Apologeticum (page 3)
[6] Sed et qui crucis nos religiosos putat consecraneus erit noster. Cum lignum aliquod propitiatur, viderit habitus, cum materiae qualitas eadem sit; viderit forma, dum id ipsum dei corpus sit. Et tamen quanto distinguitur a crucis stipite Pallas Attica, et Ceres Pharia[m], quae sine effigie rudi palo et informi ligno prostat? [7] Pars crucis est omne robur, quod erecta statione defigitur. Nos, si forte, integrum et totum deum colimus. Diximus originem deorum vestrorum a plastis de cruce induci. Sed et Victorias adoratis in tropaeis, cum cruces intestina sint tropaeorum. [8] Religio Romanorum tota castrensis signa veneratur, signa iurat, signa omnibus deis praeponit. Omnes illi imaginum suggestus in signis monilia crucum sunt; siphara illa vexillorum et cantabrorum stolae crucum sunt. Laudo diligentiam: Noluistis incultas et nudas cruces consecrare.
[9] Alii plane humanius et versimulius solem credunt deum nostrum. Ad Persas, si forte, deputabimur, licet solem non in linteo depictum adoremus habentes ipsum ubique in suo clipeo. [10] Denique inde suspicio, quod innotuerit nos ad orientis regionem precari. Sed et plerique vestrum affectatione aliquando et caelestia adorandi ad solis ortum labia vibratis. [11] Aeque si diem solis laetitiae indulgemus, alia longe ratione quam religione solis, secundo loco ab eis sumus, qui diem Saturni otio et victui decernunt exorbitantes et ipsi a Iudaico more, quem ignorant.
[12] Sed nova iam dei nostri in ista proxime civitate editio publicata est, ex quo quidam frustrandis bestiis mercenarius noxius picturam proposuit cum eiusmodi inscriptione: "Deus Christianorum ὀνοκοίτης ". Is erat auribus asininis, altero pede ungulatus, librum gestans et togatus. Risimus et nomen et formam. [13] Sed illi debebant adorare statim biforme numen, qui et canino et leonino capite commixtos et de capro et de ariete cornutos et a lumbis hircos et a cruribus serpentes et planta vel tergo alites deos receperunt.
[14] Haec ex abundanti, ne quid rumoris irrepercussum quasi de conscientia praeterissemus. Quae omnia conversi iam ad demonstrationem religionis nostrae repurgabimus.
XVII. [1] Quod colimus deus unus est, qui totam molem istam cum omni instrumento elementorum corporum spirituum verbo quo iussit, ratione qua disposuit, virtute qua potuit, de nihilo expressit in ornamentum maiestatis suae, unde et Graeci nomen mundo κόσμον accommodaverunt. [2] Invisibilis est, etsi videatur; incomprehensibilis, etsi per gratiam repraesentetur; inaestimabilis, etsi humanis sensibus aestimetur; ideo verus et tantus est. Ceterum quod videri communiter, quod comprehendi, quod aestimari potest, minus est et oculis, quibus occupatur, et manibus, quibus contaminatur, et sensibus, quibus invenitur; quod vero inmensum est, soli sibi notum est. [3] Hoc est, quod deum aestimari facit, dum aestimari non capit; ita eum vis magnitudinis et notum hominibus obicit et ignotum. Et haec est summa delicti nolentium recognoscere, quem ignorare non possunt.
[4] Vultis ex operibus ipsius tot ac talibus, quibus continemur, quibus sustinemur, quibus oblectamur, etiam quibus exterremur, vultis ex animae ipsius testimonio comprobemus? [5] Quae licet carcere corporis pressa, licet institutionibus pravis circumscripta, licet libidinibus et concupiscentiis evigorata, licet falsis deis exancillata, cum tamen resipiscit, ut ex crapula, ut ex somno, ut ex aliqua valetudine, et sanitatem suam patitur, "deum" nominat, hoc solo, quia proprie verus hic unus. "Deus bonus et magnus" et "quod deus dederit" omnium vox est. [6] Iudicem quoque contestatur illum: "Deus videt" et "deo commendo" et "deus mihi reddet". O testimonium animae naturaliter Christianae! Denique pronuntians haec non ad Capitolium, sed ad caelum respicit. Novit enim sedem dei vivi; ab illo, et inde descendit.
