Apologeticum (page 4)

Tertullien · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : thelatinlibrary.com · 6 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

[11] Iam deos quaerite; quos enim praesumpseratis, daemonas esse cognoscitis. Eadem vero opera nostra ab eisdem deis vestris non tantum hoc detegentibus, quod neque ispi dei sint neque ulli alii, etiam illud in continenti cognoscitis, qui[d] sit vere deus, et an ille et an unicus, quem Christiani profitemur, et an ita credendus colendusque, ut fides, ut disciplina disposita est Christianorum. [12] Dicent ibidem et quis ille "Christus cum sua fabula", si homo communis condicionis, si magus, si post mortem de sepulchro a discipulis subreptus, si nunc denique penes inferos, si non in caelis potius et inde venturus cum totius mundi motu, cum orbis horrore, cum planctu omnium, sed non Christianorum, ut dei virtus et dei spiritus et sermo et sapientia et ratio, et dei filius. [13] Quodcumque ridetis, rideant et illi vobiscum; negent Christum omnem ab aevo animam restituto corpore iudicaturum, dicant hoc pro tribunali, si forte, Minoen et Rhadamanthum secundum consensum Platonis et poetarum hoc esse sortitos. [14] Suae saltim ignominiae et damnationis notam refutent: Renu[nti]ant se immundos spiritus esse, quod vel ex pabulis eorum, sanguine et fumo et putidis rogis pecorum, et impuratissimis linguis ipsorum vatum intellegi debuit; renuant ob malitiam praedamnatos se in eundem iudicii diem cum omnibus cultoribus et operationibus suis.

[15] Atquin omnis haec nostra in illos dominatio et potestas de nominatione Christi valet et de commemoratione eorum, quae sibi a deo per arbitrum Christum imminentia exspectant. Christum timentes in deo et deum in Christo subiciuntur servis dei et Christi. [16] Ita de contactu deque afflatu nostro, contemplatione et repraesentatione ignis illius correpti etiam de corporibus nostro imperio excedunt inviti et dolentes et vobis praesentibus erubescentes. [17] Credite illis, cum verum de se loquuntur, qui mentientibus creditis! Nemo ad suum dedecus mentitur, quin potius ad honorem. Magis fides proxima est adversus semetipsos confitentes quam pro semetipsis negantes. [18] Haec denique testimonia deorum vestrorum Christianos facere consuerunt; quam plurimum illis credendo in Christo deum credimus. Ipsi litterarum nostrarum fidem accendunt, ipsi spei nostrae fidentiam aedificant. [19] Colitis illos, quod sciam, etiam de sanguine Christianorum. Nollent itaque vos tam fructuosos, tam officiosos sibi amittere, vel ne a vobis quandoque [a] Christianis, fugentur, si illis sub Christiano volente vobis veritatem probare, mentiri liceret.

XXIV. [1] Omnis ista confessio illorum, qua se deos negant esse quaque non alium deum respondent praeter unum, cui nos mancipamur, satis idonea est ad depellendum crimen laesae maxime Romanae religionis. Si enim non sunt dei pro certo, nec religio pro certo est; si religio non est, quia nec dei, pro certo, nec nos pro certo rei sumus laesae religionis. [2] At e contrario in vos exprobratio resultabit, qui mendacium colentes veram religionem veri dei non modo neglegendo, quin insuper expugnando, in verum committitis crimen verae irreligiositatis.

[3] Nunc ut constaret illos deos esse, nonne conceditis de aestimatione communi aliquem esse sublimiorem et potentiorem, velut principem mundi perfectae [peritiae] maiestatis? Nam et sic plerique disponunt divinitatem, ut imperium summae dominationis esse penes unum, officia eius penes multos velint, ut Plato Iovem magnum in caelo comitatum exercitu describit deorum pariter et daemonum; itaque oportere et procurantes et praefectos et praesides pariter suspici. [4] Et tamen quod facinus admittit, qui magis ad Caesarem promerendum et opera<m> et spem suam transfert nec appellationem dei, ita ut imperatoris, in ali<o> quam principe confitetur, cum capitale esse iudicetur alium praeter Caesarem et dicere et audire? [5] Colat alius deum, alius Iovem; alius ad caelum manus supplices tendat, alius ad aram Fidei manus; alius (si hoc putatis) nubes numeret orans, alius lacunaria; alius suam animam deo suo voveat, alius hirci. [6] Videte enim, ne et hoc ad irreligiositatis elogium concurrat, adimere libertatem religionis et interdicere optionem divinitatis, ut non liceat mihi colere quem velim, sed cogar colere quem nolim. Nemo se ab invito coli volet, ne homo quidem.

