Sacramentarium Gregorianum
Liber sacramentorum
(1) Hic liber (2) Sacramentorum de circulo anni expositus, a sancto Gregorio papa Romano editus, (3) ex authentico libro bibliothecae Cubiculi scriptus, qualiter (4) Missa Romana celebratur, hoc est:
1 In primis (5) ad introitum Antiphona, qualis fuerit statutis temporibus, sive diebus festis, seu quotidianis.
(6) Deinde, Kyrie eleison.
Item dicitur, (7) Gloria in excelsis Deo.
(8) Si episcopus fuerit, tantummodo die Dominico, sive diebus festis.
(9) A presbyteris autem minime dicitur, nisi solo in Pascha.
Quando vero litania agitur, neque Gloria in excelsis Deo, neque Alleluia canitur.
(10) Postmodum dicitur Oratio; deinde sequitur (11) Apostolus.
(12) Item Graduale, seu Alleluia.
Postmodum legitur (13) Evangelium, deinde (14) Offertorium, et dicitur Oratio super oblata.
Qua completa, dicit sacerdos excelsa voce: Per
omnia saecula saeculorum.
R\ Amen.
Dicit: Dominus vobiscum.
R\ Et cum spiritu tuo.
Dicit: (15) Sursum corda.
R\ (16) Habemus ad Dominum.
Dicit: 2 (17) Gratias agamus Domino Deo nostro.
R\ Dignum (18) et justum est.
VERE dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper (19) et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, per Christum Dominum nostrum.
Per quem Majestatem tuam (20) laudant angeli, adorant dominationes, tremunt potestates: coeli, coelorumque virtutes, ac beata seraphim socia exsultatione concelebrant.
Cum quibus et nostras voces, ut admitti jubeas, deprecamur, supplici confessione dicentes: (21) SANCTUS, SANCTUS,
SANCTUS Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt coeli et terra gloria tua, osanna in excelsis.
(22) Benedictus, qui venit in nomine Domini, (23) Osanna in excelsis.
TE (24) IGITUR, clementissime Pater, per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, (25) supplices rogamus, et petimus, uti accepta habeas et benedicas (26) haec dona, haec munera, haec sancta sacrificia (27) illibata: in primis (28) quae tibi offerimus 3 pro (29) Ecclesia tua sancta catholica, quam (30) pacificare, custodire, (31) adunare, et regere digneris (32) toto orbe terrarum, una cum famulo tuo papa nostro Ill.
, et (33) rege nostro Ill.
, (34) et omnibus orthodoxis, atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus.
Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum Ill. et Ill.
, et omnium (35) circumastantium, quorum tibi fides cognita est, et nota devotio: (36) qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se, suisque omnibus, pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis, et incolumitatis suae, tibi reddunt (37) vota sua, aeterno Deo, vivo et vero.
(38) Communicantes, et memoriam (39) venerantes, in primis gloriosae semper virginis Mariae genitricis Dei et Domini nostri Jesu Christi.
Sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum, Petri, Pauli, Andreae, Jacobi, Joannis, Thomae, Jacobi, Philippi, Bartholomaei, Matthaei, Simonis, et (40) Taddei, Lini, Cleti, Clementis, (41) Syxti, Cornelii,
Cypriani, Laurentii, Chrysogoni, Joannis et Pauli, Cosmae et Damiani, (42) Hilarii, Martini, Augustini, Gregorii, Hieronymi, Benedicti, et omnium sanctorum tuorum, (43) quorum meritis precibusque concedas ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio.
Per Christum Dominum nostrum.
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quaesumus, Domine, ut placatus accipias: (44) diesque nostros in tua pace disponas, atque ab aeterna damnatione nos (45) eripi, et in electorum tuorum jubeas grege numerari.
Per Christum Dominum nostrum.
Quam oblationem tu, Deus, in omnibus, quaesumus, (46) benedictam, (47) ascriptam, (48) ratam, (49) rationabilem, acceptabilemque facere digneris,
ut nobis +corpus, et +sanguis fiat dilectissimi filii tui Domini Dei nostri Jesu Christi.
(50) Qui, pridie quam pateretur, (51) accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas, (52) elevatis oculis in coelum ad te Deum Patrem suum omnipotentem, tibi gratias agens, +benedixit, fregit, (53) dedit discipulis suis, dicens: Accipite, et manducate (54) ex hoc omnes: (55) HOC EST ENIM CORPUS MEUM.
Simili modo, postea quam coenatum est, accipiens et (56) hunc (57) praeclarum calicem in sanctas ac venerabiles manus suas, item tibi gratias agens, +benedixit, (58) dedit discipulis suis, dicens: Accipite, et bibite ex eo omnes: (59) HIC EST ENIM CALIX SANGUINIS MEI, NOVI ET AETERNI TESTAMENTI, (60) MYSTERIUM
FIDEI, QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDETUR IN REMISSIONEM PECCATORUM.
Haec quotiescunque feceritis, in mei memoriam facietis.
(61) Unde et memores sumus, Domine, nos tui servi, sed et plebs tua sancta, Christi Filii tui Dei nostri, tam beatae passionis, necnon et ab inferis resurrectionis, sed et in coelos gloriosae ascensionis.
Offerimus praeclarae Majestati tuae (62) de tuis donis, ac datis, (63) Hostiam +puram, Hostiam 4 +sanctam, Hostiam + (64) immaculatam, Panem + sanctum vitae aeternae, et calicem + salutis perpetuae.
Supra quae propitio ac sereno vultu respicere digneris, et accepta habere, (65) sicuti accepta habere dignatus es munera pueri tui justi Abel, et sacrificium
patriarchae nostri Abrahae, et quod tibi obtulit (66) summus sacerdos tuus Melchisedech sanctum sacrificium, immaculatam Hostiam.
Supplices te rogamus, omnipotens Deus, (67) jube haec perferri per manus angeli tui in (68) sublime
altare tuum, in conspectu divinae Majestatis tuae, ut, quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii tui + corpus, et + sanguinem sumpserimus, omni benedictione coelesti, et gratia repleamur.
Per Christum Dominum nostrum.
(69) Super diptycha.
--(70) Memento etiam, Domine, famulorum famularumque tuarum Ill. qui nos praecesserunt cum signo fidei, (71) et dormiunt in somno pacis.
Ipsis, Domine, et (72) omnibus in Christo quiescentibus, locum refrigerii, lucis et pacis, ut indulgeas, deprecamur.
Per eumdem.
Nobis quoque peccatoribus famulis tuis de multitudine miserationum tuarum sperantibus, partem aliquam et societatem donare digneris, cum tuis sanctis apostolis, et martyribus, (73) cum Joanne,
(74) Stephano, Matthia, Barnaba, Ignatio, (75) Alexandro, Marcellino, Petro, Felicitate, Perpetua, (76) Agathe, Lucia, (77) Agne, Caecilia, Anastasia, (78) cum omnibus sanctis tuis, intra quorum nos consortium, non aestimator (79) meriti, sed veniae, quaesumus, largitor admitte.
Per Christum Dominum nostrum.
Per quem haec (80) omnia, Domine, semper bona creas, (81) +sanctificas, (82) +vivificas, +benedicis, et praestas nobis.
Per +ipsum, et cum + ipso, et in + ipso, est tibi Deo Patri omnipotenti in unitate Spiritus sancti, omnis honor et gloria.
Per omnia saecula saeculorum.
Amen.
Oremus. --(83) Praeceptis salutaribus moniti, et divina institutione formati, audemus dicere:
(84) Pater noster, qui es in coelis, Sanctificetur nomen tuum.
Adveniat regnum tuum.
Fiat voluntas tua sicut in coelo, et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.
Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Et ne nos inducas in tentationem.
R\ Sed libera nos a malo.
Libera nos, quaesumus, Domine, ab omnibus malis, praeteritis, praesentibus, et futuris, et intercedente beata et gloriosa semper virgine Dei genitrice Maria, et (85) beatis apostolis tuis, Petro, et Paulo, atque (86) Andrea, necnon et beato (87) Stephano protomartyre tuo, et omnibus sanctis, da propitius pacem diebus nostris, ut, ope misericordiae tuae adjuti, et a peccato simus semper liberi, et ab omni
perturbatione securi.
Per Dominum.
5 Pax Domini sit semper vobiscum.
R\. Et cum Spiritu tuo.
(88) Agnus Dei qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
IX KALEND.
JANUARII.--IN VIGILIA NATALIS DOMINI.
Ad (89) Nonam.
--(90) Deus, qui nos Redemptionis nostrae annua exspectatione laetificas, (91) praesta ut Unigenitum tuum quem Redemptorem laeti suscepimus, venientem quoque judicem securi videamus Dominum nostrum, Jesum Christum, Filium tuum, (92) qui tecum vivit et regnat Deus in unitate Spiritus sancti (93) per omnia saecula saeculorum.
(94) Super oblata.
--Da nobis, quaesumus, omnipotens Deus, ut, sicut adoranda Filii tui Natalia praevenimus, sic ejus munera capiamus sempiterna gaudentes.
Per eumdem.
(95) Praefatio.
--Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias
agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus.
Per Christum Dominum nostrum: cujus hodie faciem in confessione praevenimus, et voce supplici exoramus, ut superventurae noctis officiis nos ita pervigiles reddat, ut sinceris mentibus ejus percipere mereamur Natale venturum, in quo invisibilis ex substantia tua visibilis per carnem apparuit in nostra, tecumque unus non tempore genitus, non natura inferior, ad nos venit ex tempore natus.
Per quem, etc.
(96) Ad Complendum.
--Da nobis, Domine, quaesumus, Unigeniti Filii tui recensita Nativitate respirare, cujus coelesti mysterio pascimur et potamur (97).
Per eumdem, etc.
Ad Vesperas.
--Praesta, misericors Deus, ut ad
suscipiendum Filii tui singulare Nativitatis mysterium, et mentes credentium praeparentur, et non credentium corda subdantur.
Per eumdem.
(98) IN VIGILIA DOMINI IN NOCTE.
Deus, qui hanc sacratissimam noctem veri luminis fecisti illustratione clarescere, da, quaesumus, ut cujus lucis mysteria in terra cognovimus, ejus quoque gaudiis in coelo perfruamur.
Qui tecum vivit, etc.
6 Super oblata.
--Accepta sit tibi, Domine, quaesumus, hodiernae festivitatis oblatio, ut, tua gratia largiente, per haec sacrosancta commercia in illius inveniamur forma in quo tecum est nostra substantia.
Qui tecum vivit et regnat Deus in unitate.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, Per Christum Dominum nostrum.
Cujus divinae Nativitatis potentiam ingenita virtutis tuae genuit magnitudo.
Quem semper Filium, et ante tempora aeterna genitum, quia tibi pleno atque perfecto aeterni Patris nomen non defuit, praedicamus, et honore, majestate atque virtute aequalem tibi cum Spiritu sancto confitemur, et (99) in trino vocabulo unicam credimus Majestatem.
Et ideo cum angelis, et archangelis, cum thronis, et dominationibus, cumque omni militia coelestis exercitus, hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes:
Te igitur, clementissime Pater, etc.
(100) Benedictio.
--Omnipotens Deus, qui incarnatione Unigeniti sui mundi tenebras effugavit, et gloriosa nativitate hanc sacratissimam noctem irradiavit, effuget a vobis tenebras vitiorum, et irradiet corda vestra luce virtutum.
Amen. Quique ejus sacratissimae Nativitatis gaudium magnum pastoribus ab angelo voluit nuntiari, ipse super vos benedictionis suae gratissimum imbrem infundat, atque ipso pastore vos ad aeternorum gaudiorum pascua aeterna perducat.
Amen. Et qui per ejus incarnationem terrena coelestibus sociavit, internae pacis et bonae voluntatis vos nectare repleat, et coelestis militiae consortes efficiat.
Amen. Quod ipse, etc.
Ad Complendum.
--Da nobis, quaesumus, Domine Deus noster, ut qui Nativitatem Domini nostri Jesu
Christi nos frequentare gaudemus, dignis conversationibus ad ejus mereamur pertinere consortium.
Qui tecum vivit, etc.
Ad Matutinum.
--Respice nos, misericors Deus, et mentibus clementer humanis, nascente Christo, summae veritatis lumen ostende.
Qui tecum vivit et regnat.
7 MISSA (101) IN MANE PRIMA NAT.
DOM., SIVE SANCTAE ANASTASIAE.
Da (102), quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui nova incarnati Verbi tui luce perfundimur, hoc in nostro resplendeat opere, quod per fidem fulget in mente.
Per eumdem.
Alia. --Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui beatae Anastasiae martyris tuae solemnia colimus, ejus apud te patrocinia sentiamus.
Per Dominum nostrum Jesum Christum.
Super oblata.
--Munera nostra, quaesumus, Domine, Nativitatis hodiernae mysteriis apta proveniant, ut (103) sicut homo genitus idem refulsit Deus, sic nobis haec terrena substantia conferat quod divinum est.
Per eumdem.
Alia. --Accipe, quaesumus, Domine, munera dignanter oblata, et, beatae Anastasiae suffragantibus meritis, ad nostrae salutis auxilium provenire concede.
Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum.
Qui tecum vivit.
(104) Praefatio.
--Vere dignum et justum est,
aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: quia nostri Salvatoris hodie lux vera processit, quae clara nobis omnia et intellectu manifestavit, et visu.
Et ideo cum angelis et archangelis, cum thronis et dominationibus, cumque omni militia coelestis exercitus, hymnum gloriae tuae canimus, sine fine dicentes.
Ad Complendum.
--(105) Ejus nos, Domine, (106) sacramenti semper (107) natalis instauret, cujus (108) Nativitas singularis humanam repulit vetustatem.
Qui tecum vivit.
Alia. --Satiasti, Domine, familiam tuam muneribus sacris; ejus, quaesumus, semper interventione nos refove cujus solemnia celebramus.
Per Dominum
nostrum Jesum Christum, etc.
VIII KAL.
JANUARII.--IN DIE NATALIS DOMINI.
(109) Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut nos Unigeniti Filii tui nova per carnem Nativitas liberet, quos sub peccati jugo vetusta servitus tenet.
Qui tecum vivit.
Super oblata.
--Oblata, Domine, munera nova Unigeniti tui Nativitate sanctifica, nosque a peccatorum nostrorum 8 maculis emunda.
Per eumdem, etc.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: quia per incarnati Verbi mysterium nova mentis nostrae oculis lux tuae claritatis infulsit.
Ut, dum visibiliter
Deum cognoscimus, per hunc (110) invisibilium amore rapiamur.
Et ideo cum angelis.
Te igitur, clementissime Pater, etc., ut supra.
Benedictio. --Benedicat vobis omnipotens Deus, vestramque ad superna excitet intentionem, qui hanc sacratissimam diem Nativitate Filii sui fecit esse soleinnem.
Amen. Et qui eum qui Panis est angelorum in praesepi Ecclesiae cibum fecit esse fidelium animalium, ipse vos et in praesenti saeculo degustare faciat aeternorum dulcedinem gaudiorum, et in futuro perducat
ad satietatem aeternorum praemiorum.
Amen. (111) Quique ejus infantiam vilibus voluit indui pannis, ipse vos coelestium vestimentorum induat ornamentis.
Amen. Quod ipse praestare dignetur, cujus regnum et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum.
Amen. Benedictio Dei Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Et pax Domini sit semper vobiscum.
Ad Complendum.
--(112) Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut natus hodie Salvator mundi, sicut divinae nobis generationis est auctor, ita et immortalitatis sit ipse largitor.
Qui tecum vivit et regnat Deus.
Aliae Orationes.
--Concede nobis, omnipotens Deus, ut Salutare tuum, nova coelorum luce mirabile, quod ad salutem mundi hodierna festivitate processit,
nostris semper innovandis cordibus oriatur.
Qui tecum.
Alia. --Omnipotens sempiterne Deus, qui hunc diem per incarnationem Verbi tui et partum beatae Mariae virginis consecrasti, da populis tuis in hac celebritate consortium ut, qui tua gratia sunt redempti, tua sint adoptione securi.
Per eumdem.
Alia. --Fundamentum fidei nostrae Deus, (113) qui in mentibus sanctis, tanquam in excelsis montibus, aeternitatis portas, justitia muniente, componis, concede nobis in te gloriose credere, tuumque Filium Dominum nostrum ad Redemptionem animarum hominem factum praedicabiliter confiteri.
Qui tecum, etc.
Alia. --Largire, quaesumus, Domine, famulis tuis,
(114) fidei et securitatis augmentum, ut qui de Nativitate Filii tui Domini nostri gloriantur, et adversa mundi, te gubernante, non sentiant, et quae temporaliter 9 celebrare desiderant, sine fine percipiant.
Per.
Alia. --Deus, qui per beatae Mariae virginis partum sine humana concupiscentia procreatum, in Filii tui membra venientes (115) paternis fecisti praejudiciis non teneri, praesta, quaesumus, ut, (116) hujus creaturae novitate suscepta, vetustatis antiquae contagiis exuamur.
Per eumdem.
Alia. --(117) Deus, qui humanae substantiae dignitatem et mirabiliter condidisti, et mirabilius reformasti, da nobis, quaesumus, ejus divinitatis esse consortes qui humanitatis nostrae fieri dignatus est
particeps, Jesus Christus Filius tuus, qui tecum vivit.
Alia. --Omnipotens sempiterne Deus, qui in Filii tui Domini nostri Nativitate tribuisti totius religionis initium perfectionemque constare, da nobis, quaesumus, in ejus portione censeri, in quo totius salutis humanae summa consistit.
Qui tecum vivit et regnat Deus.
Alia. --Da, quaesumus, Domine, populo tuo inviolabilem fidei firmitatem, ut qui Unigenitum tuum,
in tua tecum gloria sempiternum, (118) in veritate nostri corporis natum de matre Virgine confitentur, et a praesentibus liberentur adversis et mansuris gaudiis inserantur.
Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum.
VII KAL.
JANUARII.--NATIVITAS SANCTI STEPHANI.
Da nobis, quaesumus, Domine, imitari quod colimus, ut discamus et inimicos diligere, quia ejus natalitia celebramus, qui novit etiam pro persecutoribus exorare Dom.
Super oblata.
--Suscipe, Domine, munera pro tuorum commemoratione sanctorum, (119) ut sicut illos passio gloriosos, sic nos devotio reddat innocuos.
Per Dominum.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum
et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, beati Stephani levitae simul et martyris natalitia recolentes: qui fidei, qui sacrae militiae, qui dispensationis et castitatis egregiae, qui praedicationis mirabilisque constantiae, qui confessionis ac patientiae nobis exempla veneranda proposuit.
Et ideo Nativitatem Filii tui merito prae caeteris passionis suae festivitate prosequitur, (120) cujus gloriae sempiternae primus martyr occurrit.
(121) Per quem Majestatem, etc.
10 Benedictio. --Deus qui beatum Stephanum protomartyrem coronavit, et confessione fidei, et agone martyrii, mentes vestras circumdet, et in praesenti saeculo corona justitiae, et in futuro perducat
vos ad coronam gloriae.
Amen. Illius obtentu tribuat vobis Dei et proximi charitate semper exuberare, qui hanc studuit etiam inter lapidantium impetus obtinere.
Amen. Quo ejus exemplo roborati, et intercessione muniti, ab eo quem ille a dextris Dei vidit stantem, mereamini benedici.
Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.
Ad Complendum.
--Auxilientur nobis, Domine, sumpta mysteria, et intercedente beato Stephano martyre tuo, sempiterna protectione confirment.
Per.
Alia. --Omnipotens sempiterne Deus, qui primitias martyrum, in beati levitae Stephani sanguine dedicasti, tribue, quaesumus, ut pro nobis intercessor existat, qui pro suis etiam persecutoribus exoravit.
Per.
Alia. --Deus, qui nos Unigeniti tui clementer incarnatione redemisti, da nobis patrocinia tuorum continuata sanctorum, quibus capere valeamus salutaris mysterii portionem.
Per eumdem.
Alia. --Gratias agimus, Domine, multiplicatis circa nos miserationibus tuis, qui et Filii tui Nativitate nos salvas, et beati martyris Stephani deprecatione sustentas.
Per eumdem.
VI KAL.
JANUARII.--NATIVITAS SANCTI JOANNIS EVANGELISTAE.
(122) Ecclesiam tuam, Domine, benignus illustra, ut, beati Joannis evangelistae illuminata doctrinis, ad dona perveniat sempiterna.
Per.
Super oblata.
--Suscipe munera, Domine, quae in ejus tibi solemnitate deferimus, cujus (123) nos confidimus patrocinio liberari.
Per.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, beati apostoli tui et evangelistae Joannis veneranda natalitia recensentes: qui Domini nostri Jesu Christi Filii tui vocatione suscepta terrenum respuit patrem, ut posset invenire coelestem, adeptus in regno
coelorum sedem apostolici culminis, qui tantum retia (124) carnalia contempserat genitoris; quique ab Unigenito tuo sic familiariter est dilectus, et immensae gratiae muneribus approbatus, ut eum 11 idem Dominus in cruce jam positus, (125) vicarium suae matri Virgini filium subrogaret, quatenus beatae Genitricis integritati probati dilectique discipuli virginitas deserviret.
Nam et in coenae mysticae sacrosancto convivio super ipsum vitae fontem aeternum, scilicet pectus recubuerat Salvatoris.
De quo perenniter manantia coelestis hauriens fluenta doctrinae, tam profundis ac mysticis revelationibus est imbutus, ut omnem transgrediens creaturam, excelsa mente conspiceret, et evangelica voce proferret quod in principio erat Verbum, et Verbum erat
apud Deum, et Deus erat Verbum.
Et ideo cum angelis.
Benedictio. --Omnipotens Deus dignetur vobis per intercessionem beati Joannis apostoli et evangelistae benedicere, qui per eum arcana verbi sui voluit Ecclesiae revelare.
Amen. Concedat vobis ut quod ille Spiritus sancti munere afflatus vestris auribus infudit, ejusdem Spiritus dono capere mente valeatis.
Amen. Quo ejus documento de divinitate nostri Redemptoris edocti, et amando quod tradidit, et exsequendo quod jussit, ad dona pervenire mereamini, quae idem Jesus Christus Dominus noster repromisit.
Quod ipse praestare dignetur.
Ad Complendum.
--Refecti cibo potuque coelesti, Deus noster, te supplices deprecamur, ut in cujus
haec commemoratione percepimus, ejus muniamur et precibus.
Per.
(126) Ad Vesperos.
