Ad Ecclesiam (Adversus avaritiam) (page 4)

Salvien de Marseille · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Adversus avaritiam I+II+III+IV · 5 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

X. (suite)

Relictae itaque filiis divitiae parentes non liberant de mendicitate: immo relicta immoderate filiis facultas, parentum est sempiterna mendicitas: ac per hoc nulli parentibus magis noxii quam filii nimis amati. Dum enim illi patriis bonis affluunt, parentes in sempiternitate cruciantur. Etiamsi tam pius sit filius ut refrigerandi supplicii paterni gratia communicare cum patre postea bona relicta cupiat, non valebit. Reddere siquidem post mortem patri pietas filii non poterit, quod unicuique indevotio sua et infidelitas denegarit. Ideoque, juxta Apostolum, unusquisque sarcinas suas cogitet, quia unusquisque hominum sua onera portabit. Flammae infelicium mortuorum divitiis non refrigerantur haeredum. Dives ille in Evangelio qui purpura induebatur et bysso (Luc. XVI, 19 seqq.), absque dubio qui locuples in hoc saeculo

265 ipse fuerat, etiam haeredes suos morte ditarat. Sed nequaquam hoc ei proderat, quod opibus ac talentis ejus germani divites incubabant; et ille guttam refrigerii impetrare non poterat. Illi erant in abundantia, sed ille in egestate; illi in gratulatione, sed ille in dolore; illi in divitiis, sed ille in tormentis; illi fortasse jugiter in luxuria, sed ille semper in flamma. O infelix ac miseranda conditio! Bonis suis aliis praeparavit beatitudinem, sibi afflictionem; aliis gaudia, sibi lacrymas; aliis voluptatem brevem, sibi ignem perennem. Ubi erant tunc affines, ubi propinqui, ubi vel filii, si quos habuerat, vel germani quorum meminerat, et quos certe tanto amore dilexerat ut eorum ne in supplicio quidem positus oblivisceretur? Quid ei proderant, quid suffragabantur? Torquebatur infelix; et opes suas aliis devorantibus, ille refrigerii guttam ardens petebat, et impetrare non poterat. Et hoc, si quid addi ad poenam potest, per illum sibi tribui postulabat quem aliquando contempserat, per illum qui in pure ac sanie computruerat, per illum cujus fetorem ac squalorem longe refugerat, qui membrorum suorum ulceribus canes paverat, quem scatentes vermium globi etiam intra recessus peresi corporis exararant. O gravis nimium et lugenda conditio! Pauper beatitudinem emit mendicitate, dives supplicium facultate. Pauper, cum penitus nil haberet, emit aeternas divitias egestate. O quanto has facilius tam multa rerum possessione dives potuerat comparare, qui inter tormenta aestuans, et inter supplicia proclamans: Pater, inquit, Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum, ut intinguat extremum digiti sui in aqua, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma (Ibid., 24). Non horrebat tunc scilicet dives ille Lazari quondam pauperis manum, nec dedignabatur auxilium.

266 Inseri ejus digitos ori suo et mitigari intolerandas faucium flammas illius pridem fetidae ac squalentis manus munere postulabat. O quanta rerum mutatio facta fuerat! Tangi tunc ab eo desiderabat, quem etiam videre ante despexerat.

XII.

Haec ergo divites cogitent, qui redimere facultatibus suis nolunt ne ista patiantur. Dives fuit ille de quo nunc loquimur: divites sunt et isti ad quos nunc loquimur. Unius sunt nominis. Caveant ne sint etiam conditionis unius. Non liberabunt enim filii divites parentes reos, nec restinguet flammas miseri testatoris deliciis affluentibus opulentus haeres. Durum est ab aliquo filiis ac propinquis parum relinqui. Multo est durius in aeternitate torqueri. Opinor enim divitem illum, cum torqueretur, non tantum delectabant opes haeredis sui, quantum angebant tormenta corporis sui; non tantum delectabat quod haeres suus bene epulabatur, quam angebat quod ipse male cruciabatur; non tantum delectabat quod haeres suus in exquisitis deliciis affluebat, quantum angebat quod ipse intolerandis ignibus diffluebat; non tantum delectabat quod haeres suus pascebat parasitos et helluones copiis suis, quantum angebat quod ipse pascebat flammas medullis suis. Et puto si quis ei tunc optionis copiam praestitisset, utrumne mallet divites haeredes suos esse, an se in miseriis tormentisque non esse; voluerat profecto illos omnibus bonis alienari, dummodo ille posset malis omnibus liberari; voluerat offerre omnia quae possederat, dummodo evaderet quae perferebat: voluerat cunctam illam substantiam quam habuerat et temporales argenti et auri thesauros pro se dare, ut juges suppliciorum immortalium cruces et perenne illud incendium superjacta, si quo modo posset, divitiarum suarum mole restingueret,