[7] Atque adeo et Aegyptiis permissa est tam vanae superstitionis potestas avibus et bestiis consecrandis et capite damnandi qui aliquem huiusmodi deum occideri<n>t. [8] Unicuique etiam provinciae et civitati suus deus est, ut Syriae Atargatis, ut Arabiae Dusares, ut Norici<s> Belenus, ut Africae Caelestis, ut Mauritaniae reguli sui. Romanas, ut opinor, provincias edidi, nec tamen Romanos deos earum, quia Romae non magis coluntur quam qui per ipsam quoque Italiam municipali consecratione censentur: Casi[a]niensium Deluentinus, Narnensium Visidianus, A[e]sculanorum Ancharia, Volsiniensium Nortia, Ocriculanorum Valentia, Sutrinorum Hostia; Faliscorum in honorem patris Curris et accepit cognomen Iuno. [9] Sed nos soli arcemur a religionis proprietate. Laedimus Romanos nec Romani habemur, qui non Romanorum deum colimus. [10] Bene quod omnium deus est, cuius, velimus ac nolimus, omnes sumus. Sed apud vos quodvis colere ius est praeter deum verum, quasi non hic magis omnium sit deus, cuius omnes sumus.

XXV. [1] Satis quidem mihi videor probasse de falsa et vera divinitate, cum demonstravi, quemadmodum probatio consistat, non modo disputationibus, nec argumentationibus, sed ipsorum etiam testimoniis, quos deos creditis, ut nihil iam ad hanc causam sit retractandum. [2] Quoniam tamen Romani nominis proprie menti<o> occurrit, non omittam congressionem, quam provocat illa praesumptio dicentium Romanos pro merito religiositatis diligentissimae in tantum sublimitatis elatos, ut orbem occuparint, et adeo deos esse, ut praeter ceteros floreant qui illis officium praeter ceteros faciant. [3] Scilicet ista merces Romano nomini a Romanis deis pro gratia expensa est: Sterculus et Mutunus et Larentina provexit imperium. Peregrinos enim deos non putem extraneae genti magis fa<cgt;tum voluisse quam suae et patrium solum, in quo nati, adulti, nobilitati sepultique sunt, transfretanis dedisse.

[4] Viderit Cybele, si urbem Romanam ut memoriam Troiani generis adamavit, vernaculi sui scilicet, adversus Achivorum arma protecti, si ad ultores transire prospexit, quo<s> sciebat Graeciam Phrygiae debellatorem subacturos. [5] Itaque maiestatis suae in urbem collatae grande documentum nostra etiam aetate proposuit, cum M. Aurelio apud Sirmium rei publicae exempto die sexto decimo Kalendarum Aprilium archigallus ille sanctissimus die nono Kalendarum earundem, quo sanguinem impurum lacertos quoque castrando libabat, pro salute imperatoris Marci iam intercepti solita aeque imperia mandavit. [6] O nuntios tardos, o somniculosa diplomata, quorum vitio excessum imperatoris non ante Cybele cognovit, ne deam talem riderent Christiani!

[7] Sed non statim et Iuppiter Cretam suam Romanis fascibus concuti sineret, oblitus antrum illud Idaeum et aera Corybantia et iocundissimum illic nutricis suae odorem. Nonne omni Capitolio tumulum illum suum praeposuisset, ut ea potius orbi terra[e] praecelleret, quae cineres Iovis texit? [8] Vellet <et> Iuno Punicam urbem "posthabita Samo" dilectam ab Aeneadarum utique gente deleri? Quod sciam:

Misera illa "coniu<n>x Iovis et soror" adversus fata non valuit! Plane "fato stat Iuppiter ipse". [9] Nec tantum tamen honoris fatis Romani dicaverunt dedentibus sibi Carthaginem adversus destinatum votumque Iunonis, quantum prostitutissimae lupae La[u]rentinae.

[10] Plures deos vestros regnasse certum est. Igitur si conferendi imperii tenent potestatem cum ipsi regnarent, a quibus acceperant eam gratiam? Quem coluerat Saturnus et Iuppiter? Aliquem, opinor, Sterculum. Sed postea Romani cum indigitamentis suis. [11] Etiam si qui non regnaverunt, tamen regnabantur ab aliis nondum cultoribus suis, ut qui nondum dei habebantur. Ergo aliorum est regnum dare, quia regnabatur multo ante quam isti dei inciderentur.

