Aux nations (Ad nationes)

Tertullien · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : thelatinlibrary.com · 4 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

TERTULLIANI AD NATIONES LIBER PRIMUS I I. [1] Testimonium ignorantiae uestrae, quae iniquitatem dum defendit, reuincit, in promptu est, quod omnes qui uobiscum retro ignorabant et uobiscum oderant, simul eis contigit scire, desinunt odisse qui desinunt ignorare, immo fiunt et ipsi quod oderant, et incipiunt odisse quod fuerant. [2] Adeo quotidie adolescentem numerum Christianorum ingemitis; obsessam uociferamini ciuitatem, in agris, in castellis, in insulis Christianos; omnem sexum, omnem aetatem, omnem denique dignitatem transgredi a uobis quasi detrimento doletis. [3] Nec tamen hoc ipso ad aestimationem alicuius latentis boni animos promouetis; non licet rectius suspicari, non libet propius experiri; hic tantum curiositas humana torpescit. [4] Amatis ignorare quod alii gaudeant inuenisse; mauultis nescire, quia iam odistis, quasi certi non odituros uos si sciatis. [5] Atquin si nullum meritum odii repperietur, optimum utique ab iniustitia priore discedere: sin uero causa constiterit, nihil odio detrahetur, quod adeo amplius iustitiae conscientia cumulabitur. Nisi si emendari pudet aut excusari piget.

[6] Scio plane qua responsione soletis redundantiae nostrae testimonium conuenire: non utique eo bonum praeiudicari, quia plerosque conuertat et sibi rapiat, inquitis. [7] Noui demutationem mentis in malas partes. Quot desertores bonae uitae? Quot transfugae in peruersum? Multi bona fide, immo iam plures pro extremitatibus temporum. [8] Verum deficit adaequatio comparationis istius. Nam de malo ita constat apud omnes, ut ne ipsi quidem rei, qui ad malum transeunt et a bonis in peruersa deuertunt, defendere malum pro bono audeant. Turpia timori, pudori impia habent. [9] Denique gestiunt latere, deuitant apparere, trepidant deprehensi, negant accusati; ne torti quidem facile aut semper confitentur, certe damnati maerent. Exprobrant etenim quod erant in semetipsos, malae menti ab innocentia transitum uel fato imputant. Adeo nolunt suum esse, quia malum negare non possunt.

[10] Christiani uero quid tale consequuntur? Neminem pudet, neminem paenitet, nisi tantum pristinorum. Si denotatur, gloriatur; si trahitur, non subsistit; si accusatur, non defendit, interrogatus confitetur, damnatus gloriatur. Quod hoc malum est, in quo mali natura cessat?