267 et exundantes ignium globos opposita ingentium facultatum immensitate prohiberet. Et quid dicam voluisse eum, ut interminabile illud malum redimeret facultatibus suis? Plus dico aliquid. Voluerat omnem substantiam suam tradere, ut posset sibi, in flammis situs, unius saltem horae requiem comparare. Desiderans enim ad mitigandas faucium flammas vel tinctum aqua pauperis digitum; quomodo non quantolibet pretio mercari requiem praeoptaverat, qui parvam refrigerii guttam tam magno ambitu postulabat? Sed jamista quid proderant aut quid juvabat miserum, quod tunc pro se offerre omnia volebat qui male ante noluerat? Vel quid tunc proderat quod dare cuncta cupiebat quae jam amiserat, qui nihil tunc pro se dederat quando omnia possidebat? Sera quippe, ut ait in Scripturis Spiritus sanctus, sera est poenitentia mortuorum. Quomodo? Non est enim, inquit ad Deum Patrem sermo divinus, non est in morte qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi (Psalm. VI, 6)? Excludi penitus a confessione peccati peccatorem mortuum protestatur, nec posse esse quemquam postea Dei memorem, qui in hac vita sui fuerit oblitus. Adeo omnis ei spes penitus abscinditur et omnis vitae aditus obseratur; ut cum una sit reo salutis via preces ad Deum fundere et coelestem misericordiam incessabiliter orare, etiam hac peccator lethiferae oblivionis animadversione damnetur; ut ei nec memoria quidem Dei, a quo sperare debeat, relinquatur. Haec ergo cogitent qui dum filios habere post mortem divites cupiunt, futurorum suppliciorum nec in morte meminerunt. Haec cogitent qui ut in hac caduca et brevi vita haeredes divites habeant, aeterna seipsos morte condemnant, in quo quidem non tam haeredibus consulunt quam sibi obsunt, non

268 tam illos amant quam se oderunt: quia non tam salubris amor est qui brevi consulit, quam grave odium quod in aeternitate cruciabit. Et ideo Deus noster, ut primo dudum libello diximus, disciplinam parentes thesaurizare jubet filiis, non pecuniam; perennia praecipit, non peritura, conferre: scilicet quia res istiusmodi atque opus sanctum et filiis pariter et parentibus prosunt: filiis utique per disciplinae institutionem, parentibus per munificentiae largitatem. Et filiis enim hoc disciplina praestat ut salutem capiant perpetuam, et parentibus largitas ut mortem effugiant sempiternam.

XIII.

Sed cui haec dicimus, aut cur dicimus? Ubi apertas aures aut videntes oculos invenire poterimus? Omnes enim, ut de impiis legimus, pene omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est pene usque ad unum (Psalm. XIII, 3). Nova quippe amentia tam saeculares quam etiam quosdam religionem professos incessit homines. Siquidem, ut dudum dicere coeperamus, jam non tantum filiis aut nepotibus, quod ob naturae necessitudinem ferri potest, sed etiam agnatis atque cognatis; neque solum, ut aiunt, ex directo, sed etiam ex obliquo et ex transverso, immo potius ex adverso perversoque venientibus, res propriae facultatis, id est, pretium suae redemptionis addicunt, sicut scriptum est: Non dedit Deo propitiationem suam, et pretium redemptionis animae suae (Psalm. XLVIII, 8, 9). Et paulo post: Simul, inquit, insipiens et stultus peribunt: et relinquent alienis divitias suas: et sepulcra eorum domus eorum in aeternum (Ibid., 11, 12). Quid inter stultum sit et insipientem, non est nunc disserendi locus; nec sane interest quae inter eos meritorum sit differentia, quorum est una perditio. Quod causae itaque sufficit, cum dixisset simul insipientem

