Apologeticum (page 2)
VIII. [1] Ut fidem naturae ipsius appellem adversus eos, qui talia credenda esse praesumunt, ecce proponimus horum facinorum mercendem: Vitam aeternam repromittunt. Credite interim! De hoc enim quaero, an et qui credideris tanti habeas ad eam tali conscientia pervenire. [2] Veni, demerge ferrum in infantem nullius inimicum, nullius rerum, omnium filium; vel, si alterius officium est, tu modo adsiste morienti homini, antequam vixit; fugientem animam novam expecta, excipe rudem sanguinem, eo panem tuum satia, vescere libenter! [3] Interea discumbens dinumera loca, ubi mater, ubi soror; nota diligenter, ut, cum tenebrae ceciderint caninae, non erres! Piaculum enim admiseris, nisi incestum feceris. [4] Talia initiatus et consignatus vivis in aevum. Cupio respondeas, si tanti aeternitas; aut si non, ideo nec credenda. Etiamsi credideris, nego te velle; etiamsi volueris, nego te posse. Cur ergo alii possint, si vos non potestis? cur non possitis, si alii possunt? [5] Alia nos, opinor, natura, Cynopennae aut Sciapodes; alii ordines dentium, alii ad incestam libidinem nervi. Qui ista credis de homine, potes et facere; homo es et ipse, quod et Christianus. Qui non potes facere, non debes credere. Homo est enim et Christianus, et quod et tu.
[6] "Sed ignorantibus subicitur et imponitur. Nihil enim tale de Christianis adseverari sciebant, observandum utique sibi et omni vigilantia investigandum." [7] Atquin volentibus initiari moris est, opinor, prius patrem illum sacrorum adire, quae praeparanda sint describere. Tum ille: "Infans tibi necessarius adhuc tener, qui nesciat mortem, qui sub cultro tuo rideat; item panis, quo sanguinis iurulentiam colligas; praeterea candelabra et lucernae et canes aliqui et offulae, quae illos ad eversionem luminum extendant; ante omnia cum matre et sorore tua venire debebis." [8] Quid si noluerint vel nullae fuerint? Quid denique singulares Christiani? Non erit, opinor, legitimus Christianus nisi frater aut filius. [9] Quid nunc, et si ista omnia ignaris praeparantur? Certe postea cognoscunt et sustinent et ignoscunt. "Timent plecti, si proclament." Qui defendi merebuntur, qui etiam ultro perire malint quam sub tali conscientia vivere? Age nunc, timeant; cur etiam perseverant? Sequitur enim, ne ultra velis id te esse quod, si prius scisses, non fuisses.
IX. [1] Haec quo[que] magis refutaverim, a vobis fieri ostendam partim in aperto, partim in occulto, per quod forsitan et de nobis credidistis.
[2] Infantes penes Africam Saturno immolabantur palam usque ad proconsulatum Tiberii, qui eosdem sacerdotes in eisdem arboribus templi sui obumbratricibus scelerum votivis crucibus exposuit, teste militia patriae nostrae, quae id ipsum munus illi proconsuli functa est. [3] Sed et nunc in occulto perseveratur hoc sacrum facinus. Non soli vos contemnunt Christiani, nec ullum scelus in perpetuum eradicatur, aut mores suos aliqui deus mutat. [4] Cum propriis filiis Saturnus non pepercit, extraneis utique non parcendo perseverabat, quos quidem ipsi parentes sui offerebant; et libentes respondebant et infantibus blandiebantur, ne lacrimantes immolarentur. Et tamen multum homicidio parricidium differt.
[5] Maior aetas apud Gallos Mercurio prosecatur. Remitto fabulas Tauricas theatris suis. Ecce in illa religiosissima urbe Aeneadarum piorum est Iuppiter quidam, quem ludis suis humano sanguine proluunt. "Sed bestiarii", inquitis. Hoc, opinor, minus quam hominis! An hoc turpius, quod mali hominis? certe tamen de homicidio funditur. O Iovem Christianum et solum patris filium de crudelitate!