XVIII. [1] Sed quo plenius et impressius tam ipsum quam dispositiones eius et voluntates adiremus, adiecit instrumentum litteraturae, si qui velit de deo inquirere et inquisito invenire et invento credere et credito deservire. [2] Viros enim iustitiae innocentia dignos deum nosse et ostendere a primordio in saeculum emisit spiritu divino inundatos, quo praedicarent deum unicum esse, qui universa condiderit, qui hominem de humo struxerit hic enim est verus Prometheus , qui saeculum certis temporum dispositionibus et exitibus ordinavit, [3] exinde quae signa maiestatis suae iudicantis ediderit per imbres, per ignes, quas demerendo sibi disciplinas determinaverit, quae ignoratis et deser[i]tis et observatis his praemia destinarit, ut qui prodacto aevo isto iudicaturus sit suos cultores in vitae aeternae retributionem, profanos in ignem aeque perpetem et iugem, suscitatis omnibus ab initio defunctis et reformatis et recensitis ad utriusque meriti dispunctionem. [4] Haec et nos risimus aliquando. De vestris sumus: Fiunt, non nascuntur Christiani.
[5] Quos diximus praedicatores prophetae de officio praefandi vocantur. Voces eorum itemque virtutes, quas ad fidem divinitatis edebant, in thesauris litterarum manent, nec istae latent. Ptolemaeorum eruditissimus, quem Philadelphum supernominant, et omnis litteraturae sagacissimus, cum studio bibliothecarum Pisistratum, opinor, aemularetur, inter cetera memoriarum, quibus aut vetustas aut curiositas aliqua ad famam patrocinabatur, ex suggestu Demetri<i> Phalerei, grammaticorum tunc probatissimi, cui praefecturam mandaverat, libros a Iudaeis quoque postulavit, proprias atque vernaculas litteras, quas soli habebant. [6] Ex ipsis enim et ad ipsos semper prophetae peroraverant, scilicet ad domesticam dei gentem ex patrum gratia. Hebraei retro, qui nunc Iudaei; igitur et litterae Hebraeae et eloquium. [7] Sed ne notitia vacaret, hoc quoque a Iudaeis Ptolemaeo subscriptum est septuaginta et duobus interpretibus indultis, quos Menedemus quoque philosophus, providentiae vindex, de sententiae communione suspexit. Affirmavit haec vobis etiam Aristaeus. [8] Ita in Graecum stilum exaperta monumenta reliquit; hodie apud Serapeum Ptolemaei bibliothecae cum ipsis Hebraicis exhibentur. [9] Sed et Iudaei palam lectitant. Vectigalis libertas; vulgo aditur sabbatis omnibus. Qui audierit, inveniet deum; qui etiam studuerit intellegere, cogetur et credere.
XIX. [1] Primam instrumentis istis auctoritatem summa antiquitas vindicat; apud vos quoque religionis est instar fidem de temporibus adserere.
