Aux nations (Ad nationes) (page 2)

Tertullien · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : thelatinlibrary.com · 4 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

[11] Licet iam hinc recognoscere: inprimis cum alii alios deos colitis, eos quos non colitis, utique contemnitis: praelatio alterius sine alterius contumelia non potest, nec ulla electio non reprobatione componitur; qui de pluribus suscipit aliquem, eum quem non suscipit, despexit. [12] "Sed tot ac tanti ab omnibus coli non possunt." Iam ergo tunc primo contempsistis, non ueriti scilicet ita instituere, ut omnes coli non possent.

[13] At enim illi sapientissimi acprudentissimi maiores, quorum institutis renuntiare non nostis maxiime in persona deorum uestrorum, ipsi quoque impii deprehenduntur. [14] Mentior, si numquam censuerant, ne qui imperator fanum, quod in bello uouisset, prius dedicasset quam sena tus probasset, ut contigit M. Aemilio, qui uouerat Alburno deo. [15] Vtique enim impiissimum, immo contumeliosissimum admissum est, in arbitrio et libidine sententiae humanae < . . . . . . >re honorem diuinitatis, ut deus non sit, nisi cui esse permiserit senatus. [16] Saepe censores inconsulto populo aedes adsolauerunt; certe Liberum Patrem cum sacro suo consules senatus auctoritate non urbe solummodo, uerum tota Italia eliminauerunt. [17] Ceterum Serapem et Isidem et Arpocraten et Anubem prohibitos Capitolio Varro commemorat eorumque aras a senatu deiectas nonnisi per uim popularium restructas. [18] Sed tamen et Gabinius consul Kalendis Ianuariis, cum uix hostias probaret prae popularium coetu, quia nihil de Serape et Iside constituisset, potiorem habuit senatus censuram quam impetum uulgi et aras institui prohibuit.

[19] Habetis igitur in maioribus uestris, etsi non nomen, attamen sectam Christianam, quae deos neglegit. Horum si uos saltem integrum � honoribus uestris rei esse laesae religionis, sed inuenio conspirasse a uobis tam superstitionis quam impietatis profectum. [20] Quanto enim inreligiosiores deprehendimini? Priuatos enim deos, quos Lares et Penates domestica consecratione perhibetis, domestica et licentia inculcatis uenditanto, pignerando pro necessitate ac uoluntate. [21] Essent quidem tolerabiliora eiusmodi contumaciae sacrilegia, nisi quod eo iam contumeliosiora, quod modica. Sed aliquo solacio priuatorum et domesticorum deorum querellae iuuantur, quo publice turpius contumeliosiusque tractetis. [22] Iam primum, quos in hastarium regessistis, publicanis subdidistis, omni quinquennio inter uectigalia uestra proscriptos addicitis. Sic Serapeum, sic Capitolium petitur; addicitur, conducitur diuinitas eadem uoce praeconis, eadem exactione quaestoris. [23] Sed enim agri tributo onusti uiliores, hominum capita stipendio censa ignobiliora (nam hae sunt captiuitati notae, poenae): dei uero, qui magis tributarii, magis sancti; immo, qui magis sancti, magis tributarii. [24] Maiestas prostituitur in quaestum, negotiatione religio proscribitur, sanctitas locationem mendicat; exigitis mercedem pro solo templi, pro aditu sacri, pro stipibus, pro hostiis; uenditis totam diuinitatem: non licet eam gratis coli; plus denique publicanis reficitur quam sacerdotibus!

[25] Non suffecerat uectigalium deorum contumelia, de contemptu scilicet aestimanda, nec contenti estis deis honorem non habuisse, nisi etiam, quemcumque habetis, depretietis aliqua indignitate. [26] Quid enim omnino ad honorandos eos facitis, quod non etiam mortuis uestris ex aequo praebeatis? [27] Exstruitis deis templa: aeque mortuis templa); exstruitis aras dei: aeque mortuis aras; easdem titulis superscribitis litteras, easdem statuis inducitis formas, ut cuique ars aut negotium aut aetas fuit: senex de Saturno, imberbis de Apolline, uirgo de Diana figuratur, et miles in Marte et in Vulcano faber ferri consecratur. [28] Nihil itaque mirum, si hostias easdem mortuis, quas et deis, caeditis eosdemque odores excrematis.