--Beati Joannis evangelistae, quaesumus, Domine, supplicatione placatus, et veniam nobis tribue, et remedia sempiterna concede.
Per Dominum nostrum.
(127) Alia.
--Beati evangelistae Joannis, Domine,
precibus adjuvemur, ut quod possibilitas nostra non obtinet ejus nobis intercessione donetur.
Per.
(128) Alia.
--Sit, Domine, quaesumus, beatus Joannes evangelista nostrae fragilitatis adjutor, ut pro nobis tibi supplicans copiosius audiatur.
Per.
Alia. --Deus qui per os beati apostoli tui Joannis Verbi tui nobis arcana reserasti, praesta, quaesumus, ut quod ille nostris auribus excellenter infudit intelligentiae competentis eruditione capiamus.
Per.
Alia. --Omnipotens sempiterne Deus, qui hujus diei venerandam sanctamque laetitiam beati apostoli tui Joannis et evangelistae festivitate tribuisti, da Ecclesiae tuae, quaesumus, et amare quod credidit, et praedicare quod docuit.
Per.
Alia. --Adsit Ecclesiae tuae, Domine, quaesumus,
beatus 12 evangelista Joannes, ut cujus perpetuus doctor existit, semper esse non desinat suffragator.
Per Dominum.
Alia. --Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut excellentiam Verbi tui, quam beatus evangelista Joannes asseruit, et convenienter intelligere valeamus, et veraciter profiteri.
Per eumdem.
V KALEND.
JANUARII. NATALIS INNOCENTUM.
Deus, cujus hodierna die praeconium innocentes martyres non loquendo, sed moriendo confessi sunt, omnia in nobis vitiorum mala mortifica, ut fidem tuam, quam lingua nostra loquitur, etiam moribus vita fateatur.
Per.
Super oblata.
--Adesto, Domine, muneribus Innocentum festivitate sacrandis, et praesta, quaesumus,
ut eorum sinceritatem possimus imitari, quorum tibi dicatam veneramur infantiam.
Per.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: (129) et in pretiosis mortibus parvulorum, quos propter nostri Redemptoris infantiam bestiali saevitia Herodes funestus occidit, immensa clementiae tuae dona praedicare, in quibus fulget sola magis gratia quam voluntas, (130) et clara est prius confessio quam loquela, (131) ante passio quam membra idonea passioni.
Existunt testes Christi, qui ejus nondum fuerant agnitores.
O infinita benignitas!
o ineffabilis misericordia, quae pro suo nomine trucidatis meritum gloriae perire non patitur, sed proprio
cruore perfusis et salus regenerationis adhibetur, et imputatur corona martyrii.
Et ideo cum angelis, etc.
Benedictio. --Omnipotens Deus, pro cujus Unigeniti
veneranda infantia infantium innocentium catervas Herodis funesti peremit saevitia, suae vobis benedictionis tribuat dona gratissima.
Amen. Et qui eis concessit ut unicum Filium ejus, Dominum nostrum, non loquendo, sed moriendo confiterentur, concedat vobis ut fidem veram, quam lingua vestra fatetur, etiam mores probi et vita inculpabilis fateantur.
Amen. Quique eos primitivum fructum sanctae suae suscepit Ecclesiae, cum fructu bonorum operum vos faciat pervenire ad gaudia aeternae patriae.
Amen. Quod ipse praestare dignetur, cujus regnum.
Ad Complendum.
--(132) Votiva, Domine, dona percepimus, quae sanctorum nobis precibus, et praesentis, quaesumus, vitae pariter et aeternae tribue
conferre subsidium.
Per.
13 Alia. -- Deus, qui licet sis magnus in magnis, mirabilia tamen gloriosius operaris in minimis, da nobis, quaesumus, in eorum celebritate gaudere, qui Filio tuo Domino nostro testimonium praebuerunt etiam non loquentes.
Per eumdem, etc.
Alia. --Ipsi nobis, Domine, quaesumus, postulent mentium puritatem, quorum innocentiam hodie solemniter celebramus.
Per.
Alia. --Adjuva nos, Domine, quaesumus, eorum deprecatione sanctorum, qui Filium tuum humana necdum voce profitentes coelesti sunt pro ejus Nativitate gloria coronati.
Per eumdem.
PRID. KALENDAS JANUARII.
NATIVITAS SANCTI SILVESTRI PAPAE.
(133) Eodem die sancti Fulgentii episcopi.
Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut beati Silvestri confessoris tui, atque pontificis veneranda solemnitas, et devotionem nobis augeat, et salutem.
Per.
Super oblata.
--Sanctorum tuorum nobis, Domine, pia non desit oratio, quae et munera nostra conciliet, et tuam nobis indulgentiam semper obtineat.
Per.
Ad Complendum.
--Quaesumus, omnipotens Deus, ut hodiernae munus solemnitatis acceptum, intercedente beato Silvestro confessore tuo, et corporibus nostris salutem praestet et mentibus.
Per Dominum.
Alia. --Adesto, Domine, supplicationibus nostris, nec eos ullis mentis et corporis patiaris subjacere periculis, quos beati Silvestri pontificis tui munit
gloriosa confessio.
Per.
KALENDIS JANUARII.
(134)--IN OCTAVIS DOMINI.
Deus, qui salutis aeternae, beatae Mariae virginitate
fecunda, humano generi praemia praestitisti, tribue, quaesumus, ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus, per quam meruimus auctorem vitae suscipere Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum.
Alia. --Deus, qui nobis nati Salvatoris diem celebrare 14 concedis octavum, fac, quaesumus, nos ejus perpetua divinitate muniri cujus sumus carnali commercio reparati.
Qui tecum vivit, etc.
Super oblata.
--Praesta, quaesumus, Domine, ut per haec munera, quae Domini nostri Jesu Christi arcanae Nativitatis mysterio gerimus, purificatae mentis intelligentiam consequamur.
Per eumdem.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, per
Christum Dominum nostrum: cujus hodie Circumcisionis diem, et Nativitatis octavum celebrantes, tua, Domine, mirabilia veneramur.
Quia, quae peperit, et mater et virgo est; qui natus est et infans et Deus est.
Et ideo cum angelis, etc.
Benedictio. --Omnipotens Deus, cujus Unigenitus hodierna die, ne legem solveret, quam adimplere venerat, corporalem suscepit circumcisionem, spiritali circumcisione mentes vestras ab omnibus vitiorum incentivis expurget, et suam in vos infundat benedictionem.
Amen. Et qui legem per Moysen dedit, ut per Mediatorem nostrum benedictionem daret, exuat vos mortificatione vitiorum et faciat perseverare in novitate virtutum.
Amen. Quo sic in senarii numeri perfectione in hoc saeculo vivatis, et in
septenario inter beatorum spirituum agmina requiescatis.
(135) Quatenus in octavo resurrectione renovati, jubilaei remissione ditati, (136) ad gaudia sine fine mansura perveniatis.
Amen. Quod ipse praestare dignetur, cujus regnum.
Ad complendum.
--Praesta, quaesumus, Domine, ut quod Salvatoris nostri iterata solemnitate percepimus, perpetuae nobis redemptionis conferat medicinam.
Per eumdem.
Super populum.
--Omnipotens sempiterne Deus, qui in unigenito tuo novam Creaturam nos tibi esse fecisti, custodi opera misericordiae tuae, et ab omnibus nos maculis vetustatis emunda, ut per auxilium gratiae tuae in (137) illius inveniamur forma, in quo tecum est nostra substantia.
Qui tecum vivit.
(138) DOMINICA POST NATALEM DOMINI.
Omnipotens sempiterne Deus, dirige actus nostros in beneplacito tuo, ut in nomine dilecti Filii tui mereamur bonis operibus abundare.
Qui tecum.
Super oblata.
--Concede, quaesumus, Domine, ut oculis tuae 15 Majestatis munus oblatum, et gratiam nobis devotionis obtineat, et effectum beatae perennitatis acquirat.
Per Dominum nostrum.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: Qui peccato primi parentis hominem a salutis finibus exsulantem, pietatis indulgentia ad veniam vitamque revocasti, mittendo nobis unigenitum Filium tuum Dominum et Salvatorem nostrum; per quem Majestatem tuam, etc.
Benedictio. --Deus, qui Unigenitum suum misit, ut mundum salvaret, ejusdem salutis vos participes efficiat, et in ea perseverabiles reddat.
Amen. Iram quae super infideles manet a vobis amoveat, et ab ea vos in perpetuum liberos efficiat.
Amen. Spiritum Filii sui vobis attribuat, ejusque donis vos affatim exuberare concedat.
Amen. Quod ipse praestare dignetur
cujus regnum.
Ad Complendum.
--Per hujus, Domine, operationem mysterii, et vitia nostra purgentur, et justa desideria compleantur.
Per Dominum, etc.
Super populum.
--Propitiare, misericors Deus, supplicationibus nostris, et populum tuum pervigili protectione custodi, ut qui Unigenitum tuum in carne nostri corporis Dominum natum esse fatetur, nulla possit diaboli falsitate corrumpi.
Per eumdem.
NONIS JANUARII.
--(139) IN VIGILIA THEOPHANIAE.
Ad Vesperes.
--Corda nostra, quaesumus, Domine, venturae festivitatis splendor illustret, quo mundi hujus tenebris carere valeamus, et perveniamus ad patriam claritatis aeternae.
Per.
Super oblata.
--Tribue, quaesumus, Domine, ut
praesentibus illi immolemus sacrificiis, et sumamus quae venturae solemnitatis pia munera praeloquuntur.
Per, etc.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: et te laudare mirabilem Dominum in omnibus operibus tuis, quibus sacratissima regni tui mysteria revelasti.
Hanc etenim festivitatem dominicae apparitionis index stella praecessit, quae natum in terra coeli Dominum magis stupentibus nuntiaret.
Ut manifestandus mundo Deus et coelesti denuntiaretur indicio, et temporaliter procreatus signorum temporalium ministerio panderetur.
Et ideo, etc.
16 Ad Complendum.
--Illumina, quaesumus, Domine,
populum tuum, et splendore gratiae tuae cor ejus semper accende, ut, Salvatoris mundi stella famulante, manifestata Nativitas mentibus eorum et reveletur, semper et crescat.
Per eumdem.
VIII IDUS JANUARII.
--(140) IN EPIPHANIA DOMINI.
Deus, qui hodierna die Unigenitum tuum gentibus (141) stella duce revelasti, concede propitius ut qui jam te ex fide cognovimus, usque ad contemplandam
speciem tuae celsitudinis perducamur.
Per eumdem, etc.
Super oblata.
--Ecclesiae tuae, quaesumus, Domine, dona propitius intuere, quibus non jam aurum, thus et myrrha profertur, sed quos eisdem muneribus declaratur, immolatur et sumitur, Jesus Christus Dominus noster.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: quia cum Unigenitus tuus in substantia nostrae mortalitatis apparuit, (142) in novam nos immortalitatis suae lucem reparavit.
Et ideo cum angelis, etc.
Te igitur, clementissime Pater, etc.
Benedictio. --Deus, lumen verum, qui Unigenitum
suum hodierna die stella duce gentibus voluit revelare, sua vos dignetur benedictione ditare.
Amen. Quo exemplo (143) magorum mystica Domino Jesu Christo munera offerentes, spreto antiquo hoste, spretisque contagiis vitiorum, ad aeternam patriam redire valeatis per viam virtutum.
Amen. Detque vobis veram mentium innocentiam qui super Unigenitum suum Spiritum sanctum demonstrare voluit per columbam, eaque virtute mentes vestrae exerceantur ad intelligenda divinae legis arcana, qua in Cana Galileae lympha est in vinum conversa.
Amen. Quod ipse praestare dignetur.
Ad Complendum.
--Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut quae solemni celebramus officio, purificatae mentis intelligentia consequamur.
Per.
Aliae Orationes.
--Omnipotens sempiterne Deus, fidelium splendor animarum, qui hanc solemnitatem electionis gentium (144) primitiis consecrasti, imple mundum gloria tua, et subditis tibi populis per luminis tui appare claritatem.
Per.
17 Alia. --Deus, illuminator omnium gentium, da populis tuis perpetua pace gaudere, et illud lumen splendidum infunde cordibus nostris, quod trium magorum mentibus aspirasti.
Per.
Alta. --Da nobis, quaesumus, Domine, digne celebrare mysterium, quod in nostri Salvatoris infantia miraculis coruscantibus declaratur, et corporalibus incrementis manifesta designatur humanitas.
Per eumdem.
Alia. --Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut Salvatoris
mundi, stella duce, manifesta Nativitas mentibus nostris reveletur semper et crescat.
Per eumdem.
Alia. --Illumina, quaesumus, Domine, populum tuum, et splendore gratiae tuae cor ejus semper accende, ut Salvatorem suum et incessanter agnoscat, et veraciter apprehendat.
Per Dominum nostrum.
DOMINICA I POST THEOPHANYAM.
Vota, quaesumus, Domine, supplicantis populi, coelesti pietate prosequere, ut et quae agenda sunt, videant; et ad implenda quae viderint, convalescant.
Per.
Super oblata.
--Oblatum tibi, Domine, sacrificium vivificet nos semper et muniat.
Per.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: Quia cum Unigenitus tuus in substantia nostrae mortalitatis apparuit, in novam nos immortalitatis suae lucem reparavit.
Et ideo cum angelis.
Benedictio. --Deus, qui Filii sui temporalem pueritiam fecit esse mirabilem, spiritu prudentiae corda
vestra illustrare ac docere dignetur.
Amen. Quique illum parentibus temporaliter subdi voluit, ipse vos humilitatis et pietatis muneribus miseratus informet.
Amen. Et (145) qui eum sapientia, aetate, et gratia proficere tribuit, spiritalium vobis profectuum incrementa propitius largiatur.
Quod ipse praestare dignetur.
Ad complendum.
--Supplices te rogamus, omnipotens Deus, ut quos tuis reficis sacramentis, tibi etiam placitis moribus dignanter deservire concedas.
Per Dominum.
Super populum.
--Conserva, quaesumus, Domine, familiam tuam, 18 et benedictionum tuarum propitius ubertate purifica, et eruditionibus tuis semper multiplicetur et donis.
Per.
(146) IN OCTAVIS THEOPHANIAE:
Deus cujus Unigenitus in substantia nostrae carnis apparuit, praesta, quaesumus, ut per eum, quem similem nobis foris agnovimus, intus reformari mereamur.
Qui tecum vivit, etc.
Super oblata.
--Hostias tibi, Domine, pro nati tui Filii apparitione deferimus, suppliciter exorantes, ut sicut ipse nostrorum auctor est munerum, ita ipse sit misericors et susceptor Jesus Christus Dominus noster, qui tecum vivit et regnat Deus.
Ad Complendum.
--Coelesti lumine, quaesumus, Domine, semper et ubique nos praeveni, ut mysterium, cujus nos participes esse voluisti, et puro cernamus intuitu, et digno percipiamus effectu.
Per.
XIX KAL.
FEBRUARII (147) NATALIS SANCTI FELICIS.
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut ad meliorem vitam sanctorum tuorum exempla nos provocent, quatenus quorum solemnia agimus, etiam actus imitemur.
Per.
Super oblata.
--Hostias tibi, Domine, pro commemoratione sancti Felicis (148) confessoris offerimus,
suppliciter deprecantes, ut sicut illi tribuisti sacrae fidei largitatem, sic nobis indulgentiam largiaris et pacem.
Per.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: et confessionem sancti Felicis memorabilem non tacere qui (149) nec haereticis pravitatibus, nec saeculi blandimentis a sui status rectitudine potuit immutari, sed inter utraque discrimina veritatis assertor, firmitatem tuae fidei non reliquit.
Per.
Ad Complendum.
--Quaesumus, Domine, salutaribus repleti mysteriis, ut cujus solemnia (150) celebramus, ejus orationibus adjuvemur.
Per Dominum.
DOMINICA II POST THEOPHANIAM.
Omnipotens sempiterne Deus, qui coelestia simul et terrena moderaris, supplicationes populi tui clementer exaudi, et pacem tuam nostris concede temporibus.
Per.
Alia. --Adesto, quaesumus, Domine, supplicationibus nostris, et in tua misericordia confidentes, ab omni nos adversitate custodi.
Per.
Super oblata.
--Ut tibi grata sint, Domine, munera populi tui supplicantis, ab omni, quaesumus, eum contagione perversitatis emunda.
Per.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: semperque virtutes et laudes tuas labiis exsultationis effari, qui nobis ad relevandos istius vitae labores
diversa donorum tuorum solatia, et munerum salutarium gaudia contulisti, mittendo nobis Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum.
Per quem.
Benedictio. --Deus qui sua mirabili potestate aquam vertit in vinum, vos a vetustate subtractos in beatae vitae transferat novitatem.
Amen. Et qui nuptiis interesse voluit, ut earum sua praesentia comprobaret bonum, ipse vobis castitatis et sobrietatis perpetuae conferat donum.
Amen. Ipse vobis sanctarum intelligentiam Scripturarum tribuat spiritalem, qui aquas in vina vertendo hoc ipsum voluit designare.
Amen. Quod ipse praestare dignetur, cujus.
Ad Complendum.
--Augeatur in nobis, Domine, quaesumus, tuae virtutis operatio, ut divinis vegetati sacramentis, ad eorum promissa capienda tuo munere
praeparemur.
Per.
Super populum.
--Auxiliare, Domine, populo tuo, ut sacrae devotionis proficiens incrementis, et tuo semper munere gubernetur, et ad redemptionis aeternae pertineat, te ducente, consortium.
Per.
XVII KAL.
FEBRUARII.--NATALIS SANCTI MARCELLI PAPAE.
Preces populi tui, quaesumus, Domine, clementer exaudi, ut beati Marcelli martyris tui atque pontificis
meritis adjuvemur, cujus passione laetamur.
Per Dominum nostrum, etc.
Super oblata.
--Suscipe, quaesumus, Domine, munera dignanter oblata, et, beati Marcelli suffragantibus meritis, ad nostrae salutis auxilium provenire concede.
Per.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: qui glorificaris in tuorum confessione sanctorum, et 20 non solum excellentioribus praemiis martyrum tuorum merita gloriosa prosequeris, sed etiam sacra mysteria competentibus servitiis exsequentes, gaudium Domini sui tribuis benignus intrare.
Per Christum Dominum.
Ad Complendum.
--Satiasti, Domine, familiam tuam muneribus sacris; semper ejus, quaesumus, interventione nos refove, cujus solemnia celebramus.
Per.
XV KAL.
FEBRUARII.--NATALIS SANCTAE PRISCAE VIRGINIS.
Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui beatae Priscae martyris tuae natalitia colimus, et annua solemnitate laetemur, et tantae fidei proficiamus exemplo.
Per.
Super oblata.
--Hostia, Domine, quaesumus, quam sanctorum tuorum natalitia recensentes offerimus, et vincula nostrae pravitatis absolvat, et tuae nobis misericordiae dona conciliet.
Per.
Ad Complendum.
--Quaesumus, Domine, salutaribus repleti mysteriis, ut cujus solemnia celebramus,
ejus orationibus adjuvemur.
Per.
XIII KAL.
FEBRUARII.-- NATALIS SANCTI (151) FABIANI.
Infirmitatem nostram respice, omnipotens Deus, et (152) quos pondus propriae actionis gravat, beati Fabiani martyris tui atque pontificis intercessio gloriosa nos protegat.
Per.
Super oblata.
--Hostias tibi, Domine, beati Fabiani martyris tui dicatas meritis benignus assume, et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium.
Per Dominum.
Ad Complendum.
--Refecti participatione muneris sacri, quaesumus, Domine Deus noster, ut cujus exsequimur cultum, sentiamus effectum.
Per
EODEM DIE.
--NATALIS SANCTI SEBASTIANI MARTYRIS
Deus qui beatum Sebastianum martyrem tuum virtute
constantiae in passione roborasti, ex ejus nobis imitatione tribue pro amore tuo prospera mundi despicere, et nulla ejus adversa formidare.
Per
Super oblata.
--Accepta sit in conspectu tuo, Domine, nostra devotio, et ejus nobis fiat supplicatione salutaris, pro cujus solemnitate defertur.
Per.
21 Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne
Deus: quoniam martyris beati Sebastiani pro confessione nominis tui venerabilis sanguis effusus simul et tua mirabilia manifestat, quo perficis in infirmitate virtutem, et nostris studiis dat profectum, et infirmis apud te praestat auxilium.
Per Christum Dominum nostrum.
Ad Complendum.
--Sacro munere satiati, supplices te, Domine, deprecamur, ut quod debitae servitutis celebramus officio, intercedente beato Sebastiano martyre tuo, salvationis tuae sentiamus augmentum.
Per Dominum nostrum.
XII KAL.
FEBRUARII.--NATALIS SANCTAE (153) AGNETIS.
Omnipotens sempiterne Deus, qui infirma mundi eligis, ut fortia quaeque confundas, concede propitius ut qui beatae Agnetis martyris tuae solemnia
colimus, ejus apud te patrocinia sentiamus.
Per.
Super oblata.
--Hostias, Domine, quas tibi offerimus, propitius suscipe, et, intercedente beata Agnete martyre tua, vincula peccatorum nostrorum absolve.
Per Dominum.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: et (154) diem beatae Agnetis martyrio consecratam solemniter recensere, quae, terrenae generositatis oblectamenta despiciens, coelestem meruit dignitatem; societatis humanae vota contemnens, aeterni Regis est sociata consortio; et pretiosam mortem, sexus fragilitate calcata, pro Christi confessione suscipiens (155) simul est facta conformis et sempiternitatis
ejus et gloriae.
Per quem Majestatem tuam.
Ad Complendum.
-- Sumentes, Domine, gaudia sempiterna de participatione sacramenti festivitatis sanctae martyris Agnetis, suppliciter deprecamur, ut quae sedula servitute, donante te, gerimus, dignis sensibus tuo munere capiamus.
Per.
XI KAL.
FEBRUARII.--NATALIS SANCTI VINCENTII MARTYRIS.
Adesto, quaesumus, Domine, supplicationibus nostris, ut qui ex iniquitate nostra reos nos esse cognoscimus, beati Vincentii martyris tui intercessione liberemur.
Per.
22 Super oblata.
Hodiernum, Domine, sacrificium laetantes offerimus, quo beati Vincentii coelestem
victoriam recensentes, et tua magnalia praedicamus, et nos acquisisse gaudemus suffragia gloriosa.