II. [1] In quo ipsi etiam contra formam iudicandorum malorum iudicatis. Nam nocentes quidem perductos, si admissum negent, tormentis urgetis ad confessionem, Christianos uero sponte confessos tormentis conprimitis ad negationem. [2] Quae tanta peruersitas, ut confessioni repugnetis, tormentoram officia mutetis, grati reum euadere, inuitum compellentes negare? Praesides extorquendae ueritatis de solis nobis mendacium exquiritis, ut dicamus nos non esse quod sumus. [3] Opinor, non uultis nos malos esse ideoque gestitis de isto nomine excludere. Sane ceteros ad hoc tenditis et carnificatis, ut negent quod esse dicuntur? Atquin illis negantibus non creditis: nobis, si negauerimus, statim creditis. [4] Si certi estis nos nocentissimos esse, cur etiam in hoc aliter quam nocentes a uobis agimur? Non dico quod neque accusationi neque recusationi spatium commodetis (soletis inaccusatos et indefensos non temere damnare): [5] sed uerbi gratia, si de homicida consultatur, non statim confesso eo nomen homicidae dispuncta causa est aut satiata cognitio (quamquam confessis difficile creditis), [6] uerum insuper consequentia exigitis, quotiens caedem egerit, quibus telis, quibus in locis, quibus spoliis sociis receptoribus, ne quid omnino mali hominis delitescat aut desit aliquid instruendae ad sententiam ueritati. [7] Porro de nobis quos atrocioribus ac pluribus criminibus deputatis, breuiora ac leuiora elogia conficitis: credo, non uultis oneratos, quos omni opere perditos uultis, aut non putatis requirenda quae nostis. [8] Hoc ergo peruersius, si cogitis negare de quibus certissime scitis, immo, quo magis odio uestro competebat seposita forma iudicandi proprio studio non ad negationem certare, ne quos odistis liberaretis, sed ad confessionem singulorum scelerum, quo magis inimicitiae satiarentur exaggeratione poenarum, dum recognoscitur quot quisque iam conuiuia illa: celebrasset, quotiens in tenebris incursasset incesta. [9] Quid, quod eradicandi generis diffundenda erat requisitio, porrigenda quaestio in socios consciosque? Perducerentur infantariae et coci, ipsi canes pronubi: emendata res esset. Etiam spectaculis gratia adgregaretur: quanto enim studio in caueam conueniretur depugnaturo aliquo qui centum infantes deuorasset? [10] Si enim tam horrenda tamque monstruosa de nobis deferuntur, utique erui debuerunt, ne incredibilia uiderentur et odium in nos publicum refrigesceret. Nam et plerique fidem talium temperant, honorantes naturam, quae quaerere pabulum ferinum quam concubitum ab humano genere praeclusit.

III. [1] Vos igitur, alias diligentissimi ac pertinacissimi discussores scelerum longe minorum, cum in talibus tam horrendis et omnem impietatem supergressis eam diligentiam deseratis neque confessionem recipiendo, iudicantibus semper laborandam, neque exquisitionem digerendo, damnatoribus semper consulendam, iam apparet omne in nos crimen non alicuius sceleris, sed nominis dirigi. [2] Adeo, si de criminum ueritate constaret, ipsa criminum nomina damnatis accommodarentur, ut ita pronuntiaretur in nos: "illum homicidam" uel "incestum" uel quodcumque iactamur, "duci, suffigi, ad bestias dari placet". Porro sententiae uestrae nihil nisi Christianum confessum notant; nullum criminis nomen extat, nisi nominis crimen est.

[3] Haec etenim est reuera ratio totius odii aduersus nos: nomen in causa est, quod quaedam occulta uis per uestram ignorantiam oppugnat, ut nolitis scire pro certo quod uos pro certo nescire certi estis, et ideo nec creditis quae non probantur, et ne probentur facile, non uultis inquirere, ut nomen inimicum sub praesumptione criminum puniatur. [4] Adeo, ut de nomine inimico recedatur, ideo negare compellimur, dehinc negantes liberamur, tota impunitate praeteritorum, iam non cruenti neque incesti, quia nomen illud amisimus.

[5] Sed dum haec ratio suo loco ostenditur, uos quam insequimini ad expugnationem nominis, edite: quod nominis crimen, quae offensa, quae culpa? [6] Praescribitur enim uobis non posse crimina obicere quae neque institutum dirigit neque probatio adsignat neque sententia enumerat: quod praesidi offeratur, quod de reo inquiratur, quod respondetur uel negatur, quod de consilio recitatur, id reum agnosco. [7] Itaque de nominis merito si qui reatus est nominum, si qua accusatio uocabulorum, ego arbitror nullam esse uocabulo aut nomini querellam, nisi cum quid aut barbarum sonat aut infaustum sapit uel inpudicum uel aliter quam enuntiantem deceat aut audientem delectet. [8] Haec uocabulorum aut nominum crimina, sicuti uerborum atque sermonum barbarismus est uitium et soloecismus et insulsior figura. Christianum uero nomen, quantum significatio est, de unctione interpretatur. [9] Etiam cum corrupte a uobis Chrestiani pronuntiamur (nam ne nominis quidem ipsius liquido certi estis), sic quoque de suauitate uel bonitate modulatum est. [10] Detinetis igitur in hominibus innoxiis etiam nomen innoxium nostrum, non incommodum linguae, non auribus asperum, non homini malum, non pari infestum, sed et Graecum cum aliis, et sonorum et interpretatione iucundum. Et utique non gladio aut cruce aut bestiis punienda sunt nomina!

