Ad Ecclesiam (Adversus avaritiam) (page 3)
XIII. (suite)
246 esse contenta; ita ut quidquid temporarium excedit usum, religiosum absumat officium. Caeterum si tu, quicunque aut quaecunque illa es sanctae professionis, aut conservandis opibus aut cumulandis facultatibus inhies, superflue de infirmitate causaris. Nunquid enim infirmior sexus ducere aliter vitam non potest, nisi animi sui curas multa ingentis patrimonii administratione distenderit? Nunquid puella sacra aut vidua castitate devota servare illaesam sanctae professionis perseverantiam non valent, nisi argenti et auri ponderibus incubaverint, ac tantas intra conscientiam opes possidere se noverint quantas usus possidentium non requirit? Aut quia huic et sexui pariter et pudori quies maxime necessaria est, nunquid impossibile sibi quaepiam forte aestimat inter pauca famulantium ministeria inviolatam quietem posse servare, nisi aures ejus familiae ingentis strepitus verberarit et turbarum circumsonantium tumultuosus clamor obtuderit? Quae utique sanctae animae et quietem veram desideranti non pati tantum nimis magna inquietudo, sed etiam videre quodammodo pars est inquietudinis, quasque etiam si subdere aliquis disciplinae ac silentio velit, comprimere tamen earum inquietudinem cum sua quiete non possit: adeo etiam ipsa emendatio alienae inquietudinis perturbatio est nostrae quietis. Haec autem quae de hoc sexu locuti sumus, ad omnes pertinent, omnique pariter aetati, sexui, infirmitatique conveniunt. Non est itaque quod competere quisquam aut non obesse divitias religioni putet: impedimenta haec sunt, non adjumenta; onera, non subsidia. Possessione enim et usu opum non suffulcitur religio, sed subvertitur, secundum illud quod Dominus ipse dicit: Sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocant
247 Dei verbum, et sine fructu efficitur (Matth. XIII, 22). Proprie utique ac satis pulchre fallaces dixit esse divitias. Bona enim et putantur et appellantur; ac per hoc fallunt homines nomine praesentium bonorum, cum sint causae malorum aeternorum.
XIV.
Sed licet haec ita sint, ut Deus ipse praedixit, acquiescamus tamen miseriis quorumdam atque languoribus, qui putant se sine magnis omnino opibus vitam agere non posse. Esto tu, quicunque aut quaecunque illa es sancti nominis ac professionis; esto divitias, esto copias tuas usque ad finem vitae istius habeas, dummodo saltem in fine tibi conferas. Esto, rebus ac facultatibus tuis in vita hac uti velis, dummodo tui vel moriens non obliviscaris, et ad ejus cultum atque honorem referendam tibi substantiam tuam memineris cujus te munere accepisse cognoscis. Humanum est quod ab omnibus vobis, o divites mundi hujus, petitur, ac deliciosum. Si impetrari ab unoquoque vestrum non potest ut esse in hoc saeculo pauper velit, praestet sibi saltem ne in aeternitate mendicet. Qui praesentem inopiam tantum fugitis, cur in perpetuum non reformidatis? In brevibus meticulosi, longa et interminabilia vitate. Quid tantopere in vita ista paupertatem horretis, quid expavescitis? Minus multo est quod hic timetis. Si tenuitatem temporariam gravem ducitis, qualis, quaeso, erit illa quae nunquam desinet? Quasi vestri apud vos animi rem agimus vestrique voti. Si usu vestrarum rerum penitus carere non vultis, id agite ne aliquando careatis. Deliciosam a vobis rem et voluptariam poscimus. Qui sine divitiis omnino esse non acquiescitis, id agite ut divites semper esse possitis, secundum illud: Si ergo delectamini sedibus et stemmatibus, reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis (Sap. VI, 22).