[F1] Auctoritatem litteris praestat antiquitas summa. Primus enim prophetes, Moyses, qui mundi conditionem et generis humani pul<lu>latione<m> et mox ultricem iniquitatis illius aevi vim cataclysmi de praeterito exorsus est per vaticinationem usque ad suam aetatem, et deinceps per res suas futurorum imagines edidit, penes quem et temporum ordo, digestus ab initio, supputationem saeculi praestitit, superior invenitur annis circiter trecentis quam ille antiquissimus penes vos Danaus in Argo<s> transvenisset. [F2] Troiano denique proelio ad mille annos ante est, unde et ipso Saturno. Secundum enim historiam Thalli, qua relatum est Bel[l]um Assyriorum et Saturnum Titanorum reges cum Iove dimicasse, ostenditur Bel[l]um CCCXX et duobus annis Iliacum exitum antecessisse. Per hunc Moysen etiam illa lex propria Iudaeis a deo missa est. [F3] Deinceps multa et alii prophetae, vetustiores litteris vestris; nam et qui ultimo cecinit, aut aliquantulo praecucurrit aut certe concurrit aetate sapientiae auctoribus, etiam latoribus legis. [F4] Cyri enim et Darii regno fuit Zacharias, quo in tempore Thales, physicorum princeps, sciscitanti Croeso nihil certum de divinitate respondit, turbatus scilicet vocibus prophetarum. Solon eidem regi finem longae vitae intuendum praedicavit, non aliter quam prophetae. [F5] Adeo respici potest tam iura vestra quam studia de lege deque divina doctrina concepisse. Quod prius est, hoc sit semen necesse est. Inde quaedam nobiscum vel prope nos habetis: [F6] De sophia amor eius philosophia vocitatus est; de prophetia adfectatio eius poeticam vaticinationem deputavit. Gloriae homines si quid invenerant, ut proprium facerent, adulteraverunt. Etiam fructibus a semine degenerare contigit.
[F7] Multis adhuc de vetustate modis consisterem divinarum litterarum, si non maior auctoritas illis ad fidem de veritatis suae viribus quam de aetatis annalibus suppetisset. Quid enim potentius patrocinabitur testimonio earum, nisi dispunctio cotidiana saeculi totius, cum dispositione<s> regnorum, cum casus urbium, cum exitus gentium, cum status temporum ita omnibus respondent, quemadmodum ante milia annorum praenuntiabantur? [F8] Unde et spes nostra, quam ridetis, animatur, et fiducia, quam praesumptionem vocatis, corroboratur. Idonea est enim recognitio praeteritorum ad disponendam fiduciam futurorum: Eadem voces praedicaverunt utramque partem, eadem litterae notaverunt. [F9] Unum est tempus apud illas, quod apud nos separari videtur. Ita omnia, quae supersunt, i<a>m probata sunt nobis, quia cum illis, quae probata sunt, tunc futuris praedicabantur. Habetis, quod sciam, et vos Sibyllam, quatinus appellatio ista verae vatis dei veri passim super ceteros, qui vaticinari videbantur, usurpata est, sicut vestrae Sibyllae nomen de veritate mentitae, quemadmodum et dei vestri.
[2] Omnes itaque substantias omnesque materias origines ordines venas veterani cuiusque stili vestri, gentes etiam plerasque et urbes insignes historiarum et canas memoriarum, ipsas denique effigies litterarum, indices custodesque rerum, et puto adhuc minus dicimus ipsos, inquam, deos vestros, ipsa templa et oracula et sacra unius interim prophetae scrinium saeculis vincit, in quo videtur thesaurus collocatus totius Iudaici sacramenti et inde iam nostri. [3] Si quem audistis interim Moysen, Argivo Inacho pariter aetate est; quadringentis paene annis nam et septem minus Danaum, et ipsum apud vos vetustissimum, praevenit; mille circiter cladem Priami antecedit; possem etiam dicere quingentis amplius et Homerum, habens quos sequar. [4] Ceteri quoque prophetae etsi Moysi postumant, extremissimi tamen eorum non retrosiores reprehenduntur primoribus vestris sapientibus et legiferis et historicis?