269 et stultum esse perituros; videamus quid vel ad causam vel ad cumulum perditionis adjecerit. Relinquent, inquit, alienis divitias suas. Verum est. Quid enim sive tam stultum sive tam perditum, quam ut aliquis de suo non sibi consulat, praesertim cum Deus dicat nihil prodesse homini si totum mundum lucrifaciat, animae autem suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit, inquit, homo commutationem pro anima sua (Matth. XVI, 26)? Si ergo homines totum mundum spernere oportet ne animarum damna patiantur, et propter suam salutem debet quispiam etiam sua lucra contemnere; quam infidelis est, quam insipiens est qui, ut alium divitem faciat, animam suam ipse condemnat? maxime cum et ille non multum adipiscatur qui usum temporalium rerum accipit, et ille inaestimabilia damna perferat qui fructum beatae aeternitatis amittit. Nam et ideo sequitur in psalmo: Sepulcra eorum, domus eorum in aeternum. Quam misera ergo erit perdita sors eorum qui quasi sepulcris perennibus deputati, quam conditionem post mortem praeferunt corporum, eamdem quodammodo patiantur animarum! et quidem minus miseram si eamdem, aut si ad eos ad jumenta insipientia nec bonorum sensus nec malorum passio pertineret. Sed illud acerbum atque intolerabile quod similiter pereunt, sed non similiter pumuntur: illorum enim mors sempiterna sine sensu est, istorum omnium cum dolore: ac sic conditionem hominum peccatorum perditio quidem facit pecudibus esse similem, sed tamen poenam graviorem. Cogitent igitur cuncta ista quae dicimus, immo cogitent cuncta illa quae Deus dicit, qui sibi nec ante mortem omnino consulunt, nec in morte succurrunt, apud quos oblivio est penitus suarum animarum. Nec interest pene jam apud homines

270 quibus consulant, dummodo sibi omnino non consulant. Si qui enim ex istis de quibus loquimur, morte appropinquante filios non habent, quaerunt infidelissime quos aut propinquos aut affines suos dicant; aut si id forte deest, quaerunt saltem aliqua novarum necessitudinum ficta nomina. Nec interest, ut dixi, apud eos quorum meminerint, dummodo sui obliviscantur; non interest quos amare se dicant, dummodo animas suas oderint; non interest quos divites faciant, dummodo se aeterna mendicitate consumant.

XIV.

O infelicitas, o insania! Quid tantum, quaeso, de se miserrimi omnium male promeruerunt, ut dum aliorum voluptatibus serviunt, se perpetuo persequantur! Videas enim a quibusdam infelicissima vanitate investigari quosdam novos ac nobiles propinquos, videas incognitarum agnationum pudenda nomina et recentium ac praepotentium affinitatum ridicula commenta, cum dicat quis de aliquo adoptivo ac subitaneo propinquo: Illum haeredem facio parentem meum. Aut quaecunque sanctae professionis vidua vel puella: Illum haeredem scribo proximum meum. Ac sic quidam quos in omni vita quasi extraneos alienosque habuerant, subito in extremis propinquos habent; et qui extranei semper fuere viventium, parentes esse incipiunt mortuorum. Introducunt enim repente in testamentum quos nunquam introduxere in affectum; et hoc maxime, ut dixi, aut locupletes, aut nobiles, aut honoratos, et qui nisi potentes essent, parentes forsitan non fuissent. Ridicula miseri testatoris ambitio, dans censum propriae facultatis ad comparandum mendacium propinquitatis, emens pretio haereditatis nomen haeredis, et totis patrimonii sui viribus hoc elaborans ne se ille qui haeres scribitur parentem

271 neget, et ut testator infelicissimus stultissima ac miserrima vanitate, facto haerede nobili, quia in vita sua humilior esse visus est, honoratior in morte esse videatur. O caecitas, o insania! quanto studio, infelicissimi homines, id efficitis ut miseri in aeternitate sitis? Quanto minore cura, minore ambitu id vobis praestare potuistis ut semper beati esse possitis? Cujus quidem rei causam aliam omnino invenire non possum, nisi solam tantummodo incredulitatem atque perfidiam, id est, quod aut judicandos se a Deo homines esse non putant, aut resurrecturos omnino esse non credunt. Nemo est enim qui resurrecturum se et judicandum a Deo de operibus bonis ac malis certus sit, qui non vel spei ac beatitudini suae praestet ut pro bonis operibus perennia bona capiat, vel timori atque discrimini ne pro malis mala aeterna patiatur.

XV.