[12] Sed quam vanum est fastigium Romani nominis religiositatis meritis deputare, cum post imperium sive adhuc regnum religio profecerit, age iam, rebus religio profecerit. Nam, etsi a Numa concepta est curiositas superstitiosa, nondum tamen aut simulacris aut templis res divina apud Romanos constabat. [13] Frugi religio et pauperes ritus et nulla Capitolia certantia ad caelum, sed temeraria de caespite altaria, et vasa adhuc Samia, et nidor exil[l]is et deus ipse nusquam. Nondum enim tunc ingenia Graecorum atque Tuscorum fingendis simulacris urbem inundaverant. Ergo non ante religiosi Romani quam magni, ideoque non ob hoc magni, quia religiosi.

[14] Atquin quomodo ob religionem magni, quibus magnitudo de irreligiositate provenit? Ni fallor enim, omne regnum vel imperium bellis quaeritur et victoriis propagatur. Porro bella et victoriae captis et eversis plurimum urbibus constant. Id negotium sine deorum iniuria non est; eaedem strages moenium et templorum, pares caedes civium et sacerdotum nec dissimiles rapinae sacrarum divitiarum et profanarum. [15] Tot igitur sacrilegia Romanorum quot tropaea, tot <de> deis quot de gentibus triumphi, tot manubiae quot manent adhuc simulacra captivorum deorum. [16] Et ab hostibus ergo suis sustinent adorari et illis "imperium sine fine" decernunt, quorum magis iniurias quam adulationes remunerasse debuerant. Sed qui nihil sentiunt, tam impune laeduntur quam frustra coluntur. [17] Certe non potest fidei convenire, ut religionis meritis excrevisse videantur qui, ut suggessimus, religionem aut laedendo creverunt aut crescendo laeserunt. Etiam illi, quorum regna conflata sunt in imperii Romanii summam, cum ea amitterent, sine religionibus non fuerunt.

XXVI. [1] Videte igitur, ne ille regna dispenset cuius est et orbis qui regnatur et homo ipse qui regnat; ne ille vices dominationum ipsis temporibus in saeculo ordinarit, qui ante omne tempus fuit et saeculum corpus temporum fecit; ne ille civitates extollat aut deprimat, sub quo fuit sine civitatibus aliquando gens hominum! [2] Quid erratis? Prior est quibusdam deis suis silvestris Roma; ante regnavit quam tantum ambitum Capitolii extrueret[ur]. Regnaverant et Babylonii ante pontifices et Medi ante quindecimviros et Aegyptii ante Salios et Assyrii ante Lupercos et Amazones ante virgines Vestales. [3] Postremo si Romanae religiones regna praestant, numquam retro Iudaea regnasset despectrix communium istarum divinitatum, cuius et deum victimis et templum donis et gentem foederibus aliquamdiu, Romani, honorastis, numquam dominaturi eius, si non deliquisset ultimo in Christum.

XXVII. [1] Satis haec adversus intentationem laesae divinitatis, quo non videamur laedere eam, quam ostendimus non esse. Igitur provocati ad sacrificandum obstruimus gradum pro fide conscientiae nostrae, qua certi sumus, ad quos ista perveniant officia sub imaginum prostitutione et humanorum nominum consecratione. [2] Sed quidam dementiam existimant, quod, cum possimus et sacrificare in praesenti et illaesi abire manente apud animum proposito, obstinationem saluti praeferamus. [3] Datis scilicet consilium, quo vobis abutamur; sed agnoscimus, unde talia suggerantur, quis totum hoc agitet, et quomodo nunc astutia suadendi, nunc duritia saeviendi ad constantiam nostram deiciendam operetur: [4] Ille scilicet spiritus daemonicae et angelicae paraturae, qui noster ob divortium aemulus et ob dei gratiam invidus, de mentibus vestris adversus nos proeliatur occulta inspiratione modulatis et subornatis ad omnem, quam in primordio exorsi sumus, et iudicandi perversitatem et saeviendi iniquitatem.