[5] Haec quibus ordinibus probari possint, non tam difficile est nobis exponere quam enorme, nec arduum, sed interim longum. Multis instrumentis cum digitorum supputariis gesticulis adsidendum est; reseranda antiquissimarum etiam gentium archiva, Aegyptiorum Chaldaeorum Phoenicum; [6] advocandi municipes eorum, per quos notitia subministrata est, ali[o]qui[n] Manethon Aegyptius et Berosus Chaldaeus, sed et Hieromus Phoenix, Tyri[i] rex; sectatores quoque ipsorum Mendesius Ptolemaeus et Menander Ephesius et Demetrius Phalereus et rex Iuba et Apion et Thallus et, si quis istos aut probat aut revincit, Iudaeus Iosephus, antiquitatum Iudaicarum vernaculus vindex; [7] Graecorum etiam censuales conferendi, et quae quando sint gesta, [a]ut concatenationes temporum aperiantur, per quae luceant annalium numeri; peregrinandum est in historias et litteras orbis. Et tamen quasi partem iam probationis intulimus, cum per quae probari possint, adspersimus. [8] Verum differre praestat, vel ne minus persequamur festinando vel diutius evagemur persequendo.
XX. [1] Plus iam offerimus pro ista dilatione: Maiestatem scripturarum, si non vetustate divinas probamus, si dubitatur antiquitas. Nec hoc tardius aut aliunde discendum; coram sunt quae docebunt: Mundus et saeculum et exitus. [2] Quicquid agitur, praenuntiabatur; quicquid videtur, audiebatur. Quod terrae vorant urbes, quod insulas maria fraudant, quod externa atque interna bella dilaniant, quod regnis regna compulsant, quod fames et lues et locales quaeque clades et frequentiae plerumque mortium vastant, quod humiles sublimitate, sublimes humilitate mutantur, [3] quod iustitia rarescit, iniquitas increbrescit, bonarum omnium disciplinarum cura torpescit, quod etiam officia temporum et elementorum munia exorbitant, quod et monstris et portentis naturalium forma turbatur, providenter scripta sunt. Dum patimur, leguntur; dum recognoscimus, probantur. Idoneum, opinor, testimonium divinitatis veritas divinationis. [4] Hinc igitur apud nos futurorum quoque fides tuta est, iam scilicet probatorum, quia cum illis, quae cottidie probantur, praedicebantur: Eaedem voces sonant, eaedem litterae notant, idem spiritus pulsat, unum tempus est divinationi futura praefanti; [5] apud homines, si forte, distinguitur, dum expungitur, dum ex futuro praesens, dehinc ex praesenti praeteritum deputatur. Quid delinquimus, oro vos, futura quoque credentes, qui iam didicimus illi per duos gradus credere?
XXI. [1] Sed quoniam edidimus antiquissimis Iudaeorum instrumentis sectam istam esse suffultam, quam aliquanto novellam, ut Tiberiani temporis, plerique sciunt profitentibus nobis quoque, fortasse an hoc nomine de statu eius retractetur, quasi sub umbraculo insignissimae religionis, certe licitae, aliquid propriae praesumptionis abscondat, [2] vel quia praeter aetatem neque de victus exceptionibus neque de solemnitatibus dierum neque de ipso signaculo corporis neque de consortio nominis cum Iudaeis agimus, quod utique oporteret, si eidem deo manciparemur. [3] Sed et vulgus iam scit Christum ut hominum aliquem, qualem Iudaei indicaverunt: quo facilius quis nos hominis cultores existimaverit. Verum neque de Christo erubescimus, cum sub nomine eius deputari et damnari iuvat, neque de deo aliter praesumimus. Necesse est igitur pauca de Christo ut deo.
[4] Totum Iudaeis erat apud deum gratia, ubi et insignis iustitia et fides originalium auctorum. Unde illis et generis magnitudo et regni sublimitas floruit et tanta felicitas, ut de dei vocibus, quibus edocebantur, de promerendo deo et non offendendo praemonerentur. [5] Sed quanta deliquerint, fiducia patrum inflati ad declinandum, derivantes a disciplina in profanum modum, etsi ipsi non confiterentur, probaret exitus hodiernus ipsorum. Dispersi, palabundi, et soli et caeli sui extorres vagantur per orbem sine homine, sine deo rege, quibus nec advenarum iure terram patriam saltim vestigio salutare conceditur. [6] Cum haec illis sanctae voces praeminarentur, eadem semper omnes ingerebant fore, uti sub extimis curriculis saeculi ex omni iam gente et populo et loco cultores sibi allegeret deus multo fideliores, in quos gratiam transferret, pleniorem quidem ob disciplinae auctioris capacitatem.