IV. [1] Sed dicitis sectam nomine puniri sui auctoris. Primo quidem sectam de auctoris appellationem mutuari utique probum. usitatumque ius est, dum philosophi quoque de auctoribus cognominentur Pythagorici et Platonici, ut medici Erasistratei et grammatici Aristarchii. [2] Itaque si ob auctorem malum mala secta, tradux mali nominis plectitur. Atquin temeritate praesumeretur. Prius erat cognoscere auctorem, ut cognosceretur secta, quam de secta inspectionem auctoris retinere. [3] At nunc necessario ignorando sectam, quia ig noratis auctorem, aut non recensendo auctorem, quia nec sectam recensetis, in solum nomen inpingitis, quasi in illo detinentes sectam et auctorem, quos omnino non nostis. [4] Et tamen philosophis patet libertas transgrediendi a uobis in sectam et auctorem et suum nomen, nec quisquam illis odium mouet, cum in mores ritus cultus uictusque uestros palam ac publice omnem eloquii amaritudinem elatrent, cum legum contemptu, sine respectu personarum, ut quidam etiam in principes ipsos libertatem suam inpune iaculentur.

[5] Sed ueritatem saeculo perosissimam philosophi quidem affectant, possident autem Christiani, ideoque qui possident magis displicent, quia qui affectat, inludit, qui possidet, defendit. [6] Denique Socrates ex ea parte damnatus est, qua propius temptauerat ueritatem, deos uestros destruendo: quamquam nondum tunc in terris nomen Christianum, tamen ueritas semper damnabatur. [7] Itaque et sapientem non negabitis, cui etiam Pythius uester testimonium dixerat: "uirorum," inquit, "omnium Socrates sapientissimus." Vicit Apollinem ueritas, ut ipse aduersus se pronun tiaret; confessus est enim se deum non esse, sed eum quoque sapientissimum affirmans qui deos abnuebat. Porro apud uos eo minus sapiens, quia deos abnuens, cum ideo sapiens, quia deos abnuens.

[8] Quo more etiam nobis soletis: "bonus uir Lucius Titius, tantum quod Christianus." Item alius: "Ego miror Gaium Seium, grauem uimm, factum Christianum." [9] Pro stultitiae caecitate laudant, quae sciunt, uituperant, quae nesciunt, et id quod sciunt, eo quod nesciunt uitiant. [10] Nemini subuenit, ne ideo bonus quis et prudens, quia Christianus, aut ideo Christianus, quia prudens et bonus, cum sit humanius occulta manifestis adiudicare quam manifesta de occulto praeiudicare. [11] Alii, quos retro ante hoc nomen uagos uiles improbos norant, emendatos repente mirantur, et tamen mirari quam assequi norunt; alii tanta obstinatione certant, ut cum suis utilitatibus depugnent, quas de commercio istius nominis capere possunt. [12] Scio maritum unum atque alium, anxium retro de uxoris suae moribus, qui ne mures quidem in cubiculum inrepentes sine gemitu suspicionis sustinebat, comperta causa nouae sedulitatis et inusitatae captiuitatis omnem uxori patientiam obtulisse, negasse zelotypum, maluisse lupae quam Christianae maritum; ipsi suam licuit in peruersum demutare naturam, mulieri non permisit in melius reformari. [13] Pater filium, de quo queri desierat, exheredauit; dominus seruum, quem praeterea necessarium senserat, in ergastulum dedit: simul quis intellexerit Christianum, mauult nocentem. [14] Nam et ipsa per se traducitur disciplina nec aliunde prodimur quam de bono nostro. Sic et mali de suo malo radiant? Aut nos soli contra instituta naturae pessimi de bono denotamur? [15] Quid enim insigne praeferimus, nisi primam sapientiam, qua friuola humanae manus opera non adoramus; abstinentiam, qua ab alieno temperamus; pudicitiam quam nec oculis contaminamus; misericordiam, qua super indigentes flectimur; ipsam ueritatem, qua offendimus, ipsam libertatem, pro qua mori nouimus? Qui uult intellegere, qui sint Christiani, istis indicibus utatur necesse est.