[29] Quis istam contumeliam excuset, quae utut rnortuos cum deis deputet? Regibus quidem etiam sacerdotia adscripta sunt ceterique apparatus, ut tensae et currus et solisternia et lectisternia et feriae et ludi. [30] Plane, quoniam illis caelum patet, hoc quoque non sine contumelia deorum, primo quidem, quod non decuerit alios eis adnumerari, quasi his datum sit post mortem deos fieri; [31] secundum, quod tam exserte atque manifeste coram populo non peieraret contemplator < . . . . . >gis in caelum recepti, nisi contemneret, quos deieraret, quam ipse, quam ei, qui ei peierare permittunt. [32] Consentiunt enim ipsi nihil esse quod deierant, immo insuper et praemio afficiunt, qui publice contempserit periurii uindices. [33] Quamquam periurii apud uos quotusquisque purus est? Immo, iam per deos deierandi periculum euanuit, potiore habita religione per Caesarem deierandi, quod et ipsum ad offuscationem pertinet deorum uestrorum: facilius enim per Caesarem peierantes punirentur quam per ullum Iovem!

[34] Sed contemptus honestior est, habens quandam superbiae gloriam; uenit enim aliquando etiam de fiducia uel conscientiae securitate nel naturali sublimitate animi; derisus uero quanto lasciuior, tanto denotatior ad contumeliae morsum. [35] Recognoscite igitur, quam derisores inueniamini numinum uestrorum. Non dico quales sitis in sacrificando, quod enecta et tabida quaeque mactatis, de opimis autem et integris superuacua esui capitula et ungulas et plumarum setarumque praeuulsa, et si quid domi quoque abiecturi fuissetis. [36] Omitto, quae bulgae aut sacrilegae gulae uidebuntur, maiorum prope religionem conuenire: atquin doctissimi, grauissimi, quatenus gravitas atque prudentia de doctrina proficere creduntur, et inreuerentissimi erga deos uestros semper existunt, nec eis cessat litteratura, quominus aut turpius aut uana aut falsa de deis inferat. [37] Ab ipso exordiar uate uestro, � eius unde omnia et omne aequore �, cui quantum honorem adiudicastis, tantum deis uestris derogastis, magnificando qui de eis lusit. [38] Adhuc meminimus Homeri: ille, opinor, est qui diuinam maiestatem humana condicione tractauit, casibus et passionibus humanis deos imbuens, qui de illis fauore diuersis gladiatoria quodammodo paria composuit; [39] Venerem sauciat sagitta humana, Martem tredecim mensibus in uinculis detinet fortasse periturum; eadem Iouem paene perpessum a caelitum plebe traducit aut lacrimas eius super Sarpedonem excutit aut luxuriantem cum Iunone foedissime inducit, commendato libidinis desiderio per commemorationem et enumerationem amicarum. [40] Exinde quis non poetarum ex auctoritate principis sui in deos insolens aut uera prodendo aut falsa fingendo? Nec tragici quidem aut comici pepercerunt, ut non aerumnas ac poenas dei praefarentur. [41] Taceo de philosophis, quos superbia seueritatis et duritia disciplinae ab omni timore securos nonnullus etiam afflatus ueritatis aduersus deos erigit. [42] Denique et Socrates in contumeliam eorum quercum et canem et hircum iurat. Nam etsi idcirco damnatus est, cum paenituerit Athenienses damnationis, criminatores quoque inpenderint, restituitur testimonium Socrati, et possum retorquere probatum esse in illo quod nunc reprobatur in nobis. [43] Sed et Diogenes nescio quid in Herculem lusit, et Romani stili Diogenes Varro trecentos Ioues, seu Iuppiteros dicendum est, sine capitibus inducit.