[7] Venit igitur qui ad reformandam et illuminandam eam venturus a deo praenuntia<ba>tur, Christus ille filius dei. Huius igitur gratiae disciplinaeque arbiter et magister, illuminator atque deductor generis humani filius dei adnuntiabatur non quidem ita genitus, ut erubescat in filii nomine aut de patris semine. [8] Non de sororis incesto nec de stupro filiae aut coniugis alienae deum patrem passus est squamatum aut cornutum aut plumatum, amatorem in auro conversum Danaidis. Iovis ista sunt numina vestra. [9] Ceterum dei filius nullam de impudicitia habet matrem; etiam quam videtur habere, non nupserat. Sed prius substantiam edisseram, et ita nativitatis qualitas intellegetur.
[10] Iam ediximus deum universitatem hanc mundi verbo et ratione et virtute molitum. Apud vestros quoque sapientes λόγον , id est sermonem atque rationem, constat artificem videri universitatis. Hunc enim Zeno determinat factitatorem, qui cuncta in dispositione formaverit; eundem et fatum vocari et deum et animum Iovis et necessitatem omnium rerum. Haec Cleanthes in spiritum congerit, quem permeatorem universitatis affirmat. [11] Et nos autem sermoni atque rationi itemque virtuti, per quae omnia molitum deum ediximus, propriam substantiam spiritum inscribimus, cui et sermo insit pronuntianti et ratio adsit disponenti et virtus praesit perficienti. Hunc ex deo prolatum didicimus et prolatione generatum et idcirco filium dei et deum dictum ex unitate substantiae; nam et deus spiritus. [12] Et cum radius ex sole porrigitur, portio ex summa; sed sol erit in radio, quia solis est radius nec separatur substantia sed extenditur, [ita de spiritu spiritus et de deo deus] ut lumen de lumine accensum. Manet integra et indefecta materia[e] matrix, etsi plures inde traduces qualitatis mutueris. [13] Ita et quod de deo profectum est, deus et dei filius et unus ambo; ita et de spiritu spiritus et de deo deus modulo alter[num], numerum gradu, non statu fecit, et a matrice non recessit, sed excessit. [14] Iste igitur dei radius, ut retro semper praedicabatur, delapsus in virginem quandam et in utero eius caro figuratus nascitur homo deo mixtus. Caro spiritu instructa nutritur adolescit affatur docet operatur et Christus est. Recipite interim hanc fabulam similis est vestris , dum ostendimus, quomodo Christus probetur et qui penes vos eiusmodi fabulas aemulas ad destructionem veritatis istius [modi] praeministraverint.
[15] Sciebant et Iudaei venturum esse Christum, scilicet quibus prophetae loquebantur. Nam et nunc adventum eius expectant, nec alia magis inter nos et illos compulsatio est, quam quod iam venisse non credunt. Duobus enim adventibus eius significatis, primo, qui iam expunctus est in humilitate condicionis humanae, secundo, qui concludendo saeculo imminet in sublimitate divinitatis exsertae, primum non intellegendo secundum, quem manifestius praedicatum sperant, unum existimaverunt. [16] Ne enim intellegerent pristinum, credituri, si intellexissent, et consecuturi salutem, si credidissent, meritum fuit delictorum. Ipsi legunt ita scriptum multatos se sapientia et intellegentia et oculorum et aurium fruge.