248 Alioqui qui error aut quae insania est, quemquam hominum esse posse qui acta in amplis opibus, quod solum sufficit ad reatum, usque ad diem ultimum vita, nec in supremo quidem exitu large ac salubriter sui memor sit, nec in ipsa jam de suo sibimet aegra extremitate succurrat (praesertim cum in divitiis, per se Dominum accusantibus, secundum illud, Vae vobis divites (Luc. VI, 24), etiam alia ipsi diviti peccatorum genera non desint, quae in ipso divitiarum sinu atque matrice quasi in naturali quodam fomite pullularint), et non vel in ultimis suis id agat, id elaboret, id omni rerum suarum ambitu promereatur, ne reus exeat, ne reus vadat, ne cruciandum postea corpus, crucianda etiam ad praesens anima derelinquat? Quis ergo est aut tam infidelis aut insanus qui haec non cogitet, haec non timeat, qui de substantia sua aliis magis quam sibi consulat, et cuncta penitus spe vitae hujus, cunctis subsidiis destitutus, unam tantummodo tabulam, cui inhaerere adhuc quasi in medio mari naufragus possit, amittat, nec amittat tantummodo, sed abjiciat atque a se penitus expellat, omnibus modis id elaborans ne quid sibi omnino reliquum esse faciat quo periturus evadat? XV. Quae cum ita sint, dicite mihi, quaeso, omnes Christum amantes, si esse ulli omnino homines tam saevi ac tam crudeles adversum inimicos suos possunt quam sunt isti adversum se: nulli quippe sunt tam feri, tam inhumani, qui non vel desperatos jam atque morientes adversarios suos persequi desinant; isti seipsos etiam in morte positi persequuntur. Annon est hoc persecutio, aut esse alia major potest, exhaeredari hominem a se ipso, extorrem bonorum omnium fieri, et quasi in exsilium a se ipso agi? atque hoc non communi more aut usitato, sed novo et crudelissimo.
249 Omnes enim exsules, etsi corporibus ablegantur, animis non eliminantur; etsi carne captivi sunt, cordibus tamen, si volunt, liberi perseverant. Hoc autem unde nunc loquimur, novum exsilii genus atque tormentum est, scilicet ubi in exsilium anima ipsa mittitur, ubi e facultatibus suis spiritus abdicatur. O quanto leviores sunt extranei et carnales inimici! Illi enim corporum tantum hostes sunt, vos et animarum. Leve est itaque, in comparatione facinorum vestrorum, illorum odium. Facile est enim quidquid in praesenti saeculo nocet. Illud grave, illud perniciosum est quod in aeternitate jugulabit. Et ideo Salvator ipse, Nolite eos, inquit, timere qui possunt corpus occidere, animam autem non possunt (Matth. X, 28). Facile est ergo odium quod corpus laedit, non laedit animam: quia laeso corpore, anima extra damnum est, et passionibus carnium beatitudo spirituum non interpolatur. Illud itaque, illud inexpiabile malum est, illud aestimari omnino non potest, quod totum omnino hominem sine fine damnabit. Et ideo leviores vobis inimici vestri sunt quam vos ipsi. Omnis siquidem inimicitia morte dissolvitur. Vos contra vos ita agitis, ut inimicitias vestras nec post mortem evadatis.
Salvianus MassiliensisAdversus avaritiam0Saeculo V Salvianus Marsillensis Adversus avaritiam LIBER III Saeculo V
[recensere]
250
I.
Duobus superioribus libris cum duabus filiorum tuorum partibus, id est, una mundi amatrice, alia religionis imaginem praeferente, o domina mi Ecclesia Dei, quasi separatim locuti sumus. In hoc autem, si Deus annuerit, ad utramque, prout causa ac ratio postulaverint, loqui cupimus, nunc divisim ulterutram, nunc ambas pariter alloquentes. Superest ut ab utraque earum agnoscente in lectionis serie partes suas, quidquid pro affectu Dei a nobis dicitur, cum affectu Dei recipiatur. Igitur quia in cunctis quae jam locuti sumus, speciale Christianorum omnium bonum misericordiam ac largitatem esse memoravimus, praecipuaque in eis et merita sanctorum et peccatorum remedia contineri idoneis, ut reor, ac multis testibus approbavimus, non opinor a quoquam plura exspectari; maxime cum si quis cupidus est plurium, ipsos adire debeat libros Dei, qui tam multis ac magnis testibus pleni sunt, ut universarum coelestium litterarum pene unum sit testimonium. Superest adversum eas responsionum infidelium causas, quae a quibusdam mortiferae excusationis gratia opponi solent, quippiam dicere. Loquens Salvator in Evangelio, propterea commodari hominibus opes a Domino ac pecuniam dicit, ut cum usuris multiplicibus commodata reddantur, dicens avarissimo debitori: Serve male ac piger, sciebas quod ego meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi: oportuit ergo te pecuniam meam dare nummulariis, et ego veniens cum usuris recepissem quod meum est. Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta (Matth. XXV, 26, 27). Ac paulo post: Et servum, inquit, nequam projicite in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. Quod tamen etsi etiam ad aliud referri potest, tamen loco quoque et causae huic non insalubriter coaptatur. Cum enim nummularii Salvatoris pauperes et egeni recte intelligantur, quia pecunia quae talibus dispensatur augetur; cum usuris absque dubio
251 Deo redditur quidquid egentibus erogatur. Unde et alibi apertius ipse Dominus distribuere divites opes mundi et facere sibi sacculos qui non veterascant jubet (Luc. XII, 33). Sed et in vase electionis suae idcirco locupletibus divitias a Domino dari in dicat, ut bono opere ditescant (I Tim. VI, 18, 19). Et ideo etiam ego minimus et indignissimus famulorum Dei primum ac saluberrimum religionis officium esse dico ut Christianus dives, dum in hac vita est, divitias mundi hujus pro Dei nomine atque honore consumat; secundum autem, ut si id vel metu, vel infirmitate, vel necessitate aliqua praepeditus forte non fecerit, saltem moriens universa dispenset.