V. [1] Quod ergo dicitis: "pessimi et probrosissimi auaritia luxuria improbitate", non negabimus quosdam; sufficit et hoc ad testimonium nominis nostri, si non omnes, si non plures. [2] Necesse est in corpore et quantum uelis integro aut puro, aut naeuus aliqui effruticet aut uerrucula exsurgat aut lentigo sordescat. [3] Caelum ipsum nulla serenitas tam colata purgat, ut non alicuius nubiculae flocculo resignetur; modica macula in fronte, in parte quadam exemplari � uisa quo uniuersitas munda est. Maior boni portio modico malo ad testimonium sui utitur. [4] Cum tamen aliquos de nostris malos probatis, iam hoc ipso Christianos non probatis. Quaerite sectam cui malitiae deputatur. [5] Ipsi in conloquio, si quando aduersus nos, "cur ille, inquitis, "fraudator, si abstinentes Christiani? cur immitis, si misericordes?" Adeo testimonium redditis non esse tales Christianos, dum cur tales sint qui dicuntur Christiani retorquetis.

[6] Multum distantiae inter crimen et nomen, inter opinionem et ueritatem. Nam et nomina sic sunt instituta, ut fines suos habeant inter dici et esse. [7] Quot denique philosophi dicuntur nec tamen legem philosophiae adimplent? [8] Omnes nomen de professionibus gestant: si ducant nomen sine professionis praestantia, qui superficie uocabuli infamant ueritatem, non statim sunt quia dicuntur, sed quia non sunt, frustra dicuntur et fallunt eos qui rem nomini addicunt, cum de re status nominis competat. [9] Et tamen eiusmodi neque congregant neque participant nobiscum, facti per delicta denuo uestri, quando ne illis quidem misceamur, quos uestra uis atque saeuitia ad negandum subegit. [10] Vtique enim facilius inter nos inuiti desertores disciplinae quam uoluntarii continerentur. Ceterum sine causa uocatis Christianos, quos ipsi negant Christiani, qui se negare non norunt.

VI. [1] His propositionibus responsionibusque nostris quas ueritas de suo suggerit, quotiens comprimitur et coartatur conscientia uestra, tacita ignorantiae suae testis, confugitis aestuantes ad arulam quandam, id est legum auctoritatem, quod utique non plecterent sectam istam, nisi de meritis apud conditores legum constitisset. [2] Quid ergo prohibuit apud exsecutores quoque legum proinde constare, cum de ceteris criminibus, quae similiter legibus arcentur ac puniuntur, nisi prius requiratur, poena cessat? [3] Verbi gratia homicidam, adulterum lege: discutitur tamen de ordine admissi, et tamen cognitum est omnibus genus facti.

[4] Christianum puniunt leges. Si quod est factum Christiani, erui debet. Nulla lex prohibet inquirere, atquin pro legibus facit inquisitio: quomodo enim legem obseruabis cauendo quod lege prohibetur, adempta diligentia cauendi per defectionem agnoscendi quid obserues? [5] Nulla sibi lex debet conscientiam iustitiae suae, sed eis a quibus captat obsequium. Ceterum suspecta lex est, si probare se non uult. [6] Merito igitur tamdiu iustae in Christianos et reuerendae et obseruandae censentur, quamdiu ignoratur quod persequuntur; merito post agnitionem iniquissimae repertae cum suis machaeris et patibulis et leonibus despuuntur. [7] Legis iniustae honor nullus est: ut opinor autem, dubitatur de iniquitate legum quarundam, cum quotidie nouis consultis constitutisque duritias nequitiasque earum temperetis.

