Quaestiones Disputatae de Veritate (page 100)
[54662] De veritate, q. 12 a. 14 s. c. 1 Sed contra. Est quod dicitur Deuter., ultimo: non surrexit propheta ultra in Israel sicut Moyses.
[54663] De veritate, q. 12 a. 14 s. c. 2 Praeterea, Num., XII, 6-7, dicitur: si quis fuerit inter vos propheta domini, in somnio aut visione loquar ad eum; at non talis servus meus Moyses, qui in omni domo fidelissimus est. Ex quo patet quod ipse aliis prophetis praefertur.
[54664] De veritate, q. 12 a. 14 co. Responsio. Dicendum, quod inter prophetas secundum aliquid diversimode diversi possunt maiores reputari. Simpliciter autem loquendo omnium maximus Moyses fuit; in eo enim quatuor quae ad prophetiam requiruntur, excellentissime sunt inventa. Primo quidem visio intellectualis in eo excellentissima fuit, secundum quam tantum meruit elevari, ut ipsam Dei essentiam videret, ut dicitur Numer. XII, 8: palam, non per figuras et aenigmata, videt Deum. Et haec quidem eius visio non est facta Angelo mediante, sicut aliae visiones prophetales; unde et ibidem dicitur: ore ad os loquar ei. Et hoc expresse dicit Augustinus ad Paulinam de videndo Deum et XII super Genesim ad litteram. Secundo imaginaria visio fuit in eo perfectissima, quia eam quasi ad nutum habebat; unde dicitur Exod. XXXIII, 11, quod loquebatur ei dominus (...) facie ad faciem, sicut homo solet loqui ad amicum suum; in quo etiam alia eius eminentia quantum ad imaginariam visionem potest notari: quod ipse scilicet non solum audivit verba revelantis, sed vidit, non in figura hominis vel Angeli, sed quasi ipsum Deum, non in somnio, sed in vigilia; quod de nullo aliorum legitur. Tertio etiam eius denuntiatio fuit excellentissima; quia omnes qui fuerunt ante eum, instruxerunt familias suas per modum disciplinae; Moyses autem fuit primus qui locutus est ex parte domini, dicens: haec dicit dominus; et non uni familiae, sed toti populo; nec denuntiavit ex parte domini ut attenderetur dictis alterius alicuius prophetae praecedentis, sicut prophetae denuntiando inducebant ut observaretur lex Moysi; unde denuntiatio praecedentium fuit praeparatio ad legem Moysi, quae fuit fundamentum quoddam denuntiationis sequentium prophetarum. Quarto etiam fuit eminentior quantum ad ea quae ordinantur ad denuntiationem. Quantum ad miracula quidem, quia fecit signa ad conversionem et instructionem totius generis; alii vero prophetae fecerunt particularia signa ad speciales personas, et specialia negotia; unde dicitur Deuter. XXXIV, 10: non surrexit ultra propheta in Israel sicut Moyses, quem nosset dominus facie ad faciem. Quantum ad eminentiam revelationis, in omnibus signis atque portentis quae per eum misit, ut faceret in terra Aegypti Pharaoni et omnibus servis eius, et infra magnaque mirabilia quae fecit Moyses coram universo Israel. Quantum etiam ad audaciam apparet eminentissimus, quia in sola virga descendit in Aegyptum, non solum ad denunciandum verba domini, sed etiam ad flagellandum Aegyptum, et populum liberandum.
[54665] De veritate, q. 12 a. 14 ad 1 Ad primum igitur dicendum, quod verbum Gregorii est intelligendum de his quae pertinent ad mysterium incarnationis de quibus aliqui posteriores expressius revelationem acceperunt quam Moyses; non autem quantum ad cognitionem divinitatis, de quo plenissime Moyses instructus fuit.
[54666] De veritate, q. 12 a. 14 ad 2 Ad secundum dicendum, quod David dicitur esse excellentissimus prophetarum, quia expressissime de Christo prophetavit et sine aliqua imaginaria visione.