Per.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, per Christum Dominum nostrum: pro cujus nomine
gloriosus levita Vincentius, et miles invictus, rabidi hostis insaniam interritus adiit, modestus sustinuit, securus irrisit, sciens paratus esse ut resisteret, nesciens elatus esse (156) ut vinceret, in utroque, Domini ac Magistri sui vestigia sequens, qui humilitatis custodiendae, et de hostibus triumphandi, suis sequenda exempla monstravit.
Per quem.
Ad Complendum.
--Quaesumus, omnipotens Deus, ut qui coelestia alimenta percepimus, intercedente beato Vincentio martyre tuo, per haec contra omnia adversa muniamur.
Per.
VIII KAL.
FEBRUARII.-- CONVERSIO SANCTI PAULI.
(157) Deus qui universum mundum beati Pauli apostoli tui praedicatione docuisti, da nobis, quaesumus,
ut qui ejus hodie Conversionem colimus, per ejus ad te exempla gradiamur.
Per.
Super oblata.
--Apostoli tui Pauli precibus, Domine, plebis tuae dona sanctifica, ut quae tibi tuo grata sunt instituto, gratiora fiant patrocinio supplicantis.
Per Dominum.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: et Majestatem tuam suppliciter exorare, ut Ecclesiam tuam, beati Pauli apostoli tui praedicatione edoctam, nulla sinas fallacia violari; et sicut nihil in vera religione manere dinoscitur, (158) quod non ejus condierit disciplina, ita ad peragenda ea quae docuit ejus obtentu fidelibus tribuatur efficacia, sentiatque credentium gentium multitudo eum pro se apud
te intercessorem quem habere cognovit Magistrum atque doctorem.
Per Christum Dominum nostrum.
Benedictio. --Deus qui gratia sua beatum Paulum ex persecutore fecit apostolum, ipse vobis compunctionis piaeque conversionis spiritum dignetur impertire.
Amen. Quique ei secretorum coelestium mysteria dignatus est revelare, ipse vobis Scripturarum suarum abdita dignetur aperire.
Amen. Et qui ei perseverantiam fidei, 23 constantiamque in persecutionibus inflexibilem dare dignatus est, eisdem vestram infirmitatem donis roborare atque munire dignetur.
Amen. Quod ipse praestare dignetur.
Ad Complendum.
--Sanctifica nos, Domine, quaesumus, salutari mysterio; et pro nobis ejus non desit
oratio, cujus nos donasti patrocinio gubernari.
Per Dominum.
(159) EODEM DIE.
--NATALIS SANCTI PROJECTI MARTYRIS.
Martyris tui Projecti nos, quaesumus, Domine, interventio gloriosa commendet, ut quod nostris actibus
non meremur, ejus precibus consequamur.
Per Dominum.
Super oblata.
--Suscipe, Domine, propitius orationem nostram cum oblationibus hostiarum superimpositis, et martyris tui Projecti deprecatione pietati tuae perfice benignus acceptas, et illam quae in eo flagravit fortem dilectionem in nobis aspira benignus.
Per.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: et tuam misericordiam deprecari ut mentibus nostris beati martyris tui Projecti (160) repetita solemnitate spiritalis laetitiae tribuas jugiter suavitatem.
(161) Concedasque nobis, ut, venerando passionis
ejus triumphum, obtentu illius, et peccatorum remissionem, et sanctorum mereamur adipisci consortium.
Per Christum Dominum.
Ad Complendum.
--Votiva, Domine, pro beati martyris tui Projecti passione dona percepimus: quaesumus, ut ejus precibus, et praesentis vitae nobis pariter et aeternae tribuas conferre praesidium.
Per.
V KAL.
FEBRUARII.--NATALIS SANCTAE AGNETIS.
De Nativitate (162).
Deus, qui nos annua beatae Agnetis martyris tuae solemnitate laetificas, da, quaesumus, ut quam veneramur officio, etiam piae conversationis sequamur exemplo.
Per.
Super oblata.
--Super has, quaesumus, Domine, hostias
benedictio copiosa descendat, quae et sanctificationem nobis clementer operetur, et de martyrum nos solemnitate laetificet.
Per.
24 Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, beatae Agnetis natalitia geminantes.
Vere enim hujus honorandus est dies, quae sic terrena generatione processit, ut ad divinitatis consortium perveniret.
Per Christum.
Ad Complendum.
--Sumpsimus, Domine, celebritatis annuae votiva sacramenta; praesta, quaesumus, ut et temporalis nobis vitae remedia praebeant et aeternae.
Per.
Super populum.
--Adesto nobis, omnipotens Deus,
beatae Agnetis festa repetentibus, quam, hodiernae festivitatis prolatam exortu, ineffabili munere sublevasti.
Per.
IV NONAS FEBRUARII.
--(163) PURIFICATIO SANCTAE MARIAE VIRGINIS.
(164) Ad Collectam.
--(165) Erudi, quaesumus, Domine, plebem tuam, et quae extrinsecus annua tribuis devotione venerari, interius assequi gratiae tuae luce concede.
Per.
Ad Missam.
--Omnipotens sempiterne Deus, Majestatem tuam supplices exoramus, ut sicut Unigenitus Filius tuus hodierna die cum nostrae carnis substantia in templo est praesentatus, ita nos facias purificatis tibi mentibus praesentari.
Per eumdem Dominum.
Super oblata.
--Exaudi, Domine, preces nostras; ei, ut digna sint munera quae oculis tuae Majestatis offerimus, subsidium nobis tuae pietatis impende.
Per.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: quia per incarnati Verbi mysterium nova mentis nostrae oculis lux tuae claritatis effulsit, ut dum visibiliter Deum cognoscimus, per hunc invisibilium amore rapiamur.
Et ideo cum angelis et archangelis.
Benedictio. --Omnipotens Deus qui Unigenitum suum hodierna die in assumpta carne in templo voluit praesentari, benedictionis suae vos munere fultos bonis operibus faciat exornari.
Amen. Et qui eum, ut legem adimpleret, (166) ministrum voluit effici legis, 25 mentes vestras instruat legis suae spiritalibus
documentis.
Amen. Quo ei et pro turturibus castitatis seu charitatis munera offerre valeatis, et pro pullis columbarum Spiritus sancti donis exuberetis.
Amen. Quod ipse.
Ad Complendum.
--Quaesumus, Domine Deus noster, ut sacrosancta mysteria, quae pro reparationis nostrae munimine contulisti, intercedente beata semper virgine Maria, et praesens nobis remedium esse facias et futurum.
Per.
Alia. --Perfice in nobis, quaesumus.
Domine, gratiam tuam, qui justi Simeonis exspectationem implesti, ut sicut ille mortem non vidit priusquam Christum Dominum videre mereretur, ita et nos vitam obtineamus aeternam.
Per.
NONIS FEBRUARII--NATALIS SANCTAE AGATHAE MARTYRIS.
Deus qui inter caetera potentiae tuae miracula, etiam in sexu fragili victoriam martyrii contulisti,
concede propitius ut cujus natalitia colimus, per ejus ad te exempla gradiamur.
Per Dominum.
Super oblata.
--Suscipe, Domine, munera quae in beatae Agathae martyris tuae solemnitate deferimus, cujus nos confidimus patrocinio liberari.
Per Dominum nostrum.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare. nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, per Christum Dominum nostrum: pro cujus nomine (167) poenarum mortisque contemptum in utroque sexu fidelium cunctis aetatibus contulisti, ut inter felicium martyrum palmas (168) Agathen quoque beatissimam virginem victrici patientia coronares.
Quae nec minis territa, nec suppliciis superata, de
diaboli saevitia triumphavit, quia in tuae Deitatis confessione permansit.
Et ideo.
Ad Complendum.
--Beatae Agathae martyris tuae, Domine, precibus confidentes, quaesumus clementiam tuam, ut per ea quae sumpsimus aeterna remedia capiamus.
Per.
Alia. --Indulgentiam nobis, Domine, beata Agathe martyr imploret, quae tibi grata (169) semper exstitit et merito castitatis, et tuae professione virtutis.
Per Dominum nostrum.
DOMINICA III POST THEOPHANIAM.
Omnipotens sempiterne Deus, infirmitatem nostram 26 propitius respice, atque ad protegendum nos dexteram tuae Majestatis extende.
Per.
Super oblata.
--(170) Haec Hostia, Domine, quaesumus,
emundet nostra delicta, et sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet.
Per Dominum nostrum.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: et te omni tempore collaudare et benedicere, quia in te vivimus, et movemur, et sumus.
Et nullum tempus nullumque momentum est quod a beneficiis pietatis tuae vacuum transigamus.
Variis etenim solemnitatum causis, salutarium nobis operum tuorum et munerum memoria praesentis vitae tempora exornat.
Unde et nos vel innovante laetitia praeteriti gaudii, vel permanentis boni tempus agnoscentes, indefessas Majestati tuae grates exsolvimus.
Per Christum Dominum
nostrum.
Benedictio. --Omnipotens Deus vos ab omnium peccatorum maculis emundet, qui leprosum supplicem tactu proprio dignatus est emundare.
Amen. Quique centurionis servum non aspernatus est visitare, ipse cordium vestrorum hospitium dignetur misericorditer introire.
Amen. Sicque vos fidei suae plenitudine informet, ut cum sanctis suis in coelorum regno accumbere concedat.
Amen. Quod ipse praestare.
Ad Complendum.
--Quos tantis, Domine, largiris uti mysteriis, quaesumus ut effectibus nos eorum veraciter aptare digneris.
Per.
Super populum.
--Adsit, Domine, quaesumus, propitiatio tua populo supplicanti, ut quod te inspirante fideliter expetit, tua celeri largitate percipiat.
Per Dominum nostrum.
DOMINICA IV POST THEOPHANIAM.
Deus qui nos in tantis periculis constitutos pro humana scis fragilitate non posse subsistere, da nobis salutem mentis et corporis, ut ea quae pro peccatis nostris patimur, te adjuvante, vincamus.
Per.
Super oblata.
--Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut hujus sacrificii munus oblatum fragilitatem nostram ab omni malo purget semper et muniat.
Per.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, 27 nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, qui genus humanum pro praevaricatione sua in ipsius originis radice damnatum (171) per florem virginalis uteri reddere dignatus es absolutum, ut hominem, quem per Unigenitum creaveras, per Filium tuum Deum et hominem recreares; et diabolus, qui Adam in fragili carne devicerat, (172) conservata justitia, a Deo carne vinceretur assumpta.
Per quem Majestatem tuam.
Benedictio. --Tentationum omnium a vobis Dominus pericula removeat, et perturbationum procellas miseratus excludat.
Amen. Tentatoris fraudes atque
molimina dissolvat, et vos adversus eum cautos atque invincibiles faciat.
Amen. Continuae pacis vobis munera tribuat, et vos in portu tranquillitatis ac securitatis propitiatus constituat.
Amen. Quod ipse praestare dignetur.
Ad Complendum.
--Munera tua nos, Deus, a delectationibus terrenis expediant, et coelestibus semper instruant alimentis.
Per.
DOMINICA V POST THEOPHANIAM.
Familiam tuam, quaesumus, Domine, continua pietate custodi, ut quae in sola spe gratiae coelestis innititur, tua semper protectione muniatur.
Per Dominum.
Super oblata.
--Hostias tibi, Domine, placationis offerimus, ut et delicta nostra miseratus absolvas,
et nutantia corda tu dirigas.
Per.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: et tibi hanc immolationis hostiam offerre, (173) quae est salutifera et ineffabile divinae gratiae sacramentum, quae offertur a plurimis, (174) et unum Christi corpus sancti Spiritus infusione perficitur; singuli accipiunt Christum Dominum, et (175) in singulis portionibus totus est; nec (176) per singulos minuitur,
sed integrum se praebet in singulis.
Propterea ipsi qui sumimus communionem hujus sancti panis et calicis, (177) unum Christi corpus efficimur.
Per ipsius itaque Majestatem te supplices exoramus, ut nos ab omnibus emundes contagiis vetustatis, et in novitate vitae perseverare concedas.
Per Christum.
Benedictio. --Deus, qui bonum semen in sua Ecclesia serere consuevit, in vobis illud conservare atque multiplicare nunquam desistat.
Amen. Zizaniorum superseminatorem a vobis procul repellat, et sui verbi pabulo vos indesinenter reficiat.
Amen. Quo cum dies judicii advenerit, a reprobis separati, ad dexteram judicis sistamini, et in beatissimo ipsius regno collocemini.
Amen. Quod ipse praestare.
28 Ad Complendum.
--Quaesumus, omnipotens
Deus, ut illius salutaris capiamus effectum, cujus per haec mysteria pignus accepimus.
Per eumdem.
Super populum.
--Ecclesiae tuae, Domine, voces placatus admitte, ut, destructis adversitatibus universis, secura tibi serviat libertate.
Per.
DOMINICA VI POST THEOPHANIAM.
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut semper rationabilia meditantes, quae tibi sunt placita, et dictis exsequamur et factis.
Per.
Super oblata.
--Haec nos oblatio, Deus, mundet, quaesumus, et renovet et gubernet et protegat.
Per Dominum.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: ad
cujus immensam pertinet gloriam, ut non solum mortalibus tua pietate succurreres, sed de ipsa etiam mortalitate nostra nobis remedium provideres, et perditos quosque unde perierant, inde salvares.
Per Christum Dominum nostrum.
Benedictio. --Deus qui mare suis pedibus fecit esse calcabile, vobis quidquid est noxium ipse substernat.
Amen. Contrarios immundorum spirituum motus compescat, et vos in sua pace confirmet.
Amen. Crucis suae navi inter mundi fluctus gubernet, et in littus beatae perennitatis perducat.
Amen. Quod ipse praestare dignetur.
Ad Complendum.
--Coelestibus, Domine, pasti deliciis, quaesumus ut semper eadem per quae veraciter vivimus appetamus.
Per.
Super populum.
--Conserva populum tuum, Deus, et tuo nomini fac devotum, ut, divinis subjectus officiis, et temporalia viriliter et aeterna dona percipiat.
Per Dominum nostrum.
XVI KAL.
MARTII.--(178) NATALIS SANCTI VALENTINI MARTYRIS.
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui beati
Valentini martyris tui natalitia colimus, a cunctis malis imminentibus ejus intercessione liberemur.
Per Dominum nostrum.
Super oblata.
--Oblatis, Domine, quaesumus, placare muneribus, 29 et, intercedente beato Valentino martyre tuo, a cunctis nos defende periculis.
Per Dominum nostrum.
Ad Complendum.
--Sit nobis, Domine, reparatio mentis et corporis coeleste mysterium, ut cujus exsequimur actionem, sentiamus effectum.
Per.
XIII KAL.
MARTII.--(179) CATHEDRA SANCTI PETRI.
Deus qui beato apostolo tuo Petro, collatis clavibus regni coelestis, animas ligandi atque solvendi (180) pontificium tradidisti, concede ut intercessionis ejus auxilio a peccatorum nostrorum nexibus liberemur.
Qui vivis et regnas.
Super oblata.
--Ecclesiae tuae, quaesumus, Domine, preces et hostias beati Petri apostoli commendet oratio, ut quod pro illius gloria celebramus nobis prosit ad veniam.
Per Dominum.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus; et te laudare mirabilem Deum in sanctis tuis, in quibus glorificatus es vehementer.
Per quos Unigeniti tui sacrum corpus exornas, et in quibus Ecclesiae tuae fundamenta constituis, quam (181) in patriarchis fundasti, in prophetis praeparasti, in apostolis condidisti.
Ex quibus beatum Petrum apostolorum principem, ob confessionem Unigeniti Filii tui, per os
ejusdem Verbi tui confirmatum, in fundamento domus tuae, mutato nomine, coelestium claustrorum praesulem custodemque fecisti, divino ei jure concesso, ut (182) quae statuisset in terris, servarentur in coelis.
In cujus veneratione hodierna die Majestati tuae haec festa persolvimus, et gratiarum ac laudis Hostiam immolamus.
Per quem Majestatem.
Ad Complendum.
--Laetificet nos, Domine, munus oblatum, ut sicut in apostolo tuo Petro te mirabilem praedicamus, sic per illum tuae sumamus indulgentiae largitatem.
Per.
Super populum.
--Benedic, quaesumus, Domine, plebem tuam; et beati Petri apostoli tui precibus tribue consequi tuae defensionis auxilium.
Per.
VI KAL.
MARTII.-- NATALIS (183) SANCTI MATTHIAE APOSTOLI.
Deus, qui beatum Matthiam apostolorum tuorum collegio sociasti, tribue, quaesumus, ut ejus interventione, 30 tuae circa nos pietatis semper viscera sentiamus.
Per Dominum.
Super oblata.
--Deus, qui proditoris apostatae ruinam, ne apostolorum tuorum (184) numerus sacratus
perfectione careret, beati Matthiae electione supplesti, praesentia munera sanctifica, et per ea nos gratiae tuae virtute confirma.
Per.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: et te laudare mirabilem Deum in beatis apostolis tuis, in quibus glorificatus es vehementer.
Per quos Unigeniti tui sacrum corpus colligis, et in quibus Ecclesiae tuae fundamenta constituis.
Unde poscimus clementiam tuam, piissime omnipotens Deus, ut intercessione beati apostoli tui Matthiae, cujus passionis triumphum solemniter celebramus, mereamur a peccatorum nostrorum nexibus solvi, et aeternae vitae felicitati reddi, atque sanctorum tuorum coetibus
connumerari.
Per quem.
Benedictio. --Deus, qui vos in apostolicis tribuit consistere fundamentis, benedicere vobis dignetur, beati apostoli sui Matthiae intercedentibus meritis.
Amen. Defendatque vos a cunctis adversis, apostolicis praesidiis, qui vos eorum voluit ornari et munerari exemplis et documentis.
Amen. Quo per eorum intercessionem perveniatis ad aeternae patriae haereditatem, per quorum doctrinam tenetis fidei integritatem.
Quod ipse praestare dignetur.
Ad Complendum.
--Praesta, quaesumus, omnipotens et misericors Deus, ut per haec sancta, quae sumpsimus, interveniente beato Matthia apostolo tuo, veniam consequamur et pacem.
Per Dominum.
Super populum.
--Percipiat, Domine, quaesumus,
populus tuus, intercedente beato Matthia apostolo tuo, misericordiam, quam deposcit, et quam precatur humiliter, indulgentiam consequatur et pacem.
Per Dominum.
IV IDUS MARTII.
--NATALIS SANCTI GREGORII PAPAE.
Concede, quaesumus, Domine, fidelibus tuis digne sancti Gregorii pontificis tui celebrare solemnia, ut ejus et hic experiantur auxilia, et aeternis effectibus apprehendant.
Per.
Super oblata.
--Hostias, Domine, quas nomini tuo sacrandas offerimus, sancti Gregorii prosequatur oratio, per quam nos et expiari facias, et defendi.
Per.
31 Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum
et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: quia sic tribuis Ecclesiam tuam sancti Gregorii pontificis tui commemoratione gaudere, ut eam illius et festivitate laetifices, et exemplo piae conversationis exerceas, et verbo praedicationis erudias, grataque tibi supplicatione tuearis.
Per.
Ad Complendum.
--(185) Praestent nobis, quaesumus, Domine, tua sancta praesidium, quod, intervenientibus
beati Gregorii meritis, ab omnibus nos absolvat peccatis.
Per.
VIII KAL.
APRILIS.--(186) ANNUNTIATIO ANGELI AD BEATAM MARIAM.
Deus, qui in (187) beatae Mariae virginis utero Verbum tuum, angelo annuntiante, carnem suscipere voluisti, praesta supplicibus tuis, ut qui vere eam Genitricem Dei credimus, ejus apud te intercessionibus adjuvemur.
Per eumdem.
Ad Missam.
--Deus, qui hodierna die Verbum tuum in (188) beatae Virginis alvo (189) incarnari voluisti, fac nos ita praesentem (190) solemnitatem peragere, ut tibi placere valeamus.
Per eumdem.
Super oblata.
--Altari tuo, Domine, superposita munera Spiritus sanctus assumat, qui hodie beatae
Mariae viscera splendoribus suae virtutis replevit.
Per Dominum nostrum.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, per Christum Dominum nostrum: quem pro salute hominum nasciturum Gabriel archangelus nuntiavit, virgo Maria Spiritus sancti cooperatione concepit; ut quod angelica nuntiavit sublimitas, virginea crederet puritas, ineffabilis perficeret Deitas.
Illius itaque optamus, te opitulante, cernere faciem sine confusione, cujus Incarnationis gaudemus solemnitate.
Per quem Majestatem.
Ad Complendum.
--In mentibus nostris, Domine, verae fidei sacramenta confirma, ut qui conceptum
de Virgine Deum verum et hominem confitemur, per ejus salutiferae resurrectionis potentiam ad aeternam mereamur pervenire laetitiam.
Per.
Super populum.
--Protege, Domine, famulos tuos subsidiis pacis, 32 et beatae Mariae patrociniis confidentes a cunctis hostibus redde securos.
Per.
Alia. --Gratiam tuam, quaesumus, Domine, mentibus nostris infunde, ut qui angelo nuntiante Christi Filii tui Incarnationem cognovimus, per passionem ejus et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur.
Qui tecum vivit et regnat Deus.
Alia. --Omnipotens sempiterne Deus, qui coaeternum tibi Filium hodie pro mundi salute secundum carnem Spiritu sancto concipiendum angelico ministerio beatae Mariae semper virgini declarasti, adesto
propitius populo tuo, ut ad ejus Nativitatem, (191) pace concessa, liberioribus animis occurramus.
Per eumdem.
Alia. --Exaudi nos, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, qui per beatae Mariae sacri uteri (192) divinae gratiae obumbrationem universum mundum illuminare dignatus es, et praesta ut quod nostris meritis non valemus obtinere, ejus adipisci praesidiis mereamur.
Per Dominum nostrum.
Alia. --Beatae et gloriosae semperque virginis Dei genitricis Mariae nos, Domine, quaesumus, merita consequantur, et tuam nobis indulgentiam semper implorent.
Per.
Alia. --Porrige nobis, Deus, dexteram tuam, et per intercessionem beatae et gloriosae semperque virginis Dei genitricis Mariae auxilium nobis supernae Virtutis impende.
Per eumdem.
IN (193) SEPTUAGESIMA.
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, fragilitati nostrae sufficientiam competentem, ut suae reparationis effectum, et pia conversatione recenseat, et cum exsultatione suscipiat.
Super oblata.
--Concede nobis, misericors Deus, et digne tuis servire semper altaribus, et eorum
perpetua participatione salvari.