Sed abhorrere hoc videlicet a Christiano nomine videtur, ut dicatur futura non credere. Quid ergo causae est, ut si credit quae dixit Deus, non timeat quae minatur Deus? Si non credit verbis quae dixit Deus, non credat praemiis quae promittit Deus! Neque enim se probat promissionibus Dei credere, qui non sic agit ut possit ad promissa a Deo praemia pervenire. In ipsa quippe hac vita hominum, si judicandum se aliquis ab humana hac potestate et rapiendum se ad tribunal terrenum esse cognoverit, advocatos requirit, patronos adhibet, officialium gratiam favoremque mercatur; et haec omnia metu judicii futuri agit, cum tamen eventum judicii comparare non possit: adeo etsi victoriam emere ipsam non valet, spem tamen victoriae magno emit. Dic mihi quisquis ille es qui credere te judicium Dei dicis, tu si vel supradictorum exemplo hominum judicandum te esse a Deo crederes,

272 nonne spem ac salutem tuam quolibet pretio comparares? Sed non credis utique, non credis; et licet credulitatem tuam verbis tuis velis asseverare, non credis. Verbis enim, ut ait Apostolus, confiteris, sed factis negas (Tit. I, 16). Denique, ut infidelitatem tuam tibimet ex teipso probem, dic mihi, obsecro, quisquis ille es qui substantiam tuam vel propinquo cuipiam diviti, vel affini, vel si hi forte desunt, etiam extraneo derelinquis; cur eam non sanus a te atque incolumis abdicasti? cur non sospes ac vegetus haeredibus tradidisti? sed in testamento ipso providentissime caves et sollicite ac diligenter inscribis: Quando ego ex rebus humanis excessero, tunc mihi tu ille charissime haeres esto. Dic mihi, quaeso, cur huic charissimo, ut ipse ais, ac devinctissimo tuo tandiu nihil de tuo tribuis, tandiu nihil de tuo tradis, quandiu te putas esse victurum, sed tum cum te vides esse moriturum? Et quid dico cum esse te moriturum vides? Immo id caves providentissime ne vel spirante, vel moriente te quidquam de tuo habeat, sed jam defuncto omnino, jam mortuo. Et mirum est quod hoc ipsum sinis ut funestato te tua habeat, nisi etiam jam exportato atque tumulato. Quamvis etiam in hoc quod ais, Quando ego ex rebus humanis excessero, id ipsum cavisse videaris. Hoc est enim ex rebus humanis penitus excedere, totum omnino cum suo corpore hominem in praesentia humanarum rerum esse desisse. Dic mihi itaque cur haec tam provide in testamento caves, cur tam sollicite ac prudenter interseris? Absque dubio quia necessariam tibi, dum vivis, rem tuam judicas, quia alienare te facultatibus tuis non vis; et iniquissimum putas vivo te et incolumi alium tuo divitem fieri, te autem mendicitate consumi. Verum est, nec inrationabilem curam

273 abnuo, et quidquid a te in hunc modum dicitur probo. Sed in uno tamen mihi satis a te fieri cupio. Quid est quod tu, qui tibi usum rerum tuarum tantopere necessarium putas, fructus ac reditus facultatis tuae post mortem necessarios esse non putas? Dicis absque dubio, quia mortuo nihil opus est, nec reservandum mihi quidquam in tempus illud est; quia defunctus ac nihil sentiens, nec delectari possum possessione rerum mearum, neque amissione cruciari. Evidens causa est. Ergo idcirco moriens substantiam tuam alteri deputas, quia capere ex ea fructus post mortem ipse non possis. Sed quid quod electissimum vas Dei apostolus Paulus testificatur et clamat quod Quaecunque homo in vita hac seminaverit, haec post mortem metet (Gal. VI, 8); et Qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictione, ex benedictione et metet (II Cor. IX, 6)? Ex quo aperte intelligi voluit eos qui seminant in parcitate, benedictionem metere non posse. Dum enim dicens, Qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictione, ex benedictione et metet, evidenter utique benedictionem in sola posuerit largitate, ostendit parcos seminatores mendicitatem, largos benedictionem esse messuros.

XVI.

Sed fortasse haec tibi, quicunque es, o infidelis, aut parum valida aut parum aperta esse videantur. Quid quod Dominus ipse in Evangelio nihil quemquam de operibus bonis perdere Christianum manifestissime docet dicens: Quicunque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae, tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam (Matth. X, 42)? Quid dici evidentius potuit? Etiam eam rem in futuro habituram praemium esse dixit, quae in praesenti pretium non haberet, tantumque honoris cultui suo tribuit ut aliquid esset illic per fidem quod hic

274 omnino nihil esset per vilitatem. Sed tamen ne hoc sibi quidam forsitan blandirentur, si multa habentes exiguis possent magna mercari; subtiliter posuit etiam pro calice aquae frigidae non perituram esse mercedem: hoc utique evidenter ostendens non pro parvo aliquid magnum esse reddendum, sed tamen qualecunque fidei opus non esse periturum. Habes itaque indubitabilem futurae retributionis securitatem, habes recipiendorum bonorum operum satis idoneum vadem: qui quidem tantae non solum fidei, sed etiam misericordiae atque pietatis est, ut non solvat tantum quod promiserit quasi debitum, sed etiam ostendat aliquid quo se faciat debitorem. Nam qui pro calice aquae frigidae redditurum se dixit esse mercedem, non solum vult solvere quae acceperit, sed etiam demonstrat aliqua quae solvat. Pius scilicet ac misericordia plenus, et consulere volens non solum diviti largitati, sed etiam pauperculae officiositati, ostendit quod obnoxium sibi in aliquo Deum faceret, etiam qui quod feneraret penitus non haberet.