[44] Cetera lasciuiae ingenia etiam uoluptates uestras per dedecus deorum administrant. Dispicite apud uos Lentulorum et Hostiliorum sacrilegam uenustatem, utrum mimos an deos uestros in strophis et iocis rideatis; sed et. histrionicas litteras magna cum uoluptate suscipitis, quae omnem foeditatem designant deorum. [45] Constuprantur coram uobis maiestates in corpore inpuro; famosum et deminutum caput imago cuiuslibet dei uestit. Luget Sol filium fulmine extinctum laetantibus uobis, Cybela pastorem suspirat fastidiosum non erubescentibus uobis, et sustinetis Iouis elogia modulari.

[46] Plane religiosiores estis in gladiatorum cauea, ubi super sanguinem humanum, super inquinamenta poenarum proinde saltant dei uestri argumenta et historias nocentibus erogandis, aut in ipsis deis nocentes puniuntur. [47] Vidimus saepe castratum Attin deum a Pessinunte, et qui uiuus cremabatur, Herculem induerat; risimus et meridiani ludi de deis lusum, quo Ditis pater, Iouis frater, gladiatorum exsequias cum malleo deducit, quo Mercurius in caluitio pennatulus, in caduceo ignitulus, corpora exanimata iam mortemue simulantia e cauterio probat. [48] Singula ista, quaeque adhuc inuestigare quis possit, si honorem inquietant diuinitatis, si maiestatis fastigium adsolant, de contemptu utique censentur, quam eorum, qui eiusmodi factitant, quam eorum, qui ista suscipiunt. [49] Quare nescio, ne plus de uobis dei uestri quam de nobis querantur. < . . . . . . > ex alia parte adulamini, redimitis si qua delinquitis, et postremo licet uobis in eos quos esse uoluistis. Nos uero in totum auersamur.

XI. [1] Nec tantum in hoc nomine rei desertae communis religionis, sed superductae monstruosae superstitionis. Nam, ut quidam, somniastis caput asininum esse deum nostrum: hanc Cornelius Tacitus suspicionem fecit. [2] Is enim in quarta Historiarum suarum, ubi de bello Iudaico digerit, ab origine gentis exorsus, et tam de ipsa origine quam de nomine religionis, ut uoluit, argumentatus, Iudaeos refert in expeditione uastis in locis aquae inopia laborantes onagris, qui de pastu aquam petituri aestimabantur, indicibus fontis usos euasisse: ita ob eam gratiam consimilis bestiae superficiem a Iudaeis coli. [3] Inde, opinor, praesumptum, nos quoque, ut Iudaicae religionis propinquos, eidem simulacro initiari. At enim idem Cornelius Tacitus, sane ille mendaciorum loquacissimus, oblitus affirmationis suae, in posterioribus refert Pompeium Magnum de Iudaeis debellatis captisque Hierosolymis templum adisse et perscrutatum nihil simulacri reperisse. [4] Vbi ergo is deus fuerit? Vtique nusquam magis quam in templo tam memorabili, praesertim omnibus praeter sacerdotibus clauso, quo non uererentur extraneum.

[5] Sed quid ego defendam, professus interim confessionem temporalem omnium in uobis ex pari transferendorum? Credatur deus noster asinina aliqua persona: certe non negabitis uos eadem colere nobiscum. [6] Sane uos totos asinos colitis et cum sua Epona, et omnia iumenta et pecora et bestias, quae perinde cum suis praesepibus consecratis. Et hoc forsitan crimini datis, quod inter cultores omnium tantum asinarii sumus.

XII. [1] Sed et qui crucis nos antistites affirmat, consa cerdos erit noster. Crucis qualitas signum est de ligno: etiam de materia colitis penes uos cum effigie. [2] Quamquam sicut uestrum humana figura est, ita et nostrum. sua propria. Viderint nunc liniamenta, dum una sit qualitas; uiderit forma, dum ipsum sit dei corpus. [3] Quodsi de hoc differentia intercedit, quanto distinguitur a crucis stipite Pallas Attica et Ceres Pharia, quae sine forma rudi palo et solo staticulo ligni informis repraesentatur? Pars crucis, et quidem maior, est omne robur quod derecta statione defigitur. [4] Sed nobis tota crux imputatur, cum antemna scilicet sua et cum illo sedilis excessu. Hoc quidem uos incusabiliores, qui mutilum et truncum dicastis lignum, quod alii plenum et structum consecrauerunt!