Per.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: quia per ea quae conspiciuntur instruimur quibus modis ad invisibilia tendere debeamus.
Denique commonemur, anni ducente successu, de praeteritis ad futura, de vetustate in novitatem vitae transire, (194) ut, terrenis sustentationibus expediti, coelestis doni capiamus desiderabilius ubertatem.
Et (195) per eum cibum qui beneficiis praerogatur alternis 33 perveniamus ad victum sine fine mansurum, Jesum Christum Dominum nostrum.
Per quem.
Benedictio. --Omnipotens Deus ita stadium vestri cursus dirigere dignetur, ut bravium vos aeternae
vitae comprehendere faciat.
Amen. Et ita vos abstinentiae armis circumdet, ut nullis vitae hujus oneribus a (196) perventione retardemini.
Amen. Quique vos vineam suam vocare vobisque sanctos operarios mittere dignatus est, ipse vos sua gratia dignetur excolere, ut denario vitae perennis munerare non abnuat.
Quod ipse praestare.
Ad Complendum.
--Fideles tui, Deus, per tua dona firmentur, ut eadem et percipiendo requirant, et quaerendo sine fine percipiant.
Per.
Super populum.
--Preces populi tui, quaesumus, Domine, clementer exaudi, ut qui juste pro peccatis nostris affligimur, pro tui nominis gloria misericorditer liberemur.
Per Dominum.
(197) IN SEXAGESIMA.
Deus, qui conspicis quia ex nulla nostra actione confidimus, concede propitius ut contra adversa
omnia Doctoris Gentium protectione muniamur.
Per.
Super oblata.
--Intende, quaesumus, Domine, Hostias familiae tuae, et quam sacri muneris facis esse participem, tribue (198) ad ejus plenitudinem pervenire.
Per.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: qui rationalem creaturam, ne, temporalibus dedita bonis, ad praemia sempiterna non tendat, ea dispensatione dignaris erudire, ut nec castigatione deficiat, nec prosperitatibus insolescat, sed hoc potius fiat ejus gloriosa devotio, quo nullis adversitatibus obruta superetur.
Per Christum Dominum.
Benedictio. --Det vobis Dominus nosse mysteria regni Dei, qui jam dare dignatus est auditum verbi sui.
Amen. Sicque mentes vestras seminis sui copia repleat, ut in vebis illud sibi placite fructificare concedat.
Amen. Et ita vos ab omni tentatione muniat, quatenus (199) triceni, sexageni, atque centeni fructus pro suae gratiae distributione, magnificentia muneret.
Amen. Quod ipse.
34 Ad Complendum.
--(200) Adsit nobis, quaesumus, Domine, cibus sacer, potusque salutaris, qui et temporalem vitam muniat, et praestet aeternam.
Per Dominum nostrum.
Super populum.
--Tuere, quaesumus, Domine, plebem tuam, et sacram solemnitatem recolentem gratiae coelestis largitate prosequere, ut, visibilibus
adjuta solatiis, ad invisibilia bona promptius incitetur.
Per.
DOMINICA IN QUINQUAGESIMA.
Preces nostras, quaesumus, Domine, clementer exaudi, atque a peccatorum vinculis absolutos ab omni nos adversitate custodi.
Per.
Super oblata.
--Haec Hostia, Domine, quaesumus, emundet nostra delicta, (201) et sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet.
Per.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: et (202) Majestatem tuam (203) cernua devotione exorare, ut modulum terrenae fragilitatis aspiciens,
non in ira tua pro nostra pravitate nos arguas, sed immensa clementia purifices, erudias, consoleris.
Qui cum sine te nihil possimus facere quod tibi sit placitum, tua nobis gratia sola praestabit ut salubri conversatione vivamus.
Per Christum.
Benedictio. --Omnipotens Deus sua vos benedictione confirmet, et imminenti quadragesimali abstinentiae aptos efficiat.
Amen. Quique caeco supplicanti per divinitatis potentiam lumen restituit, caecitatem vestri cordis clementissimus illuminator abstergat, et lucis suae radiis mentes vestras benignus illustret.
Amen. Quatenus, vitiorum sordibus emundati, et charitatis ardore solidati, coelestem haereditatem percipere valeatis illaesi.
Amen. Quod ipse praestare dignetur.
Ad Complendum.
--Repleti sumus, Domine, donorum participatione coelestium; praesta, quaesumus,
ut eadem et sumamus jugiter, et incessabiliter ambiamus.
Per.
Super populum.
--De multitudine misericordiae tuae, Domine, populum tibi protege confitentem, et corporaliter gubernatum, piae mentis affectu, tuis muneribus assequendis effice promptiorem.
Per Dominum nostrum.
35 FERIA IV.
--(204) CAPUT JEJUNII.
(205) Ad Collectam.
--Concede nobis, Domine, praesidia militiae Christianae sanctis inchoare jejuniis, ut contra spiritales nequitias pugnaturi continentiae muniamur auxiliis.
Per.
Ad Missam.
--Praesta, quaesumus, Domine, fidelibus tuis, ut jejuniorum veneranda solemnia, et congrua pietate suscipiant, et secura devotione percurrant.
Per.
Super oblata.
--Fac nos, Domine, quaesumus, his muneribus offerendis convenienter aptari, quibus ipsius venerabilis (206) sacramenti celebramus exordium.
Per.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: qui corporali jejunio vitia comprimis, mentem elevas, virtutem largiris et praemia.
--Per Christum.
Ad Complendum.
--Percepta nobis, Domine, praebeant sacramenta (207) subsidium, ut et tibi grata sint nostra jejunia, et nobis proficiant ad medelam.
Per.
Super populum.
--Inclinantes se, Domine, Majestati tuae propitiatus intende, ut qui divino munere sunt refecti coelestibus semper nutriantur auxiliis.
Per Dominum nostrum.
FERIA V INTRA QUINQUAGESIMAM.
Deus, qui culpa offenderis, poenitentia placaris, preces populi tui supplicantis propitius respice, et flagella tuae iracundiae, quae pro peccatis nostris meremur, averte.
Per.
Super oblata.
--Sacrificiis praesentibus, Domine, quaesumus, intende placatus, ut et devotioni nostrae proficiant et saluti.
Per Dominum.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, 36 Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: quoniam
illa festa remeant quibus nostrae mortalitati procuratur immortale commercium, ac temporali vitae subrogatur aeternitas; et (208) de peccati poena, peccata mundantur, mirisque modis conficitur de perditione salvatio, ut status conditionis humanae, qui per felicitatis insolentiam venit ad tristitiam, humilis et modestus ad aeterna gaudia redeat per moerorem.
Per Christum.
Ad Complendum.
--Coelestis doni benedictione percepta, supplices te, Deus omnipotens, deprecamur, ut hoc idem nobis et (209) sacramenti causa sit et salutis.
Per.
Super populum.
--Parce, Domine, parce populo tuo, ut, dignis flagellationibus castigatus, in tua miseratione respiret.
Per.
FERIA VI INTRA QUINQUAGESIMAM.
Inchoata jejunia, quaesumus, Domine, benigno favore prosequere, ut observantiam, quam corporaliter exhibemus, mentibus etiam sinceris exercere valeamus.
Per Dominum.
Super oblata.
--Sacrificium, Domine, (210) observantiae paschalis quod offerimus, praesta, quaesumus, ut tibi et mentes nostras reddat acceptas, et continentiae promptioris nobis tribuat facultatem.
Per Dominum.
Praefatio --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: et majestatem tuam suppliciter deprecari, ut intelligentiae
nobis spiritum benignus infundas, quo vel ipsi rationabiliter agenda cernamus, vel eis, qui (211) inutilia sentiunt, indicemus, esse (212) censendum; nec studia nostra sectemur, sed offerentibus meliora subdamur.
Quoniam haec apud te sapientia est quae non suis inhaeret vitiis, sed undecunque prolatam diligit veritatem.
Per Christum Dominum.
Ad Complendum.
--Spiritum nobis, Domine, tuae charitatis infunde, ut quos uno coelesti pane satiasti, tua facias pietate concordes.
Super populum.
--Guberna, Domine, quaesumus, plebem tuam, et tuis beneficiis semper accumula, ut et praesentis vitae subsidiis gaudeat, et aeternae.
Per.
37 SABBATO INTRA QUINQUAGESIMAM.
Exaudi nos, miserator et misericors Deus, et continentiae salutaris propitius nobis dona concede.
Per Dominum nostrum.
Super populum.
--Praepara nos, quaesumus, Domine, hujus abstinentiae festivis officiis, ut haec sacrificia veneranda sobriis semper mentibus celebremus.
Per.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: et Majestatem tuam suppliciter deprecari, ut mentem nostram tibi placitam benignus efficias, quae non tantum speciem bonitatis ostendat, sed justitiae fructibus illuminata clarescat, tuaeque semper dedita Majestati,
beneficia desiderata percipiat.
Qui necessariis prosequi muneribus non omittis quos tuo cultui praestiteris convenienter intentos.
Per Christum Dominum nostrum.
Ad Complendum.
--Tribue nobis, omnipotens Deus, ut dona coelestia, quae debito frequentamus obsequio, salutaria nobis jugiter sentiamus.
Per.
Super populum.
--Tuere, Domine, populum tuum, et ab omnibus peccatis clementer emunda, quia nulla ei nocebit adversitas, si nulla dominetur iniquitas.
Per.
IN QUADRAGESIMA.
Ad Missam.
--Deus, qui Ecclesiam tuam annua Quadragesimali observatione purificas, praesta familiae
tuae ut quod a te obtinere abstinendo nititur, hoc bonis operibus exsequatur.
Per Dominum.
Super oblata.
--Sacrificium Quadragesimalis initii solemniter immolamus, te, Domine, deprecantes, ut cum epularum restrictione carnalium a noxiis quoque voluptatibus temperemus.
Per Dominum.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, per
Christum Dominum nostrum: qui continuatis quadraginta diebus et noctibus hoc jejunium non esuriens dedicavit; postea enim esuriit non tam cibum hominum quam salutem; nec escarum saecularium epulas concupivit, sed animarum desideravit potius sanctitatem.
Cibus namque ejus est 38 redemptio populorum.
(213) Cibus ejus est totius bonae voluntatis effectus: qui nos docuit operari, non cibum, qui terrenis dapibus apparatur, sed eum qui divinarum Scripturarum lectione percipitur.
Per quem.
Benedictio. --Benedicat vobis omnipotens Deus, qui quadragenarium numerum in Moysi et Eliae necnon et Mediatoris nostri jejunio consecravit, concedatque vobis ita transigere praesentis vitae dispensationem, ut, accepto a Patrefamilias remunerationis
denario, perveniatis ad peccatorum omnium remissionem, et ad gloriosam cum sanctis omnibus resurrectionem.
Amen. Detque vobis spiritalium virtutum invictricia [ Forte, victricia] arma, quibus exemplo Domini devincere valeatis antiqui hostis sagacissima tentamenta.
Amen. Quo non in solo pane, sed in omni verbo quod de ore ejus procedit, spiritalem sumentes alimoniam, per jejuniorum observationem et caeterorum bonorum operum exhibitionem percipere mereamini immarcescibilem gloriae coronam.
Amen. Quod ipse praestare dignetur.
Ad Complendum.
--Tui nos, Domine, sacramenti libatio sancta restauret, et a vetustate purgatos in mysterii salutaris faciat transire consortium.
Per.
Super populum.
--In populum tuum, quaesumus,
Domine, benedictio copiosa descendat, indulgentia veniat, consolatio tribuatur, fides sancta succrescat, redemptio sempiterna firmetur.
Per.
Alia. --Da nobis, quaesumus, omnipotens Deus, aeternae promissionis gaudia quaerere, et quaesita citius invenire.
Per.
Alia. --Adesto, quaesumus, Domine, supplicationibus nostris, et in tua misericordia confidentes ab omni nos adversitate custodi.
Per Dominum nostrum.
Alia. --Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut per annua Quadragesimalis exercitia (214) sacramenti, et ad intelligendum Christi proficiamus arcanum, et effectus ejus digna conversatione sectemur.
Per.
(215) Per totam Quadragesimam, quotidianis diebus, finita Missa, episcopus et clerici discedunt, et exuuntur sacris vestibus, et tunc redeunt ad Vesperos.
Et nullus clericus in ecclesia (216) stat operto capite, nisi habeat infirmitatem, ullo tempore.
FERIA II INTRA QUADRAGESIMAM.
Converte, nos, Deus salutaris noster, et, ut nobis jejunium Quadragesimale proficiat, mentes nostras 39 coelestibus instrue disciplinis.
Per.
Super oblata.
--Accepta tibi sit, Domine, nostrae devotionis oblatio, quae et jejunium nostrum, te operante, sanctificet, et indulgentiam nobis tuae consolationis obtineat.
Per.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: qui das escam omni carni, et nos non solum carnalibus, sed etiam spiritalibus escis reficis, ut non in solo pane vivamus, sed in omni verbo tuo vitalem habeamus alimoniam; nec tantum epulando, sed etiam jejunando pascamur.
Nam ut dapibus et poculis corpora, sic jejuniis et virtutibus animae saginantur.
Magnam in hoc munere salubritatem mentis ac corporis contulisti, quia jejunium nobis venerabile
dedicasti, ut ad paradisum, de quo non abstinendo decidimus, jejunando solemnius redeamus.
Per Christum Dominum nostrum.
Ad Complendum.
--Salutaris tui, Domine, munere satiati, supplices exoramus, ut cujus laetamur gustu, renovemur effectu.
Per eumdem.
Super populum.
--Esto, Domine, propitius plebi tuae, et temporali consolatione non deseras quam vis ad aeterna contendere.
Per Dominum.
FERIA III.
Respice, Domine, familiam tuam, et praesta, ut apud te mens nostra tuo desiderio fulgeat, quae se carnis maceratione castigat.
Per.
Super oblata.
--Oblatis, Domine, placare muneribus, et a cunctis nos defende periculis.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, per Christum Dominum nostrum: in quo jejunantium fides alitur, spes provehitur, charitas roboratur.
Ipse enim est panis vivus et verus qui substantia aeternitatis et esca virtutis est.
Verbum enim tuum, per quod facta sunt omnia, non solum humanarum mentium, sed ipsorum panis est angelorum.
Hunc panem ministrare nobis non desinis, et, ut eum indesinenter esuriamus, hortaris.
Cujus carne dum pascimur, roboramur, et sanguine dum potamur, abluimur.
Per quem.
Ad Complendum.
--Sumpsimus, Domine, celebritatis annuae votiva sacramenta: praesta, quaesumus,
ut et temporalis vitae 40 nobis (217) remedio proveniant, et aeternae.
Per Dominum nostrum Jesum Christum.
Super populum.
--Ascendant ad te, Domine, preces nostrae, et ab Ecclesia tua cunctam repelle nequitiam.
Per.
FERIA IV MENSIS PRIMI.
Preces nostras, quaesumus, Domine, clementer
exaudi, et contra cuncta nobis adversantia dexteram tuae Majestatis extende.
Per Dominum nostrum.
Alia. --Devotionem populi tui, Domine, quaesumus, benignus intende, ut qui per abstinentiam macerantur in corpore, per fructum boni operis reficiantur in mente.
Per Dominum.
Super oblata.
--Suscipe, Creator omnipotens Deus, quae jejunantes de tuae munificentiae largitate deferimus, et pro temporali nobis collata praesidio, ad vitam converte propitiatus aeternam.
Per Dominum nostrum.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: qui in alimentum corporis humani frugum copiam
produci jussisti, et in alimentum animarum jejunii nobis medicinam indidisti.
Te itaque supplices invocamus, ut tibi sit acceptabile jejunium nostrum, et nos a cibis jejunantes, peccatis absolvas.
Per Christum.
Ad Complendum.
--Tui, Domine, perceptione sacramenti, et a nostris mundemur occultis, et ab hostium liberemur insidiis.
Per Dominum.
Super populum.
--Mentes nostras, quaesumus, Domine, lumine tuae claritatis illustra, ut videre possimus quae agenda sunt, et quae recta sunt agere valeamus.
Per Dominum nostrum.
FERIA V INTRA QUADRAGESIMAM.
Suscipe, quaesumus, Domine, preces nostras, et ad
aures misericordiae tuae postulationes sacratae tibi plebis admitte.
Per Dominum.
Super oblata.
--Sacrificia, Domine, quaesumus, ista nos salvent, quae medicinalibus sunt instituta jejuniis.
Per.
41 Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: quia competenter atque salubriter religiosa sunt nobis instituta jejunia, ut corporeae jucunditatis immoderatas coerceamus illecebras, et terrenae delectationis insolentia refrenato, purior atque tranquillior appetitus ad coelestia contemplanda mysteria fidelium reddatur animarum.
Per Christum Dominum
nostrum.
Ad Complendum.
--Tuorum nos, Domine, largitate donorum, et temporalibus attolle praesidiis, et renova sempiternis.
Per Dominum nostrum.
Super populum.
--Da, quaesumus, Domine, populis Christianis, et quae profitentur agnoscere, et coeleste munus diligere quod frequentant.
Per Dominum.
FERIA VI INTRA QUADRAGESIMAM.
Esto, Domine, propitius plebi tuae, et quam tibi facis esse devotam, benigno refove miseratus auxilio.
Per Dominum nostrum.
Super oblata.
--Suscipe, quaesumus, Domine, nostris oblata servitiis, et tua propitius dona sanctifica.
Per.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: qui jejunii observatione et eleemosynarum gratissima largitione nos docuisti nostrorum consequi remedia peccatorum.
Unde tuam imploramus clementiam, ut, his observationibus et caeteris bonorum operum exhibitionibus muniti, ea operemur quibus
ad aeterna gaudia consequenda et spes nobis suppetat et facultas.
Per Christum.
Ad Complendum.
--Per hujus, Domine, operationem mysterii, et vitia nostra purgentur, et justa desideria impleantur.
Per Dominum nostrum.
Super populum.
--Conserva, quaesumus, Domine, populum tuum, et ab omnibus quas meretur adversitatibus redde securum, ut, tranquillitate percepta, devota tibi mente deserviat.
Per.
(218) SABBATO IN XII LECTIONIBUS MENSIS PRIMI.
Populum tuum, Domine, quaesumus, propitius 42 respice, atque ab eo flagella tuae iracundiae clementer averte.
Per Dominum nostrum.
Alia. --Deus qui delinquentes perire non pateris,
sed exspectas, ut convertantur et vivant, debitam, quaesumus, peccatis nostris suspende vindictam, et praesta propitius ne dissimulatio cumulet ultionem, sed potius per jejunium emendatio prosit ad veniam.
Per.
Alia. --Protector noster aspice, Deus, ut qui majorum nostrorum pondere premimur, percepta misericordia, libera tibi mente famulemur.
Per.
Alia. --Adesto, quaesumus, Domine, supplicationibus nostris, ut esse, te largiente, mereamur et inter prospera humiles et inter adversa securi.
Per.
Alia. --Actiones nostras, quaesumus, Domine, et aspirando praeveni, et adjuvando prosequere, ut cuncta nostra operatio et a te semper incipiat, et per te coepta finiatur.
Per.
Ad Missam.
--Deus, qui tribus pueris mitigasti
flammas ignium, concede propitius ut nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum.
Per Christum Dominum.
Super oblata.
--Praesentibus sacrificiis, Domine,
jejunia nostra sanctifica, ut quod observantia nostra profitetur extrinsecus, interius operetur.
Per Dominum nostrum.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: illuminator et Redemptor animarum nostrarum, qui nos per primum Adam, abstinentiae lege violata, paradiso ejectos, fortiores jejunii remedio ad antiquae patriae beatitudinem per gratiam revocasti.
Nosque pia institutione docuisti quibus observationibus a peccatis omnibus liberemur.
Per Christum Dominum nostrum.
Ad Complendum.
--Sanctificationibus tuis, omnipotens Deus, et vitia nostra curentur, et (219) remedia
nobis aeterna proveniant.
Per Christum Dominum nostrum.
Super populum.
--Ab omnibus nos, quaesumus, Domine, peccatis propitius absolve, ut percepta venia peccatorum, liberis tibi mentibus serviamus.
Per.
43 DOMINICA II IN QUADRAGESIMA.
Deus, qui conspicis omni nos virtute destitui, interius exteriusque custodi, ut et ab omnibus adversitatibus muniamur in corpore, et a pravis cogitationibus mundemur in mente.
Per Dominum.
Super oblata.
--Ecclesiae tuae, Domine, munera placatus assume, quae et misericors offerenda tribuisti, et in nostrae salutis potenter efficis transire mysterium.
Per Dominum nostrum.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum
et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: et Majestatem tuam suppliciter exorare, ut mentibus nostris medicinalis observantiae munus infundas.
Et qui negligentibus etiam subsidium ferre non desinis, beneficia praebeas potiora devotis.
Per Christum Dominum.
Benedictio. --Omnipotens Deus, jejunii caeterarumque virtutum dedicator atque amator, sua vos benedictione sanctificet.
Amen. Accendat in vobis piae devotionis affectum, et praebeat supplicantibus suum benignus auditum.
Amen. Quatenus mentes vestrae sinceris purgatae jejuniis, bonorum omnium exuberent incrementis.
Amen. Quod ipse praestare dignetur.
Ad Complendum.
--Refecti, Domine, pane coelesti, ad vitam, quaesumus, nutriamur aeternam.
Per.
Super populum.
--Familiam tuam, quaesumus,
Domine, propitiatus illustra, ut beneplacitis inhaerendo, cuncta quae bona sunt mereatur accipere.
Per.
FERIA II IN HEBDOMADA SECUNDA.
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut familia tua (220) quae se, affligendo carne, ab alimentis abstinet, sectando justitiam a culpa jejunet.
Per.
Super oblata.
--Haec Hostia, Domine, placationis et laudis tua nos propitiatione dignos efficiat.
Per.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, 44 nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: et pietatem tuam supplici devotione deposcere, ut jejunii nostri oblatione placatus, et peccatorum nobis concedas veniam, et nos a noxiis liberes insidiis.
Per Christum Dominum nostrum.
Ad Complendum.
--Haec nos communio, Domine, purget a crimine, et coelestis remedii faciat esse consortes.
Per.
Super populum.
--Tuis, quaesumus, Domine, adesto supplicibus, et inter mundanae pravitatis insidias fragilitatem nostram sempiterna pietate prosequere.
Per.
FERIA III IN HEBDOMADA SECUNDA.