XVII.

Sed forsitan tibi, quicunque dives es, indignum hoc facultatibus tuis opus pauperculorum esse videatur, et velis aliquam ad te peculiariter pertinentem sponsionem sacrae repromissionis audire. Habes primum illud quod ad divitem illum Deus in Evangelio loquitur: Vade, vende omnia bona tua, et habebis thesaurum in coelo (Matth. XIX, 21). Deinde illud quod praecepto interdictorio generaliter jubet: Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra; thesaurizate autem vobis thesauros in coelo (Matth. VI, 19, 20). Postremo illa quibus omnes rerum mundialium possessores ad opus profluae largitatis spe infinitae remunerationis invitat, dicens quod omnis qui propter honorem atque amorem suum aut domum, aut agrum, aut quamcunque aliam

275 facultatem in usus misericordiae prorogarit, centuplum accipiat in futuro. Insuper autem, inquit, et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 29). Quid spondere majus credentibus sibi potuit, qui magnis feneratoribus suis centuplum se redditurum esse promisit? Nec solum hoc, sed vitam, inquit, aeternam possidebit. Hoc multo plus est quam ipsa centupli retributio: quia id ipsum quod quis in centuplo acceperit, in perpetuo possidebit. Non erit ergo tunc fragilis et caduca possessio, nec in similitudinem terrenarum divitiarum, umbrae praetereuntis aut somnii vanescentis more peritura. Quidquid datum a Deo fuerit, immortale erit: quidquid acceptum fuerit, sine termino permanebit. Ac per hoc, ut dixi, plus quam centuplum accipit qui sic accipit: quia vincit centupli pretium, id ipsum esse centuplum sempiternum.

XVIII.

Quae cum ita sint, et cum tanta absque dubio recepturus sit qui Deo credit, quomodo tu his rebus quas Deo dederis, usurum te esse post mortem non putas, quarum tibi non usum tantummodo Dominus, sed augmentum etiam et superexcellentem cumulum pollicetur? Aut forte accipere haec tanta non vis? Sed hoc ratio non patitur ut nolis. Nemo enim est inter homines qui cum beatus esse valeat, miser esse malit; nemo est qui cum habere possit delicias summi boni, pati velit supplicium summi mali: nullus profecto, nullus; et ideo nec tu quidem: nisi forte monstruosa sit in te aliqua et discrepans ab humano genere natura, ut solus tibi penitus bene esse nolis, solus beatitudinem fugias, solus suppliciis delecteris. Quod si utique non est, quid ergo causae est ut non vel moriens et in ultimis situs, id saltem supremae oblationis officio et omni rerum tuarum ambitu agas ut, si mereri a Deo potes, locuples

276 ac beatus sis; sin autem id non potes, certe vel pro hoc merearis ut miser non sis, certe non uraris, certe non torquearis, certe tenebris exterioribus non injiciaris, et ardentibus sine fine flammis non decoquaris? Quae cum ita sint, quid ergo, ut dixi, causae est, ut non omnibus modis vel mala fugias, vel bona assequi velis? quid causae est quod haec non agis? quid causae est ut bona aeterna non emas? quid causae est ut mala aeterna non timeas? Quid utique nisi illud quod praelocutus sum, quod aut judicandum a Deo te esse non putas, aut resurrecturum omnino te esse non credis? Si enim crederes, quomodo non futuri judicii inaestimabile malum fugeres et immortalium suppliciorum tormenta vitares? Sed non credis utique, non credis; ac licet aliud et sermone asseras, et professione, non credis: sermo enim et professio tua jactitant fidem, sed vita atque obitus publicant infidelitatem. Alioquin vince me; vinci volo. Non quaero ut mihi credulitatem tuam superioris vitae actibus probes; uno contentus sum testimonio supremorum tuorum. Ecce jam, ecce morieris, egressurus de domo corporis tui, nesciens quo iturus, quo abducendus, ad quam poenalia et quam tetra rapiendus, cui unum tantummodo superest inter suprema perfugium, una effugiendi aeterni ignis spicula datur, ut pro te offeras saltem quod in substantia habes, quia aliud quod possis Deo offerre jam non habes; et tu immemor tui, oblitus salutis tuae, de legatariis novis cogitas, de locupletando haerede suspiras? Et haec faciens, credere te judicium Dei dicis, qui tibi, cum judicandus sis, vel inter suprema non consulis! et credere te aliquid de salute animae tuae loqueris, cui nullus est anima tua vilior, apud quem prope non interest cui prosis, dummodo ut tibi noceas!