[17] Quem igitur hominem solummodo praesumpserant de humilitate, sequebatur, uti magum aestimarent de potestate, cum ille verbo daemonia de hominibus excuteret, caecos reluminaret, leprosos purgaret, paralyticos restringeret, mortuos denique verbo redderet vitae, elementa ipsa famularet compescens procellas et freta ingrediens, ostendens se esse verbum dei id est LOGON illud primordiale, primogenitum, virtute et ratione comitatum et spiritu fultum, eundem qui verbo omnia et faceret et fecisset. [18] Ad doctrinam vero eius, qua revincebantur, magistri primoresque Iudaeorum ita exasperabantur, maxime quod ingens ad eum multitudo deflecteret, ut postremo oblatum Pontio Pilato, Syriam tunc ex parte Romana procuranti, violentia suffragiorum in crucem [Iesum] dedi sibi extorserint. Praedixerat et ipse ita facturos; parum, si non et prophetae retro. [19] Et tamen suffixus multa mortis illius propria ostendit insignia. Nam spiritum cum verbo sponte dimisit praevento carnificis officio. Eodem momento dies medium orbem signante sole subducta est. Deliquium utique putaverunt qui id quoque super Christo praedicatum non scierunt. Et tamen eum mundi casum relatum in arcanis vestris habetis. [20] Tunc Iudaei detractum et sepulcro conditum magna etiam militari manu custodiae diligentia circumsederunt, ne, quia praedixerat tertia die resurrecturum se a morte, discipuli furto amoliti cadaver fallerent suspectos. [21] Sed ecce tertia die concussa repente terra et mole revoluta, quae obstruxerat sepulcrum, et custodia pavore disiecta, nullis apparentibus discipulis, nihil in sepulcro repertum est praeterquam exuviae sepulti. [22] Nihilominus tamen primores, quorum intererat et scelus divulgare et populum vectigalem et famularem sibi a fide revocare, subreptum a discipulis iactitaverunt. Nam nec ille se in vulgus eduxit, ne impii errore liberarentur, ut et fides, non mediocri praemio destinata, difficultate constaret. [23] Cum discipulis autem quibusdam apud Galilaeam, Iudaeae regionem, ad quadraginta dies egit docens eos quae docerent. Dehinc ordinatis eis ad officium praedicandi per orbem circumfusa nube in caelum est receptus multo verius quam apud vos adseverare de Romulo Proculi solent.
[24] Ea omnia super Christo Pilatus, et ipse iam pro sua conscientia Christianus, Caesari tunc Tiberio nuntiavit sed et Caesares credidissent super Christo, si aut Caesares non essent necessarii saeculo, aut si et Christiani potuissent esse Caesares. [25] Discipuli quoque diffusi per orbem ex praecepto magistri dei paruerunt, qui et ipsi a Iudaeis insequentibus multa perpessi utique pro fiducia veritatis libenter Romae postremo per Neronis saevitiam sanguinem Christianum seminaverunt.
[26] Sed monstrabimus vobis idoneos testes Christi ipsos illos, quos adoratis. Multum est, si eos adhibeam, ut credatis Christianis, propter quos non creditis Christianis. [27] Interim hic est ordo nostrae institutionis, hunc edidimus et sectae et nominis censum cum suo auctore. Nemo iam infamiam incutiat, nemo aliud existimet, quia nec fas est ulli de sua religione mentiri. Ex eo enim, quod aliud a se coli dicit quam colit, negat quod colit, et culturam et honorem in alterum transfert et transferendo iam non colit, quod negavit. [28] Dicimus et palam dicimus et vobis torquentibus lacerati et cruenti vociferamur: "Deum colimus per Christum". Illum hominem putate; per eum et in eo se cognosci et coli deus vult.