II.
Sed dicit fortasse: Filios habeo. Jam de hoc quidem principalis libelli pagina et convenientia, ut arbitror, et non pauca memoravit, satisque ad hanc rem Domini sermo sufficit dicens: Qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus (Matth. X, 37). Sed et propheticum illud quod ait neque patres pro filiis, neque filios pro parentibus judicandos, sed unumquemque hominum aut sua justificatione salvandum aut sua iniquitate periturum (Ezech. XVIII, 20): ac per hoc quaslibet divitias homo filiis suis congerat, nequaquam hoc ei proderit in judicio quod divitem reliquit haeredem. Sed esto, ignosci parentibus possit si ex parte aliqua haereditarias facultates filiis derelinquant, si tamen idipsum bonis, si tamen sanctis. Esto quoque, ignosci possit si etiam malis quiddam atque vitiosis. Habere aliquam excusationis speciem videntur dicentes: Pietas vicit, vis sanguinis compulit, natura ipsa quasi amoris manu in jus suum traxit: scivimus quid justitia Dei posceret, quid sacra veritas postularet; sed subacti, fatemur, sumus jugo incarnatae necessitudinis, et dedimus captivas manus vinculis charitatis: cessit sanguini fides, et vicerunt devotionem religionis jura pietatis.
252 Dici aliquid potest, tametsi salubriter dici non potest: est umbra excusatiunculae non excusans, dans reo deprecatiunculae speciem, non reatus securitatem. Nequaquam enim id ulli spondeo quod possit cujuslibet rei firmum habere subsidium, si aliquid plus amaverit quam Deum, secundum illud quod scriptum est, in hoc futurum esse judicium quod venerit lux in hunc mundum, et dilexerint homines magis tenebras quam lucem (Joann. III, 19). Nemini enim dubium est totum id tenebras futurum homini quidquid divinae praetulerit charitati. Haec ergo ita sunt. Sed esto, ut dixi, indulgeri parentibus possit naturae insalubriter indulgentibus. Quid quod nonnulli filios non habentes, a respectu se tamen salutis suae et remedio peccatorum penitus avertunt, ac licet semine sanguinis sui careant, quaerunt tamen quoscunque alios quibus substantiam propriae facultatis addicant, id est, quibus umbratile aliquod propinquitatis nomen inscribant, quos sibi quasi adoptivos imaginarii parentes filios faciant, et in locum eorum quae non sunt pignorum perfidia generante succedant? ac sic miserrimi quique et impiissimi, cum vinculis filiorum non constringantur, ipsi tamen sibi vincula parant quibus infelicia animarum suarum colla constringant; cum vis domesticorum discriminum nulla sit, foris discrimen arcessunt; et licet causae desint periculorum, ruunt tamen quasi in interitum voluntarium: quorum errores infelicissimi quo affectu animi accipiendi sint ac ferendi, prope incertum apud quosdam videri potest irascendum ne iis an dolendum sit. Error enim dolore dignus est, impietas exsecratione. Ad fletum trahimur infelicitate, ad iracundiam infidelitate. In una re est quod pro hominum insipientia lugeamus, in alia quod pro Dei amore moveamur,
253 ullum omnino hominum inveniri aut esse posse qui decurso infelicis vitae istius brevi spatio, in ipsa extremitate jam pendens, iturus illico ad tribunal Dei, quidquam aliud cogitet praeter finem suum, quidquam aliud praeter exitum suum, quidquam aliud praeter periculum suum; et neglecta spe sua atque anima, cui opitulari aliquatenus vel in ultimis suis omni studio, omni nisu, omni re ac substantia sua debeat, hoc solum cogitet, hoc solum animo suo volvat, quam laute haeres suus res suas comedat!