[5] Nam licet subiecta sit nobis tota vis daemonum et eiusmodi spirituum, ut nequam tamen [et] servi metu nonnumquam contumaciam miscent et laedere gestiunt quos alias verentur; odium enim etiam timor spirat, [6] praeterquam et desperata condicio eorum ex praedamnatione solatium reputat fruendae interim malignitatis de poenae mora. Et tamen apprehensi subiguntur et condicioni suae succidunt, et quos de longinquo oppugnant, de proximo obsecrant. [7] Itaque, cum vice rebellantium ergastulorum sive carcerum vel metallorum vel hoc genus poenalis servitutis erumpunt adversus nos, in quorum potestate sunt, certi et impares se esse et hoc magis perditos, ingratis resistimus ut aequales et repugnamus perseverantes in eo, quod oppugnant et illos numquam magis detriumphamus quam cum pro fideli obstinatione damnamur.

XXVIII. [1] Quoniam autem facile iniquum videretur liberos homines invitos urgeri ad sacrificandum nam et alias divinae rei faciundae libens animus indicitur , certe ineptum existimaretur, si quis ab alio cogeretur ad honorem deorum, quos ultro sui causa placare deberet, ne prae manu esset iure libertatis dicere: "Nolo mihi Iovem propitium; tu quis es? Me conveniat Ianus iratus ex qua velit fronte; quid tibi mecum est?" [2] Formati estis ab isdem utique spiritibus, uti nos pro salute imperatoris sacrificare cogatis, et imposita est tam vobis necessitas cogendi quam nobis obligatio periclitandi.

[3] Ventum est igitur ad secundum titulum laesae augustioris maiestatis, siquidem maiore formidine et callidiore timiditate Caesarem observatis quam ipsum de Olympo Iovem. Et merito, si sciatis. Quis enim ex viventibus quilibet non mortuo potior? [4] Sed nec hoc vos ratione facitis potius quam respectu praesentaneae potestatis; adeo et in isto irreligiosi erga deos vestros deprehendemini, cum plus timoris humano dominio dicatis. Citius denique apud vos per omnes deos quam per unum genium Caesaris peieratur.

XXIX. [1] Constet igitur prius, si isti, quibus sacrificatur, salutem imperatoribus vel cuilibet homini impertire possunt, et ita nos crimini maiestatis addicite, si angeli aut daemones substantia pessimi spiritus beneficium aliquod operantur, si perditi conservant, si damnati liberant, si denique, quod in conscientia vestra est, mortui vivos tuentur. [2] Nam utique suas primo statuas et imagines et aedes tuerentur, quae, ut opinor, Caesarum milites excubiis salva praestant. Puto autem, eae ipsae materiae de metallis Caesarum veniunt, et tota templa de nutu Caesaris constant. [3] Multi denique dei habuerunt Caesarem iratum; facit ad causam, si et propitium, cum illis aliquid liberalitatis aut privilegii confert. Ita qui sunt in Caesaris potestate, cuius et toti sunt, quomodo habebunt salutem Caesaris in potestate, ut eam praestare posse videantur, quam facilius ipsi a Caesare consequantur?

[4] Ideo ergo committimus in maiestatem imperatorum, quia illos non subicimus rebus suis, quia non ludimus de officio salutis ipsorum, qui eam non putamus in manibus esse plumbatis! [5] Sed vos irreligiosi, qui eam quaeritis ubi non est, petitis a quibus dari non potest, praeterito eo, in cuius est potestate, insuper eos debellatis, qui eam sciunt petere, qui etiam possunt impetrare, dum sciunt petere!

XXX. [1] Nos enim pro salute imperatorum deum invocamus aeternum, deum verum, deum vivum, quem et ipsi imperatores propitium sibi praeter ceteros malunt. Sciunt, quis illis dederit imperium; sciunt, qua homines, quis et animam; sentiunt eum esse deum solum, in cuius solius potestate sint, a quo sint secundi, post quem primi, ante omnes et super omnes deos. Quidni? Cum super omnes homines, qui utique vivunt et mortuis antistant. [2] Recogitant quousque vires imperii sui valeant, et ita deum intellegunt; adversus quem valere non possunt, per eum valere se cognoscunt. Caelum denique debellet imperator, caelum captivum triumpho suo invehat, caelo mittat excubias, caelo vectigalia imponat! Non potest. [3] Ideo magnus est, quia caelo minor est; illius enim est ipse, cuius et caelum est et omnis creatura. Inde est imperator, unde et homo antequam imperator; inde potestas illi, unde et spiritus. [4] Illuc suspicientes Christiani manibus expansis, quia innocuis, capite nudo, quia non erubescimus, denique sine monitore, quia de pectore oramus, precantes sumus semper pro omnibus imperatoribus vitam illis prolixam, imperium securum, domum tutam, exercitus fortes, senatum fidelem, populum probum, orbem quietum, quaecumque hominis et Caesaris vota sunt. [5] Haec ab alio orare non possum quam a quo me scio consecuturum, quoniam et ipse est, qui solus praestat, et ego sum, cui impetrare debetur, famulus eius, qui eum solus observo, qui propter disciplinam eius occidor, qui ei offero opimam et maiorem hostiam, quam ipse mandavit, orationem de carne pudica, de anima innocenti, de spiritu sancto profectam, [6] non grana turis unius assis, Arabicae arboris lacrimas, nec duas meri guttas, nec sanguinem reprobi bovis mori optantis, et post omnia inquinamenta etiam conscientiam spurcam: ut mirer, cum hostiae probantur penes vos a vitiosissimis sacerdotibus, cur [quibus] praecordia potius victimarum quam ipsorum sacrificantium examinentur.

