Aux nations (Ad nationes) (page 4)

Tertullien · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : thelatinlibrary.com · 4 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

[26] Exstat apud litteras uestras usquequaque Saturni census. Legimus apud Cassium Seuerum, apud Cornelios Nepotem et Tacitum, apud Graecos quoque Diodorum, quiue alii antiquitatum canos collegerunt. [27] Nec fideliora uestigia eius quam in ipsa Italia signata sunt. Nam post plurimas terras et Attica hospitia Italiae uel, ut tunc uocabatur, Oenotriae consedit, exceptus ab Iano siue Iane, ut Salii uocant. [28] Mons quem coluerat, Saturnius dictus, urbs quam depalauerat, Saturnia usque nunc est; tota denique Italia de Saturno uocabatur. [29] Tali teste terra, quae nunc dominatur orbi, etiamsi de origine Saturni dubitatur, de actu tamen constat hominem illum fuisse. [30] Ita si homo Saturnus, procul dubio de homine, immo quia homo, non utique de Caelo atque Terra, sed cui parentes ignoti quidam, facile fuit illum eorum filium dici, quorum possumus omnes uideri. [31] Quis enim non caelum ac terram patrem ac matrem uenerationis gratia appellet? An de consuetudine humana, qua ignoti quique ex inopi nato apparentes de caelo aduenisse dicuntur? [32] Proinde Saturnum, cum esset peregrinus, repentino ubique inoleuit caelitem dici; nam et uolgo generis incertos terrae filios iactitamus. [33] Nihil allego de statu antiquitatis, quo adeo rudes tunc agebant et oculi et mentes hominum, ut cuius libet noui uiri aspectu quasi diuino commouerentur, nedum et regis, et quidem primi.

[34] Adhuc de Saturno immorabor quo et ceteris conpendium praestruam, satiata primordiorum disputatione, nec praetermittam potiora testimonia diuinarum litterarum, quibus fides pro antiquitate superiore debetur. [35] Ante enim Sibylla quam omnis litteratura uestra, illa scilicet Sibylla ueri Dei uera uates, de cuius uocabula daemoniorum uatibus induistis. [36] Ea senario uersu in hunc sensum de Saturni prosapia et rebus eius exponit: "Decima," inquit, "genitura hominum, ex quo cataclysmus prioribus accidit, regnauit Saturnus et Titan et Iapetus, Terrae et Caeli fortissimi filii." [37] Si qua ergo uel uestris auctoribus litterisue uestris superioribus, sed idcirco magis proximis, quoniam illius aetatis, fides adiacet, satis de Saturno et prosapia eius probatum est homines fuisse. [38] Tenemus conpendium in ceteros originis praescriptionem, ne per singulos euagemur. Qualitas posteritatis a principibus generis ostenditur, mortalia de mortalibus, terrena de terrenis; [39] gradus ad gradus comparantur; nuptiae, conceptus, natiuitates concurrunt; patriae sedes regna monumenta < . . . . . . . . . . . >. Qui natos non possunt negare, mortuos credant; qui mortuos confitentur, deos nonputent!

XIII. [1] Sedenim manifestis uis sua adsistit. Quos a primordio possunt non < . . . . >rere< . . . . . . . . . . . . . . . . > diuinitatem, affirmando illos post mortem deos factos, ut Varro, et qui cum eo somniauerunt. [2] Hic igitur consisto: si sunt allecti dei uestri in hoc nomen et numen, ut in ordinem senatorium, < . . . . . . >str< . . . .concedatis iam necesse est, esse aliquem summum dominatorem habentem allegendi potestatem et quasi Caesarem: neque quisquam aliis praestare potest in quo non ipse dominetur; [3] (Ceterum si potuerunt deos sese facere post mortem, cur ergo deterioris condicionis ab initio esse uoluerunt?) [4] Aut si nemo est qui deos faceret, quomodo facti dicentur qui non nisi ab alio fieri potuissent? Ita nullus datur uobis renuendi locus esse mancipem quendam diuinitatis.