III.
Miserrime omnium, quid sollicitus es, quid aestuas, quid auctorem rerum periturarum ipse te facis? An times forte ne desint qui, te mortuo, quod dereliqueris vorent? Nolo metuas, nolo verearis. Utinam tam facile tu salvus esses quam tua omnia deperibunt! O infidelitas, o perversitas! Etiam vulgo dictum est, omnes sibi melius velle quam alteri. Novum hoc monstri genus est, cuilibet quemquam velle consulere, tantum ne sibi. Ecce iturus es, infelicissime omnium, ad examen sacrum, ad tremendum illud intolerandumque judicium, ubi peregrinanti animae atque anxiae nullum potest omnino esse solatium nisi sola tantummodo bona conscientia, nisi sola tantum innocens vita aut, quod proximum est bonae vitae, misericordia; ubi reo homini nullum est adjutorium nisi sola mens larga, nisi poenitentia fructuosa et eleemosynae copiosae quasi manus validae, ubi denique pro diversitate meritorum aut summum bonum invenies aut summum malum, aut immortale praemium aut sine fine tormentum. Et tu de locupletandis quibuscunque haeredibus tuis cogitas, de opibus agnatorum tuorum cognatorumque suspiras, quem potissimum ditiorem patrimonio tuo facias, cui supellectilis variae ornamenta transcribas, cujus apothecas copiis tuis repleas, cui
254 majorem servorum numerum derelinquas! Infelicissime omnium, cogitas quam bene alii post te vivant, non cogitas quam male ipse moriaris! Dic mihi, quaeso, o miser, o infidelis, cum multis patrimonium tuum dividas, cum multos facultatibus tuis dites, nunquid de solo te es tam male meritus ut tibi nec inter extraneos locum facias haeredis? Ecce exspectat te jam egressurum de vita ista officium tribunalis sacri, exspectant tortores angeli et immortalium tormentorum terribiles ministri; et tu futuras post te haeredum mundialium voluptates animo volutas, tu delicias aliorum mente pertractas, quam bene scilicet post te haeres tuus de tuo prandeat quibus copiis ventrem expleat, quomodo usque ad nauseam redundantem viscera exsaturata distendat! Infelicissime omnium, quid tibi est cum his neniis, quid tibi cum his deliramentis, quid cum stultitia hujus erroris, quid cum perditione istius vanitatis? Nunquid succurrere hoc tibi inter supplicia summa poterit, si is qui res tuas prodige comedit, lautus et pransus bene eructarit, aut etiam ut tibi, qui devoranda tua onmia tradidisti, redundanti cruditate plus praestet, si bene vomuerit?
IV.
Sed de his unde nunc loquimur, si res ac ratio postulaverint, etiam post haec aliqua subdemus. Interim hoc specialiter dico et peculiari admonitione commoneo, ne ullum omnino aliquis quamvis charissimum pignus animae suae praeferat. Neque enim iniquum est ut quilibet Christianorum etiam legitimis haeredibus in saeculo minus congerat, dummodo sibimet in aeternitate succurrat multis modis; quia et facilius est hic deesse filiis quippiam quam parentibus in futuro, et multo levior praesens tenuitas quam aeterna paupertas; maxime quia cum illic non paupertas tantum, sed etiam mors ac poena timeantur,
255 facilius est utique hic haeredibus deesse quiddam de patrimonio quam illic testatoribus de salute; idque et ipsi quibus haereditas derelinquitur, si modo pietatis aliquid in se habent, specialiter velle debeant ne illi pereant qui relinquunt. Quod utique si nolunt, multo minus digni sunt quibus aliquid relinquatur; quia non injuste testator sapiens non relinquit quod haeres impius non meretur. Itaque optimum est ut unusquisque sibi consulat, et animae ac saluti suae omnia derelinquat. Sint quamvis interdum non filii tantum, quibus videtur naturaliter plus deberi, sed etiam pignora alia ejus vel meriti vel conditionis, ut eis ad impertiendum quiddam ac largiendum justitia ipsa ac Dei cultus patrocinetur, et quibus non solum pie aliquid relinquatur, sed etiam inreligiose non relinquatur. Scilicet si aut parentes sint calamitosi, aut germani fideles, aut sanctae conjuges, aut, ut longius denique munus pietatis extendam, si aut propinqui inopes, aut affines egestuosi, aut denique cujuslibet necessitudinis indigentes, vel certe, quod super omnia est, Deo dediti. Hoc enim est praecipuum ac supereminens, si id ipsum quod agit aliquis pietatis officio, religionis faciat affectu. Beatus enim ille qui suos ipsos divini amoris spiritu amat, cujus charitas Christi cultus est, qui in naturae vinculo Deum cogitat naturarum patrem, et amoris munera in sacrificia convertens, tantum sibi immortalis lucri et beatorum fructuum parat, ut dum id quod pignoribus suis praestans Domino suo fenerat, hoc ipso quod suis liberalitatem tribuit temporariam, sibi mercedem pariat sempiternam. At vero nunc diversissime et impiissime nullis omnino a suis minus relinquitur quam quibus ob Dei reverentiam plus debetur, nullos pietas minus respicit quam quos praecipue religio commendat.