Perfice, quaesumus, Domine, benignus in nobis observantiae sanctae subsidium, ut quae te auctore facienda cognovimus, te operante impleamus.
Per Dominum.
Super oblata.
--Sanctificationem tuam nobis, Domine, his mysteriis placatus operare, quae nos et a
terrenis purget vitiis, et ad coelestia dona perducat.
Per Dominum.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: qui ob animarum medelam jejunii devotione castigari corpora praecepisti; concede, quaesumus, ut corda nostra ita pietatis tuae valeant exercere mandata, ut ad tua mereamur, te opitulante, pervenire promissa.
Per Dominum nostrum.
Ad Complendum.
--Ut sacris, Domine, reddamur digni muneribus: fac nos tuis, quaesumus, obedire mandatis.
Per Dominum nostrum.
Super populum.
--Praesta populo tuo, Domine, quaesumus, consolationis auxilium, et diuturnis calamitatibus laborantem propitius respirare concede.
Per Christum Dominum nostrum.
FERIA IV IN HEBDOMADA SECUNDA.
Populum tuum, Domine, propitius respice, 45 et quos ab escis carnalibus praecipis abstinere, a noxiis
quoque vitiis cessare concede.
Per Dominum nostrum.
Super oblata.
--Hostias, Domine, quas tibi offerimus, propitius respice, et per haec sancta commercia vincula peccatorum nostrorum absolve.
Per Dominum.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, per Christum Dominum nostrum.
Per quem humani generis reconciliationem mirabili dispensatione operatus es, praesta, quaesumus, ut sancto purificati jejunio, et tibi toto corde simus subjecti, et inter mundanae pravitatis insidias, te miserante perseveremus illaesi.
Per quem Majestatem.
Ad Complendum.
--Sumptis, Domine, sacramentis, ad (221) redemptionis aeternae, quaesumus, proficiamus augmentum.
Per Dominum.
Super populum.
--Deus, innocentiae restitutor et amator, dirige ad te tuorum corda servorum, ut spiritus tui fervore concepto, et in fide inveniamur stabiles, et in opere efficaces.
Per Dominum.
FERIA V IN HEBDOMADA SECUNDA.
Praesta nobis, Domine, quaesumus, auxilium gratiae tuae, ut, jejuniis et orationibus convenienter intenti, liberemur ab hostibus mentis et corporis.
Per Dominum.
Super oblata.
--Accepta tibi sint, Domine, quaesumus, nostri dona jejunii, quae et expiando nos tua gratia dignos efficiant, et ad sempiterna promissa
perducant.
Per.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: et tuam cum celebratione jejunii pietatem devotis mentibus obsecrare, ut qui, peccatis ingruentibus, malorum pondere premimur, et a peccatis omnibus liberemur, et libera tibi mente famulemur.
Per Christum Dominum nostrum.
Ad Complendum.
--Gratia tua nos, quaesumus, Domine, non derelinquat, quae et sacrae nos deditos faciat servituti, et tuam nobis opem semper acquirat.
Per Dominum nostrum.
46 Super populum.
--Adesto, Domine, famulis tuis, et perpetuam benignitatem largire poscentibus, ut his qui te auctore et gubernatore gloriantur, et
congregata restaures, et restaurata conserves.
Per Dominum.
FERIA VI IN HEBDOMADA SECUNDA.
Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut sacro nos
purificante jejunio, sinceris mentibus ad sancta ventura facias pervenire.
Per Dominum nostrum.
Super oblata.
--Haec in nobis sacrificia, Deus, et sanctificatione permaneant, et operatione firmentur.
Per.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: qui delinquentes perire non pateris, sed ut ad te convertantur et vivant hortaris.
Poscimus itaque pietatem tuam ut a peccatis nostris tuae severitatis suspendas vindictam, et nobis optatam misericorditer tribuas veniam; nec iniquitatum nostrarum molestia provocet ad ultionem, sed jejunii observatio et morum emendatio te flectat ad peccatorum
nostrorum remissionem.
Per Christum Dominum nostrum.
Ad Complendum.
--Fac nos, quaesumus, Domine, accepto pignore salutis aeternae sic tendere congruenter, ut ad eam pervenire possimus.
Per Dominum.
Super populum.
--Da, quaesumus, Domine, populo tuo salutem mentis et corporis, ut, bonis operibus inhaerendo, tuae semper virtutis mereatur protectione defendi.
Per.
SABBATO IN HEBDOMADA SECUNDA.
Da, quaesumus, Domine, nostris effectum jejuniis salutarem, ut castigatio carnis assumpta ad nostrarum vegetationem transeat animarum.
Super oblata.
--His sacrificiis, Domine, concede placatus, ut qui propriis oramus absolvi delictis,
non gravemur (222) externis.
Per Dominum nostrum.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, 47 Pater omnipotens, aeterne Deus: et tuam jugiter exorare clementiam, ut mentes nostras, quas conspicis terrenis affectibus praegravari, medicinalibus tribuas jejuniis exonerari, et per afflictionem corporum proveniat nobis robur animarum.
Per Christum.
Ad Complendum.
--Sacramenti tui, Domine, divina libatio penetralia nostri cordis infundat, et sui participes potenter efficiat.
Per Christum Dominum nostrum.
Super populum.
--Familiam tuam, quaesumus, Domine, continua pietate custodi, ut quae in sola
spe gratiae coelestis innititur, coelesti etiam protectione muniatur.
Per eumdem.
DOMINICA III IN QUADRAGESIMA.
Quaesumus, omnipotens Deus, vota humilium respice, atque ad defensionem nostram dexteram tuae Majestatis extende.
Per Dominum
Super oblata.
--Suscipe, quaesumus, Domine, devotorum munera famulorum, et tua divinis purifica servientes pietate mysteriis, quibus etiam justificas (223) ignorantes.
Per.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: et te suppliciter exorare, ut cum abstinentia corporali mens quoque nostra sensus declinet illicitos.
Et (224) quae terrena delectatione carnalibus epulis abnegamus, humanae voluntatis pravis intentionibus amputemus.
Quatenus ad sancta sanctorum fideliter salubriterque capienda competenti jejunio valeamus aptari.
Tanto nobis certi propensius jugiter adfutura, quanto fuerimus eorum institutionibus gratiores.
Per.
Benedictio. -- Omnipotens Deus jejuniorum vestrorum victimas clementer accipiat, et sua vos benedictione dignos efficiat.
Amen. Mentes vestras ita parcimoniae dono contra vitia muniat, praeceptorum suorum doctrinis erudiat, charitatis dono repleat, ut vos in omnibus sibi placere concedat.
Amen. Quatenus, praesentis Quadragesimae diebus devotissime celebratis, ad Paschalia festa purificatis cordibus accedere valeatis.
Amen. Quod ipse praestare.
Ad Complendum.
--Cunctis nos, Domine, reatibus et periculis propitiatus absolve, quos tanti mysterii tribuis esse participes.
Per Dominum nostrum.
48 Super populum.
--Subjectum tibi populum, quaesumus, Domine, propitiatio coelestis amplificet, et tuis semper faciat servire mandatis.
FERIA II IN HEBDOMADA TERTIA.
Cordibus nostris, quaesumus, Domine, benignus infunde, ut sicut ab escis corporalibus abstinemus, ita sensus quoque nostros a noxiis retrahamus excessibus.
Per Dominum nostrum.
Super oblata.
--Munus quod tibi, Domine, nostrae servitutis offerimus, tu salutare nobis perfice sacramentum.
Per.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, artene Deus: et clementiam tuam cum omni supplicatione precari, ut per hanc jejuniorum observationem crescat nostrae devotionis affectus, et nostras actiones religiosus exornet effectus; quatenus, te auxiliante, et ab humanis
semper retrahamur excessibus, et monitis inhaerere valeamus, te largiente, coelestibus.
Per Christum Dominum nostrum.
Ad Complendum.
--Praesta, quaesumus, omnipotens et misericors Deus, ut quae ore contingimus pura mente capiamus.
Per Dominum nostrum.
Super populum.
--Conserva, Domine, familiam tuam bonis semper operibus eruditam, et sic praesentibus consolare subsidiis, ut ad superna perducas dona propitius.
Per Dominum nostrum.
FERIA III IN HEBDOMADA TERTIA.
Exaudi nos, omnipotens et misericors Deus, et continentiae salutaris propitius nobis dona concede.
Per.
Super oblata.
Per haec veniat, quaesumus, Domine, sacramenta (225) nostrae redemptionis effectus, qui nos et ab humanis retrahat semper excessibus, et ad salutaria cuncta perducat.
Per Dominum nostrum.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere,
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: qui peccantium non vis animas perire, sed culpas; et peccantes non semper continuo judicas, sed ad poenitentiam provocatos exspectas.
Averte, quaesumus, 49 a nobis quam meremur iram, et quam optamus super nos effunde clementiam, ut, sacro purificati jejunio, electorum tuorum ascisci mereamur collegio.
Per Christum Dominum nostrum.
Ad Complendum.
--Sacris, Domine, mysteriis expiati, et veniam consequamur et gratiam.
Per.
Super populum.
--Concede, misericors Deus, ut devotus tibi populus semper existat, et de tua clementia, quod ei prosit, indesinenter obtineat.
Per.
FERIA IV IN HEBDOMADA TERTIA.
Praesta nobis, quaesumus, Domine, ut salutaribus
jejuniis eruditi, a noxiis quoque vitiis abstinentes, propitiationem tuam facilius impetremus.
Per.
Super oblata.
--Suscipe, quaesumus, Domine, preces populi tui cum oblationibus hostiarum, et tua mysteria celebrantes ab omnibus nos defende periculis.
Per.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: tuamque misericordiam suppliciter exorare, ut jejuniorum nostrorum sacrosancta mysteria tuae sint pietati semper accepta; concedasque ut quorum corpora abstinentiae observatione macerantur, mentes quoque virtutibus et coelestibus institutis exornentur.
Per Christum Dominum nostrum.
Ad Complendum.
--Sanctificet nos, Domine, qua pasti sumus, mensa coelestis, et a cunctis erroribus expiatos (226) supernis promissionibus reddat acceptos.
Per Dominum.
Super populum.
--Defende, Domine, familiam tuam, et toto tibi corde prostratam ab hostium tuere formidine; nec bona tua difficulter inveniat, pro quibus et sancti tui et angelicae tibi supplicant potestates.
Per Dominum nostrum.
FERIA V IN HEBDOMADA TERTIA.
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui protectionis tuae gratiam quaerimus, liberati a malis omnibus, secura tibi mente serviamus.
Per.
Super oblata.
--Deus, de cujus gratiae rore descendit ut ad mysteria tua, purgatis sensibus, accedamus, praesta, quaesumus, ut in eorum traditione solemniter honoranda competens deferamus obsequium.
Per.
50 Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: et tuam immensam clementiam supplici voto deposcere, ut nos famulos tuos, et jejunii maceratione castigatos, et caeteris bonorum operum exhibitionibus
eruditos, in mandatis tuis facias perseverare sinceros, et ad paschalia festa pervenire illaesos; sicque praesentibus subsidiis consolemur, quatenus ad aeterna gaudia pertingere mereamur.
Per Christum Dominum.
Ad Complendum.
--Sacramenti tui, Domine, veneranda perceptio, et mystico nos mundet effectu, et perpetua virtute defendat.
Per Dominum.
Super populum.
--Conserva, quaesumus, Domine, populum tuum, et gratiae tuae in eo dona multiplica, ut ab omnibus liber offensis, et temporalibus non destituatur auxiliis, et sempiternis gaudeat institutis.
Per Dominum nostrum.
FERIA VI IN HEBDOMADA.
Jejunia nostra, quaesumus, Domine, benigno favore
prosequere, ut sicut ab alimentis in corpore, ita a vitiis jejunemus in mente.
Per.
Super oblata.
--Respice, Domine, propitius ad munera quae sacramus, ut et tibi sint grata, et nobis salutaria semper existant.
Per.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: qui ad insinuandum humilitatis suae mysterium, fatigatus resedit ad puteum; qui a muliere Samaritana aquae sibi petiit porrigi potum, qui in ea creaverat fidei donum.
Et ita ejus sitire dignatus est fidem, ut dum ab ea aquam peteret, in ea ignem divini amoris accenderet.
Imploramus itaque tuam immensam clementiam, ut contemnentes tenebrosam profunditatem
vitiorum, et relinquentes noxiarum (227) hydriam cupiditatum, et te, qui fons vitae et origo bonitatis es, semper sitiamus, et jejuniorum nostrorum observatione tibi placeamus.
Per quem Majestatem.
Ad Complendum.
--Hujus nos, Domine, perceptio sacramenti mundet a crimine, et ad coelestia regna perducat.
Per.
Super populum.
--Gaudeat, Domine, quaesumus,
populus, tua semper benedictione confisus, ut et temporalibus beneficiis adjuvetur, et erudiatur aeternis.
Per Dominum.
51 SABBATO IN HEBDOM.
TERTIA.
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut dignitas conditionis humanae per immoderantiam sauciata, medicinalis parcimoniae studio reformetur.
Per Dominum.
Super oblata.
--Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut hujus sacrificii munus fragilitatem nostram ab omni malo purget semper et muniat.
Per Dominum.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus:
qui jejunii Quadragesimalis observationem in Moyse et Elia dedicasti, et in Unigenito Filio tuo, legis et prophetarum nostroque omnium Domino, exornasti.
Tuam igitur immensam bonitatem supplices exposcimus, ut quod ille jugi jejuniorum complevit continuatione, nos adimplere valeamus illius adjuti largissima miseratione, et adimplentes ea quae praecepit, dona percipere mereamur quae promisit.
Per quem.
Ad Complendum.
--Quaesumus, omnipotens Deus, ut inter ejus membra numeremur cujus corpori communicamus et sanguini.
Per Dominum.
Super populum.
--Praetende, Domine, fidelibus tuis dexteram coelestis auxilii, ut te toto corde perquirant, et quae digne postulant consequi mereantur.
Per Dominum nostrum.
DOMINICA IV IN QUADRAGESIMA.
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui ex merito nostrae actionis affligimur, tuae gratiae consolatione respiremus.
Per Dominum nostrum.
Super oblata.
--Suscipe, Domine, sacrificium cujus te voluisti dignanter immolatione placari, et praesta, quaesumus, ut hujus operatione mundati, beneplacitum tibi nostrae mentis offeramus affectum.
Per Dominum.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: et te Creatorem omnium de praeteritis fructibus glorificare, et de venturis suppliciter exorare, ut cum de perceptis non invenimur ingrati, de percipiendis non
judicemur indigni; sed exhibitis toties solemni devotione jejuniis, cum subsidiis corporalibus 52 profectum quoque capiamus animarum.
Per Christum Dominum.
Benedictio. --Deus, qui vos ad praesentium Quadragesimalium dierum medietatem dignatus est perducere, ipse vos sua miseratione dignetur benedicere.
Amen. Abstinentiam vestram praeteritam acceptet, futuram sibi placitam reddat, ut sicut ab illicitis cibis, ita vos etiam a vitiis omnibus abstinere concedat.
Amen. Quo de praeteritis et futuris charismatum frugibus ei grates persolventes, ad sanctum Pascha pervenire possitis (228) indemnes.
Quod ipse praestare dignetur.
Ad Complendum.
--Da nobis, misericors Deus, ut sancta tua, quibus incessanter explemur, sinceris tractemus obsequiis, et semper fideli mente sumamus.
Per.
Super populum.
--Deus qui in deserti regione multitudinem populi tua virtute satiasti, in hujus quoque saeculi transeuntis excursu victum nobis spiritalem, ne deficiamus, impende.
Qui vivis et regnas.
FERIA II IN HEBDOMADA QUARTA.
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut observationes sacras annua devotione recolentes, et corpore tibi placeamus et mente.
Per.
Super oblata.
--Oblatum tibi, Domine, sacrificium vivificet nos semper et muniat.
Per.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: et tuam suppliciter misericordiam implorare, ut exercitatio veneranda jejunii salutaris, nos a peccatorum nostrorum maculis purgatos reddat, et ad supernorum civium societatem perducat, ut et hic devotorum actuum sumamus augmentum, et illic aeternae beatitudinis percipiamus emolumentum.
Per Christum
Dominum nostrum.
Ad Complendum.
--Divini satiati muneris largitate, quaesumus, Domine Deus noster, ut in hujus semper participatione vivamus.
Per Dominum nostrum.
Super populum.
--Proficiat, quaesumus, Domine, plebs tibi dicata piae devotionis affectu, ut sacris actionibus erudita, quanto Majestati tuae fit gratior, tanto donis potioribus augeatur.
Per Dominum.
53 FERIA III IN HEBDOM.
IV QUADRAGESIMAE.
Sacrae nobis, Domine, quaesumus, observationis jejunia, et piae conversationis augmentum, et tuae propitiationis continuum praestent auxilium.
Per Dominum.
Super oblata.
--Purifica nos, misericors Deus, ut Ecclesiae tuae preces, quae tibi gratae sunt, pia munera
deferentis, fiant expiatis mentibus gratiores.
Per Dominum nostrum.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, per Mediatorem Dei et hominum, Jesum Christum Dominum nostrum: qui mediante die festo ascendit in
templum docere, qui de coelo descendit, mundum ab ignorantiae tenebris liberare; cujus descensus genus humanum doctrina salutari instruit, mors a perpetua morte redemit, ascensio ad coelestia regna perducit.
Per quem te, summe Pater, poscimus, ut, ejus institutione edocti, salutaris parcimoniae devotione purificati, ad tua perveniamus promissa securi.
Per quem Majestatem tuam.
Ad Complendum.
--Coelestia dona capientibus, quaesumus, Domine, non ad judicium pervenire patiaris quod fidelibus tuis ad remedium providisti.
Per.
Super populum.
-- Tueatur, quaesumus, Domine, dextera tua populum tuum deprecantem, et purificatum dignanter erudiat, ut consolatione praesenti
ad futura bona proficiat.
Per Dominum nostrum.
FERIA IV IN HEBDOMADA QUARTA.
Omnipotens sempiterne Deus, qui et justis praemia meritorum, et peccatoribus per jejunium veniam praebes, miserere supplicibus, parce peccantibus, ut reatus nostri confessio indulgentiam valeat percipere delictorum.
Per Dominum nostrum.
Alia. --Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut quos jejunia votiva castigant, ipsa quoque devotio sancta laetificet, ut, terrenis affectibus mitigatis, facilius coelestia capiamus.
Per Dominum.
Super oblata.
--Supplices, Domine, te rogamus, ut his sacrificiis peccata nostra mundentur, quia tunc veram 54 nobis tribuis et mentis et corporis
sanitatem.
Per Dominum nostrum.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: qui illuminatione suae fidei tenebras expulit mundi, et genus humanum, quod primae matris uterus profuderat caecum, Incarnationis suae mysterio reddidit illuminatum, fecitque filios adoptionis, qui tenebantur vinculis justae damnationis.
Per ipsum te petimus, ut tales in ejus inveniamur justissima examinatione, quales facti sumus in lavacri salutaris felicissima regeneratione, ut, ejus Incarnationis medicamine imbuti, sacrosancti lavacri ablutione loti, parcimoniae devotione ornati, ad aeterna gaudia perveniamus illaesi.
Per quem Majestatem.
Ad Complendum.
--Sacramenta quae sumpsimus, Domine Deus noster, et spiritalibus nos repleant alimentis, et corporalibus tueantur auxiliis.
Per Dominum nostrum.
Super populum.
--Pateant aures misericordiae tuae, Domine, precibus supplicantium, et, ut petentibus desiderata concedas, fac eos quae tibi sunt placita postulare.
Per.
FERIA V IN HEBDOMADA QUARTA.
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui in
tua protectione confidimus, cuncta nobis adversantia, te adjuvante, superemus.
Per Dominum nostrum.
Super oblata.
--Efficiatur haec Hostia, Domine, quaesumus, solemnibus grata jejuniis: et, ut tibi fiat acceptior, purificatis mentibus immoletur.
Per Dominum nostrum.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: cujus bonitas hominem condidit, justitia damnavit, misericordia redemit.
Te humiliter exoramus ut sicut per illicitos appetitus a beata regione decidimus, sic ad aeternam patriam per abstinentiam redeamus.
Sicque moderetur tua miseratione nostra fragilitas,
ut et transitoriis subsidiis nostra sustentetur mortalitas, et per bonorum operum incrementa beata acquiratur immortalitas.
Per Christum.
Ad Complendum.
--Sancta tua nos, Domine, quaesumus, et vivificando renovent, et renovando vivificent.
Per Dominum nostrum.
55 Super populum.
--Populi tui, Deus, institutor et rector, peccata quibus impugnatur expelle, ut semper tibi placitus, et tuo munimine sit securus.
Per eumdem Dominum.
FERIA VI IN HEBDOMADA QUARTA.
Deus, qui ineffabilibus mundum renovas sacramentis, praesta, quaesumus, ut Ecclesia tua et aeternis proficiat institutis, et temporalibus non destituatur auxiliis.
Per.
Super oblata.
--Munera nos, quaesumus, Domine, oblata purificent, et te nobis jugiter faciant esse placatum.
Per Dominum nostrum.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, per Christum Dominum nostrum.
Qui est dies aeternus, lux indeficiens, claritas sempiterna.
Qui sic sequaces suos in luce praecepit ambulare, ut noctis aeternae valeant caliginem evadere, et ad lucis patriam feliciter pervenire.
Qui per humilitatem assumptae humanitatis Lazarum flevit, per Divinitatis potentiam vitae reddidit, genusque humanum (229) quadrifida peccatorum mole obrutum ad vitam reduxit.
Per quem petimus jejunii observatione a peccatorum
nostrorum nexibus solvi, aeternae vitae felicitati reddi, et sanctorum coetibus connumerari.
Per quem.
Ad Complendum.
--Haec nos, quaesumus, Domine, participatio sacramenti, et propriis reatibus indesinenter expediat, et ab omnibus tueatur adversis.
Per.
Super populum.
--Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui infirmitatis nostrae conscii de tua virtute confidimus, sub tua semper pietate gaudeamus.
Per.
SABBATO IN HEBDOM.
QUARTA.
Fiat, Domine, quaesumus, per gratiam tuam fructuosus nostrae devotionis affectus, quia tunc nobis proderunt suscepta jejunia, si tuae sint placita pietati.
Per Dominum nostrum.
Super oblata.
--Oblationibus, quaesumus, Domine, placare susceptis, et ad te nostras, etiam rebelles, compelle propitius voluntates.