[6] Sed quoniam de infanticidio nihil interest, sacro an arbitrio perpetretur, licet parricidium homicidio intersit, convertar ad populum. Quot vultis ex his circumstantibus et in Christianorum sanguinem hiantibus, ex ipsis etiam vobis iustissimis et severissimis in nos praesidibus apud conscientias pulsem, qui natos sibi liberos enecent? [7] Si quid[em] et de genere necis differt, utique crudelius in aqua spiritum extorquetis aut frigori et fami et canibus exponitis; ferro enim mori aetas quoque maior optaverit. [8] Nobis vero semel homicidio interdicto etiam conceptum utero, dum adhuc sanguis in hominem delib[er]atur, dissolvere non licet. Homicidii festinatio est prohibere nasci, nec refert, natam quis eripiat animam an nascentem disturbet. Homo est et qui est futurus; etiam fructus omnis iam in semine est.
[9] De sanguinis pabulo et eiusmodi tragicis ferculis legite, necubi relatum sit est apud Herodotum, opinor defusum brachiis sanguinem ex alterutro degustatum nationes quasdam foederi comparasse. Nescio quid et sub Catilina degustatum est. Aiunt et apud quosdam gentiles Scytharum defunctum quemque a suis comedi. [10] Longe excurro. Hodie istic Bellonae sacratus sanguis de femore proscisso in palmulam exceptus et <u>sui datus signat. [11] Item illi, qui munere in arena noxiorum iugulatorum sanguinem recentem, de iugulo decurrentem [exceptum], avida siti comitiali morbo medentes hauserunt, ubi sunt? Item illi qui de arena ferinis obsoniis cenant, qui de apro, qui de cervo petunt? Aper ille quem cruentavit colluctando detersit, cervus ille in gladiatoris sanguine iacuit. Ipsorum ursorum alvei appetuntur cruditantes adhuc de visceribus humanis; ructatur proinde ab homine caro pasta de homine. [12] Haec qui editis, quantum abestis a conviviis Christianorum? Minus autem et illi faciunt, qui libidine fera humanis membris inhiant, quia vivos vorant? minus humano sanguine ad spurcitiam consecrantur, quia futurum sanguinem lambunt? Non edunt infantes plane, sed magis puberes.
[13] Erubescat error vester Christianis, qui ne animalium quidem sanguinem in epulis esculentis habemus, qui propterea suffocatis quoque et morticinis abstinemus, ne quo [modo] sanguine contaminemur vel intra viscera sepulto. [14] Denique inter temptamenta Christianorum botulos etiam cruore distensos admovetis, certissimi scilicet illicitum esse penes illos, per quod exorbitare eos vultis. Porro quale est, ut quos sanguinem pecoris horrere confiditis, humano inhiare credatis, nisi forte suaviorem eum experti? [15] Quem quidem et ipsum proinde examinatorem Christianorum adhiberi oportebat, ut foculum, ut acerram. Proinde enim probarentur sanguinem humanum appetendo, quemadmodum sacrificium respuendo; alioquin negandi, si non gustassent, quemadmodum si immolassent. Et utique non deesset vobis in auditione custodiarum et damnatione sanguis humanus.
[16] Proinde incesti qui magis quam quos ipse Iuppiter docuit? Persas cum suis matribus misceri Ctesias refert. Sed et Macedones suspecti, quia, cum primum Oedipum tragoediam audissent, ridentes incesti dolorem: "Ἤλαυνε ", dicebant, "εἰς τὴν μητέρα !". [17] Iam nunc recognitate, quantum liceat erroribus ad incesta miscenda, suppeditante materias passivitate luxuriae. Inprimis filios exponitis suscipiendos ab aliqua praetereunte misericordia extranea, vel adoptandos melioribus parentibus emancipatis. Alienati generis necesse est quandoque memoriam dissipari; et simul error impegerit, exinde iam tradux proficient incesti serpente genere cum scelere. [18] Tunc deinde quocumque in loco, domi, peregre, trans freta, comes est libido, cuius ubique saltus facile possunt alicubi ignaris filios pangere vel ex aliqua seminis portione, ut i<t>a sparsum genus per commercia humana concurrat in memorias suas, neque eas caecus incesti sangui[ni]s agnoscat. [19] Nos ab isto eventu diligentissima et fidelissima castitas saepsit, quantumque ab stupris et ab omni post matrimonium excessu, tantum et ab incesti casu tuti sumus. Quidam multo securiores totam vim huis erroris virgine continentia depellunt, senes pueri.