256 Denique si qui a parentibus filii offeruntur Deo, omnibus filiis postponuntur oblati; indigni judicantur haereditate, quia digni fuerint consecratione; ac per hoc una tantum re parentibus viles fiunt, quia coeperint Deo esse pretiosi. Ex quo intelligi potest quod nullus pene apud homines vilior est quam Deus; cujus utique fit despectione, ut eos praecipue parentes filios spernant qui ad Deum coeperint pertinere.
V.
Sed praeclaram videlicet qui haec faciunt rationem consilii sui reddunt dicentes: Quid opus est ut filiis jam religiosis aequa haereditatis portio relinquatur? Nihil ergo justius, nihil dignius, quam ut quia coeperunt religiosi esse, mendicent: non quidem quod eos haec res mendicitate oppressura sit quod a terrenis facultatibus abdicantur coelum spe possidentes, cito etiam re possessuros, regente illos Deo suo ac protegente, qui eos cum immortali spe aeternorum etiam sufficientia temporalium muneratur: sed tamen, quantum ad inhumanitatem parentum pertinet, egent, a quibus sic relicti sunt ut egerent. Certe etiam si qui non penitus domo eliminantur, et quibus non omnino extorribus quasi aqua et igni interdicitur, cum aut tenues aut certe usufructuarii relinquuntur; tamen tanto inferiores fratribus relinquuntur, ut etiam si paupertate non egeant, comparatione tamen egere videantur. Dicitis: Quid opus est religiosis aequam accipere cum fratribus patrimonii portionem? Respondeo: Ut religionis fungantur officio, ut religiosorum rebus religio ditetur, ut donent, ut largiantur, ut illis habentibus cuncti habeant non habentes; immo, si tanta eorum fides atque perfectio ut habeant cito non habituri, beatius utique postquam habuerint non habentes. Cur eis, quaeso,
257 o inhumanissimi parentes, necessitatem indignissimae paupertatis imponitis? Permittite hoc religioni ipsi, cui filios tradidistis: rectius pauperes a se fiunt. Si tantum eos inopes esse cupitis, concedite id ipsorum devotioni. Liceat eis, quaesumus, ut velint pauperes fieri: eligere inopiam debent, non sustinere. Postremo, etiamsi sustineant, devotione eam tolerent, non damnatione patiantur. Cur eos velut a natura expellitis et quasi a jure sanguinis abdicatis? Et ego esse eos pauperes volo; sed ut habeat tamen praemium suum ipsa paupertas, ac praeclara demutatione eligant inopiam ex copia, ut ex inopiae electione copiam consequantur. Quanquam quid ego vos per ipsum sanctissimae rationis officium trahere ad humanitatem pietatemque contendo, cum id maxime obsistat, et haec res parentes impios faciat quae magis pios facere deberet? Nam cum vos ideo plus relinquere ex patrimonio vestro religiosis filiis deberetis, ut aliquid ad Deum ex facultatibus vestris saltem per filios perveniret; ideo filiis non relinquitis, ne illi habeant quod Deo relinquant. Praeclara videlicet ratione atque cautela contenti estis vos filios non agnoscere, ne illi se filios Dei esse cognoscant; magnificam repensantes beneficiis sacris vicissitudinem, dum id studiosissime procuratis, ne vel per vestros aliquid honor Dei habere possit, cum omnia vos per Dei munus habeatis. Cur rogo tam infideliter, cur tam impie agitis? Non exigimus ut vestra Domino largiamini: aliquid Deo de suo reddite. Cur tam avare, cur tam impie agitis? Non est vestrum quod denegatis. Iniquum igitur arbitramini, ut saecularibus filiis religiosos substantia pares esse faciatis? Id ergo agitis ut poeniteat eos coeptae religionis, quos religio apud vos fecerit viles? Pius itaque ac bonus Dominus,
258 qui servet in eis propositum ac professionem suam. Caeterum, quantum in vobis est, id agitis ut saeculi eos cultores esse faciatis, quibus saeculares filios antefertis. Quid est enim aliud quam religionem interdicere, ob religionem despectui habere?