VII. [1] "Vnde ergo", inquitis, "tantum de uobis Famae licuit, cuius testimonium suffecerit forsitan conditoribus legum?" Quis, oro, sponsor aut illis tunc aut exinde uobis de fide Famae? [2] Nonne haec est

Cur malum, si uera semper sit? Non mendacio plurimum? Quae ne tum quidem, cum uera defert, a libidine mendacii cessat, ut non falsa ueris intexat adiciens detrahens uarietate confundens. [3] Quid, quod ea condicio illi, ut nonnisi quod mentitur perseueret? Tamdiu enim uiuit quamdiu non probat quicquam, siquidem approbata cadit et quasi officio nuntiandi functa decedit; exinde res tenetur, res nominatur, nec quisquam dicit uerbi gratia: "hoc Romae aiunt factum," aut: "fama est illum prouinciam sortitum," sed: "ille prouinciam sortitus est," et: "hoc factum est Romae." [4] Nemo Famam nominat nisi incertus, quia nemo fit fama sed conscientia certus; nemo Famae credit nisi stultus, quia sapiens non credit incerto.

[5] Fama quantacumque ambitione diffusa est, ab uno aliquando ore exorta sit necesse est; exinde in traduces quodammodo linguarum et aurium serpit et modicum originum uitium rumoris obscurat, ut nemo recogitet, ne primum illud os mendacia seminauerit, quod saepe fit aut aemulationis ingenio aut suspicionis arbitrio aut etiam noua mentiendi uoluptate. [6] Sed bene quod omnia tempus reuelat, testibus sententiis et prouerbiis uestris ipsaque natura, quae ita ordinata est, ut nihil lateat, etiam quod Fama non prodidit. [7] Videte, qualem prodigam aduersus nos subornastis, quia quod semel detulit tantoque tempore ad fidem corroborauit, usque adhuc probare non potuit.

[8] Principe Augusto nomen hoc ortum est, Tiberio disciplina eius inluxit, Nerone damnatio inualuit, ut iam hinc de persona persecutoris ponderetis: si pius ille princeps, impii Christiani; si iustus, si castus, iniusti et incesti Christiani; si non hostis publicus, nos publici hostes: quales simus, damnator ipse demonstrauit, utique aemula sibi puniens.

[9] "Et tamen permansit erasis omnibus hoc solum institutum Neronianum, iustum denique ut dissimile sui auctoris." [10] Igitur aetati nostrae nondum anni CC. Tot iniqui interea, tot cruces diuinitatem consecutae, tot infantiae trucidatae, tot panes cruentati, tot strages lucernarum, tot errores nuptiarum, �et adhuc Christianis sola Fama decernit! [11] Habet quidem grande fundamentum de uitio ingenii humani: felicius in acerbis atrocibusque mentitur. Quanto enim proni ad malitiam, tanto ad mali fidem oportuni estis; facilius denique falso malo quam uero bono creditur. [12] Si quem tamen apud uos prudentiae locum iniquitas reliquisset, ad explorandam Famae fidem utique iustitia poscebat dispicere, a quibus potuisset Fama in uulgus et ita in totum orbem dari. [13] Ab ipsis enim Christianis non opinor, cum uel ex forma ac lege omnium mysteriorum silentii fides debeatur, quanto magis talium, quae prodita non uitarent interim humana animaduersione praesentaneum iudicium? [14] Si ergo non ipsi proditores sui, sequitur ut extranei. Porro extraneis unde notitia, cum etiam iusta et licita mysteria omnem arbitrum extraneum caueant, nisi si inlicita minus spernunt? Atquin extraneis tam onerare quam confingere magis competit. [15] "At domesticorum curiositas furata est per rimulas et cauernas." Quid, cum domestici eos uobis, prodentes omnes? A nullis magis prodimur, quanto magis, si atrocitas tanta sit, quae iustitia indignationis omnem familiaritatis fidem rumpat? Non potuerit continere, quod horruit mens, quod expauit oculus. [16] Hoc quoque mirum, si et ille, qui tanto impatientiae iure prosiluit deferre, non et probare gestit, et ille, qui audiit, et non uidere curauit, siquidem par fructus est et delatoris, si quod detulit probet, et auditoris, si quod audit etiam sibi credat. [17] "Tunc", inquitis, "primo delatum, et exhibitum est; auditum, et inspectum est, atque exinde famae commendatum." Hoc quidem superscendit omnem admirationem, si semel deprehensum est, quod semper admittitur; nisi si desiuimus iam talia factitare. [18] Atquin et idem uocamur, et in isdem deputamur et de die redundamus: quod plures, hoc pluribus odiosi. Magis increscit odium increscente materia; proficiente multitudine reorum, quid ita non proficit multitudo nuntiatorum?