[20] Haec in vobis esse si consideraretis, proinde in Christianis non esse perspiceretis. Idem oculi renuntiassent utrumque. Sed caecitatis duae species facile concurrunt, ut qui non vident quae sunt, videre videantur quae non sunt. Sic per omnia ostendam. Nunc de manifestioribus dicam.
X. [1] "Deos", iniquitis, "non colitis et pro imperatoribus sacrificia non penditis." Sequitur, ut eadem ratione pro aliis non sacrificemus, qu[i]a nec pro nobis ipsis, semel deos non colendo. Itaque sacrilegii et maiestatis rei convenimur. Summa haec causa, immo tota est et utique digna cognosci, si non praesumptio aut iniquitas iudicet, altera quae desperat, altera quae recusat veritatem.
[2] Deos vestros colere desinimus, ex quo illos non esse cognoscimus. Hoc igitur exigere debetis, uti probemus non esse illos deos, et idcirco non colendos, quia tunc demum coli debuissent, si dei fuissent. Tunc et Christiani puniendi, si, quos non colerent, quia putarent non esse, constaret illos deos esse. [3] "Sed nobis", inquitis, "dei sunt." Appellamus et provocamus a vobis ad conscientiam vestram; illa nos iudicet, illa nos damnet, si poterit negare omnes istos deos vestros homines fuisse. [4] Si et ipsa infitias ierit, de suis antiquitatum instrumentis revincetur, de quibus eos didicit, testimonium perhibentibus ad hodiernum et civitatibus, in quibus nati sunt, et regionibus, in quibus aliquid operati vestigia reliquerunt, in quibus etiam sepulti demonstrantur. [5] Nunc ergo per singulos decurram, tot ac tantos, novos veteres, barbaros Graecos, Romanos peregrinos, captivos adoptivos, proprios communes, masculos feminas, rusticos urbanos, nauticos militares? [6] Otiosum et etiam titulos persequi. Ut colligam in compendium, et hoc non quo cognoscatis, sed recognoscatis certe enim oblitos agitis , ante Saturnum deus penes vos nemo est; ab illo census totius vel potioris et notioris divinitatis. Itaque quod de origine constiterit, id et de posteritate conveniet. [7] Saturnum itaque, si quantum litterae docent, neque Diodorus Graecus aut Thallus neque Cassius Severus aut Cornelius Nepos neque ullus commentator eiusmodi antiquitatum aliud quam hominem promulgaverunt; si quantum rerum argumenta, nusquam invenio fideliora quam apud ipsam Italiam, in qua Saturnus post multas expeditiones postque Attica hospitia consedit, exceptus a Iano, vel Iane, ut Salii volut. [8] Mons, quem incoluerat, Saturnius dictus; civitas, quam depalaverat, Saturnia usque nunc est, tota denique Italia post Oenotriam Saturnia cognominabatur. Ab ipso primum tabulae et imagine signatus nummus, et inde aerario praesidet.
[9] Tamen, si homo Saturnus, utique ex homine, et quia ab homine, non utique de Caelo et Terra. Sed cuius parentes ignoti erant, facile fuit eorum filium dici, quorum et omnes possumus videri. Quis enim non caelum ac terram matrem ac patrem venerationis et honoris gratia appellet vel ex consuetudine humana, qua ignoti vel ex inopinato apparentes de caelo supervenisse dicuntur? [10] Proinde Saturno repentino ubique caelitem contigit dici; nam et terrae filios vulgus vocat, quorum genus incertum est. Taceo quod ita rudes adhuc homines agebant, ut cuiuslibet novi viri adspectu quasi divino commoverentur, cum hodie iam politi, quos ante paucos dies luctu publico mortuos sint confessi, in deos consecrent. [11] Satis iam de Saturno, licet paucis. Etiam Iovem ostendemus tam hominem quam ex homine, et deinceps totum generis examen tam mortale quam seminis sui par.