VI.
Sed injusti fortasse videamur cunctos parentes in hoc negotio aequaliter accusando, cum scilicet non omnes pari agant iniquitate cum filiis. Sunt enim, inquit aliquis, sunt ex parentibus multi qui aequales filiis suis faciant portiones; nisi quod una tantum eos conditione discernunt, quod in his partibus quae religiosis videntur ascribi, usum jubent ad eos, proprietatem ad alios pertinere. At vero hoc multo est pejus et infidelius. Tolerabilioris quippe impietatis esse videtur cum proprietate aliquem filiis suis minus relinquere, quam proprietatem iis rerum penitus auferre. Potest enim aliquatenus ferri ista conditio, si aut amicis, aut affinibus, aut propinquis hac lege aliquid relinquatur. Filiis vero qui proprietatem rerum non tribuit, nil relinquit. Sed invenit iniquissima infidelitas parentum quomodo a patrimonio suo Deum penitus excluderet, proprietatem rerum religiosis filiis auferendo. Usum enim his dedit, ut esset quo ipsi viverent; proprietatem his tulit, ut quod Deo relinquerent non haberent. O novum inreligiosae mentis ingenium! invenit quo videretur filiis suis majore erga Deum sua impietate consulere. Fecit enim ut sancta soboles usum rerum habens, jus rerum non habens, quasi locuples quidem viveret, sed quasi mendica moreretur; ac sic testator infidelissimus plena de hoc mundo possit securitate discedere, cum sciret de suo ad Deum penitus pervenire nil posse. Quamvis in hoc ipso quod supra dixi, per usum rerum aliquam filios religiosos opum
259 imaginem possidere, ne hoc sit quidem: quia etsi usus videtur aliquid habere, conscientia tamen non habet. Nemo enim potest se vel brevi divitem credere, qui scit se proprium nil habere.
VII.
Quid agis, miserrima infidelitas et paganicae, ut ita dixerim, inreligiositatis error? Itane tantum odisti Deum, ut possis etiam filios tuos ob hoc tan tum quia ad Deum pertinent non amare? Meliore enim conditione quidam relinquunt libertos suos, quam tu relinquis filios tuos. In usu siquidem quotidiano est ut servi, etsi non optimae, certe non improbae servitutis, Romana a dominis libertate donentur; in qua scilicet et proprietatem peculii capiunt, et jus testamentarium consequuntur: ita ut et viventes cui volunt res suas tradant, et morientes donatione transcribant. Nec solum hoc, sed et illa quae in servitute positi conquisierant, ex dominorum domo tollere non vetantur. Tantum eis interdum gratia patronae liberalitatis impertit, ut etiam juri suo detrahat quod libertorum dominio largiatur. Quanto, o quisquis ille es infidelissime pater, quanto domini illi melius cum libertis agunt quam tu cum liberis! Illi quae donant, perpetuo jure donant, tu temporario; illi testamenti faciendi arbitrium dant libertis, tu tollis liberis; illi postremo servos suos dant libertati, tu quasi addicis filios servituti. Nam quid est aliud quam servituti addicere, quos non vis aliquid quasi ingenuos possidere? More ergo illorum uteris qui servos suos non bene de se meritos, quia civitate Romana indignos judicant, jugo Latinae libertatis addicunt: quos scilicet jubent quidem sub libertorum titulo agere viventes, sed nolunt quidquam habere morientes. Negato enim his ultimae voluntatis arbitrio, etiam quae superstites habent, morientes donare non possunt.