[19] Quod sciam, et conuersatio notior facta est: scitis et dies conuentuum nostrorum; itaque et obsidemur et oppri mimur, et in ipsis arcanis congregationibus detinemur. [20] Quis umquam tamen semeso cadaueri superuenit? Quis in cruentato pane uestigia dentium deprehendit? Quis tenebris repentino lumine inruptis inmunda aliqua, ne dixerim incesta, indicia recognouit? [21] Si praemio impetramus, ne tales in publicum extrahamur, quales et opprimimur, possumus et omnino non extrahi: quis enim proditionem criminis alicuius sine crimine ipso aut uendit aut redimit?

[22] Sed quid extraneis speculatoribus et indicibus detractem, qui talia obiciatis quae non ab ipsis nobis cum maxima uociferatione publicentur aut statim audita, si prius demonstrantur, aut postea reperta, si interim celantur? [23] Sine dubio enim initiari uolentibus mos est prius ad magistrum sacrorum uel patrem adire. Tum ille dicet: infans tibi, qui adhuc uagetur, necessarius, qui immoletur, et panis aliquantum, qui in sanguine infringatur; [24] praeterea candelabra, quae canes annexi deturbent, et offulae, quae eosdem canes; sed et mater aut soror tibi necessaria est. Quid, si nullae erunt? Opinor, legitimus Christianus esse non poteris. [25] Haec, oro uos, denuntiata ab aliis sustinent prodi? "Verum opus non est scire illos. Prius fallaciae negotium perpetratur: ignaris et dapes et nuptiae subiciuntur: nihil enim umquam retro de Christianis mysteriis audierant." [26] Tamen postea cognoscant necesse est, uel aliis quos inducunt, praeministranda. Ceterum quam uanum est profanos scire quod nesciat sacerdos! [27] Tacent igitur et accepto ferunt, et nihil in tragoediam Thyestae uel Oedipodis erumpunt, et non protrahunt ad populum fidei ministros et magistros, et de ipsis potiores morsus iam doctis . . . .ibus rapiunt. [28] Si nihil tale probetur, grande nescio quid aestimari oportet, cuius compensatio tantarum atrocitatum tolerantia constat.

[29] Miserae atque miserandae nationes, ecce proponimus uobis disciplinae nostrae sponsionem: uitam aeternam sectatoribus et conseruatoribus suis spondet, e contrario profanis et aemulis supplicium aeternum aeterno igni comminatur; ad utramque causam mortuorum resurrectio praedicatur. [30] Viderimus de fide istorum, dum suo loco digeruntur; interim credite quemadmodum nos. Volo enim scire, si per talia scelera adire parati estis, quemadmodum nos. [31] Veni, si quis es, demerge ferrum in infantem, uel si alterius officium est, tu modo specta morientem animam antequam uixit; certe excipe rudem sanguinem, in quo panem tuum saties, uescere libenter; [32] interea discumbe, dinumera loca, ubi mater aut soror torum presserit; nota diligenter, ut, cum tenebrae inruerint, temptantes scilicet diligentiam singulorum, non erres extraneam incursans: piaculum feceris, nisi incestum!