[5] Perspiciamus itaque causas allegendae mortalitatis in caelum. Harum duplicem rationem, credo, proferetis. [6] Aut enim ille, quisquis id praestans, facit ut habeat uel amminicula uel munimenta uel etiam ornamenta fastigii sui, aut meritorum necessitate conferens dignis quibusque. [7] Aliud quid suspicare non datur: nemo quid largiendo alicui aut non sua aut illius causa facit. [8] Sed non potest competere numini, ut sit tanta ei potestas, ut scilicet de mortuis deos faciat, et si tanta humanitas inrogetur, quia egeat opera uel etiam munimento quorundam et quidem mortuorum, � quo mirum, cum alios ab initio sibi immortales instituere potuisset? [9] Nec diutius de . . . . . . . . . . >tus conquiret, qui humana diuinis comparauit. Sane quae posterior opinio est, discuti debet, si deus reminiscentia meritorum < . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > contributa, [10] si pristinis uiris caelum ob merita patuit, recogitandum, quod exinde nemo dignus eo honore fuit. Nisi si capere iam locus non potest: tantis uidelicet < . . . . . . . . . . . . . . . . . . >a meruerit antiquitas. [11] Ergo an meruerit retractemus. Qui ait meruisse, proponat ipsius merita. [12] Si quid incuna< . . . . . . . . . . . . . . . >litatis ualent ad suffragium diuinitatis, incesto commaculatos Opem et Saturnum fratres recepistis. [13] Furtiuus infans Iuppiter uester, indignus et tecto et ubere humano, merito quem Cretae nutrix tam mala manebat. [14] Adultus denique qualemcumque genitorem pellit, felicissimum regem, aurei scilicet saeculi, sub quo laboris inopiae < . . . . . . . . >ae pax quiescebat, sub quo

"nulli subigebant arua coloni; ipsaque omnia tellus nullo poscente ferebat."

[15] "Sed oderat patrem incestum, eius < . . . . . . . . castratorem." Ecce autem et ipse cum sorore miscetur, ut huic primum illud dictum putem: tou~ patro_j to_ paiidi/on. Tam pius pater quam pius filius! [16] Quodsi iam tunc legibus ageretur, in duos culleos diuidi Iouem decuit! Post haec quid dubitaret libidine ab incesto corroborata in leuiora, id est adulteria se et stupra diffundere? [17] De quo poetica sic lusitauit, quomodo cum in libello de fugitiuo palam factum, solemus et operam eius percontandi aliorum abusui nundinare, [18] modo in pretia luxuriae eum figurando, quippe qui bouem aut pretium bouis pensauerit, et imbrem aureum pergulis immiserit, id est aditum pecunia ruperit, modo in similitudines actuum ipsorum, in aquilam qui rapuit, cycnum qui cantauerat.

[19] Adeo non fabulae istae sunt de fa< . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > sit an non lasciu< . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > na hominum quos < . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > emissa iam pridem a fide per incr< . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . >, non est nobis extensius agendum. [20] Si enim et re . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > pibus et pro seminatoribus suis morata plebs eadem q< . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > natura, alibi auctoritas exigebat similitudinem morum. < . . . . . . . . . . . . . . > Quanto deterior, qui non melior? Priuato enim titulo Iouem Optimum dicitis, et est Vergilii "aequus Iuppiter." [21] Omnes proinde incesti in suos, impudici in extraneos, impii, iniusti: cui nullam insignem infamiam fabula reliquit, is deus fieri non fuit dignus!

XIV. [1] Sed quoniam alios seorsum uolunt in diuinitatem ab hominibus receptos, et distingui inter natiuos et factos secundum Dionysium Stoicum, de ista quoque specie adiciam. [2] De ipso quidem Hercule ea est summa responsionis, an dignus caelo et diuinitate; sic enim pro uo< . . . . . . . > meritis addicunt diuinitatem. [3] Si ob uirtutem, quod feras constanter confecerit, quid tam memorabile? Nonne ludo puniti, uel etiam ad< . . . . . . . . . > arenariae uilitatis plurimas in unum, et quidem studiosiores bestias conficiunt? [4] Si ob peragratum orbem, quantis et locupletibus dulcis peregrinitas aut philosophis famulatoria mendicitas idem praestitit? Non meminerunt Asclepiaden Cynicum unica uaccula, cuius et dorso uehebatur, et, si quando, ubere alebatur, orbem totum oculis subegisse? [5] Si Hercules etiam ad inferos adiit, quis hoc nesciat, uiam ad inferos omnibus patere? [6] . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . >as plurimas < . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > ille Pompeius < . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > qui nec Ostia salua . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . in unum angulum Byrsae Cartha< . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . >rre. Quo magis Scipio quam Hercules ob tot caedes diuinitati deputatur. [7] Adicite potius titulis Herculanis stupra uirginum, uxorum et fascias Omphales et ob decori pueri amissionem foede desertam militiam Argonautarum. [8] Adicite ad gloriam post turpitudinem illam etiam furias eius; adorate sagittas quae filios et uxorem interfecerunt! [9] Qui tunc dignius rogo sese inrogasset prae dolore parricidiorum, qui uxoris ob lasciuiam uenenis circumuentus magis meruit id quam ut honesta morte moreretur, hunc uos de pyra in caelum subleuastis, ipsa facilitate qua et alium igni sed diuino confectum, qui pauca experientiae ingenia commentus dicebatur mortuos ad uitam recurasse. [10] Is, etsi Apollinis filius, tam homo quam Iouis nepos, Saturni pronepos, (� nisi habendus spurius ut incerto patre, ut Argiuus Socrates detulit �) quem expositum repertum, turpius Ioue educatum, canino scilicet ubere, hominem fuisse nemo negare potest, fulmine haustus est. [11] Malus Iuppiter Optimus hic rursus est, impius in nepotem, inuidus in artificem! [12] Sedenim Pindarus meritum eius non occultauit: cupiditatem et auaritiam lucri in eo canit iudicatam, qua quidem ille uiuos ad mortem, non mortuos rursus ad uitam, praeuaricatione uenalis medicinae agebat. [13] Dicitur etiam mater eius eodem casu obisse, merit< . . . . . . . . . . . . . >m< . . . . . . . . > bestiam ediderat, isdem quasi scalis ad caelum erupisse. [14] "Et tamen Athenienses sciunt eiusmodi deis sacrificare; nam Aesculapio et matri inter mortuos parentant." Quasi non et ipsi Thesea suum adorarent, merito deum. Quidni, si conseruatricem suam in litore peregrino dereliquit, eadem obliuione, immo amentia, quae patri causa mortis fuit?