260 Ita ergo et tu religiosos filios tuos quasi Latinos jubes esse libertos; ut vivant scilicet quasi ingenui, et moriantur ut servi, et juri fratrum suorum quasi per vinculum Latinae libertatis astricti, etiam si videntur arbitrii sui esse dum vivunt, quasi sub illorum tamen positi potestate moriantur. Quid tantum, quaeso, sceleris in titulo esse religionis putas, ut ideo eos qui religiosi sunt filios tuos esse non credas, quia filii Dei esse coeperunt? In quo tibi bonae voluntatis quasi piaculo rei facti sunt, ut idcirco eos putes habendos esse pejores quia optant esse meliores?
VIII.
Sed dicitis, non eo a vobis animo hoc agi: quod unum est ac si quispiam dicat malas res bono animo a se fieri et impietatis facinus pia mente committi. Quid prodest, o inhumanissimi parentes, quod filios religiosos bono a vobis dehonorari animo asseveratis? Res ipsa hoc respuit, res refellit. Parum est quod nudis assertionibus dicitis: ipsi actibus vestris contra vos testes estis. Indignum ergo arbitramini ut sancta ac placita Deo pignora filiis mundo servientibus comparentur? Verum est, et bene arbitramini: si tamen arbitrio isto juste et in diversum uteremini; id est, ut comparandos bonis filiis malos, et peccatores sanctis non putaretis, et qui apud Deum vita ac meritis antecellerent, iidem apud vos gratia atque honore superarent. Quid enim rectius, quid magis justum quam ut qui meliores sunt, iidem etiam honoratiores essent; qui vincunt judicio, iidem vincerent praemio; et qui antistant in Evangelio sacro, iidem quoque in testamento humano antistarent, et hac saltem te concordaret cum voluntate Christi parentum pietas ac voluntas, ut quos Deus praeposuisset electione, eosdem etiam parentes anteponerent dignitate? Sed non solum hoc non agitur,
261 sed in diversum omnia aguntur. Puris enim commaculati praeponuntur, fidelibus impii, praeponuntur lumini tenebrae, praeponitur terra coelo, praeponitur mundus Deo: et evasuros se hujusmodi parentes vel in hoc solo judicium Dei aestimant, qui cultum Dei et dignitatem judicii sui indignitate conculcant?
IX.
Sed videlicet non contemptu Dei dicunt parentes haec a se fieri, sed causa atque ratione. Quibus enim, inquiunt, relictam substantiam relicturi sunt filios non habentes? Dicam quibus: Nec nominabo eos quos supra dixi, pauperes Dei, non alienos, aut longe positos, ne durum aut inhumanum forte videatur. Illos dico charos et individuos, et quos recte etiam vos qui multas soboles habetis, filiis antefertis. Ipsos se, inquam, homines, o infidelissimi parentes, ipsos se, inquam, dicimus. Nunquid potest cuilibet quidquam seipso propius, nunquid charius inveniri? Suam unicuique vestrum animam, suam salutem, suam spem commendamus. Et pios vos esse dicitis, quia filios diligitis? Nihil plane durius vobis, nihil inhumanius, nihil tam ferum, nihil tam impium dici potest, a quibus impetrari omnino non potest ut vos ipsos ametis. Pellem, inquit diabolus in Scripturis sacris, pellem pro pelle et cuncta quae habet homo dabit pro anima sua (Job. II, 4). Dilectissimam esse animam suam homini etiam diabolus non negavit; et qui avertere omnino cunctos ab affectu animarum suarum nititur, idem tamen charissimas esse debere cunctis animas confitetur. Quis ergo furor est, viles a vobis animas vestras haberi, quas etiam diabolus putat esse pretiosas? Quis furor est, viles a vobis haberi quas etiam ille charas vobis debere esse dicit qui viles facere conatur? Ac per hoc quicunque animas suas negligunt, etiam infra judicium diaboli se amant.
262 Quae cum ita sint, videte vos, qui putatis religiosos homines non habere quibus relinquant substantiam suam, videte vel juxta diaboli opinionem, videte si non habent, qui seipsos habent.
X.