[7] Sic itaque nos ad deum expansos ungulae fodiant, cruces suspendant, ignes lambant, gladii guttura detruncent, bestiae insiliant: paratus est ad omne supplicium ipse habitus orantis Christiani. Hoc agite, boni praesides, extorquete animam deo supplicantem pro imperatore! Hic erit crimen, ubi veritas et dei devotio est!

XXXI. [1] Adolati nunc sumus imperatori et mentiti vota, quae diximus, ad evadendam scilicet vim? Plane proficit ista fallacia; admittitis nos enim probare quodcumque defendimus. Qui ergo putaveris nihil nos de salute Caesarum curare, inspice dei voces, litteras nostras, quas neque ipsi supprimimus et plerique casus ad extraneos transferunt. [2] Scitote ex illis praeceptum esse nobis ad redundantiam benignitatis etiam pro inimicis deum orare et persecutoribus nostris bona precari. Qui magis inimici et persecutores Christianorum quam de quorum maiestate convenimur in crimen? [3] Sed etiam nominatim atque manifeste: "Orate", inquit, "pro regibus et pro principibus et potestatibus, ut omnia tranquilla sint vobis!" Cum enim concutitur imperium, concussis etiam ceteris membris eius, utique et nos, licet extranei a turbis aestimemur, in aliquo loco casus invenimur.

XXXII. [1] Est et alia maior necessitas nobis orandi pro imperatoribus, etiam pro omni statu imperii rebusque Romanis, qui vim maximam universo orbi imminentem ipsamque clausulam saeculi acerbitates horrendas comminantem Romani imperii commeatu scimus retardari. Itaque nolumus experiri et, dum precamur differri, Romanae diuturnitati favemus.

[2] Sed et iuramus sicut non per genios Caesarum, ita per salutem eorum, quae est augustior omnibus geniis. Nescitis genios daemonas dici et inde diminutiva voce daemonia? Nos iudicium dei suspicimus in imperatoribus, qui gentibus illos praefecit. [3] Id in eis scimus esse, quod deus voluit, ideoque et salvum volumus esse quod deus voluit, et pro magno id iuramento habemus. Certerum daemonas, id est genios, adiurare consuevimus, ut illos de hominibus exigamus, non deierare, ut eis honorem divinitatis conferamus.

XXXIII. [1] Sed quid ego amplius de religione atque pietate Christiana in imperatore<m>? quem necesse est suspiciamus ut eum, quem dominus noster elegit, ut merito dixerim: "Noster est magis Caesar, a nostro deo constitutus." [2] Itaque ut meo plus ego illi operor in salutem, si quidem non solum ab eo postulo eam, qui potest praestare, aut quod talis postulo, qui merear impetrare, sed etiam quod temperans maiestatem Caesaris infra deum magis illum commendo deo, cui soli subicio; subicio autem, cui non adaequo. [3] Non enim deum imperatorem dicam, vel quia mentiri nescio, vel quia illum deridere non audeo, vel quia nec ipse se deum volet dici. Si homo sit, interest homini deo cedere; satis habeat appellari imperator; grande et hoc nomen est, quod a deo traditur. Negat illum imperatorem qui deum dicit; nisi homo sit, non est imperator. [4] Hominem se esse etiam triumphans in illo sublimissimo curru admonetur; suggeritur enim ei a tergo: "Respice post te! Hominem te memento!" Et utique hoc magis gaudet tanta se gloria coruscare, ut illi admonitio condicionis suae sit necessaria. Minor erat, si tunc deus diceretur, quia non vere diceretur. Maior est qui revocatur, ne se deum existimet.