[5] Enimuero de reliquo integra est religio uobis integrae crucis, sicut ostendam. Ignoratis autem etiam originem ipsam deis uestris de isto patibulo prouenisse. [6] Nam omne simulacrum, seu ligno seu lapide desculpitur, seu aere defunditur, seu quacumque alia locupletiore materia producitur, plasticae manus praecedant necesse est. [7] Plasta autem lignum crucis in primo statuit, quoniam ipsi quoque corpori nostro tacita et secreta linea crucis situs est, quod caput emicat, quod spina dirigitur, quod umerorum obliquatio ; < . . . . . . >; si statueris hominem manibus expansis, imaginem crucisfeceris. [8] Huic igitur exordio et uelut statumini argilla desuper intexta paulatim membra complet, et corpus struit, et habitum, quem placuit argillae, intus cruci ingerit; [9] inde circino et plumbeis modulis praeparatio simulacri, in marmor, in lutum uel aes uel argentum, uel quodcumque placuit deum fieri, transmigratura. A cruce argilla, ab argilla deus: quodammodo transit crux in deum per argillam.

[10] Crucem igitur consecratis, a qua incipitur consecratus. Exempli gratia dictum erit: nempe de oliuae nucleo et nuce persici et grano piperis sub terra temperato arbor exsurgit in ramos, in comam, in speciem sui generis. [11] Eam si transferas, uel de brachiis eius in aliam subolem utaris, cui deputabitur, quod de traduce prouenit? Non illi grano aut nuci aut nucleo? Nam cum tertius gradus secundo adscribitur, aeque primo secundus, sic tertius redigetur ad primum transmissus per secundum. [12] Nec diutius super isto argumentandum est, quando naturali praescriptione omne omnino genus censum ad originem refert, quantoque genus censetur origine, tanto origo conuenitur in genere. [13] Si igitur in genere deorum crucem originem colitis, hic erit nucleus et granum primordiale, ex quibus apud uos simulacrorum siluae propagantur.

[14] Ad manifesta iam. Victorias ut numina, et quidem augustiora, quanto laetiora, ueneramini. Consecratio ne quid melius extollat, cruces erunt intestina quodammodo et tropaeorum; itaque in Victoriis et cruces colit castrensis religio. [15] Signa adorat, signa deierat, signa ipsi Iovi praefert: sed ille imaginum suggestus et totus auri cultus monilia crucum sunt. [16] Sic etiam in cantabris atque uexillis, quae non minore sanctitate militia custodit, siphara illa uestes crucum sunt. Erubescitis, opinor, incultas et nudas cruces colere!

XIII. [1] Alii plane humanius solem Christiarram. deum aestimant, quod innotuerit ad orientis partem facere nos preca tionem, uel die solis laetitiam curare. [2] Quid uos minus facitis? Non plerique affectatione adorandi aliquando etiam caelestia ad solis initium labra uibratis? [3] Vos certe estis, qui etiam in laterculum septem dierum solem recepistis, et � ex diebus ipsorum praelegistis, quo die lauacrum subtrahatis aut in uesperam differatis, aut otium et prandium . curetis. [4] Quod quidem facitis exorbitantes et ipsi a uestris ad alienas religiones: Iudaei enim festi sabbata et cena pura et Iudaici ritus lucernarum et ieiunia cum azymis et orationes litorales, quae utique aliena sunt a diis uestris. [5] Quare, ut ab excessu reuertar, qui solem et diem eius nobis exprobratis, . agnoscite uicinitatem: non longe a Saturno et sabbatis uestris sumus!