Sufficere quidem ad hanc negotii portionem de qua nunc agitur, haec quae jam diximus satis arbitror; id est, quod praeponere vitam, spem, salutemque vestram cunctis omnino rebus atque affectibus debeatis. Sed ostendi id vobis forsitan non solis virtutibus rerum, sed etiam auctoritatibus exemplorum desideratis. Possim quidem dicere majora exemplis omnibus Dei esse mandata, clamantia quotidie in omni mundo: Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: thesaurizate autem vobis thesauros in coelo (Matth. VI, 19, 20). Et alibi: Quaecunque homo seminaverit haec et metet (Gal. VI, 7). Quae utique tam ad mundi homines quam ad Dei, tam ad eos qui filios habent quam ad eos qui non habent, aeque pertinent; quia cum vitam aeternam cuncti desiderent possidere, non est dubium quod ubi par universorum votum est ad habendum, parem esse curam omnibus ad promerendum; nec interesse ad augendam divinorum verborum auctoritatem, impleant ea homines, an non impleant; quia virtutem eorum ex Domini certum est constare persona, non ex servorum obedientia: nec addi eis nec decedere aliquid per nos potest, quorum honor per auctorem Deum semper aequalis est. Sed tamen si adjuvari se etiam exemplis hominum humana optat infirmitas, scilicet quo facilius etiam ipsa nunc faciat quae alios fecisse ante cognoscat, ostendimus primo libro haec quae etiam nunc ab aliquantis Christi imitatoribus fiunt, non mediocriter, sed abundanter; nec a paucissimis, sed a populis; nec ab antiquissimis, sed pene a recentissimis nuper esse completa.
263 Quid enim novi et adhuc prope in oculis constituti apostolorum Actus loquuntur? Omnes, inquam, qui credebant, habebant in unum omnia communia (Act. II, 44). Et iterum: Gratia quoque magna erat in illis omnibus: nec enim quisquam egens erat inter illos. Quicunque enim possessores praediorum ac domorum erant, vendentes afferebant pretia venditorum, et ponebant ante pedes apostolorum (Act. IV, 33-35). Alibi quoque: Et nemo ex eo quod possidebat, suum proprium esse dicebat (Ibid., 32). Atque hoc non parvus credentium numerus; ne quem forsitan minus scriptorum auctoritas moveat, dum putant exempla esse paucorum. Quae fuerit quippe tunc multitudo Ecclesiae principalis, vel ex hoc solo agnosci potest, quod in principiis statim ipsis octo hominum millia biduo Ecclesiae accessisse referuntur (Act. II, 41, et IV, 4); pateatque aestimationi quae caeteris diebus universi generis multitudo concreverit, ubi duo tantummodo dies, praeter disparem aetatem pariter ac sexum, tantam virorum copiam procrearunt. Unde cum et tam innumerabilis jam tunc et tam perfecta plebs fuerit, quaero a vobis cum quibus loquor, cuncti parentes, in illis tot ac tantis tunc credentium millibus, tanta fidei perfectione viventibus, omnesne cum filiis an omnes sine filiis fuerint? Neutrum, opinor. Nulla enim Ecclesiae plebs est non de utroque permixta. Intelligere ergo possunt quicunque ex Christianis filios non habent cui relinquere substantias suas debeant, cum videant cui reliquerint tunc illi filios non habentes. Sin autem habent, discant quid etiam ipsos oporteat facere, cum videant tunc parentes amorem filiorum Dei filiis praetulisse. Habet igitur omnis aetas, habet omnis conditio quod sequatur. Quicunque est particeps fidei participem se beati faciat exempli.
264 Si illi tunc ob Deum donantes omnia sua, etiam seipsos exhaereditavere viventes, discite vos, quaesumus, bona vestra vel ipsi haereditare morientes. Quae quidem, ut dixi, etiam vos, o infidelissimi parentes, curiosius attentiusque pro vobis convenit cogitare. Oportet quippe vos, mihi credite, etiam inter filios vestros salutis animarumque vestrarum non oblivisci. Propinqua enim vestra pignora esse vobis et conjunctissima satis certum est. Sed, mihi credite, nemo vobis propinquior, nemo conjunctior quam vos ipsi. Amate itaque, non obsistimus, amate filios vestros, sed tamen secundo a vobis gradu: ita illos diligite, ne vos odisse videamini. Inconsultus namque et stultus amor est, alterius memor et sui immemor. Non accipiet, inquit Scriptura sacra, iniquitatem filii sui (Ezech. XVIII, 20). Et Apostolus, Unusquisque, inquit, proprium onus suum portabit. XI.