Per Dominum.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: misericordiae 56 dator et totius bonitatis auctor, qui jejuniis, orationibus et eleemosynis peccatorum remedia et virtutum omnium tribuis incrementa.
Te humili devotione precamur, ut qui ad haec agenda
saluberrimam dedisti doctrinam, ad complendum indefessam tribuas efficaciam, ut obedienter tua exsequentes praecepta, feliciter tua capiamus promissa.
Per Christum Dominum nostrum.
Ad Complendum.
--Tua, nos, quaesumus, Domine, sancta purificent, et operatione sua perficiant esse placitos.
Per Dominum nostrum.
Super populum.
--Deus qui sperantibus in te, misereri potius eligis quam irasci, da nobis digne flere mala quae fecimus, ut tuae consolationis gratiam invenire valeamus.
Per.
DOMINICA V IN QUADRAGESIMA.
DE PASSIONE DOMINI.
Quaesumus, omnipotens Deus, familiam tuam propitius respice, ut te largiente regatur in corpore, et te servante custodiatur in mente.
Per Dominum.
Super oblata.
--Haec munera, Domine, quaesumus, et vincula nostrae pravitatis absolvant, et tuae nobis misericordiae dona concilient.
Per.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: Majestatem tuam propensius implorantes, ut quanto magis dies salutiferae festivitatis accedit, tanto devotius ad ejus digne celebrandum proficiamus paschale mysterium.
Per Christum Dominum nostrum.
Benedictio. --Accendat in vobis Dominus vim sui amoris, et per jejuniorum observantiam infundat in vobis donum suae benedictionis.
Amen. Sic ei parcimoniae victimas offeratis, ut contriti ei cordis et humiliati sacrificio placeatis.
Amen. Quatenus oratio
vestra jejunii et eleemosynae alis subvecta ad aures vestri conditoris ascendat, ut vos aeternae beatitudinis haeredes, et supernorum civium consortes efficiat.
Amen. Quod ipse praestare dignetur.
Ad Complendum.
--Adesto, nobis, Domine, Deus
noster, et quos tuis mysteriis recreasti, perpetuis defende praesidiis.
Per Dominum nostrum.
Super populum.
--Da, quaesumus, Domine, nobis perseverantem in tua voluntate famulatum, ut in diebus nostris, 57 et merito et numero populus tibi serviens augeatur.
Per Dominum nostrum.
FERIA II IN HEBDOMADA QUINTA.
Sanctifica, quaesumus, Domine, nostra jejunia, et cunctarum nobis propitius indulgentiam largire culparum.
Per Dominum nostrum.
Super oblata.
--Concede nobis, Domine Deus noster, ut haec Hostia salutaris, et nostrorum fiat purgatio delictorum, et tuae propitiatio Majestatis.
Per.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum
et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: te suppliciter exorantes ut sic nostra sanctificentur jejunia, quo cunctorum nobis peccatorum proveniat indulgentia, quatenus, appropinquante Unigeniti Filii tui passione, bonorum operum tibi placere valeamus exhibitione.
Per quem Majestatem.
Ad Complendum.
--Sacramenti tui, quaesumus, Domine, participatio salutaris et purificationem nobis praebeat et medelam.
Per Dominum nostrum.
Super populum.
--Benedictio, quaesumus, Domine, in tuos fideles copiosa descendat, et quam subjectis cordibus expetunt largiter consequantur.
Per.
FERIA III IN HEBDOMADA QUINTA.
Nostra tibi, quaesumus, Domine, sint accepta jejunia, quae nos et expiando gratia tua dignos efficiant, et ad (230) remedia perducant aeterna.
Per Dominum.
Super oblata.
--Hostias tibi, Domine, deferimus immolandas: quaesumus, temporalem consolationem nobis impendant, ut promissa certius non desperemus aeterna.
Per.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: et te devotis mentibus supplicare, ut nos interius exteriusque restaures, et parcimonia salutari a peccatorum sordibus purges.
Et quos illecebrosis delectationibus non vis impediri, spiritalium virtutum facias
vigore muniri, et sic in rebus transitoriis foveas, ut perpetuis inhaerere concedas.
Per Christum Dominum nostrum.
58 Ad Complendum.
--Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut quae divina sunt, jugiter exsequentes,
donis mereamur coelestibus appropinquare.
Per Dominum nostrum.
Super populum.
--Libera, quaesumus, Domine, a peccatis et hostibus tibi populum supplicantem, ut sancta conversatione viventes, nullis inficiantur adversis.
Per eumdem Dominum nostrum.
FERIA IV IN HEBDOMADA QUINTA.
Sanctificato hoc jejunio, Deus, tuorum corda fidelium miseratus illustra, et quibus devotionis praestas affectum, praebe supplicantibus pium benignus auditum.
Per Dominum.
Super oblata.
--Annue, misericors Deus, ut hostias placationis et laudis sincero tibi deferamus obsequio.
Per.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum
et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: et te supplici devotione exorare, ut per jejunia, quae sacris institutis exsequimur, a cunctis reatibus emundari mereamur, tuamque percipere valeamus propitiationem, qui praeparamur ad celebrandam Unigeniti Filii tui passionem.
Per quem Majestatem.
Ad Complendum.
--Coelestis doni benedictione percepta, supplices te, Deus omnipotens, deprecamur, ut hoc idem nobis et (231) sacramenti causa sit et salutis.
Per Dominum.
Alia. --Exaudi, quaesumus, Domine, gemitum populi supplicantis, et qui de meritorum qualitate diffidimus, non judicium, sed misericordiam consequi
mereamur.
Per Dominum.
FERIA V IN HEBDOMADA QUINTA.
Tribue nobis, quaesumus, indulgentiam peccatorum, ut instituta jejunia tibi placitis sensibus operemur.
Per Dominum.
Super oblata.
--Concede nobis, Domine, quaesumus, ut celebraturi sancta mysteria, non solum abstinentiam corporalem, sed, quod est potius, habeamus mentium puritatem.
Per.
59 Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: qui sic nos tribuis solemne tibi deferre jejunium, ut indulgentiae tuae speremus nos percipere subsidium; sic nos instituis ad celebranda Paschalia
festa, ut per haec acquiramus gaudia sempiterna.
Per Christum Dominum.
Ad Complendum.
--Vegetet nos, Domine, semper, et innovet tuae mensae libatio, quae fragilitatem nostram
gubernet et protegat, et in portum perpetuae salutis inducat.
Per Dominum nostrum.
Super populum.
--Concede, misericors Deus, ut sicut nos tribuis solemne tibi deferre jejunium, sic nobis indulgentiae tuae praebeas benignus auxilium.
Per.
FERIA VI IN HEBDOMADA QUINTA.
Cordibus nostris, Domine, benignus infunde, ut, peccata nostra castigatione voluntaria cohibentes, temporaliter potius maceremur quam suppliciis deputemur aeternis.
Per.
Super oblata.
--Praesta nobis, misericors Deus, ut digne tuis semper servire altaribus mereamur, et eorum perpetua participatione salvari.
Per Dominum.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: (232) cujus nos misericordia praevenit ut bene agamus, subsequitur ne frustra agamus, accendit intentionem qua ad bona opera peragenda inardescamus, tribuit efficaciam qua haec ad perfectum perducere valeamus.
Tuam ergo clementiam indefessis vocibus obsecramus, ut nos jejunii victimis a peccatis mundatos ad celebrandam Unigeniti Filii tui Domini nostri passionem facias esse devotos.
Per quem Majestatem.
Ad Complendum.
--Sumpti sacrificii, Domine, perpetua nos tuitio non relinquat, et noxia semper a
nobis cuncta depellat.
Per Dominum nostrum.
Super populum.
--Protege, Domine, populum tuum, et in Majestatis tuae patrocinio confidentem perpetua defensione guberna.
Per.
60 SABBATUM ANTE RAMOS PALMARUM.
Omnipotens sempiterne Deus, clementiam tuam suppliciter exoramus, ut qui mala nostra semper praevenis miserando, facias tibi placitos, et piis actionibus et jejuniis salubribus expiando.
Per.
Super oblata.
--Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut jejuniorum placatus sacrificiis, remissionis tuae nos venia prosequaris.
Per Dominum nostrum.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus:
cujus nos fides excitat, spes erigit, charitas jungit.
Cujus miseratio gratuita purificat quos conscientiae reatus accusat.
Te igitur cum interno rugitu deprecamur, ut, carnalis alimoniae refrenatione castigati,
ad celebrandum paschale mysterium inveniamur idonei.
Per Christum.
Ad Complendum.
--Adesto, Domine, fidelibus tuis, et quos coelestibus reficis sacramentis, a terrenis conserva periculis.
Per Dominum nostrum.
Super populum.
--Plebs tua, Domine, quaesumus, benedictionis sanctae munus accipiat, per quod et noxia quaeque declinet, et optata reperiat.
Per Dominum.
(233) DOM.
IN RAMIS PALMARUM.
Omnipotens sempiterne Deus, qui humano generi ad imitandum humilitatis exemplum Salvatorem nostrum carnem sumere et crucem subire fecisti, concede propitius ut et patientiae ipsius habere documenta, et Resurrectionis consortia mereamur.
Qui
tecum vivit.
Super oblata.
--Concede, quaesumus, Domine, ut oculis tuae Majestatis munus oblatum, et gratiam nobis devotionis obtineat, et effectum beatae perennitatis acquirat.
Per.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, per Christum Dominum nostrum: per quem nobis indulgentia largitur, et pax per omne saeculum praedicatur, traditur cunctis credentibus disciplina, ut sanctificatos nos possit dies venturus excipere.
Et ideo cum angelis.
61 Benedictio. --Benedicat vobis omnipotens Deus, cui et jejuniorum maceratione, et praesentium
dierum observatione placere studetis.
Amen. Concedatque vobis ut sicut ei (234) cum ramis palmarum caeterarumve frondium praesentari studuistis, ita cum palma victoriae et fructu bonorum operum post obitum apparere valeatis.
Amen. Quique Unigeniti Filii ejus passionem puro corde creditis, mente devota venerari studetis, ad resurrectionis ejus festa et vestrae remunerationis praemia ipsius fulti munimine veniatis.
Amen. Quod ipse praestare dignetur.
Ad Complendum.
--Praesta nobis, omnipotens Deus, ut quia vitiis subjacet nostra mortalitas, tua nos medicina purificet, et potentia tueatur.
Per.
Super populum.
--Da, misericors Deus, ut quod in tui Filii passione mundus exercuit, salutare nobis fidelibus sentiamus.
Per.
FERIA II POST PALMAS.
(235) Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui in tot adversis ex nostra infirmitate deficimus, intercedente Unigeniti Filii tui passione respiremus.
Qui tecum.
Alia. --Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et famulos tuos aeterna protectione sanctifica: pro quibus Jesus Christus Filius tuus per suum cruorem nobis instituit paschale mysterium.
Qui tecum vivit.
Super Oblata.
--Haec sacrificia nos, omnipotens Deus, potenti virtute mundatos ad suum faciant puriores venire principium.
Per Dominum.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, per Christum Dominum nostrum: cujus nos humanitas colligit, (236) humilitas erigit, traditio absolvit, poena redemit, crux salvificat, sanguis emaculat, caro saginat.
Per quem, te, summe Pater, cum jejuniorum
obsequiis obsecramus, ut ad ejus celebrandam passionem purificatis mentibus accedamus.
Per quem.
Ad Complendum.
--Praebeant nobis, Domine, divinum tua sancta fervorem, quo eorum pariter et actu delectemur et fructu.
Per Dominum nostrum.
Super populum.
--Adjuva nos, Deus salutaris noster, et ad beneficia recolenda, quibus nos instaurare dignatus es, 62 tribue venire gaudentes.
Per Dominum nostrum.
FERIA III POST PALMAS.
Omnipotens sempiterne Deus, da nobis ita dominicae passionis (237) sacramenta peragere, ut indulgentiam percipere mereamur.
Per eumdem.
Alia. --Omnipotens sempiterne Deus, qui Christi tui beata passione nos reparas, conserva in nobis
opera misericordiae tuae, ut in hujus celebritate mysterii perpetua devotione vivamus.
Per.
Super oblata.
--Sacrificia nos, quaesumus, Domine, propensius ista restaurent, (238) quae medicinalibus sunt instituta jejuniis.
Per Dominum nostrum.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, per Christum Dominum nostrum: cujus salutiferae passionis, et gloriosae Resurrectionis dies appropinquare noscuntur, in quibus et antiqui hostis superbia triumphatur, et nostrae redemptionis mysterium celebratur.
Unde poscimus tuam immensam clementiam, ut sicut in eo solo consistit totius nostrae salvationis summa, ita per eum tibi sit jejuniorum et
actuum nostrorum semper victima grata.
Per quem.
Ad Complendum.
--Repleti, Domine, sacri muneris gratia, supplices exoramus, ut quae gustu corporeo dulci veneratione contingimus, dulciora mentibus sentiamus.
Per Dominum nostrum.
Super populum.
--Tua nos misericordia, Deus, et omni subreptione vetustatis expurget, et capaces sanctae novitatis efficiat.
Per Dominum.
FERIA IV.
Hora tertia pontifex cum clero et ordine suo procedit ad altare in ecclesia majore: et (239) dicit Orationes solemnes hoc ordine: (240) Oremus.
Et Diaconus: (241) Flectamus genua.
(242) Postquam oraverint, (243) dicit, Levate.
Et pontifex dat orationem.
Deus, a quo et Judas reatus sui poenam et confessionis suae latro praemium sumpsit, concede nobis tuae propitiationis effectum, ut sicut in passione sua Jesus Christus Dominus noster diversa utrisque intulit stipendia meritorum, ita nobis, ablato vetustatis errore, resurrectionis suae gratiam largiatur.
Qui tecum.
Post, Amen sequitur, et dicit Orationes solemnes: (244) tantummodo pro se intermittit.
Alii vero sacerdotes in suis ecclesiis pro eo dicunt.
Et cum in caeteris flectant genua, (245) pro Judaeis non flectant.
63 Oremus, dilectissimi nobis, pro Ecclesia sancta Dei; ut eam Deus et Dominus noster pacificare et custodire dignetur toto orbe terrarum, subjiciens ei principatus et potestates, detque nobis quietam et tranquillam vitam degentibus, glorificare Deum Patrem omnipotentem.
Oremus. Dicit Diaconus: Flectamus genua.
Postquam oraverint, dicit: Levate.
Omnipotens sempiterne Deus, qui gloriam tuam omnibus in Christo gentibus revelasti, custodi opera misericordiae tuae, ut Ecclesiae tua toto orbe diffusa
stabili fide in confessione tui nominis perseveret.
Per eumdem Dominum nostrum.
Oremus et pro beatissimo papa nostro Ill.
, ut Deus et Dominus noster, qui elegit eum in ordinem episcopatus, salvum atque incolumem custodiat Ecclesiae suae sanctae ad regendum populum sanctum Dei.
Oremus. --Omnipotens sempiterne Deus, cujus judicio universa fundantur, respice propitius ad preces nostras, et electum nobis antistitem tua pietate conserva, ut Christiana plebs, quae tali gubernatur auctore, sub tanto pontifice, credulitatis suae meritis augeatur.
Per Dominum nostrum Jesum Christum.
Oremus et pro omnibus episcopis, presbyteris, diaconibus, subdiaconibus, acolythis, exorcistis, lectoribus, ostiariis, (246) confessoribus, (247) virginibus,
(248) viduis, et pro omni populo sancto Dei.
Oremus. --Omnipotens sempiterne Deus, cujus spiritu totum corpus Ecclesiae sanctificatur et regitur, exaudi nos pro universis ordinibus supplicantes, ut gratiae tuae munere ab omnibus tibi gradibus fideliter serviatur.
Per eumdem Dominum.
Oremus et pro (249) Christianissimo rege nostro Ill.
, ut Deus et Dominus noster subditas illi faciat omnes barbaras nationes, ad nostram perpetuam pacem.
Oremus. --Omnipotens sempiterne Deus in cujus
manu sunt omnium potestates et omnia jura regnorum, (250) respice ad Romanorum atque Francorum benignus imperium, ut gentes quae in sua feritate confidunt potentiae tuae dextera comprimantur.
Per.
Oremus et pro catechumenis nostris, ut et Deus et Dominus noster adaperiat aures praecordiorum ipsorum, januamque misericordiae, ut per lavacrum regenerationis, accepta remissione omnium peccatorum, et ipsi inveniantur in Christo Jesu Domino nostro.
Oremus. --Omnipotens sempiterne Deus, qui Ecclesiam tuam nova semper prole fecundas, auge fidem et intellectum catechumenis nostris, ut, renati fonte baptismatis, adoptionis tuae filiis aggregentur.
Per.
Oremus, dilectissimi nobis, Deum Patrem omnipotentem,
ut cunctis mundum purget erroribus, morbos auferat, famem depellat, aperiat carceres, 64 vincula dissolvat, peregrinantibus reditum, infirmantibus sanitatem, navigantibus portum salutis indulgeat.
Oremus. --Omnipotens sempiterne Deus moestorum consolatio, laborantium fortitudo, perveniant ad te preces de quacunque tribulatione clamantium, ut omnes sibi in necessitatibus suis misericordiam tuam gaudeant adfuisse.
Per.
Oremus et pro haereticis atque schismaticis, ut Deus ac Dominus noster eruat eos ab erroribus universis, et ad sanctam matrem Ecclesiam catholicam atque apostolicam revocare dignetur.
Oremus. --Omnipotens sempiterne Deus, qui salvas
omnes, et neminem vis perire, respice ad animas diabolica fraude deceptas, ut, omni haeretica pravitate deposita, errantium corda resipiscant, et ad veritatis tuae redeant unitatem.
Per Dominum nostrum.
Oremus et pro perfidis Judaeis, ut Deus et Dominus noster auferat velamen de cordibus eorum, ut et ipsi agnoscant Jesum Christum Dominum nostrum.
Oremus. --Omnipotens sempiterne Deus, qui etiam Judaicam perfidiam a tua misericordia non repellis, exaudi preces nostras, quas pro illius populi obcaecatione deferimus, ut, agnita veritatis tuae luce, quae Christus est, a suis tenebris eruantur.
Per eumdem Dominum nostrum.
Oremus et pro paganis, ut Deus omnipotens auferat iniquitatem a cordibus eorum, et relictis idolis suis convertantur ad Deum vivum et verum, et unicum Filium ejus Jesum Christum Deum et Dominum nostrum, cum quo vivit et regnat cum Spiritu sancto Deus.
Per omnia saecula saeculorum.
Oremus. --Omnipotens sempiterne Deus, qui non mortem peccatorum, sed vitam semper inquiris, suscipe propitius orationem nostram, et libera eos ab idolorum cultura, et aggrega Ecclesiae tuae sanctae ad laudem et gloriam nominis tui.
Per.
(251) Quibus expletis, osculatur altare, et egreditur.
Postea vero (252) hora octava ingrediuntur ad missam hoc ordine: Dicit (253) schola antiphonam ad introitum.
Qua finita, dat orationem pontifex.
(254) Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui nostris excessibus incessanter affligimur, per Unigeniti tui passionem liberemur.
Qui.
Deinde legitur lectio una.
Sequitur Resp.
Postea dicatur altera.
Oratio. --Deus qui pro nobis Filium tuum crucis patibulum subire voluisti, ut inimici a nobis expelleres potestatem, concede nobis famulis tuis, ut Resurrectionis gratiam consequamur.
Per eumdem.
(255) Sequitur altera lectio, et postea responsorium, Domine, exaudi, cum suis versibus quinque.
Deinde
pronuntiatur a diacono, (256) Passio Domini nostri Jesu Christi secundum Lucam.
Qua perlecta expletur Missa ordine suo.
65 Super oblata.
--Suscipe, quaesumus, Domine, munus oblatum, et dignanter operare ut quod passionis Filii tui Domini nostri mysterio gerimus, piis effectibus consequamur.
Per eumdem.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, per Christum Dominum nostrum: qui innocens pro impiis voluit pati, et pro sceleratis indebite condemnari.
Cujus mors delicta nostra detersit, et resurrectio justificationem nobis exhibuit.
Per quem tuam pietatem supplices exoramus, ut sic nos hodie
a peccatis emacules, ut cras venerabilis coenae dapibus saties; hodie acceptes confessionem nostrorum peccaminum, et cras tribuas spiritalium incrementa donorum; hodie jejuniorum nostrorum vota suscipias, et cras nos ad sacratissimae coenae convivium introducas.
Per quem.
Benedictio. --Omnipotens Deus qui Unigeniti sui passione tribuit vobis humilitatis exemplum, concedat vobis per eamdem humilitatem percipere suae benedictionis ineffabile donum.
Amen. Ipsius Resurrectionis percipiatis consortia, cujus patientiae veneramini documenta.
Amen. Quo ab eo sempiternae vitae munus percipiatis, per cujus temporalem mortem, aeternam vos evadere creditis.
Amen. Quod ipse praestare dignetur.
Ad Complendum.
--(257) Largire sensibus nostris, omnipotens Deus, ut per temporalem Filii tui mortem, quam mysteria veneranda testantur, vitam te nobis dedisse perpetuam confidamus.
Per eumdem.
Super populum.
--Respice, Domine, quaesumus, super hanc familiam tuam, pro qua Dominus noster Jesus Christus non dubitavit manibus tradi nocentium, et crucis subire tormentum.
Qui tecum vivit.
FERIA V.
Inde hora (258) tertia ingressi sacrarium, induunt
(259) dalmaticas, tam pontifex, quam omnes diaconi, vel omnia ornamenta, sedente pontifice in sella sua; et praeparantur (260) ampullae duae cum oleo, quarum melior defertur pontifici, ut, (261) accepto balsamo, et commiscitato cum oleo, manu sua impleat eam.
Illam vero aliam ministri retineant plenam.
Et pontifex, lotis manibus, procedit cum septem (262) cereostatis ad Missam.
Dicta Antiphona ad introitum, dicit, Gloria in excelsis Deo.
Quo finito, dicit, (263) Pax vobis, et dat orationem hanc.
Et caetera omnia sicut in alia solemni Missa.
Deus, a quo et Judas reatus sui poenam, et confessionis suae Latro praemium sumpsit, concede nobis tuae propitiationis effectum, ut sicut in passione sua Jesus Christus Dominus noster diversa utrisque intulit
stipendia meritorum, ita nobis, ablato vetustatis errore, 66 Resurrectionis suae gratiam largiatur.