XXXIV. [1] Augustus, imperii formator, ne dominum quidem dici se volebat. Et hoc enim dei est cognomen. Dicam plane imperatorem dominum, sed more communi, sed quando non cogor, ut dominum dei vice dicam. Ceterum liber sum illi; dominus enim meus unus est, deus omnipotens, aeternus, idem qui et ipsius. [2] Qui pater patriae est, quomodo dominus est? Sed et gratius est nomen pietatis quam potestatis; etiam familiae magis patres quam domini vocantur.

[3] Tanto abest, ut imperator deus debeat dici, quod non potest credi non modo turpissima, sed et perniciosa adulatione. Tamquam si habens imperatorem alterum appelles, nonne maximam et inexorabilem offensam contrahes eius, quem habuisti, etiam ipsi timendam, quem appellasti? Esto religiosus in deum, qui vis illum propitium imperatori! Desine alium deum credere atque ita et hunc deum dicere, cui deo opus est! [4] Si non de mendacio erubescit adulatio eiusmodi hominem deum appellans, timeat saltim de infausto: Maledictum est ante apotheosin deum Caesarem nuncupari.

XXXV. [1] Propterea igitur publici hostes Christiani, quia imperatoribus neque vanos neque mentientes neque temerarios honores dicant, quia verae religionis homines etiam solemnia eorum conscientia potius quam lascivia celebrant. [2] Grande videlicet officium focos et toros in publicum educere, vicatim epulari, civitatem tabernae habitu abolefacere, vino lutum cogere, catervatim cursitare ad iniurias, ad impudentias, ad libidinis illecebras! Sicine exprimitur publicum gaudium per dedecus publicum? Haecine solemnes dies principum decent, quae alios dies non decent? [3] Qui observant disciplinam de Caesaris respectu, hi eam propter Caesarem deserunt, et malorum morum licentia pietas erit, occasio luxuriae religio deputabitur! [4] O nos merito damnandos! Cur enim vota et gaudia Caesarum casti et sobrii et probi expungimus? cur die laeto non laureis postes obumbramus nec lucernis diem infringimus? Honesta res est solemnitate publica exigente induere domui tuae habitum alicuius novi lupanaris!

[5] Velim tamen in hac quoque religione secundae maiestatis, de qua in secundum sacrilegium convenimur Christiani non celebrando vobiscum solemnia Caesarum, quo more celebrari nec modestia nec verecundia nec pudicitia permittunt, sed occasio voluptatis magis quam digna ratio persuasit, fidem et veritatem vestram demonstrare, ne forte et istic deteriores Christianis deprehendantur qui nos nolunt Romanos haberi, sed ut hostes principum Romanorum. [6] Ipsos Quirites, ipsam vernaculam septem collium plebem convenio, an alicui Caesari suo parcat illa lingua Romana: Testis est Tiberis, et scholae bestiarum. [7] Iam si pectoribus ad translucendum quandam specularem materiam natura obduxisset, cuius non praecordia insculpta appare<re>nt novi ac novi Caesaris scaenam congiario dividundo praesidentis, etiam illa hora, qua acclamant: "de nostris annis augeat tibi Iuppiter annos!" Haec Christianus tam enuntiare non novit quam de novo Caesare optare.

[8] "Sed vulgus", inquis. Ut vulgus, tamen Romani, nec ulli magis depostulatores Christianorum quam vulgus. Plane ceteri ordines pro auctoritate religiosi ex fide; nihil hosticum de ipso senatu, de equite, de castris, de palatiis ipsis spira[n]t! [9] Unde Cassii et Nigri et Albini? Unde qui inter duas laurus obsident Caesarem? Unde qui faucibus eius exprimendis palaestricam exercent? Unde qui armati palatium irrumpunt, omnibus tot Sigeriis atque Partheniis audaciores? De Romanis, nisi fallor, id est de non Christianis. [10] Atque adeo omnes illi sub ipsa usque impietatis eruptione et sacra faciebant pro salute imperatoris et genium eius deierabant, alii foris, alii intus, et utique publicorum hostium nomen Christianis dabant. [11] Sed et qui nunc scelestarum partium socii aut plausores cottidie revelantur, post vindemiam parricidarum racematio superstes, quam recentissimis et ramosissimis laureis postes praestruebant, quam elatissimis et clarissimis lucernis vestibula nebulabant, quam cultissimis et superbissimis toris forum sibi dividebant, non ut gaudia publica celebrarent, sed ut vota propria iam ediscerent in aliena sollemnitate et exemplum atque imaginem spei suae inaugurarent nomen principis in corde mutantes.

Tous les livres