XIV. [1] Noua iam de deo nostro fama suggessit, et adeo nuper quidam perditissimus in ista ciuitate, etiam suae religionis desertor, solo detrimento cutis Iudaeus, utique magis post bestiarum morsus, ut ad quas se locando quotidie toto iam corpore decutitur et circumciditur, picturam in nos proposuit sub ista proscriptione: "Onocoetes". Is erat auribus cantherinis, in toga, cum libro, altero pede ungulato. [2] Et credidit uulgus . . . . Iudaeo. Quod enim aliud genus seminarium est infamiae nostrae? Inde in tota ciuitate Onocoetes praedicatur. [3] Sed et hoc tametsi hesternum et auctoritate temporis destitutum et qualitate auctoris infirmum libenter excipiam studio retorquendi. Videamus igitur, an hic quoque nobiscum deprehendamini. [4] Neque enim interest qua forma, dum deformia simulacra curemus. Sunt penes uos et canino capite, et leonino, et de boue et de ariete et hirco cornuti dii, caprigenae uel anguini, et alites planta, fronte et tergo. Quid itaque nostrum unicum denotatis? Plures Onocoetae penes uos deprehenduntur!

XV. [1] Si in deis aequalitate concurrimus, sequitur ut sacrificii uel sacri quoque inter nos diuersitas nulla sit, ut ex alia specie comparationi satisfiat. [2] Nos infanticidio litamus siue initiamus. Vos, si de memoria abierunt quae caede hominis quaeque infanticidiis transegisse reuincimini, recognoscetis suo ordine: nunc enim differimus pleraque, ne eadem uideamur ubique retractare. [3] Interim, ut dixi, ex alia parte non deest adaequatio. Nam etsi nos aliter, tamen non aliter uos quoque infanticidae, qui infantes editos enecantes legibus quidem prohibemini, sed nullae magis leges tam impune, tam secure sub omnium conscientia unius aeditui tabellis eluduntur. [4] Sed nec eo distat, si uos non ritu sacri neque ferro necatis. Atquin hoc asperius, quod frigore et fame aut bestiis, si exponitis aut longiore in aquis morte, si mergitis. [5] At et si quo < . . . . . . > dissimilius penes uos fit, eo adicite, quod uestra pignora extinguitis, et supplebitur, immo superaceruabitur in uobis quicquid < . . . . . > a ratione defecerit.

[6] Sed de ea impietatis hostia dicimur uesci. Dum ita quoque in uobis recognoscitur, ubi opportunius positum est, non multo secernimur a uestra uoracitate. [7] Si illa impudica est, nostra uero crudelis, coniungimur, si forte, natura, qua semper saeuitia cum impudicitia concordat. [8] Quamquam quid minus, immo quid non amplius facitis? Parum scilicet humanis uisceribus inhiatis, quia uiuos et puberes deuoratis? Parum humanum sanguinem lambitis, quoniam futurum sanguinem elicitis? Parum infante uescimini, quia infantem totum praecocum perhauritis?

XVI. [1] Ventum est ad horam lucernarum et caninum ministerium et ingenia tenebrarum. Quo in loco metuo ne cedam: quid enim tale in uobis detinebo? [2] Verum iam laudate consilium incesti uerecundi, quod adulteram noctem commenti sumus, ne aut lucem aut ueram noctem contaminaremus; quod etiam luminibus terrenis parcendum existimauimus; quod nostram quoque conscientiam ludimus: quodcumque enim facimus, si uolumus, suspicamur. [3] Ceterum incesta uestra pro sua libertate et luce omni et nocte omni et tota caeli conscientia fruuntur, quodque felicius proueniat, cum palam misceatis incesta toto conscio caelo, soli ipsi ignoratis; nos uero etiam in. tenebris scelera nostra recognoscere possumus.

[4] Plane Persae, Ctesias edit, tam scientes quam non horrentes cum matribus libere faciunt. Sed et Macedonesid, quod probauerunt, palam est factitare, siquidem, cum primum scaenam eorum Oedipus intrauit trucidatus oculos, risu ac derisu exceperunt. [5] Tragoedus consternatus retracta persona, "numquid", ait, "domini, displicui uobis?" Responderunt Macedones: "immo, tu quidem pulchre, at scriptor uanissimus si finxit, aut Oedipus dementissimus si ita fecit": atque exinde alter ad alterum: "h1laune", dicebat, ei0j th_n mate&ra". [6] Sed una uel alia gens quantula macula totius orbis? Nos enim omne infecimus solum, omnem pol luimus oceanum. Date igitur aliquam nationem uacantem ab eis, quae omne hominum genus ad incestum trahunt. [7] Si qua gens concubitu ipso et aetatis ac sexus necessitate, ne dixerim libidine et luxuria, caret, ea erit quae carebit incesto; [8] si qua ab humana condicione priuata quadam natura remota est, ut neque ignorantiae neque errori neque casui opposita sit, ea erit quae sola Christianis respondere constantius possit.