277 et credere te futurum judicem dicis, apud quem nullus est minor atque despectior quam ipse judex! Nam in tantum eum spernis, in tantum despicis, ut nec tibimet ipsi consulas, dummodo ejus jussa contemnas. Aut refelle me, et convince, si mentior. Clamat tibi ecce morienti ipse qui te judicaturus est judex tuus, ne ullum omnino hominum in prorogandis rebus ac facultatibus tuis plus quam te ames, ne ulli de substantia tua moriens magis quam tibi consulas, nullum tibi anima tua propinquiorem, nullum judices chariorem. Quid enim proderit, inquit Salvator, homini si lucretur mundum totum, et detrimentum faciat animae suae? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua (Matth. XIV, 26)? Hoc est dicere: Quid tibi, o infelicissime homo, proderit si omnem mundum aut ipse habeas, aut tuis proximis relinquas, si salutis atque animae detrimenta patiaris? Damna enim animae totum penitus secum auferunt; nec quidquam homo omnino habere poterit qui seipsum damno animae pereuntis amittat. Aut quam, inquit, homo commutationem dabit pro anima sua? Hoc est dicere: Non respicias, o homo, pecuniam, non possessionem; nec dubites, saltem moriens, pro spe tua, quantum potes, rei tuae ac facultatis offerre. Quidquidlibet enim dederis pro te, vile est; quidquid pro te obtuleris, parvi pretii est: quia anima tua in omnium rerum comparatione pretiosior. Et ideo nihil dubites pro te dare: quia si te amiseris, omnia in te perdis: si autem te lucrifeceris, tecum et in te omnia possidebis.

XIX.

Cum haec ergo tibi jam morienti, o homo quisquis es, Dominus tuus clamet, tu mentem obduras, tu aurem obstruis; et nudis sermonibus fidem asserens, sufficere tibi putas verba pro rebus, ac satis te firmum

278 aestimas credulitatis habere subsidium, si Deum, quem rebus atque operibus tuis despicis, verbis mendacibus honorare videaris. Fili, inquit Scriptura sancta, si habes, benefac tecum, et Deo bonas oblationes offer (Eccli. XIV, 11). Et alibi: Miserere, inquit, animae tuae (Id. XXX, 24). Vide pietatem erga te Domini nostri, vide quam misericors sit Dominus Deus noster, qui nos ipsos pro nobis misericordiam rogat. Miserere, inquit, animae tuae. Hoc est dicere: Miserere etiam tu illius cujus vides miseratione me frangi; miserere illius tandem cujus misereor ego semper; miserere tu animae saltem tuae, cum misereri me cernas alienae. Et quid post haec, o miserrime homo? cum Deus sic tecum agat, non acquiescis! rogat te ut tui miserearis, et non vis! causam tuam apud te agit, et a te non admittitur! dignatur te pro te petere, et a te non potest impetrare! Et quomodo, quisquis es, o miserrime homo, quomodo te postea supplicantem ille in judicio suo audiet, cum tu hic cum pro te rogantem audire ipse nolueris? Sed videlicet causa grandis est, qua Deum audire non possis. Circumstant enim te aegrotantem cognati atque agnati tui, circumstant locupletes matresfamiliae, circumstant nobiles viri, obsidet lectum infirmitatis tuae sericis atque auratis vestibus circumfusa numerositas. O quantus fructus aeternitatis est, talibus bona propria erogare mendicis! Digna videlicet causa et satis justa est, ut tu animae tuae auferas quod egenis talibus derelinquas. Sed nimirum misericordia frangeris, et lamentantium propinquorum pietate superaris. Est certa ratio. Vides quippe opulentissimi ac splendidissimi cultus homines, tibi anxios, tibi flentes, tristi vultu et festo habitu, compositas ad moestitudinem facies tibi ostentantes, per imaginariam sollicitudinem suam ementes