Tunc legitur Epistola, et sequitur Resp.
Gradale et Tractum ac deinde Evangelium, quo lecto, peragitur Missa ordine suo.
Super oblata.
--Ipse tibi, quaesumus, Domine sancte, Pater omnipotens, Deus, sacrificium nostrum reddat acceptum, qui discipulis suis in sui commemorationem hoc fieri (264) hodierna traditione monstravit Jesus Christus Dominus noster.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, per Christum Dominum nostrum: quem in hac nocte inter sacras epulas increpantem mens sibi conscia traditoris
ferre non potuit, sed, apostolorum relicto consortio, sanguinis pretium a Judaeis accepit, ut vitam perderet quam (265) distraxit.
Coenavit igitur hodie proditor mortem suam, et cruentis manibus panem de manu Salvatoris exiturus accepit, ut saginatum cibo major poena constringeret, (266) quem nec sacrati cibi collatio a scelere revocaret.
Patitur itaque Dominus noster Jesus Christus Filius tuus cum hoste novissimum participare convivium, a quo se noverat continuo esse tradendum, ut exemplum innocentiae mundo relinqueret, et passionem suam pro saeculi redemptione suppleret.
Patitur mitis Deus immitem Judam, et sustinet pius crudelem convivam, qui merito laqueo suo periturus erat, quia de Magistri sanguine cogitarat.
O Dominum per omnia patientem!
O Agnum inter suas epulas mitem!
Cibum ejus Judas in ore ferebat, et quibus eum traderet persecutores advocabat.
Sed Filius tuus Dominus noster, tanquam pia Hostia, et immolari se tibi pro nobis patienter permisit, et peccatum quod mundus commiserat, relaxavit.
Quaesumus igitur ut qui pro salute nostra se tradi permisit, ipse nos suae gratiae dono locupletet; et qui per buccellam panis suum prodidit traditorem, ipse nos sui panis perceptione faciat sibi inhaerere; quique discipulorum pedes eluere dignatus
est hodie, ipse nos ab omnibus delictis emaculet, et coetui fidelium discipulorum associet.
Per quem Majestatem, etc.
Te igitur, clementissime Pater, etc.
Communicantes, et diem sacratissimum celebrantes, (267) quo Dominus noster Jesus Christus pro nobis est traditus; sed et memoriam.
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus ob diem in (268) qua Dominus noster Jesus Christus tradidit discipulis suis corporis et sanguinis sui mysteria celebranda, quaesumus, Domine, ut placatus.
Qui pridie quam pro nostra omnium salute pateretur, hoc est, hodie, accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas.
(269) Tunc offertur pontifici oleum, et benedicit eum tam ipse, quam omnes presbyteri ad ungendum infirmum, his verbis:
Emitte, Domine, Spiritum sanctum tuum paraclitum de coelis in hanc pinguedinem olivae, 67 quam de viridi ligno producere dignatus es ad refectionem corporis, ut tua sancta benedictione sit omni hoc unguentum tangenti tutamentum mentis et corporis, ad evacuandos omnes dolores, omnesque infirmitates, omnem aegritudinem corporis.
Unde unxisti sacerdotes, reges, prophetas et martyres, (270) chrisma tuum perfectum, Domine, a te benedictum in nomine Domini nostri Jesu Christi.
Per quem haec omnia Domine, semper bona creas, +sanctificas, +vivificas, +benedicis et praestas nobis.
Per ipsum, et cum ipso,
et in ipso est tibi Deo Patri omnipotenti, in unitate Spiritus sancti, omnis honor et gloria.
Per omnia saecula saeculorum.
Amen.
Oremus. Praeceptis salutaribus moniti, et divina institutione formati, audemus dicere: Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum, etc.
Sed libera nos a malo.
Libera nos, quaesumus, Domine, ab omnibus malis, praeteritis, praesentibus et futuris; et intercedente beata et gloriosa semper virgine Dei Genitrice Maria, et beatis apostolis tuis, Petro et Paulo, atque Andrea, et omnibus sanctis, da propitius pacem in diebus nostris, ut, ope misericordiae tuae adjuti, et a peccato simus semper liberi, et ab omni perturbatione securi.
Per Dominum nostrum.
Benedictio. --Benedicat vos Deus, qui per Unigeniti Filii sui passionem vetus Pascha in novum voluit converti; concedatque vobis ut, expurgato veteris fermenti contagio, nova in vobis perseveret conspersio.
Amen. Et quia ad celebrandam Redemptoris Coenam mente devota convenistis, aeternarum dapum vobiscum epulas reportetis.
Amen. Ipsius quoque opitulante clementia mundemini a sordibus peccatorum, qui, ad insinuandum humilitatis exemplum, pedes voluit lavare discipulorum.
Amen. Quod ipse praestare dignetur, cujus regnum et imperium
sine fine permanet in saecula saeculorum.
Amen. Benedictio Dei Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et pax Domini sit semper vobiscum, et cum spiritu tuo.
Tunc communicat solus episcopus, et diaconus offert ei calicem, illo tantummodo die.
Postquam communicaverit, ponit calicem super altare, deinde acceptam a subdiacono patenam ponit juxta calicem de latere sinistro, et statim cooperitur a duobus diaconibus utrumque de sindone munda, quam prius praeparaverant in ora alteris, e regione pontificis post corporale expansam.
Et continuo duo acolythi involutas ampullas cum sindone alba serica, ita ut videri possint a medio, tenent in brachio sinistro, projectis sindonibus super scapulam sinistram, ita ut pertingant scapulam dextram, quatenus possint dependentia retineri.
A quibus sub
humero stantibus, venit subdiaconus et accipit ampullam commistam, una cum sindone, et dat eam archidiacono, et ille defert pontifici ante sedem.
Tunc pontifex stans in sede, et (271) respiciens ad orientem, archidiacono tenente ante ipsum ampullam in sinistro brachio revoluta sindone, ut supra praefiximus, et halat in ipsa ampulla, et intrat (272) in consecrationem chrismatis excelsa voce:
Dominus vobiscum.
Et cum spiritu tuo.
Sursum 68 corda.
Habemus ad Dominum.
Gratias agamus Domino Deo nostro.
Dignum et justum est.
Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus; qui in principio, inter caetera bonitatis et pietatis tuae munera,
terram producere fructifera ligna jussisti, inter quae hujus pinguissimi liquoris ministrae oleae nascerentur, quarum fructus sacro chrismati deserviret.
Nam et David, prophetico spiritu gratiae tuae sacramenta praenoscens, vultus nostros in oleo exhilarandos esse cantavit.
Et cum mundi crimina diluvio quondam expiarentur effuso, similitudinem futuri muneris columba demonstrans, (273) per olivae ramum pacem terris redditam nuntiavit.
Quod in novissimis temporibus manifestis est effectibus declaratum, cum baptismatis aquis omnium criminum commissa delentibus, haec olei unctio vultus nostros jucundos efficit ac serenos.
Inde etiam Moysi famulo tuo mandatum dedisti, ut Aaron fratrem suum prius aqua lotum per infusionem hujus unguenti constitueret sacerdotem.
Accessit ad hoc amplior honor, cum Filius tuus Jesus Christus Dominus noster lavari se a Joanne undis Jordanicis exegisset, ut, Spiritu sancto in columbae similitudinem desuper misso, Unigenitum tuum, in quo tibi optime complacuisset, testimonio subsequentis vocis ostenderes, et hoc illud esse manifestissime comprobares, quod eum oleo laetitiae prae consortibus suis ungendum David propheta cecinisset.
Te igitur deprecamur, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, per eumdem Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, ut hujus creaturae pinguedinem
sanctificare tua benedictione digneris, et sancti Spiritus ei admiscere virtutem, cooperante potentia Christi tui, a cujus sancto nomine chrisma nomen accepit; (274) unde unxisti sacerdotes, (275) reges, (276) prophetas et (277) martyres, ut spiritalis lavacri baptismo renovandis creaturam chrismatis in sacramentum perfectae salutis vitaeque confirmes; ut sanctificatione unctionis infusa, corruptione primae nativitatis absorpta, sanctum uniuscujusque templum acceptabilis vitae, innocens odore redolescat; ut secundum constitutionis tuae sacramentum regio et sacerdotali propheticoque honore perfusi, vestimento incorrupti muneris induantur; ut sit his qui renati fuerint ex aqua et Spiritu sancto chrisma salutis, eosque aeternae vitae participes, et coelestis gloriae facias
esse consortes.
Per eumdem Dominum.
(278) Qua expleta, benedicit ampullam ordine quo supra declaratum est; et similiter halat in ipsa, sed tacite ipsam benedicit.
Dominus vobiscum.
Et cum spiritu tuo.
Oremus. --Deus incrementorum et (279) profectuum spiritalium, qui virtute sancti Spiritus tui imbecillarum mentium rudimenta confirmas, te oramus, Domine, ut venturis ad beatae regenerationis lavacrum tribuas per unctionem istius creaturae purgationem mentis et corporis, ut, si quae illis adversantium spirituum maculae inhaeserunt, ad tactum sanctificati olei hujus abscedant.
Nullus spiritalibus nequitiis locus, nulla (280) refugis virtutibus sit 69 facultas, nulla insidiantibus malis latendi licentia
relinquatur; sed venientibus ad fidem servis tuis, et sancti Spiritus tui operatione mundandis, sit unctionis hujus praeparatio utilis ad salutem, quam etiam coelestis regenerationis nativitate in sacramento sunt baptismatis adepturi.
Per Dominum nostrum Jesum Christum Filum tuum, qui venturus est judicare vivos et mortuos et saeculum per ignem.
Ampulla autem quae cum chrismate est, statim ut benedicta fuerit cooperitur, ut a nemine videatur; sed tenente eam acolytho, omnes eam per ordinem salutent; nam episcopus et diaconi omnes eam nudam salutant.
Hoc expleto, ablutis manibus, pontifex vadit ante altare, et (281) communicat omnis populus in ordine suo, et (282) servant de ipso sacrificio in crastinum, unde communicent.
Ad Complendum.
--Refecti vitalibus alimentis, quaesumus, Domine, Deus noster, ut quod tempore nostrae mortalitatis exsequimur immortalitatis tuae munere consequamur.
Per Dominum nostrum.
(283) FERIA VI.
(284) Hora tertia conveniunt omnes presbyteri tam civitatis quam de suburbanis, et omnis clerus cum populo in ecclesia statuta intra Urbem, non tamen in
majori ecclesia, et exspectant pontificem, vel qui vicem illius tenuerit.
Qui dum veniens de sacrario, processerit ante altare, ad orandum ordine quo in (285) Sacramentario continetur; mox ut surrexerit, cum silentio (286) ascendit ad sedem.
Quo sedente statim subdiaconus ascendit ad legendum.
Et post haec cantatur canticum Domine, audivi; deinde sequitur altera lectio, post quam sequitur Tractus Deus laudem meam.
Quo finito, legitur Passio Domini nostri Jesu Christi secundum Joannem.
Hac expleta, venit pontifex ante altare, et dicit: Oremus, dilectissimi nobis, pro Ecclesia sancta Dei, etc. (287) Sicut in quarta feria habentur.
Quas ut finierit, statim duo diaconi nudant altare sindone, quae prius fuerat sub Evangelio posita, et ista omnia tacite, et exeunt foras; presbyteri vero ecclesiarum,
sive de urbe, sive de suburbanis, vadunt per ecclesias suas, ut hoc ordine cuncta ad vesperum faciant.
Hoc tantum mutantes, ut ubi pontifex meminit Apostolicum, ipsi nominent episcopum suum.
Ad Vesperum vero tam in ecclesia in qua pontifex dicit Orationes, quam in caeteris presbyterorum, post Orationes praeparatur crux ante altare, interposito spatio inter ipsam et altare, sustentata hinc inde a duobus acolythis.
Posito ante eam in (288) oratorio, venit pontifex, (289) adoratam deosculatur crucem.
Deinde episcopi, presbyteri, diaconi, et caeteri per ordinem, deinde populus; pontifex vero redit in sedem usque dum omnes salutent; presbyteri vero duo priores, mox ut salutaverint, intrant in sacrarium, vel ubi positum fuerit 70 corpus Domini, quod pridie remansit, ponentes illud in patena;
et subdiaconus teneat ante ipsos calicem cum vino non consecrato, et alter patenam cum corpore Domini.
Quibus tenentibus, accipit unus presbyter patenam, et (290) alter calicem, et deferunt super altare nudatum.
Pontifex vero sedet dum persalutet populus crucem: nam salutante pontifice, vel populo crucem, (291) canitur semper Antiphona Ecce lignum crucis.
Dicitur (292) Psalmus CXVIII.
Qua salutata, et reposita in loco suo, descendit pontifex ante altare, et dicit:
Oremus. --Praeceptis salutaribus moniti, et divina institutione formati, audemus dicere: Pater noster qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum; Adveniat regnum tuum; Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra; Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; Et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus
debitoribus nostris; Et ne nos inducas in tentationem.
Resp. Sed libera nos a malo.
Libera nos, quaesumus, Domine, ab omnibus malis praeteritis, praesentibus et futuris, et intercedente beata et gloriosa semper virgine Dei Genitrice Maria, et beatis apostolis tuis Petro et Paulo atque Andrea, et omnibus sanctis, da propitius pacem in diebus nostris, ut, ope misericordiae tuae adjuti, et a peccato
simus semper liberi et ab omni perturbatione securi.
Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat Deus in unitate Spiritus sancti.
Per omnia saecula saeculorum.
Amen.
Cum dixerint Amen, sumit de (293) sancta, et ponit in calicem (294) nihil dicens.
Et (295) communicant omnes cum silentio, et (296) expleta sunt universa.
A feria 5, vespere, (297) nuda sint altaria usque mane Sabbati.
(298) SABBATO SANCTO.
Hora (299) octava veniunt omnes tam clerus, quam populus in ecclesiam, et ingrediuntur clerici in sacrarium, et induunt se vestimentis, sicut mos est, et tunc illuminantur duo cerei, quos tenent duo (300) notarii, unus in dextro cornu altaris, et alter in sinistro, et
ascendit lector in (301) ambonem pronuntians:
Lectio libri Genesis: In Principio.
Similiter et illas lectiones omnes.
Ante In Principio, non dicit Orationem.
Prima lectione finita, dicit hanc Orationem:
Deus, qui mirabiliter creasti hominem, et mirabilius redemisti, da nobis contra oblectamenta peccati mentis ratione persistere, ut mereamur ad gaudia aeterna pervenire.
Per Dominum nostrum.
Lectio libri Genesis: Tentavit Deus Abraham.
Deus, qui in Abrahae famuli tui opere humano generi obedientiae exempla praebuisti, concede nobis, et nostrae voluntatis pravitatem frangere, et tuorum praeceptorum rectitudinem in omnibus adimplere.
Per.
71 Lectio Libri Exodi: Dixit Dominus ad Moysen
et Aaron.
Deus, qui peccati veteris haereditariam mortem, in qua posteritatis genus omne successerat, Christi tui Domini nostri passione solvisti, da ut conformes eidem facti, sicut imaginem terreni, naturae necessitate, portavimus, ita imaginem coelestis, gratiae sanctificatione portemus Christi Domini nostri.
Qui tecum vivit.
Lectio Libri Exodi: Factum est in vigilia matutina.
Canticum: Cantemus.
Deus cujus antiqua miracula in praesenti quoque saeculo coruscare sentimus, praesta, quaesumus, ut sicut priorem populum ab Aegyptiis liberasti, hoc ad salutem gentium per aquas baptismatis opereris.
Per.
Lectio (302) Isaiae prophetae: Haec haereditas.
Deus, qui Ecclesiam tuam semper gentium vocatione multiplicas, concede propitius ut quos aqua baptismatis abluis, continua protectione tuearis.
Per.
Lectio Isaiae Prophetae: Apprehendent septem mulieres.
Canticum: Cantemus.
Deus, qui nos ad celebrandum paschale sacramentum
utriusque Testamenti paginis instruis, da nobis intelligere misericordiam tuam, ut ex perceptione praesentium firma sit exspectatio futurorum.
Per.
Lectio Jonae Prophetae: Factum est Verbum Domini.
Deus, qui divitias misericordiae tuae in hac praecipue nocte largiris, propitiare universo ordini sacerdotalis officii, et omnes gradus famulatus nostri perfecta delictorum remissione sanctifica, ut ministraturos regeneratrici gratiae tuae nulli esse obnoxios patiaris offensae.
Per.
Lectio Isaiae Prophetae: Haec dicit Dominus in die illa radix Jesse.
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui festa paschalia agimus, coelestibus desideriis accensi, fontem
vitae sitiamus.
Per.
Tract. Sicut cervus desiderat ad fontes.
Alia Oratio, in eodem psalmo.
--Omnipotens sempiterne Deus, respice propitius ad devotionem populi renascentis, qui, sicut cervus, aquarum tuarum expetit fontem, et concede propitius, ut fidei ipsius sitis, baptismatis mysterio, animam corpusque sanctificet.
Per Dominum nostrum.
Expletis lectionibus, statim (303) venit unus ministrorum tenens ampullas in manibus suis, stat in dextro cornu altaris, qui praecedat pontificem ad fontes.
Tunc deinde schola descendit ad fontes ad litaniam faciendam, exspectantes parati pontificem.
Secundus vero scholae tenet vas aureum in manu sua sinistra super planetam, unde pontifex mittat chrisma in fontem, et jussi faciunt
(304) litaniam septenam; et cum jam prope finem ejus fuerint, tunc procedit pontifex cum omni decore, sustentatus a duobus diaconibus: Et illa (305) duo cereostata, quae antea fuerant illuminata, semper ante ipsum procedunt usque dum omnia finierit.
Qui mox, ut venerit ante fontes, (306) stans benedicit fontes, dicens ea voce, qua alias orationes.
Et prima oratio a Dominus vobiscum 72 incipit, et finitur Per omnia saecula saeculorum, sicut alia Oratio ad Missam.
Dominus vobiscum.
Resp. Et cum spiritu tuo.
Oremus. --Omnipotens sempiterne Deus, adesto magnae pietatis tuae mysteriis, adesto sacramentis, et ad creandos novos populos, quos tibi fons baptismatis parturit, spiritum adoptionis emitte ut quod nostrae humilitatis gerendum est ministerio, tuae virtutis impleatur
effectu.
Per Dominum.
Consecratio fontis canitur sicut praefatio, usque Et Spiritus sancti: et non incipit a Vere dignum.
Deinde dicitur decantado.
Deus, qui invisibili potentia sacramentorum tuorum mirabiliter operaris effectum, et licet nos tantis mysteriis exsequendis simus indigni, tu tamen, gratiae tuae dona non deserens, etiam ad nostras preces aures tuae pietatis inclinas.
Deus, (307) cujus Spiritus super aquas inter ipsa mundi primordia ferebatur, ut jam
tunc virtutem sanctificationis aquarum natura (308) conciperet.
Deus, qui, (309) nocentis mundi crimina per aquas abluens, regenerationis speciem in ipsa diluvii effusione signasti, ut unius ejusdemque elementi mysterio, et finis esset vitiis et origo virtutibus, respice, Domine, in faciem Ecclesiae tuae, et multiplica in ea regenerationes tuas, qui gratiae tuae affluentis impetu laetificas civitatem tuam, fontemque baptismatis aperis, toto orbe terrarum (310) gentibus innovandis, ut tuae Majestatis imperio sumat Unigeniti tui gratiam de Spiritu sancto.
+ Hic cum manu sua dividit aquam in (311) modum crucis.
Qui hanc aquam regenerandis hominibus praeparatam arcana sui luminis admistione fecundet, ut,
sanctificatione concepta, ab immaculato divini fontis utero in novam renata creaturam progenies coelestis emergat.
Et quos aut sexus in corpore, aut aetas discernit in tempore, omnes in unam pariat gratia mater infantiam.
Procul ergo hinc, jubente te Domine, omnis spiritus immundus abscedat, procul tota nequitia diabolicae fraudis absistat.
Nihil hic loci habeat contrariae virtutis admistio, non insidiando circumvolet, non latendo (312) subripiat, non inficiendo corrumpat.
Sit haec sancta et innocens creatura libera ab omni impugnatoris incursu, et totius nequitiae purgata discessu; sit fons vivus, aqua regenerans, unda purificans; ut omnes hoc lavacro salutifero diluendi, operante in eis Spiritu sancto, perfectae purgationis indulgentiam consequantur.
+Unde benedico te creatura +aquae, per Deum +vivum, per Deum sanctum qui te (313) in mundi creatione principio Verbo separavit ab arida, cujus (314) Spiritus super te ferebatur, qui (315) te de paradiso manare et in quatuor fluminibus totam terram rigare praecepit; (316) qui te in deserto amaram, suavitate indita, fecit esse potabilem, et sitienti populo de petra produxit.
+Benedico te et per Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum, qui te in Cana Galilaeae, signo admirabili, sua potentia, convertit in vinum, qui pedibus super te ambulavit, et a Joanne in Jordane in te baptizatus est.
Qui te una cum sanguine suo de latere produxit, et discipulis suis jussit ut credentes baptizarentur in te, dicens: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos,
in nomine + Patris, et Filii + et Spiritus sancti.
73 Hic mutat vocem quasi lectionem legens:
Haec nobis praecepta servantibus tu, Deus omnipotens, clemens adesto, tu benignus aspira, tu has simplices aquas tuo ore benedicito, ut praeter naturalem emundationem, quam lavandis possunt adhibere corporibus, sint etiam purificandis mentibus efficaces.
(317) Et mittuntur praedicti duo cerei intus in baptisterio.
Hic (318) sufflat tribus vicibus in aqua.
Descendat, Domine, in hanc plenitudinem fontis, virtus Spiritus tui, totamque hujus aquae substantiam, regenerandi fecundet effectu.
Hic omnium peccatorum maculae deleantur, hic natura ad imaginem tuam condita, et ad honorem sui reformata
principii, vetustatis cunctis squaloribus emundetur, ut omnis homo hoc sacramentum regenerationis ingressus in verae innocentiae novam infantiam renascatur.
Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui venturus est judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem.
Inde accipiens vas aureum cum chrismate, (319) fundit chrisma in fonte, in (320) modum crucis, et expandit aquam cum manu sua.
Tunc baptizantur infantes, primum masculi, deinde feminae.
Et tenente eo infantem, a quo suscipiendus est, interrogat pontifex, vel sacerdos ita: Quis (321) vocaris?
Resp. Ill. Item interrogat sacerdos: (322) Credis in Deum patrem omnipotentem, creatorem coeli et terrae?