XV. [1] Longum est recensere etiam de illis quos in sidera sepelistis et audaciter deis ministratis. Sic, opinor, digni de caelo Castores et Perseus et Erigona, quemadmodum et Iouis exoletus. Sed quid mirandum? Etiam canes et scorpios et cancros in caelum transtulistis!

[2] Differo de his quos in oraculis co< . . . . . > et testimonium hic diuini. Qui et tristitiae deos arbitros esse uoltis, ut sit Viduus, qui animam corpore uiduet, quem intra muros cludi non permittendo damnastis, item Caeculus, qui oculos sensu exanimet, item Orbana, quae in orbitatem semina extinguat; et ipsius mortis dea est. [3] Vt cetera transuolem, etiam locorum urbis uel loca deos arbitramini, arcuum Ianum patrem (et diua Arquis est Iana), et montium septem Montinum. [4] < . . . . . . . . . . > illi faciunt, qui in isdem locis aras uel aedes habent, prae. .......... in alieno loco aut mercedibus habitant. [5] Taceo Ascensum ab ascensibus, et Cliuicolam a cliuis; taceo deos Forculum a foribus et Cardeam a cardinibus et liminum Limentinum, siue qui alii inter uicinos apud uos numinum ianitorum adorantur. [6] Quid enim magnum, cum et numina sua habeant in lupanaribus, in culinis, et in imo carcere in< . . . . . . . >? [7] Cum haec itaque propria his aliisque Romanorum deis, quibus totius uitae officia distribuuntur, taliter ut ceteris deis opus non sit, immo cum priuatim apud Romanos deputentur, quos supra signauimus, nec facile foris cogniti, quomodo ea omnia, quibus illos praeesse uoluerunt, in omni genere humano et in omni gente proueniunt, ubi praesides eorum non modo honore, sed ipsa quoque notitia carent?

XVI. [1] "Sedenim quidam fructus et necessaria uictui demonstrauerunt." Quaeso uos, cum dicitis inuenisse illos, nonne confitemini prius fuisse quae inuenirentur? [2] Cur ergo non auctorem potius honoratis, cuius haec dona sunt, sed auctorem transfertis in repertores? [3] < . . . . . . . >que inuenisset, utique auctori gratias egit, utique illum deum sensit, < . . . . . . . . . . > ministerium institutoris, a quo et ipse institutus est qui inueniret et ipsum quod inueniretur. [4] Ficum uiridem Romae nemo nouerat Africanam, cum Cato senatui intulit, ut quam prope prouincia hostilis esset, cui subigendae semper instabat, exprimeret. [5] Cerasium Cn. Pompeius de Ponto primus Italiae prouolgauit. Potuerunt et hi nouorum apud Romanos pomorum repertores meruisse praeconium diuinitatis!

[6] Tam uanum hoc quam etiam propter artium commenta deos haberi. Quibus si comparentur nostrae aetatis artifices, quanto dignius posteris quam prioribus consecratio competisset? [7] Mentior si non in omnibus iam artificiis antiquitas exoleuit, usu quotidiano ubique instruente nouitatem. Atque adeo quos ob artes sanctificatis laeditis in ipsis artibus et prouocatis in aemulis insuperatis.