[9] Respicite igitur luxuriam inter errores et uentos fluctuantem, si desunt populi, quos ad hoc sceleris incursent lata uada et aspera erroris. [10] Inprimis cum infantes uestros alienae misericordiae exponitis aut in adoptionem melioribus parentibus, obliuiscimini, quanta materia incesti subministratur, quanta occasio casibus aperitur? [11] Plane ex aliqua disciplina seueriores aut certe respectu eiusmodi euentuum a libidine temperatis, quocumque loco, domi aut peregre, ut non dispersio seminum et saltus ubique luxuriae nescientibus filios edat, quos aut ipsi postmodum parentes aut alii filii incursent, quando etiam aetatum moderatio libidine exclusa sit. [12] Quotcumque adulteria, quotcumque stupra, quotcumque publicatae libidinis po< . . . >st< . . > statiuo uel ambulatorio titulo, tot sanguinis mixtiones, tot compagines generis, tot inde traduces ad incestum. [13] Vnde adeo mimis et comoedis argumentorum uenae fluunt; unde ista quoque talis ante tragoedia erupit, Fusciano praefecto urbi iudicata.

[14] Pusio honeste natus fortuita neglegentia comitum ultra ianuam progressus iter praetereuntibus tractus domo excidit: qui eum nutrierat Graeculus, uel a limine Graeculo more captauerat � intrans. [15] Inde mutatus a se aetate Romam in uenalicio refertur. Emit inprudens pater et utitur Graeco; dehinc, ut usum era, adulescentem dominus in agrum et uincula legat. [16] Illic iamdudum paedagogus et nutrix poenas dabant. Repraesentatur eis tota causa, referunt inuicem exitus suos, illi, quod alumnus in pueritia perisset; ille, se quoque a pueritia perisse, ceterum eodem euentu: Romae natum honesta domo; forsitan et signa quaedam retexuerit. [17] Igitur Dei uoluntate fit ut tanta saeculo macula exprobraretur; spiritus de die concutitur, tempora cum aetate respondent; aliquid et oculi de liniamentis recordantur, proprietates nonnullae in corpore recensentur. [18] Dominos, immo iam parentes, tantum prolatae inquisitionis diligentia inpellit; inuestigatur uenaliciarius, infeliciter inuenitur. [19] Reuelato scelere parentes sibi laqueo medentur, bona filio male superstiti praefectus adscribit, non ad hereditatem, sed ad stipendium stupri et incesti. [20] Satis erat unum istud exemplum publicae eruptioms) eiusmodi scelerum delitiscentium in uobis. Nihil semel euenit in rebus humanis: semel plane erui potest. De sacramentis nostrae religionis, opinor, intentatis, et sunt paria uestris etiam non sacramentis!

