionis accepit, per eos usque in finem saeculi capiat regni coelestis augmentum. Per, etc.

IV. Item alia. --Munus hoc, Domine, quaesumus, apostolica pro nobis interventio prosequatur, ut quod tremente servitio per nos vovemus ( Al. oblatum est), eorum nobis precibus efficias sacramentum. Per, etc. Vere dignum. Tu etenim tribuis, Domine, ut praedicationis apostolicae claritatem nulla juris inferni subdola doctrina subvertat, nulla praevaricatio veritatis offuscet. Per, etc.

37 Perceptis, Domine, sacramentis, subdito corde rogamus et petimus ut intervenientibus beatis apostolis, quae pro eorum celebrata sunt gloria, nobis proficiant ad medelam. Per, etc.

Gregem tuum, Pastor bone, placatus intende; et per apostolos tuos pervigili protectione custodi, ut iisdem rectoribus gubernetur, quos eidem contulisti ( Al. praefecisti) operis tui vicarios esse pastores. Per, etc.

V. Item alia. --Omnipotens sempiterne Deus, qui ineffabili sacramento jus apostolici principatus in Romani nominis arce posuisti, unde se evangelica veritas per tota mundi regna diffunderet: praesta ut quod in orbem terrarum eorum praedicatione manavit, Christianae devotionis sequatur universitas. Per, etc. Praesta, quaesumus, Ecclesiae tuae, Domine, de tantis digne gaudere principibus, et illam sequi pia devotione digne gaudere principibus, et illam sequi pia devotione doctrinam, qua delectos tibi greges sacris mysteriis imbuerunt. Per, etc.

Vere dignum. Quia non mundi reges et proceres, non facundos aut divites, sed abjectos et pauperes, ineruditos atque ignobiles elegisti, quibus majestatis tuae potentiam, et coaeterni tibi Filii revelares arcanum; ut non possibilitatis humanae, sed doni probaretur esse divini; et quae praecipua videbantur in saeculo, absque te Deo monstrarentur inania; et quaelibet inania, per te docerentur esse sublimia: cum, ita dispensante virtute, non de gloriosis humilia, sed de humilibus gloriosa penderent; et ille quondam Petrus piscator exiguus, repente factus apostolus, non potentibus subjaceret, sed eos potius salubri rete concluderet; nec cuiquam esset ambiguum, in secreta beatitudine collocatum jus habere dimittendi delicta mortalium, cujus meritum cerneret toto orbe venerandum regnare post mortem. Beatum quoque apostolum Paulum, Domine, simili dignatione glorificas; qui dejectus in terris levatur in coelum, captus oculis corporalibus, lucem vidit aeternam; atque uno eodemque modo contumax tuus et vindictam sensit et gratiam; tantaque felicior ultione, particeps divinorum meruit esse post poenam. Per, etc. 38

VI. Item alia. -- Offerimus tibi, Domine, preces et munera: quae, ut tuo sint digna conspectu, beatorum apostolorum tuorum, quaesumus, precibus adjuventur. Per, etc. Vere dignum. Qui Ecclesiam tuam, in apostolica soliditate fundatam, ab infernarum eruis terrore portarum; ut in tua veritate consistens, nulla recipiat consortia perfidorum. Per, etc.

VII. Item alia. --Quae tuo nomini, Domine, sunt dicata, quaesumus, Ecclesiae tuae principum commendet oratio. Per, etc

Vere dignum. Qui Ecclesiam tuam sempiterna pietate non deserens, per apostolos tuos jugiter eam et erudis et protegis. Per, etc.

VIII. Item alia. -- Apostolica pro nobis interventio, quaesumus, Domine, prosequatur munus oblatum: ut quod tremente servitio nos vovemus, ejus precibus efficiatur acceptum. Per, etc. Vere dignum. Tu enim tribuis, Domine, ut praedicationis, etc.

Tous les livres