XI. [1] Et quoniam, sicut illos homines fuisse non audetis negare, ita post mortem deos factos instituistis adseverare, causas, quae hoc exegerint, retractemus. [2] Inprimis quidem necesse est concedatis esse aliquem sublimiorem deum et mancipem quendam divinitatis, qui ex hominibus deos fecerit. Nam neque sibi illi sumere potuissent divinitatem, quam non habebant, nec alius praestare eam non habentibus, nisi qui proprie possidebat. [3] Ceterum si nemo esset, qui deos faceret, frustra praesumitis deos factos, auferendo factorem. Certe quidem, si ipsi se facere potuissent, numquam homines fuissent, possidentes scilicet condicionis melioris potestatem.
[4] Igitur si est qui faciat deos, revertor ad causas examinandas faciendorum ex hominibus deorum, nec ullas invenio, nisi si ministeria et auxilia officiis divinis desideravit ille magnus deus. Primo indignum est, ut alicuius opera indegeret, et quidem mortui, cum dignius ab initio deum aliquem fecisset qui mortui erat operam desideraturus. [5] Sed nec operae locum video. Totum enim hoc mundi corpus, sive innatum et infectum secundum Pythagoram sive natum factumve secundum Platonem, semel utique in ista constructione dispositum et instructum et ordinatum cum omni<s> rationis gubernaculo inventum est. Imperfectum non potuit esse quod perfecit omnia. [6] Nihil Saturnum et Saturniam gentem expectabat. Vani erunt homines, nisi certi sint a primordio et pluvias de caelo ruisse et sidera radiasse et lumina floruisse et tonitrua mugisse et ipsum Iovem quae in manu eius imponitis fulmina timuisse, item omnem frugem ante Liberum et Cererem et Minervam, immo ante illum aliquem principem hominem de terra exuberasse, quia nihil continendo et sustinendo homini prospectum post hominem potuit inferri. [7] Denique invenisse dicuntur necessaria ista vitae, non instituisse. Quod autem invenitur, fuit, et quod fuit, non eius deputabitur qui invenit, sed eius qui instituit; erat enim antequam inveniretur. [8] Ceterum si propterea Liber deus, quod vitem demonstravit, male cum Lucullo actum est, qui primus cerasia ex Ponto Italiae promulgavit, quod non est propterea consecratus ut frugis novae auctor, qui ostensor. [9] Quamobrem, si ab initio et instructa et certis exercendorum officiorum suorum rationibus dispensata universitas constitit, vacat ex hac parte causa allegendae humanitatis in divinitatem, quia quas illis stationes et potestates distribuistis, tam fuerunt ab initio quam et fuissent etiamsi deos istos non creassetis.
[10] Sed convertimini ad causam aliam respondentes collationem divinitatis meritorum remunerandorum fuisse rationem. Et hinc conceditis, opinor, illum deum deificum iustitia praecellere, qui non temere nec indigne nec prodige tantum praemium dispensarit. [11] Volo igitur merita recensere, an eiusmodi sint, ut illos in caelum extulerint et non potius in imum Tartarum merserint, quem carcerem poenarum infernarum, cum vultis, affirmatis. [12] Illuc enim abstrudi solent impii quique in parentes et incesti in sorores et maritarum adulteri et virginum raptores et puerorum contaminatores, et qui saeviunt, et qui occidunt, et qui furantur, et qui decipiunt, et quicumque similes sunt alicuius dei vestri, quem neminem integrum a crimine aut vitio probare poteritis, nisi hominem negaveritis.
[13] Atquin, ut illos homines fuisse non potestis negare, etiam istae notae accedunt, quae nec deos postea factos credi permittunt. Si enim vos talibus puniendis praesidetis, si commercium, colloquium, convictum malorum et turpium probi quique respuitis, horum autem pares deus ille maiestatis suae consortio adscivit, quid ergo damnatis, quorum collegas adoratis? [14] Suggillatio est in caelo vestra iustitia. Deos facite criminosissimos quosque, ut placeatis deis vestis! Illorum est honor consecratio coaequalium.