279 haereditatem tuam. Quem non moveat tanta pietas, quem non moveat talis dolor; aut quomodo, cum haec talia videas, non obliviscaris tui? Vides enim extortas lacrymas, simulata suspiria, fictam anxietatem, non optantem ut convalescas, sed exspectantem quando moriaris. Vides defixos in te, quasi accusantes tui obitus tarditatem, omnium vultus. O infelicem te ac miserrimum cujus supremum exitum tantus desiderat ac precatur numerus propinquorum! nisi quod scio ac satis certus sum, nihil omnino apud Deum vota talium praevalere. Nam mirari possem forte quod viveres, quem mori tam multi velint. Et propter hos, quisquis ille es, propter hos tales animam tuam deseris, et credere te judicium Dei dicis, cum ad hoc ejus jussa despicias ut patrimonium tuum talibus derelinquas? Dispersit, inquit propheta de eo qui Deum credit, dispersit, dedit pauperibus: justitia ejus manet in aeternum (Psal. CXI, 9). Sed et Salvator ipse ad omnes divites: Vendite, inquit, quae possidetis, et date eleemosynam (Luc. XII, 33). Et alibi: Vende quae habes, et da pauperibus (Matth. XIX, 21). Nunquid dicit, agnatis da, nunquid affinibus? Non utique; sed pauperibus, sed egenis. Nunquid propinquo diviti, nunquid ulli omnino homini praepotenti? Non utique; sed egenti, sed inopi, sed egestuoso. Et recte. Nunquid enim cum locupletibus cognatis tuis substantiam tuam dederis, justitia tua manet in aeternum? aut cum divitias eorum divitiis tuis auxeris, thesaurum habebis in coelo? Vae, inquit propheta, his qui dicunt dulce amarum, et amarum dulce (Isa. V, 20). Etiam laudari a te tales hos Deus prohibet, et tu ditare non metuis! dari his praedicatoria verba non vult, et tu etiam talenta largiris! honorari vitam eorum fictis sermonibus vetat, et a te thesauri

280 eorum divitiaeque cumulantur!

XX.

Sed vereris videlicet vultus circumsidentium propinquorum, et praesentes atque obsidentes lectulum tuum metuis offendere. Ne metueris eos, inquit Dominus per prophetam, neque paveas a facie eorum, quoniam domus exasperans est (Ezech. II, 6). Et ideo tu etiam esto intrepidus et constans. Non formides vultus eorum, neque frangaris ambitu eorum. Despice concupiscentes haereditatem tuam et dividentes jam inter se substantiam tuam; qui non te, sed patrimonium tuum diligunt, immo qui cupiditate rerum tuarum te exsecrantur. Nam dum tua impatienter sitiunt, te oderunt; praesentiamque tuam quasi aemulam sibi et adversariam judicantes, obicem atque obstaculum putant cupiditatis suae esse quod vivis. Despice ergo hos tales ac nihili facito. Non te moveant blandimenta eorum: venena tibi sunt. Non respicias adulationes eorum: gladii sunt jugulatores tui, et quidem ferreis atque hostilibus gladiis tetriores. Illos enim homines cuncti vident; istos incauti non vident. Illi, quia aperte saeviunt, evitantur; isti, quia occulte insidiantur, occidunt: et hoc periculosiores sunt ac novo nocendi genere pejores, quod illis ferreis gladiis nemo est penitus qui se laedi velit, istis multi se etiam occidi volunt. Nova atque inaestimabilis mali lethalis inlecebra. Illis gladiis quicunque percutitur, et timore pariter et dolore torquetur; istis quicunque occiditur, delectatur. Fuge ergo hoc malum, fuge assentationes insidiantes tibi, fuge obsequelas noxias tibi, fuge ambitus deceptores tuos: ista sunt officia quae te jugulant, ista sunt quae in mortem trahunt. Fuge ergo talium blandimenta, fuge eorum sedulitatem: isti sunt carnifices ac tortores tui, qui te in praesenti quidem ambiunt, sed in futuro necant,

281 et consertis quodammodo manibus ac velut conjurata mutuo factione in sempiternos tartari ignes cogere ac praecipitare conantur. Et ideo non timeas eos, non expavescas; erige animum, et vim sanctae auctoritatis assume. Si enim illi tantopere annituntur ut pereas, cur non majore tu animo annitaris ut vivas? Confortare ergo, et constanti animo tibi consule. Satis infidelis ac satis stultus est qui mavult praestare aliis ut sit miser, quam sibi ut sit beatus; et ut alios affluere faciat deliciis temporariis, se tradit urendum ignibus sempiternis.

Salvianus MassiliensisAdversus avaritiam0Saeculo V Salvianus Marsillensis Adversus avaritiam LIBER IV Saeculo V

[recensere]

I.