[33] "Haec cum expunxeris, uiues in aeuum." Cupio respondeas, si tanti facis aeternitatem. Immo idcirco nec credis; etiamsi credideris, nego te uelle; etiamsi uelles, nego te posse. Cur autem alii possint, si uos non potestis? cur non possitis, si alii possunt? [34] Inpunitatem, aeternitatem quanto constare uultis? An hae nobis omni modo redimendae uidentur? An alii ordines dentium Christianorum, et alii specus faucium, et alii ad incestam libidinem nerui? Non opinor: satis enim est nobis sola ueritate a uestra positione discerni!

VIII. [1] Plane, tertium genus dicimur. Cynopennae aliqui uel Sciapodes uel aliqui de subterraneo Antipodes? Si qua istic apud uos saltem ratio est, edatis uelim primum et secundum genus, ut ita de tertio constet. [2] Psammetichus quidem putauit inuenisse ingenio exploratus fidem primam generis. Dicitur enim infantes recenti e partu seorsum a commercio hominum alendos tradidisse nutrici, quam et ipsam propterea elinguauerat, ut in totum exules uocis humanae non auditu formarent loquellam, sed de suo promentes eam primam nationem designarent, cuius sonum natura dictasset. [3] Prima uox "beccos" renuntiata est; interpretatio eius panis apud Phrygas nomen est: Phryges primi genus exinde habentur.

[4] Sed unum hoc erit de uanitatibus uestrarum fabularum, non otiose nobis retractandum, quo fidem uestram uanitatibus quam ueritatibus deditam demonstrare gestimus. [5] An omnino credibile sit, tali membro desecto, uastato ipsius animae organo et utique radicitus caeso, castratis faucibus quae etiam extrinsecus periculose uulnerantur, exinde tabo in praecordia refluente, postremo aliquamdiu cessantibus alimentis uitam nutrici illi perseuerasse? [6] Age nunc, perseuerauerit Philomelae medicamentis < . . . . . . . . . >quam et ipsam prudentiores non linguae caede, sed rapti pudoris rubore mutam interpretantur. [7] Si ergo uixit, potuit effutire aliquid: obtusum et exarticulatum sonum tinnitumque sine modulatu labellorum, expanso ore, lingua stupente de solis faucibus cogi licet. [8] Id fors tunc infantes, quia unicum, facilius commentati paulo modulatius, utpote linguatuli in inuentum alicuius interpretationis impegerint.

[9] Sint nunc primi Phryges: non tamen tertii Christiani. Quantae enim aliae gentium series post Phrygas? Verum recogitate, ne quos tertium genus dicitis, principem locum optineant, siquidem non ulla gens non Christiana. [10] Itaque quaecumque gens prima, nihilominus Christiana: ridicula dementia nouissimos dicitis et tertios nominatis.

[11] Sed de superstitione tertium genus deputamur, non de natione ut sint Romani, Iudaei, dehinc Christiani. Vbi autem Graeci? [12] Vel si in Romanorum superstitionibus censentur, quoniam quidem etiam deos Graeciae Roma sollicitauit, ubi saltem Aegyptii, et ipsi, quod sciam, priuati curiosaeque religionis? [13] Porro si tam monstruosi, qui tertii loci, quales habendi, qui primo et secundo antedecunt?