[15] Sed, ut omittam huius indignitatis retractatum, probi et integri et boni fuerint! Quot tamen potiores viros apud inferos reliquistis! Aliquem de sapientia Socratem, de iustitia Aristiden, de militia Themistoclem, de sublimitate Alexandrum, de felicitate Polycraten, de copia Croesum, de eloquentia Demosthenen. [16] Quis ex illis deis vestris gravior et sapientior Catone, iustior et militarior Scipione? quis sublimior Pompeio, felicior Sylla, copiosior Crasso, eloquentior Tullio? Quanto dignius istos deos ille adsumendos expectasset, praescius utique potiorum! Properavit, opinor, et caelum semel clusit et nunc utique melioribus apud inferos mussitantibus erubescit.
XII. [1] Cesso iam de isto, ut qui sciam me ex ipsa veritate demonstraturum, quid non sint, cum ostendero, quid sint. Quantum igitur de deis vestris, nomina solummodo video quorundam veterum mortuorum et fabulas audio et sacra de fabulis recognosco: [2] quantum autem de simulacris ipsis, nihil aliud reprehendo quam materias sorores esse vasculorum instrumentorumque communium vel ex isdem vasculis et instrumentis quasi fatum consecratione mutantes, licentia artis transfigurante, et quidem contumeliosissime et in ipso opere sacrilege, ut revera nobis maxime, qui propter ipsos deos plectimur, solatium poenarum esse possit, quod eadem et ipsi patiuntur, ut fiant.
[3] Crucibus et stipitibus imponitis Christianos: Quod simulacrum non prius argilla deformat cruci et stipiti superstructa? in patibulo primum corpus dei vestri dedicatur. [4] Ungulis deraditis latera Christianorum: At in deos vestros per omnia membra validius incumbunt asciae et runcinae et scobinae. Cervices ponimus: Ante plumbum et glutinum et gomphos sine capite sunt dei vestri. Ad bestias impellimur: Certe quas Libero et Cybele et Caelesti applicatis. [5] Ignibus urimur: Hoc et illi a prima quidem massa. In metalla damnamur: Inde censentur dei vestri. In insulis relegamur. Solet et in insula aliqui deus vester aut nasci aut mori. Si per haec constat divinitas aliqua, ergo qui puniuntur consecrantur et numina erunt dicenda supplicia.
[6] Sed plane non sentiunt has iniurias et contumelias fabricationis suae dei vestri sicut nec obsequia. O impiae voces, o sacrilega convicia! Infrendite, inspumate! Idem estis, qui Senecam aliquem pluribus et amarioribus de vestra superstitione perorantem <non> ;reprehendistis. [7] Igitur si statuas et imagines frigidas mortuorum suorum simillimas non adoramus, quas milvi et mures et araneae intellegunt, nonne laudem magis quam poenam merebatur repudium agniti erroris? Possumus enim videri laedere eos, quos certi sumus omnino non esse? Quod non est, nihil ab ullo patitur, quia non est.
XIII. [1] "Sed nobis dei sunt", inquis. Et quomodo vos e contrario impii et sacrilegi et irreligiosi erga deos vestros deprehendimini, qui quos praesumitis esse, neglegitis, quos timetis, destruitis, quos etiam vindicatis, illuditis? [2] Recognoscite, si mentior. Primo qui, cum alii alios colitis, utique quos non colitis, offenditis. Praelatio alterius sine alterius contumelia non potest procedere, quia nec electio sine reprobatione. [3] Iam ergo contemnitis quos reprobatis, quos reprobando offendere non timetis. Nam, ut supra praestrinximus, status dei cuiusque in senatus aestimatione pendebat. Deus non erat, quem homo consultus noluisset et nolendo damnasset.