Non me praeterit, domina mi Ecclesia, nutrix beatae spei, haec quae libellis superioribus diximus, nonnullis filiis tuis Christum parum amantibus displicere. Sed nos voluntates eorum non magni pendimus: quia nec mirum est ut eis loquentia de Deo verba non placeant, quibus ipse forsitan Deus non placet; nec exspectandum ut insinuatorem salutis atque animarum sermonem ament, qui salutem ipsam atque animas suas non amant. Sufficiunt itaque, sicut in aliis, ita etiam in hac parte nobis sensus tantum et judicia sanctorum; quibus idem aeque apud nos sentientibus, certi profecto sumus etiam Deum ipsum sentire nobiscum: quia cum in sanctis suis spiritus Dei maneat, absque dubio Deus illic est ubi illa pars fuerit a qua Dei spiritus non recedit. Pravorum ergo hominum, id est, paganorum

282 vel mundialium, sensus aut parvi aestimandi sunt, aut nihili omnino faciendi. Quia si hominibus, inquit Apostolus, placere vellem, Christi servus non essem (Gal. I, 10). Illud durius ac molestius, quod quidam, ut arbitror, filiorum tuorum sub religionis titulo a religione dissentiunt, et habitu magis saeculum reliquere quam sensu: quorum, ni fallor, sententia hoc habet atque asserit, omni omnino homini Christiano propinquitatem in exitu magis considerandam esse quam Christum. Et quia profana penitus per se erat exsecrabilisque sententia, velare, ut puto, infidelissimam praedicationem quasi umbratili quadam adjectione conantur, dicentes cunctos qui credunt Deum, sanos tantum atque incolumes officiosos Christo esse debere; caeterum jam exeuntes a saeculo, carnalis magis propinquitatis quam divini officii oportere meminisse. Quasi vero homines Christianos alios esse oporteat incolumes, alios de hoc saeculo recedentes; et alios se cuncti exhibere Christo debeant in sospitate, alios in morte; alios in superiore vita, alios in posteriore. Quod si ita est, ergo alterum quis habiturus est Christum juvenis, alterum senex; et totiens debent homines demutari fide, quotiens demutantur aetate. Si enim erga Dei cultum alter quispiam futurus est vigens, alter infirmus, alter sanus, alter aegrotans; ergo prout status fuerit humani corporis inaequalis, ita erit homini etiam Deus ipse mutabilis; et quotiens fuerit in homine valetudo contraria, totiens erit etiam religio diversa. Quasi vero qui incolumes Christi esse debent, morientes Christi esse non debeant. Et ubi illud est: Qui perseveravit in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22, et XXIV, 13)? Aut illud in Proverbiis saeris divini sermonis oraculum. Sapientia in exitu canitur (Prov. I, 20, sec. LXX)? Quo utique ostenditur, licet salubris sit

283 in omni aetate sapientia, praecipue tamen omnes in exitu suo debere esse sapientes: quia laudari penitus anteactae aetatis prudentia non merebitur, nisi bono fine claudatur. Sapientia enim in exitu canitur. Sufficit, inquit pestilens praedicatio, sufficit praeteritum opus homini, etiamsi in fine nihil faciat. Ego multo plus addo, aut non minus eis; si potest, morte vicina aut certe plus multo esse faciendum. Primum, quia de bono opere nihil nimis est. Deinde, quod ad tribunal Dei pergens, magis placare judicem debet, quasi jam in judicio constitutus. Postremo, quod si aliqua ante exitum bona fecit, multo magis facere jam in exitu suo debet, ne deterior scilicet superioribus vitae actibus finis esse videatur. Si autem bonis operibus parum studuit, multo utique magis facere eum vel in exitu suo convenit; ut quod vita anteriore non reddidit, saltem in extremitate persolvat; et qui ex hoc reus est quod ante neglexit, vel per hoc excusari aliquatenus Domino suo possit quod praeteritam inhumanitatem ultima saltem devotione compenset. Sed ad superiora redeamus. Sapientia, inquit sermo divinus, in exitu canitur. Cur eam non dixit cani in pueritia, non in juventute, non in statu rerum incolumium, non in prosperitatibus secundorum? Scilicet quia in his omnibus quidquid laudatur incertum est. Quandiu enim quis subjacet mutationi, non potest cum securitate laudari; et ideo, ut ait, Sapientia in exitu canitur. Exiens enim quis de incertis periculorum, certum merebitur evasa omnium rerum varietate suffragium: quia tum stabilis et firma laus est, quando meritum jam non potest perire laudati. Sapientia, inquit, in exitu canitur. Quid est, quaeso, sapientia Christiani? Quid, nisi timor et amor Christi? Initium enim, inquit,

Tous les livres