[29] Ut Iudaeis respondeamus, et ipsi deum per hominem Moysen colere didicerunt; ut Graecis occurram, Orpheus Pieriae, Musaeus Athenis, Melamp[h]us Argis, Trophonius Boeotiae initiationibus homines obligaverunt; ut ad vos quoque dominatores gentium adspiciam, homo fuit Pompilius Numa, qui Romanos operosissimis superstitionibus oneravit. [30] Licuerit et Christo commentari divinitatem, rem propriam, non qua rupices et adhuc feros homines multitudini tot numinum demerendorum attonitos efficiendo ad humanitatem temperaret, quod Numa, sed qu[i]a iam expolitos et ipsa urbanitate deceptos in agnitionem veritatis ocularet. [31] Quaerite igitur, si vera est ista divinitas Christi, si ea est, qua cognita ad bonum quis reformatur, sequitur ut falsae renuntietur, comperta inprimis illa omni ratione, quae delitiscens sub nominibus et imaginibus mortuorum quibusdam signis et miraculis et oraculis fidem divinitatis operatur.
XXII. [1] Atque adeo dicimus esse substantias quasdam spiritales. Nec novum nomen est; sciunt daemones philosophi Socrate ipso ad daemonii arbitrium exspectante. Quidni? Cum et ipsi daemonium a pueritia adhaesisse dicatur, dehortatorium plane a bono. [2] Omnes sciunt poetae; etiam vulgus indoctum in usu<m> maledicti frequentat. Nam et Satanan, principem huius mali generis, proinde de propria conscientia animae eadem exsecramenti voce pronuntiat. Angelos quoque etiam Plato non negavit. Utriusque nominis testes esse vel magi adsunt. [3] Sed quomodo de angelis quibusdam sua sponte corruptis corruptior gens daemonum evaserit, damnata a deo cum generis auctoribus et cum eo, quem diximus, principe, apud litteras sanctas ordo cognoscitur. [4] Nunc de operatione eorum satis erit exponere.
Operatio eorum est hominis eversio; sic malitia spiritalis a primordio auspicata est in hominis exitium. Itaque corporibus quidem et valetudines infligunt et aliquos casus acerbos, animae vero repentinos et extraordinarios per vim excessus. [5] Suppetit illis ad utramque substantiam hominis adeundam subtilitas et tenuitas sua. Multum spiritalibus viribus licet, ut invisibiles et insensibiles in effectu potius quam in actu suo appareant, si poma, si fruges nescio quod aurae latens vitium in flore praecipitat, in germine exanimat, in pubertate convulnerat, ac si caeca ratione temptatus aer pestilentes haustus suos offundit. [6] Eadem igitur obscuritate contagionis adspiratio daemonum et angelorum mentis quoque corruptelas agit furoribus et amentiis foedis aut saevis libidinibus cum erroribus variis, quorum iste potissimus, quo deos istos captis et circumscriptis hominum mentibus commendat, ut et sibi pabula propria nidoris et sanguinis procuret simulacris imaginibus oblata. [7] Et quae illi accuratior pascua est, quam <ut> hominem e cogitatu verae divinitatis avertat praestigiis falsis? Quas et ipsas quomodo [ut] operetur expediam.
[8] Omnis spiritus ales est: hoc angeli et daemones. Igitur momento ubique sunt. Totus orbis illis locus unus est; quid ubi geratur tam facile sciunt quam adnuntiant. Velocitas divinitas creditur, quia substantia ignoratur. Sic et auctores interdum videri volunt eorum, quae adnuntiant; et sunt plane malorum nonnumquam, bonorum tamen numquam. [9] Dispositiones etiam dei et tunc prophetis contionantibus excerpunt et nunc lectionibus resonantibus carpunt. Ita et hinc sumentes quasdam temporum sortes aemulantur divinitatem, dum furantur divinationem. [10] In oraculis autem quo ingenio ambiguitates temperent in eventus, sciunt Croesi, sciunt Pyrrhi. Ceterum testudinem decoqui cum carnibus pecudis Pythius eo modo renuntiavit, quo supra diximus: momento apud Lydiam fuerat. Habentes de incolatu aeris et de vicinia siderum et de commercio nubium caelestes sapere paraturas, ut et pluvias, quas iam sentiunt, repromittant. [11] Benefici plane et circa curas valetudinum. Laedunt enim primo, dehinc remedia praecipiunt ad miraculum nova sive contraria; post quae desinunt laedere, et curasse creduntur.