XVII. [1] De obstinationibus uero uel praesumptionibus si qua proponitis, ne istae quidem ad communionem comparationis absistunt. [2] Prima obstinatio est, qua secunda a deis religio constituitur Caesarianae maiestatis, quod inreligiosi dicamur in Caesares, neque imagines eorum repropitiando neque genios deierando. [3] Hostes populi nuncupamur. Ita uero sit, cum ex uobis nationibus quotidie Caesares et Parthici et Medici et Germanici fiant. Hoc loco Romana gens uiderit, in quibus indomitae et extraneae nationes. [4] "Vos tamen de nostris aduersus nostros conspiratis!" Agnoscimus sane Romanam in Caesares fidem: nulla umquam coniuratio erupit, nullus in senatu uel in palatiis ipsis sanguis Caesaris notam fixit, nulla in prouinciis affectata maiestas! Adhuc Syriae cadauerum odoribus spirant, adhuc Galli Rhodano suo non lauant! [5] Sed omitto uesaniae crimina, quia nec ista Romanum nomen admittunt: uanitatis sacrilegia conueniam et ipsius uernaculae gentis inreuerentiam recognoscam et festiuos libellos, quos statuae sciunt, et illa oblique nonnumquam dicta a concilio atque maledicta quae circi sonant: si non armis, saltim lingua semper rebelles estis. [6] Sed aliud, opinor, est non iurare per genium Caesaris: dubitatur enim de periuris iure, cum ne per deos quidem uestros ex fide deieretis. [7] Sed non dicimus deum imperatorem: super eiusmodi enim, quod uulgo aiunt, sannam facimus. [8] Immo qui deum Caesarem dicitis, et deridetis dicendo quod non est, et maledicitis, quia non uult esse quod dicitis: mauult enim uiuere quam deus fieri!

XVIII. [1] Reliquum obstinationis in illo capitulo collocatis, quod neque gladios neque cruces neque bestias uestras, non ignem, non tormenta ob duritatem ac contemptum mortis animo recusemus. [2] Atenim haec omnia apud priores maioresque uestros non contemni modo, sed etiam magna laude pensari a uirtute didicerunt. Gladius quot et quantos uiros uoluntarios! Piget prosequi. [3] Crucis uero nouitatem numerosae, abstrusae, Regulus uester libenter dedicauit; regina Aegypti bestiis suis usa est; ignes post Carthaginensem feminam Asdrubale marito in extremis patriae constantiorem docuerat inuadere ipsa Dido. [4] Sed et tormenta mulier Attica fatigauit tyranno negans, postremo, ne cederet corpus et sexus, linguam suam pastam expuit, totum era dicatae confessionis ministerium. [5] Sed uestris ista ad gloriam, nostris ad duritiam deputatis. Destruite nunc gloriam maiorum, quo nos quoque destruatis! Contenti estote detrahere etiam laudi parentum ad praesens, ne nobis locum detis! [6] De his forsitan et temporum qualitas robustioris antiquitatis exegerit ingenia duriora; at nunc tranquillitate pacis et ingenia mitiora et mentes hominum etiam in extraneos piae.

[7] "Esto", inquitis, "ueteribus uos comparate; nobis necesse est in uobis odio pro sequi, quod a nobis non probatur, quia nec inuenitur in nobis". [8] Respondete igitur ad singulas species. Non eadem in uobis exempla adgnosco? Si contemptu scilicet mortis gladius de maioribus fabulas fecit, utique non uitae amore gladio uos ad lamstas auctoratis nec metu mortis nomen militiae datis. [9] Si feminae alicui de bestiis famosa mors est, medio quotidie pacis sponte libera ad bestias itis. [10] Si crucem, configendi corporis machinam, nullus adhuc ex uobis Regulus pepigit, attamen iam ignis contemptus euasit, ex quo se quidam proxime uestiendum incendiali tunica ad certum usquequaque locum auctorauit. [11] Si flagris mulier insultauit, hoc quoque, qui proxume inter uenatorios ordine transcurso remensus est, ut taceam de Laconica gloria.

XIX. [1] Hucusque, opinor, horrenda obstinationum Christianarum. Quae si uobiscum communicamus, superest deridenda persuasionum conferamus. [2] Quamquam de persuasionibus omnis obstinatio nostra praestruitur: mortuorum enim praesumimus resurrectionem. Spes resurrectionis fastidium est mortis. [3] Ridete igitur, quantum libet, stupidissimas mentes, quae moriuntur ut uiuant; sed quo facilius rideatis et resolutius decachinnetis, arrepta spongia uel intersa lingua delete litteras interim uestras, quae similiter asseuerant animas in corpora redituras. [4] Attamen quanto acceptabilior nostra praesumptio est, quae in eadem corpora redituras defendit; uobis autem quanto uanius traditum est, hominis spiritum in cane uel mulo aut pauo moraturum! [5] Item iudicium annuntiamus a Deo pro cuiusque meritis post interitum destinatum; id uos Minoi et Radamantho adscribitis, iustiore omnino Aristide recusato. [6] Eo iudicio iniquos aeterno igni, pios et insontes amoeno in loco dicimus perpetuitatem transacturos: apud uos quoque Pyriphlege thontis et Elysii non alias condicio disponitur. [7] Nec mythici ac poetici soli talia canunt, sed et philosophi de animarum reciprocatione et iudicii distributione confirmant.