Resp. Credo. Interrogat: Et in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum,
nostrum, natum et passum?
Resp. Credo. Interrogat: Credis et in Spiritum sanctum, sanctam Ecclesiam Catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam aeternam?
Resp. Credo. Interrogat: Vis baptizari?
Resp. Volo: Et dicit.
Et (323) ego baptizo te in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
Ut autem surrexerit a fonte, ille qui eum suscipit, offert eum uni presbytero, (324) qui faciat signum crucis de chrismate cum police, in vertice ejus dicens.
(325) Deus omnipotens, Pater Domini nostri Jesu Christi, qui te regeneravit ex aqua et Spiritu sancto, quique dedit tibi remissionem omnium peccatorum, ipse te liniat chrismate salutis in vitam aeternam.
Resp. Amen.
Et baptizantur, et sunt parati, qui eos suscepturi sunt, (326) cum linteis in manibus eorum, et accipiunt ipsos a presbyteris qui eos baptizant.
Pontifex vero redit in sacrarium exspectans, (327) ut cum vestiti fuerint infantes, confirmet eos.
Qui (328) etiam non prohibentur lactari ante sacram communionem, si necesse fuerit.
Induti vero ordinantur per ordinem sicut scripti sunt.
Et infantes quidem in brachiis dextris tenentur; (329) majores vero pedem ponunt super pedem (330) patrini sui.
Deinde schola jussa facit litaniam quinam ad fontes, pontifex vero veniens ad infantes, tenente archidiacono chrisma, involutis scapulis, et brachiis ex panno lineo, et (331) levata manu sua super capita omnium dicit:
(332) Omnipotens sempiterne Deus, qui regenerare
dignatus es hos famulos tuos ex aqua et Spiritu sancto, quique dedisti eis remissionem omnium peccatorum, emitte in eos septiformem Spiritum tuum sanctum paraclitum de coelis, Spiritum sapientiae, et intellectus, Spiritum consilii et fortitudinis, Spiritum scientiae et pietatis: adimple eos 74 Spiritu timoris tui, et consigna eos signo crucis in vitam propitiatus aeternam.
Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat Deus in unitate ejusdem Spiritus sancti.
Per.
Et interrogantibus diaconibus nomina singulorum, (333) pontifex, tincto pollice in chrismate, facit (334) crucem in fronte unius, similiter per omnes singillatim.
Quibus expletis, jussi incipiunt in ecclesia litaniam ternam.
Et cum dixerint Agnus Dei, magister scholae dicit: Ascendite: Et illuminatur ecclesia, et procedit pontifex de sacrario cum duobus cereostatis, sicut superius, et stant, sicut antea, a dextris et a sinistris altaris.
Litania expleta, dicit pontifex: (335) Gloria in excelsis Deo.
Quo finito, dicit: Pax vobiscum.
Resp. Et (336) cum spiritu tuo.
Et dat Orationem: Deus, (337) qui hanc sacratissimam noctem gloria dominicae Resurrectionis illustras, conserva in nova familiae tuae progenie adoptionis spiritum, quem dedisti, ut corpore et mente renovati, puram tibi exhibeant servitutem.
Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat Deus in unitate ejusdem Spirtus sancti.
Per.
Deinde legitur Apostolus, et canitur Alleluia.
Quod primum pontifex inchoat.
Confitemini Domino.
Tract. Laudate Dominum omnes gentes.
Sequitur Evangelium.
(338) Non cantent Offertorium, (339) neque Agnus Dei, neque Communionem.
Super oblata.
Suscipe, quaesumus, Domine, et plebis tuae et tuorum Hostias renatorum, ut et confessione tui nominis, et baptismate renovati sempiternam beatitudinem consequantur.
Per.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere.
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: te omni quidem tempore, sed in hac potissimum nocte gloriosius collaudare et praedicare, per Christum Dominum nostrum: qui inferorum claustra disrumpens, victoriae suae clara vexilla suscepit, et triumphato
diabolo, victor a mortuis resurrexit.
Et ideo cum Angelis.
Te igitur, clementissime Pater, etc.
Communicantes, et noctem sacratissimam celebrantes Resurrectionis Domini nostri Jesu Christi secundum carnem.
Sed et memoriam venerantes, in primis gloriosae semper virginis Mariae, Genitricis ejusdem Dei et Domini nostri Jesu Christi.
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus, pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et Spiritu sancto, tribuens eis remissionem omnium peccatorum, quaesumus, Domine, ut placatus accipias.
Benedictio. --Deus, qui Ecclesiae suae intemerato
utero novos populos producens, eam virginitate manente nova semper prole foecundat, fidei, spei et charitatis vos munere repleat, et suae in vos benedictionis dona infundat.
Amen. Et qui hanc sacratissimam noctem Redemptoris nostri Resurrectione voluit 75 illustrare, mentes vestras peccatorum tenebris mundatas virtutum copiis faciat coruscare.
Amen. Quo eorum qui modo renati sunt innocentiam imitari
certetis, et vascula mentium vestrarum exemplo praesentium luminum illustretis, ut cum bonorum operum lampadibus ad ejus sponsi thalamum cujus Resurrectionem celebratis, cum prudentibus virginibus intrare possitis.
Amen. Quod ipse praestare dignetur, cujus regnum.
Ad Complendum.
--Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut, divino munere satiati, et sacris mysteriis innovemur et moribus.
Per.
(340) IN DIE SANCTO PASCHAE.
Deus, qui hodierna die per Unigenitum tuum aeternitatis nobis aditum, devicta morte, reserasti, vota nostra, quae praeveniendo aspiras, etiam adjuvando prosequere.
Per eumdem.
Super oblata.
--Suscipe, Domine, quaesumus, preces
populi tui cum oblationibus Hostiarum, ut paschalibus initiata mysteriis, ad aeternitatis nobis medelam, te operante, proficiant.
Per.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: Te quidem omni tempore, sed in hac potissimum die gloriosius praedicare, cum Pascha nostrum immolatus est Christus.
Ipse enim verus est Agnus, qui abstulit peccata mundi.
(341) Qui mortem nostram moriendo destruxit, et vitam resurgendo reparavit.
Et ideo cum angelis.
Communicantes, et diem sacratissimum celebrantes, etc.
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae.
Sed et
cunctae, etc.
Benedictio. --Benedicat vos omnipotens Deus, hodierna interveniente paschali solemnitate, et ab omni miseratus dignetur defendere pravitate.
Amen. Et qui ad aeternam vitam in Unigeniti sui resurrectione vos reparat, in ipsius adventu immortalitatis vos gaudiis vestiat.
Amen. Et qui, expletis jejuniorum sive passionis Dominicae diebus, paschalis festi gaudia celebratis, ad ea festa, quae non sunt annua, sed continua, ipso opitulante exsultantibus animis veniatis.
Amen. Quod ipse praestare.
Ad Complendum.
--Spiritum nobis, Domine, tuae charitatis infunde, ut quos sacramentis paschalibus satiasti, tua facias pietate concordes.
Per.
Ad Vesperos.
Concede, quaesumus, omnipotens
Deus, ut qui Resurrectionis Dominicae solemnia colimus, innovatione 76 tui Spiritus a morte animae resurgamus.
Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat Deus in unitate ejusdem Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum.
Ad fontes.
--Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui Resurrectionis dominicae solemnia colimus,
ereptionis nostrae suscipere laetitiam mereamur.
Per eumdem.
Alia. --Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui gratiam dominicae Resurrectionis agnovimus, ipsi per amorem Spiritus a morte animae resurgamus.
Per eumdem.
Alia. --Deus, qui paschale nobis remedium contulisti, populum tuum coelesti dono prosequere, ut inde post in perpetuum gaudeat, unde nunc temporaliter exsultat.
Per Dominum nostrum Jesum Christum.
FERIA II IN ALBIS.
Deus, qui solemnitate Paschali mundo remedia contulisti, populum tuum, quaesumus, coelesti dono prosequere, ut et perfectam libertatem consequi mereatur,
et ad vitam proficiat sempiternam.
Per.
Super oblata.
--Paschales hostias recensentes, quaesumus, Domine, ut quod frequentamus actu, comprehendamus affectu.
Per.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, et te suppliciter exorare, ut fidelibus tuis dignanter impendas, quo et paschalia capiant sacramenta, et desideranter exspectent ventura, ut, in mysteriis quibus renati sunt permanentes, ad novam vitam his operantibus perducantur.
Per Christum.
Te igitur, sicut in Pascha.
Benedictio. --Deus, qui pro vobis suscepit injuriam crucis, laetitia vos innovet suae Resurrectionis.
Amen. Et qui pendenti secum in cruce latroni (342) omisit delictum, vos salvet a cunctis nexibus peccatorum.
Amen. Ut redemptionis vestrae mysterium et digne conservetis in opere, et locupletius aeterna perfruamini remuneratione.
Amen. Quod ipse praestare dignetur.
Ad Complendum.
--Impleatur in nobis, quaesumus, Domine, sacramenti paschalis sancta libatio, nosque de terrenis affectibus ad coeleste transferat institutum.
Per.
77 Ad Vesperos.
--Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui peccatorum nostrorum pondere premimur, a cunctis malis imminentibus per haec Paschalia festa liberemur.
Per Dominum nostrum.
Ad fontes.
--Concede, quaesumus, omnipotens
Deus, ut festa paschalia, quae venerando colimus, etiam vivendo teneamus.
Per Dominum nostrum.
Alia. --Deus, qui populum tuum de hostis callidi servitute liberasti, preces ejus misericorditer respice, et adversantes ei tua virtute prosterne.
Per Dominum nostrum.
FERIA III IN ALBIS.
Deus, qui Ecclesiam tuam novo semper fetu multiplicas, concede famulis tuis ut (343) sacramentum vivendo teneant, quod fide perceperunt.
Per.
Super oblata.
--Suscipe, Domine, fidelium preces, cum oblationibus Hostiarum, ut per haec piae devotionis officia, ad coelestem gloriam transeamus.
Per.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, per Christum Dominum nostrum.
Qui oblatione sui corporis, remotis sacrificiorum carnalium observationibus, (344) seipsum tibi sacram Hostiam, Agnumque immaculatum summus Sacerdos pro salute nostra immolavit.
Per quem.
Te igitur, sicut in Pascha.
Benedictio. --Deus, qui vos lavit aqua sui lateris, et redemit effusione cruoris, ipse in vobis confirmet gratiam adeptae Redemptionis.
Amen. Per quem renati estis ex aqua et Spiritu sancto, ipse vos coelesti consociet regno.
Amen. Quique dedit vobis initia sanctae fidei, ipse conferat et perfectionem operis, et plenitudinem charitatis.
Amen. Quod ipse praestare dignetur.
Ad Complendum.
--Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut paschalis perceptio sacramenti (345) continua in nostris mentibus perseveret.
Per.
Ad Vesperos.
--Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui paschalis festivitatis solemnia colimus, in tua semper sanctificatione vivamus.
Per.
Ad fontes.
--Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut per haec paschalia festa, quae colimus, devoti in tua semper laude vivamus.
Per.
78 Alia. --Deus, qui conspicis familiam tuam omni humana virtute destitui, paschali interveniente festivitate, tui eam brachii protectione custodi.
Per.
FERIA IV IN ALBIS.
Deus, qui nos Resurrectionis dominicae annua solemnitate laetificas, concede propitius ut per temporalia festa, quae agimus, pervenire ad gaudia aeterna mereamur.
Per eumdem.
Super oblata.
--Sacrificia, Domine, paschalibus gaudiis immolamus, quibus Ecclesia mirabiliter et (346) nascitur et nutritur.
Per.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum
et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, et pietatem tuam indefessis precibus implorare, ut qui paschalis festivitatis solemnia colimus, in tua semper sanctificatione vivamus.
Quo per temporalis festi observationem pervenire mereamur ad aeternorum
gaudiorum continuationem.
Per Christum Dominum nostrum.
Te igitur, sicut in Pascha.
Benedictio. --Dominus Deus noster vos perducat ad arborem vitae, qui eruit de lacu miseriae.
Amen. Ipse vobis aperiat januam paradisi, qui confregit portas inferni.
Amen. Ipse vos eruat flagello, et in regnum suum perducat confitentes, qui pati dignatus est pro impiis innocens.
Amen. Quod ipse praestare dignetur.
Ad Complendum.
--Ab omni nos, quaesumus, Domine, vetustate purgatos, sacramenti tui veneranda perceptio in novam transferat creaturam.
Per Dominum nostrum.
Ad Vesperos.
--Praesta, quaesumus, omnipotens
Deus, ut hujus paschalis festivatis mirabile sacramentum, et temporalem nobis tranquillitatem tribuat, et vitam conferat sempiternam.
Per.
Ad fontes.
--Deus, qui nos per paschalia festa laetificas, concede propitius ut ea quae devote agimus, te adjuvante, fideliter teneamus.
Per.
Alia. --Tribue, quaesumus, omnipotens Deus, ut illuc tendat Christianae devotionis affectus, quo tecum est nostra substantia.
Per eumdem.
FERIA V IN ALBIS.
Deus, qui diversitatem gentium in confessione tui nominis 79 adunasti, da ut renatis fonte baptismatis, una sit fides mentium, et pietas actionum.
Per.
Super oblata.
--Suscipe, quaesumus, Domine, munera populorum tuorum propitius, ut confessione
tui nominis, et baptismate renovati, sempiternam beatitudinem consequantur.
Per Dominum nostrum.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: qui nos per paschale mysterium docuit vetustatem vitae relinquere, et in novitate spiritus ambulare, a quo perpetuae mortis superatur acerbitas, et aeternae vitae fidelibus tribuitur integritas.
Per quem Majestatem.
Te igitur, sicut in Pascha.
Benedictio. --Omnipotentis Dei et Domini nostri benedictionibus repleamini, cujus estis sanguine pretioso redempti.
Amen. Ejus vos indeficiens repleat gratia, cujus ineffabilis plasmavit potentia, (347) et qui vobis in hoc mundo praestitit conditionem nascendi,
ipse in regno aeterno tribuat mansionem sine fine vivendi.
Amen. Quod ipse praestare dignetur.
Ad Complendum.
--Exaudi, Domine, preces nostras, ut redemptionis nostrae sacrosancta commercia, et vitae nobis conferant praesentis auxilium, et gaudia sempiterna concilient.
Per.
Ad Vesperos.
--Deus, qui in nobis ad celebrandum paschale sacramentum liberiores animos praestitisti, doce nos et metuere (348) quod irasceris, et amare quod praecipis.
Per.
Ad fontes.
--Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut Ecclesia tua, et suorum firmitate membrorum, et nova semper fecunditate laetetur.
Per Dominum nostrum.
Alia. --Multiplica, quaesumus, Domine, fidem populi tui, ut cujus per te sumpsit initium, per te consequatur augmentum.
Per.
FERIA VI IN ALBIS.
Omnipotens sempiterne Deus, qui paschale sacramentum in reconciliationis humanae foedere contulisti, da mentibus nostris, ut quod professione celebramus,
imitemur effectu.
Per.
Super oblata.
--Hostias, quaesumus, Domine, placatus assume, quas et pro renatorum expiatione deferimus, et pro acceleratione coelestis auxilii.
Per.
80 Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, per Christum Dominum nostrum: qui, secundum promissionis suae incommutabilem veritatem, coelestis pontifex factus in aeternum, (349) solus omnium sacerdotum peccati remissione non eguit, sed (350) potius peccatum mundi idem verus Agnus abstersit.
Per quem.
Te igitur, sicut in Pascha
Benedictio. --Benedicat vos de coelis omnipotens
Deus, qui per crucem et sanguinem passionis suae vos dignatus est redimere in terris.
Amen. Ipse vos renovet a vetustate peccati, qui pro vobis dignatus est crucifigi, vosque ad coelestia suscitet, qui pro vobis inferos penetravit.
Amen. Vitam suam Dominus vobis tribuat, qui mortem vestram suscepit, et perdidit.
Amen. Quod ipse praestare.
Ad Complendum.
--Respice, quaesumus, Domine, populum tuum, et quem aeternis dignatus es renovare mysteriis, a temporalibus culpis dignanter absolve.
Per Dominum nostrum.
Ad Vesperos.
--Deus, per quem nobis et redemptio venit et praestatur adoptio, respice in opera misericordiae tuae, ut in Christo renatis et aeterna tribuatur haereditas et vera libertas.
Per eumdem.
Ad fontes.
--Adesto, quaesumus, Domine, familiae
tuae, et dignanter impende, ut quibus fidei gratiam contulisti, et coronam largiaris aeternam.
Per Dominum nostrum.
SABBATO IN ALBIS.
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui festa
paschalia venerando egimus, per haec contingere ad gaudia aeterna mereamur.
Per.
Super oblata.
--Concede, quaesumus, Domine, semper nos per haec mysteria paschalia gratulari, ut continua nostrae reparationis operatio perpetuae nobis fiat causa laetitiae.
Per.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: per quem supplices exposcimus, ut cujus muneris pignus accepimus, manifesta dona comprehendere valeamus.
Et quae nobis fideliter speranda paschale contulit sacramentum, per Resurrectionis ejus attingere mereamur ineffabile mysterium.
Per quem.
Te igitur, sicut in Pascha.
Benedictio.
81 Ad Complendum.
--Redemptionis nostrae munere vegetati, quaesumus, Domine, ut hoc perpetuae salutis auxilium fides semper vera (351) perficiat.
Ad Vesperos.
--Deus, totius conditor creaturae, famulos tuos, quos fonte renovasti baptismatis, quosque gratiae tuae plenitudine solidasti, in adoptionis sorte facias dignanter ascribi.
Per Dominum nostrum.
Ad fontes.
--Deus, qui multiplicas Ecclesiam tuam in sobole renascentium, fac eam gaudere propitius de suorum profectibus filiorum.
Per Dominum nostrum.
(352) DOMINICA OCTAVAS PASCHAE.
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui paschalia
festa peregimus, haec, te largiente, moribus et vita teneamus.
Per Dominum nostrum.
Super oblata.
--Suscipe munera, quaesumus, Domine, exsultantis Ecclesiae, et cui causam tanti gaudii praestitisti, perpetuum fructum concede laetitiae.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, et te suppliciter obsecrare, ne nos ad illum sinas redire actum cui jure dominatur inimicus, sed in hac potius facias absolutione persistere, per quam diabolus exstitit, Filio tuo vincente, captivus.
Et ideo cum angelis.
Benedictio. --Deus, cujus Unigenitus discipulis suis januis clausis dignatus est apparere, suae vos
benedictionis dono locupletare et coelestis vobis regni januas dignetur aperire.
Amen. Et qui ab eorum pectoribus attactu sui corporis vulnus amputavit dubietatis, concedat ut per fidem qua eum resurrexisse creditis omnium delictorum maculis careatis.
Amen. Et qui cum Thoma Deum et Dominum creditis, et cernuis vocibus invocatis, ab eo et in hoc saeculo a malis omnibus tueri, et in futuro
sanctorum coetibus ascisci valeatis.
Amen. Quod ipse praestare.
Ad Complendum.
--Quaesumus, Domine Deus noster, ut sacrosancta mysteria, quae pro reparationis nostrae munimine contulisti, et praesens nobis remedium esse facias et futurum.
Per.
Alia. --Deus, qui nos fecisti hodierna die paschalia festa celebrare, fac nos, quaesumus, in coelesti regno gaudere.
Per.
Ad Vesperos.
--Deus, qui nos exsultantibus animis Pascha tuum 82 celebrare tribuisti, fac nos, quaesumus, et temporalibus gaudere subsidiis, et aeternitatis affectibus gratulari.
Per Dominum nostrum.
(353) ALIAE ORATIONES PASCHALES.
Deus, qui credentes in te fonte baptismatis innovasti,
hanc renatis in Christo concede custodiam, ut nullo erroris incursu gratiam tuae benedictionis amittant.
Per eumdem.
Alia. --Deus, qui ad aeternam vitam in Christi Resurrectione nos reparas, erige nos ad consedentem in dextera tua nostrae salutis auctorem, ut qui propter nos judicandus advenit, pro nobis judicaturus adveniat Jesus Christus Filius tuus Dominus noster.
Qui tecum vivit et regnat.
Alia. --Deus et reparator innocentiae et amator, dirige ad te tuorum corda servorum, ut de infidelitatis tenebris liberati, nunquam a tuae veritatis luce discedant.
Per Dominum.
Alia. --Deus, qui credentes in te populos gratiae tuae largitate multiplicas, respice propitius ad electionem
tuam, ut qui sacramento baptismatis sunt renati, regni coelestis mereantur introitum.
Per.
Alia. --Omnipotens sempiterne Deus, qui humanam naturam supra primae originis reparas dignitatem, respice pietatis tuae ineffabile sacramentum, et quos regenerationis mysterio innovare dignatus es, in his dona tua perpetuae gratiae protectione conserva.
Per.
Alia. --Omnipotens sempiterne Deus, deduc nos ad societatem coelestium gaudiorum, ut Spiritu sancto renatos regnum tuum facias introire, atque eo perveniat humilitas gregis, quo praecessit celsitudo Pastoris.
Qui tecum vivit.
Alia. --Deus, qui pro salute mundi sacrificium paschale fecisti, propitiare supplicationibus nostris,
et interpellans pro nobis Pontifex summus, (354) nos per id quod nostri est similis reconciliet, per id quod tibi est aequalis absolvat Jesus Christus Filius tuus.
Alia. --Praesta nobis, omnipotens et misericors Deus, ut in Resurrectione Domini nostri Jesu Christi percipiamus veraciter portionem.
Qui tecum vivit.
Alia. --Deus, qui ad aeternam vitam in Christi
Resurrectione nos reparas, imple pietatis tuae ineffabile sacramentum, ut, cum in Majestate sua Salvator noster advenerit, quos fecisti baptismo regenerari, facias beata immortalitate vestiri.
Per eumdem.
83 Alia. --Deus, humani generis conditor et Redemptor, da, quaesumus, ut reparationis nostrae collata subsidia, te jugiter inspirante, sectemur.
Per.
Alia. --Deus, qui renatis ex aqua et Spiritu sancto coelestis regni pandis introitum, ange super famulos tuos gratiam, quam dedisti, ut qui ab omnibus sunt purgati peccatis, nullis priventur promissis.
Per.
Alia. --Conserva in nobis, quaesumus, Domine, misericordiam tuam, ut quos ab erroris liberasti caligine, veritatis tuae firmius inhaerere facias documento.