[4] Domesticos deos, quos Lares dicitis, domestica potestate tractatis pignerando venditando demutando aliquando in caccabulum de Saturno, aliquando in trullam de Minerva, ut quisque contritus atque contusus est, dum diu colitur, ut quisque dominus sanctiorem expertus est domesticam necessitatem. [5] Publicos aeque publico iure foedatis, quos in hastario vectigales habetis. Sic Capitolium, sic olitorium forum petitur; sub eadem voce praeconis, sub eadem hasta, sub eadem adnotatione quaestoris divinitas addicta conducitur. [6] Sed enim agri tributo onusti viliores, hominum capita stipendio censa ignobiliora (nam hae sunt notae captivitatis), dei vero, qui magis tributarii, magis sancti; immo qui magis sancti, magis tributarii. Maiestas quaestuaria efficitur: Circuit cauponas religio mendicans; exigitis mercedem pro solo templi, pro aditu sacri. Non licet deos gratis nosse; venales sunt.
[7] Quid omnino ad honorandos eos facitis, quod non etiam mortuis vestris conferatis? Aedes proinde, aras proinde. Idem habitus et insignia in statuis; ut aetas, ut ars, ut negotium mortui fuit, ita deus est. Quo differt ab epulo Iovis silicernium, a simpulo obba, ab haruspice pollinctor? Nam et haruspex mortuis apparet. [8] Sed digne imperatoribus defunctis honorem divinitatis dicatis, quibus et viventibus eum addicitis. Accepto ferent dei vestri, immo gratulabuntur, quod pares eis fiant domini sui. [9] Sed cum Larentinam publicum scortum (velim saltim Laidem aut Phrynem), inter Iunones et Cereres et Dianas adoratis; cum Simonem Magum statua et inscriptione Sancti Dei inauguratis; cum de paedagogiis aulicis nescio quem synodi deum facitis, licet non nobiliores dei veteres, tamen contumeliam a vobis deputabunt, hoc et aliis licuisse, quod solis antiquitas contulit.
XIV. [1] Volo et ritus vestros recensere. Non dico quales sitis in sacrificando, cum enecta et tabidosa et scabiosa quaeque mactatis, cum de opimis et integris supervacua quaeque truncatis, capitula et ungulas, quae domi quoque pueris vel canibus destinassetis, cum de decima Herculis nec tertiam partem in aram eius imponitis; laudabo magis sapientiam, quod de perdito aliquid eripitis. [2] Sed conversus ad litteras vestras, quibus informamini ad prudentiam et liberalia officia, quanta invenio ludibria! Deos inter se propter Troianos et Achivos ut gladiatorum paria congressos depugnasse; Venerem humana sagitta sauciatam, quod filium suum Aenean paene interfectum ab eodem Diomede rapere vellet; [3] Martem tredecim mensibus in vinculis paene consumptum; Iovem, ne eandem vim a ceteris caelitibus experiretur, opera cuiusdam monstri liberatum, et nunc flentem Sarpedonis casum, nunc foede subantem in sororem sub commemoratione non ita dilectarum iampridem amicarum. [4] Exinde quis non poeta ex auctoritate principis sui dedecorator invenitur deorum? Hic Apollinem Admeto regi pascendis pecoribus addicit; ille Neptuni structorias operas Laomedonti locat. [5] Est et ille de lyricis, Pindarum dico, qui Aesculapium canit avaritiae merito, quia medicinam nocenter exercebat, fulmine iudicatum. Malus Iuppiter, si fulmen illius est, impius in nepotem, invidus in artificem! [6] Haec neque vera prodi neque falsa confingi apud religiosissimos oportebat. Nec tragici quidem aut comici parcunt, ut non aerumnas vel errores domus alicuius dei praefentur. [7] Taceo de philosophis, Socrate contentus, qui in contumeliam deorum quercum et hircum et canem deierabat. "Sed propterea damnatus est Socrates, quia deos destruebat." Plane olim, id est semper, veritas odio est. [8] Tamen cum paenitentia sententiae Athenienses et criminatores Socratis postea afflixerint et imaginem eius auream in templo collocarint, rescissa damnatio testimonium Socrati reddit. [9] Sed et Diogenes nescio quid in Herculem ludit, et Romanus cynicus Varro trecentos Ioves, sive Iu<p>piteros dicendos, sine capitibus introducit.