XX. [1] Quonam igitur usque, iniquissimae nationes, non agnoscitis, immo insuper execramini uestros, si nihil inter nos diuersitas habet, si unum et eidem sumus? [2] Quia non odistis quod estis, date dextras potius, compingite oscula, miscete complexus, cruenti cum cruentis, incesti cum incestis, coniurati cum coniuratis, obstinati et uani cum aequalibus. [3] Pariter deorum numina laesimus, pariter indignationem eorum prouocamus. [4] Habetis et uos tertium genus, etsi non de tertio ritu, attamen de tertio sexu: illud aptius de uiro et femina uiris et feminis iunctum. [5] Aut numquid ipso uos collegio offendimus? Solet aequalitas aemulationis materiam subministrare: sic figulus figulo, faber fabro inuidet!

[6] Immo, iam desine, simulata confessio! Redigit conscientia ueritatem et ad constantiam ueritatis. [7] Nam omnia ista in uobis solis erunt et a nobis solis reuincuntur, de quibus delata sunt, agnitione scilicet diuersae partis, unde scientia instruitur et consilium inspiratur et iudicium gubernatur. [8] Vestra denique sententia, ne causam quis iudicet nisi duobus auditis, quod in nobis solis neglegitis. [9] Naturae uitio satisfacitis, ut quae in uobis non refutetis, in aliis < . . . . . . >tis aut quorum reatum in uobis memineritis, ea in alios iactetis. [10] Qui < . . . . >opere occupati eritis: in extraneos casti, in uosmetipsos incesti, exertiores foris, subiecti domi.

[11] Haec est iniquitas, ut gnari ab ignaris, absoluti a reis iudicemur. Auferte stipulam de oculo uestro, [auf< . . . . . . >de oculo uestro,] ut stipulam de alieno extrahatis. [12] Emendate uosmetipsos prius, ut Christianos puniatis! Nisi quod, si emendaueritis, non punietis, immo eritis Christiani; immo si fueritis Christiani, eritis emendati. [13] Discite quid in nobis accusetis, et non accusabitis; recognoscite quid in uobis non accusetis, et accusabitis! [14] Patet iam hinc uobis, quantum aperire potuerimus e pauculis istis libellulis, erroris inspectio et ueritatis recognitio. [15] Damnate ueritatem, sed inspectam si potestis, et probate errorem, sed repertum si putatis! [16] Quodsi praescribitur vobis errorem amare et odisse ueritatem, cur, quod amatis et odistis, non noueritis?

TERTULLIANI AD NATIONES LIBER SECUNDUS I I. [1] Nunc de deis uestris, miserandae nationes, congredi uobiscum defensio nostra desiderat, prouocans ipsam conscientiam uestram ad recensendum, an uere dei, ut uultis, an falso, ut scire non uultis. [2] Haec enim materia est erroris humani per artificem eius, ne ignorantia erroris tollatur, quo magis rei sitis. [3] Patent oculi nec uident; hiant aures nec audiunt, cor stupet saliens; nescit animus quod agnoscit! [4] Denique si tantam peruersitatem una praescriptione discuti liceret, in expedito esset nuntiatio, cum omnes istos deos ab hominibus institutos non negetis, iam hinc excidere fidem uerae diuinitatis, quod nihil utique aliquando coeptum diuinum uideri iure possit. [5] Sedenim multa sunt, quibus teneritas conscientiae obduratur in callositatem uoluntarii erroris. Ingenti manu ueritas obsidetur, � et ipsa de sua uirtute secura est! [6] Quidni? Quemcumque uult, de ipsis aduersariis socios protectoresque sibimet assumit et omnem illam expugnatorum multitudinem prosternit.

Tous les livres