[12] Quid ergo de ceteris ingeniis vel etiam viribus fallaciae spiritalis edisseram, phantasmata Castorum et aquam cribro gestatam et navem cingulo promotam et barbam tactu irrufatam, ut numina lapides crederentur, ut deus verus non quaereretur?
XXIII. [1] Porro si et magi phantasmata edunt et iam defunctorum infamant animas, si pueros in eloquium oraculi elidunt, si multa miracula circulatoriis praestigiis ludunt, si et somnia immittunt, habentes semel invitatorum angelorum et daemonum adsistentem sibi potestatem, per quos et caprae et mensae divinare consuerunt: quanto magis ea potestas de suo arbitrio et pro suo negotio studeat totis viribus operari quod alienae praestat negotiationi! [2] Aut si eadem et angeli et daemones operantur, quae et dei vestri, ubi est ergo praecellentia divinitatis, quam utique superiorem omni potestate credendum est? Non ergo dignius praesumetur ipsos esse, qui se deos faciant, cum eadem edant, quae faciant deos credi, quam pares angelis et daemonibus deos esse? [3] Locorum differentia distinguitur, opinor, ut a templis deos existimetis, quos alibi deos non dicitis, ut aliter dementire videatur qui sacras turres pervolat, aliter qui tecta viciniae transilit, et alia vis pronuntietur in eo, qui genitalia vel lacertos, alia <in eo>, qui sibi gulam prosecat. Compar[a] exitus furoris et una ratio est instigationis.
[4] Sed hactenus verba; iam hinc demonstratio rei ipsius, qua[m] ostendemus unam esse utriusque nominis qualitatem. Edatur hic aliqui ibidem sub tribunalibus vestris, quem daemone agi constet; iussus a quolibet Christiano loqui spiritus ille tam se daemonem confitebitur de vero quam alibi deum de falso. [5] Aeque producatur aliquis ex his, qui de deo pati existimantur, qui aris inhalantes numen de nidore concipiunt, qui ructando curantur, qui anhelando praefantur. [6] Ista ipsa Virgo Caelestis, pluviarum pollicitatrix, ipse iste Aesculapius, medicinarum demonstrator, alia die morituris socordio et t<h>anatio et asclepiodoto <vitae> subministrator, nisi se daemones confessi fuerint, Christiano mentiri non audentes, ibidem illius Christiani procacissimi sanguinem fundite!
[7] Quid isto opere manifestius? Quid hac probatione fidelius? Simplicitas veritatis in medio est; virtus illi sua adsistit; nihil suspicari licebit. Magia aut aliqua eiusmodi fallacia fieri [dictis non] dicetis, si oculi vestri et aures permiserint vobis. [8] Quid autem inici potest adversus id, quod ostenditur nuda sinceritate? Si altera parte vere dei sunt, cur sese daemonia mentiuntur? An ut nobis obsequantur? Iam ergo subiecta est Christianis divinitas vestra; nec divinitas deputanda est, quae subdita est homini et, si quid ad dedecus facit, aemulis suis. [9] Si altera parte daemones sunt vel angeli, cur se alibi pro deis agere respondent? Nam sicut illi, qui dei habentur, daemones se dicere noluissent, si vere dei essent, scilicet ne se de maiestate deponerent, ita et isti, quos directo daemonas nostis, non auderent alibi pro deis agere, si aliqui omnino dei essent, quorum nominibus utuntur; vererentur enim abuti maiestatem superiorum sine dubio et timendorum. [10] Adeo nulla est divinitas ista, quam tenetis, quia, si esset, neque a daemoniis affectaretur in confessione neque a deis negaretur. Cum ergo utraque pars concurrit in confessionem deos esse <se> negans, agnoscite unum genus esse, id est daemonas [verum] utrobique.