XV. [1] Cetera lasciviae ingenia etiam voluptatibus vestris per deorum dedecus operantur. Dispicite Lentulorum et Hostiliorum venustates, utrum mimos an deos vestros in iocis et strophis rideatis: "moechum Anubin" et "masculum Lunam" et "Dianam flagellatam" et "Iovis mortui testamentum recitatum" et "tres Hercules famelicos irrisos". [2] Sed et histrionum litterae omnem foeditatem eorum designant. Luget Sol filium de caelo iactatum laetantibus vobis, et Cybele pastorum suspirat fastidiosum non erubescentibus vobis, et sustinetis Iovis elogia cantari, et Iunonem Venerem Minervam a pastore iudicari. [3] Ipsum quod imago dei vestri ignominiosum caput et famosum vestit, quod corpus impurum et ad istam artem effeminatione productum Minervam aliquam vel Herculem repraesentat, nonne violatur maiestas et divinitas constupratur laudantibus vobis?
[4] Plane religiosiores estis in cavea, ubi super sanguinem humanum, super inquinamenta poenarum proinde saltant dei vestri, argumenta et historias noxiis ministrantes, nisi quod et ipsos deos vestros saepe noxii induunt. [5] Vidimus aliquando castratum Attin, illum deum ex Pessinunta, et qui vivus ardebat, Herculem induerat. Risimus et inter ludicras meridianorum crudelitates Mercurium mortuos cauterio examinantem; vidimus et Iovis fratrem gladiatorum cadavera cum malleo deducentem. [6] Singula ista quaeque adhuc investigare quis posset, si honorem inquietant divinitatis, si maiestatis vestigia obsoletant, de contemptu utique censentur tam eorum, qui eiusmodi factitant, quam eorum, quibus factitant.
[7] Sed ludicra ista sint! Ceterum si adiciam, quae non minus conscientiae omnium recognoscent, in templis adulteria componi, inter aras lenocinia tractari, in ipsis plerumque aedituorum et sacerdotum tabernaculis, sub isdem vittis et apicibus et purpuris thure flagrante libidinem expungi, nescio, ne plus de vobis dei vestri quam de Christianis querantur. Certe sacrilegi de vestris semper apprehenduntur; Christiani enim templa nec interdiu norunt; spoliarent forsitan ea et ipsi, si et ipsi ea adorarent.
[8] Quid ergo colunt qui talia non colunt? Iam quidem intellegi subiacet veritatis esse cultores qui mendacii non sint, nec errare amplius in eo, in quo errasse se recognoscendo cessaverunt. Hoc prius capite et omnem hinc sacramenti nostri ordinem haurite, repercussis ante tamen opinionibus falsis.
XVI. [1] Nam, ut et quidam, somniastis caput asininum esse deum nostrum. Hanc Cornelius Tacitus suspicionem eiusmodi inseruit. [2] Is enim in quinta Historiarum suarum bellum Iudaicum exorsus ab origine gentis etiam de ipsa tam origine quam de nomine et religione gentis quae voluit argumentatus, Iudaeos refert Aegypto expeditos sive, ut putavit, extorres vastis Arabiae, in locis aquarum egentissimis cum siti macerarentur, onagris, qui forte de pastu potum petituri aestimabantur, indicibus fonti[bu]s usos ob eam gratiam consimilis bestiae superficiem consecrasse. [3] Atque ita inde praesumptum opinor nos quoque, ut Iudaicae religionis propinquos, eidem simulacro initiari. At enim idem Cornelius Tacitus, sane ille mendaciorum loquacissimus, in eadem Historia refert Gnaeum Pompeium, cum Hierusalem cepisset proptereaque templum adisset speculandis Iudaicae religionis arcanis, nullum illic repperisse simulacrum. [4] Et utique, si id colebatur, quod aliqua effigie repraesentabatur, nusquam magis quam in sacrario suo exhiberetur, eo magis, quia nec verebatur extraneos arbitros quamquam vana cultura. Solis enim sacerdotibus adire licitum; etiam conspectus ceterorum velo oppanso interdicebatur. [5] Vos tamen non negabitis et iumenta omnia et totos cantherios cum sua Epona coli a vobis. Hoc forsitan improbamur, quod inter cultores omnium pecudum bestiarumque asinarii tantum sumus.