XVII. [1] Denique < . . . . . . . . . . . . . . . >toribus suis non negatis omnibus his quos deos antiquitas uoluit, posteritas credidit, . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > [2] superstitionum praegrandis praesumptio, cui < . . . . . . >rel< . . . . . . . . . . . . . . . > bemus, propterea scilicet Romanos totius orbis domin< . . . . . . . . . . . . . >se, quod officiis religionum meruerint diuturn< . . . . . . . . . . . . . . . . . . > eis praeualeant.

[3] Nimirum Sterculus et Mutunus et Larentina prouexit hoc imperium, in ius Romanum destinatum! [4] Nam peregrinos deos non putem extraneo potius populo quam suo fauisse, sicut fierent quasi desertores et destitutores, immo proditores patrii soli quo nati, adulti, morati sepultique sunt. [5] Ita ne Iuppiter quidem Cretam Romanis fascibus premi sineret, oblitus antrum illud Idaeum Corybantiaque aera et nutricis suae iucundissimum odorem! Nonne omni Capitolio sepulchrum suum praeposuisset, ut illa potius terra regnaret, quae cineres Iouis tegit? [6] Vellet Iuno urbem suam "posthabita Samo" dilectam et utique Aeneadarum ignibus adoleri? Quod sciam:

hic illius arma, hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse, si qua fata sinant, iam tunc tenditque fouetque.

[7] Misera aduersus fata non ualuit! Nec tamen tantum honoris Romani fatis decreuerunt, ut dedentibus Carthaginem sibi, quantum Larentinae!

[8] Si dei isti conferendi inperii potest< . . . . . . regnauit enim Iuppiter Cretae et Saturnus Italiae et Isis Aegypto < . . . . . . . . . . . . . > regnauerunt, quibus etiam operati plerique traduntur? [9] Ita quib< . . . . . . . . . . dominos facit, et dediticius Admeti ciues Romanos imperio auget, dum liberalem cultorem suum Croesum ambiguis sortibus fallendo circumuenit. Num timebat deus uerum constanter praenuntiare regno exc< . . . . . . . . . . . . >?

[10] < . . . . . . . . . . . . . . . . > potestate regnandi qu< . . . > uelut in urbes suas tueri < . . . . . . > potuissent! Si Romanis praestitisse ualuerunt, cur Athenas a Xerxe Minerua non defendit uel cur Delphos de manu Pyrrhi Apollo non eruit?

[11] Seruent urbem Romam qui suas perdiderunt, si hoc religiositas Romana meruit. Atqui non post summum imperium, auctis iam rebus superstitio quaesita est? [12] Etsi a Numa sacra introducta sunt, nondum tamen aut simulacris aut templis res uestras diuina frustrabant. [13] Frugi religio et paupertina superstitio; altaria temeraria et uasa sordida, et nidor exilis ex illis, et deus ipse nusquam. Ergo non ante religiosi quam maiores, neque ideo maiores, quia religiosi.

[14] Atquin quomodo ob religionem et deorum profundissimam curam imperium Romanis < . . . . . . . . > uideri possit, quod laesis potius deis auctum est? [15] Nisi fallor enim, omne regnum uel imperium bellis quaeritur et bellis ampliatur. Porro < . . . . . . . >bus et dei urbis. Nam eadem strages et moenium et templorum, eadem caedes et ciuium et sacerdotum, eadem rapina et profanorum et sacrorum. [16] Tot sacrilegia Romanorum quot tropaea, tot deinde dei quot de gentibus triumphi manent. At simulacra captiua et utique senti< . . . . . . . . . . >os non amant. Sed quia nihil sentiunt, inpune laeduntur, et quia inpune laeduntur, frustra adorantur. [17] Itaque, quorum fastigium sacrilegio adultum est, non possunt uideri religionis meritis excreuisse, < . . . . . . . . . . . >nis siue laedendo creuerunt.

[18] Regnum uniuersae nationes suis quaeque temporibus habuerunt, ut Assyrii, ut Medi, ut Persae, ut Aegyptii; est adhuc penes quosdam, et tamen qui amiserunt, non sine religionibus et cultu et � depropitiorum deorum morabantur, donec Romanis cessit uniuersa paene dominatio. [19] Sors temporum ita uolut< . . . . . . . . . . . . >. Quaerite quis temporum uices ordinauit: idem regna dispensat, et nunc penes Romanos eam summam, tamquam pecuniam de multis nominibus exactam in unam arcam congregauit. Quid de ea statuerit, sciunt proximi ei!

Tous les livres