De consecratione Ecclesiae Sancti Dionysii (page 3)
quam humilem accersientes: Vade, inquiunt, et tu ipse manibus tuis dominum et apostolum, et protectorem nostrum huc afferre adjuva, ut sacratissimos cineres veneremur, sacratissimas urnas amplectamur, toto tempore vitae nostrae eas suscepisse, eas tenuisse gratulemur. Hi sunt enim sancti viri, qui pro testamento Dei sua corpora tradiderunt, qui pro salute nostra charitatis igne accensi terram suam et cognationem exierunt, qui fidem Jesu Christi apostolica auctoritate omnem Galliam edocuerunt, pro eo viriliter certaverunt, nudi virgas, ligati feroces et famelicas bestias compescuerunt, equulei extensionem, clibani succensionem illaesi,
demumque hebetatis securibus decapitationem felicem sustinuerunt. Age igitur, rex Christianissime, beatum suscipiamus susceptorem nostrum Dionysium suppliciter flagitantes, ut pro nobis petat ab eo qui fideliter promisit, dilectio et benignitas, quam habes semper pro quibuscunque petieris impetrabit. Protinus lacerti moventur, brachia extenduntur, tot et tantae manus mittuntur, quod nec etiam septima manus ipsa sancta scrinia attingere valeret. Eapropter ipse dominus rex se medium eis ingerens, lecticam argenteam specialis patroni de manu episcoporum, sicut videtur, de manu Remen sis archiepiscopi, Senonensis, Carnotensis, et aliorum assumens, tam devote quam honeste praevius egrediebatur. Mirabile visu! nunquam talem, praeter
illam quae in antiqua consecratione coelestis exercitus visa est processionem aliquis videre potuit, cum sanctorum corpora martyrum et confessorum de tentoriis palliatis humeris et collis Episcoporum et comitum et baronum, sanctissimo Dionysio, sociisque ejus ad eburneum ostium occurrerunt: per claustrum cum candelabris et crucibus et aliis festivis ornamentis, cum odis et laudibus multis processerunt: dominos suos tam familiariter quam prae gaudio lacrymabiliter deportaverunt. Nullo unquam majori in omnibus potuerunt gaudio sublimari.
Revertentes igitur ad ecclesiam, et per gradus ad altare superius quieti sanctorum destinatum ascendentes, super antiquum altare pignoribus Sanctorum repositis, de nova ante novam eorum sepulturam
consecranda agebatur principali ara quam domino Remensi archiepiscopo Samsoni imposuimus consecrandam. Agebatur etiam de aliis tam gloriose quam solemniter aris viginti consecrandis: quarum illam quae in medio, Salvatori nostro, et sanctorum choro angelorum et sanctae cruci assignatur, domino Cantuariensi archiepiscopo Theobaldo: beatae semperque virginis Dei Genitricis Mariae domino Hugoni Rothomagensi archiepiscopo; S. Peregrini domino Hugoni Autissiodorensi episcopo; S. Eustachii domino Werdoni Catalaunensi episcopo; sanctae Osmannae domino Petro Silvanectensi episcopo; Sancti Innocentii domino Simoni Noviomensi episcopo; Sancti Cucuphatis domino Alviso Atrebatensi
episcopo; S. Eugenii domino Algaro Constantiarum episcopo; S. Hilari domino Rotroco Ebroicensi episcopo; S. Joannis Baptistae et S. Joannis evangelistae domino Nicolao Cameracensi episcopo sacrandam imposuimus. In crypta vero inferius majus altare in honore sanctae Dei Genetricis Mariae virginis domino Gaufredo Burdegalensi archiepiscopo; in dextra parte altare S. Christophori martyris domino Heliae Aurelianensi episcopo; S. Stephani protomartyris domino Gaufredo Carnotensi episcopo; S. Eadmundi regis Domino Werdoni Senonensi archiepiscopo; sancti Benedicti domino Josleno Suessionensi episcopo. In sinistra parte Sanctorum Sixti, Felicissimi et Agapiti domino Miloni Tarvanensi episcopo; Sancti Barnabae
apostoli domino Manassae Meldensi episcopo; item et S. Georgii martyris et Gauburgis virginis eidem episcopo; Sancti Lucae evangelistae Domino Odoni Belvacensi episcopo consecrandam assignavimus. Qui omnes tam festive, tam solemniter, tam diversi, tam concorditer, tam propinqui, tam hilariter ipsam altarium consecratione missarum solemnem celebrationem superius inferiusque peragebant, ut ex ipsa sui consonantia et cohaerente harmoniae grata melodia potius angelicus quam humanus concentus aestimaretur, et ab omnibus corde et ore acclamaretur: Benedicta gloria Domini de loco suo; benedictum et laudabile et superexaltatum nomen tuum, Domine Jesu Christe, quem summum Pontificem
unxit Deus Pater oleo exsultationis prae participibus tuis. Quae sacramentali sanctissimi chrismatis delibutione et sacratissimae eucharistiae susceptione materialia immaterialibus, corporalia spiritualibus, humana divinis uniformiter concopulas, sacramentaliter reformas ad suum puriores principium. His et hujusmodi benedictionibus visibilibus invisibiliter restauras, etiam praesentem in regnum coeleste mirabiliter transformas, ut cum tradideris regnum Deo et Patri, nos et angelicam creaturam, coelum et terram, unam rempublicam potenter et misericorditer efficias; qui vivis et regnas Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.