IX. [1] Sed quid ego mirer uana uestra, cum ex forma naturali concorporata et concreta intercessit malitia et stultitia sub eodem mancipe erroris? [2] Sane, quia non miror, enumerem necesse est, ut uos recognoscendo miremini, in quantam stultitiam incidatis, qui omnis cladis publicae uel iniuriae nos causas esse uultis. [3] Si Tiberis redundauit, si Nilus non redundauit, si caelum stetit, si terra mouit, si lues aestiua uastauit, si fames afflixit, statim omnium uox: "Christianorum meritum!" Quasi modicum habeant aut aliud metuere qui deum non metuunt! [4] Opinor, ut contemptores deorum. uestrorum haec iacula eorum prouocamus. Vt supra edidimus, aetatis nostrae nondum anni ducenti. [5] Quantae clades ante id spatium supra uniuersum orbem [ad] singulas urbes et prouincias ceciderunt, quanta bella externa et intestina? Quot pestes fames ignes hiatus motusque terrarum saeculum digessit? [6] Vbi tunc Christiani, cum res Romana tot historias laborum suorum subministrauit? Vbi tunc Christiani, cum Hiera Anaphe et Delos et Rhodos et Cea insula multis cum milibus hominum pessum ierunt, uel quam Plato memorat maiorem Asia aut Africa in Atlantico mari mersam? [7] Cum Vulsinios de caelo, Tarpeios de suo monte perfudit ignis? Cum terrae motu mare Corinthium ereptum est? Cum totum orbem cataclysmus aboleuit? [8] Vbi tunc, non dicam contemptores deorum Christiani, sed ipsi dei uestri, quos clade illa posteriores loca, oppida approbant, in quibus nati morati sepulti sunt, etiam quae condiderunt? Non alias enim superfuissent ad hodiernum, nisi postuma cladis illius. [9] Si relegere et reuoluere non curatis testimonia temporum aliter uobis renuntiata, inprimis necesse est deos uestros iniustissimos pronuntietis, qui propter contemptores etiam cultores suos laedunt; tunc et uosmetipsos errare probatis, si eos traditis, qui uos ameritis profanorum non discernunt. [10] Quodsi, ut unus atque alius stultissimus ait, idcirco uobis quoque irascuntur, quoniam de nostra eradicatione neglegitis, absolutum est de infirmitate et mediocri tate eorum: qui non irascerentur uobis in animaduersione cessantibus, si ipsi exsequi possent. [11] Quamquam et alias confitemini istud, si quando illos supplicio nostro uidemini ulcisci. Si ab aliquo aliud, a maiore defenditur. Pudeat igitur deos ab homine defendi!

X. [1] Effundite iam omnia uenena, omnia calumniae tela infligite huic nomini, non cessabo ultra repellere, at postmodum obtundentur expositione totius nostrae disciplinae. [2] Nunc uero eadem ipsa de nostro corpore reuulsa in uos retorquebo, eadem uulnera criminum in uobis defossa monstrabo, quo machaeris uestris admentationibusque cadatis.

[3] Iam primo quod in nos generali accusatione dirigitis, diuortium ab institutis maiorum, considerate etiam atque etiam, ne uobiscum communicemus crimen istud. [4] Ecce enim per omnia uitae ac disciplinae corruptam, immo deletam in uobis antiquitatem recognosco. De legibus quidem iam supra dictum est, quod eas nouis de die consultis constitutisque obruistis. [5] De reliqua uero conuersationis humanae dispositione palam subiacet, quantum a maioribus mutaueritis, cultu habitu apparatu, ipsoque uictu ipsoque sermone; nam pristinum ut rancidum relegatis. [6] Exclusa ubique antiquitas, in negotiis, in officiis: totam auctoritatem maiorum uestra auctoritas deiecit. [7] Sane, quod uobis magis probro est, laudatis semper uetustates et nihilominus recusatis. Qua peruersitate tan< . . . . . . . > maiorum apud uos � permanere probari debuerunt, cum ea, quae probatis, recusetis? [8] Sed et ipsum quod uidemini a maioribus traditum fidelissime custodire et defendere, uel quo maxime reos nos transgressionis postulatis, de quo totum odium Christiani nominis animatur, deorum dico culturam, perinde a uobis destrui ac despici ostendam. [9] Nisi quod non perinde: nos enim contemptores deorum haberi nulla ratio est, quia nemo contemnit quod sciat omnino non esse. Quod omnino est, id contemni potest; quod nihil est, nihil patitur: igitur quibus est, ab eis patiatur necesse est. [10] Quo magis oneramini, credentes esse et contemnentes, colentes et despuentes, honorantes et lacessentes.

Tous les livres