[54667] De veritate, q. 12 a. 14 ad 3 Ad tertium dicendum, quod quamvis illa miracula fuerint maiora miraculis Moysi quantum ad substantiam facti, tamen illa Moysi fuerunt maiora quantum ad modum faciendi, quia facta sunt toti populo, et ad populi institutionem in nova lege, et liberationem; illa vero fuerunt ad aliqua particularia negotia.
[54668] De veritate, q. 12 a. 14 ad 4 Ad quartum dicendum, quod eminentia Eliae praecipue in hoc attenditur quod a morte immunis conservatus fuit; fuit etiam multis aliis prophetis eminentior quoad audaciam qua non pertimuit in diebus suis principes et quoad magnitudinem signorum, ut ex verbis Ecclesiastici ibidem habetur.
[54669] De veritate, q. 12 a. 14 ad 5 Ad quintum dicendum, quod cum Moyses aliis praefertur, intelligendum est de his qui fuerunt in veteri testamento; quia tunc praecipue fuit prophetia in suo statu, quando Christus, ad quem omnis prophetia ordinabatur, expectabatur venturus. Ioannes autem ad novum pertinet testamentum; unde Matth. XI, 13: lex et prophetae usque ad Ioannem. In novo tamen testamento facta est manifestior revelatio: unde dicitur II Corinth. III, 18: nos autem revelata facie gloriam domini etc., ubi expresse apostolus se et alios apostolos Moysi praefert. Et tamen non sequitur, si Ioanne Baptista nullus fuit maior, quod propter hoc nullus fuerit eo excellentior in gradu prophetiae: quia, cum prophetia non sit donum gratiae gratum facientis, potest esse potior in prophetia qui est minor in merito.
Quaestio 13
Prooemium
[54670] De veritate, q. 13 pr. 1 Primo quid sit raptus.
[54671] De veritate, q. 13 pr. 2 Secundo utrum Paulus in raptu viderit Deum per essentiam.
[54672] De veritate, q. 13 pr. 3 Tertio utrum intellectus alicuius viatoris possit elevari ad videndum Deum per essentiam sine hoc quod a sensibus abstrahatur.
[54673] De veritate, q. 13 pr. 4 Quarto quanta abstractio requiratur ad hoc quod intellectus Deum per essentiam videre possit.
[54674] De veritate, q. 13 pr. 5 Quinto quid est illud quod apostolus circa suum raptum scivit, et quid nescivit.
Articulus 1
[54675] De veritate, q. 13 a. 1 tit. 1 Quaestio est de raptu. Et primo quaeritur quid sit raptus
[54676] De veritate, q. 13 a. 1 arg. 1 Describitur autem a magistris sic: raptus est ab eo quod est secundum naturam, in id quod est contra naturam, vi superioris naturae elevatio. Et videtur quod inconvenienter. Quia, ut Augustinus dicit, intelligentia hominis naturaliter cognoscit Deum. Sed in raptu elevatur hominis intellectus ad Dei cognitionem. Ergo non elevatur in id quod est contra naturam, sed quod est secundum naturam.
[54677] De veritate, q. 13 a. 1 arg. 2 Praeterea magis dependet spiritus creatus ab increato quam corpus inferius a superiori. Sed impressiones superiorum corporum sunt inferioribus corporibus naturales, ut dicit Commentator in III caeli et mundi. Ergo elevatio spiritus humani, quamvis fiat vi superioris naturae, non est nisi naturalis.
[54678] De veritate, q. 13 a. 1 arg. 3 Praeterea, Roman. XI, 24, super illud: contra naturam insertus es in bonam olivam etc., dicit Glossa, quod Deus auctor naturae nihil contra naturam facit; quia hoc est unicuique natura quod ab eo accepit a quo est omnis modus et ordo naturae. Sed elevatio raptus fit a Deo, qui est conditor humanae naturae. Ergo non est contra naturam, sed secundum naturam.
[54679] De veritate, q. 13 a. 1 arg. 4 Sed dicebat, quod dicitur esse contra naturam, quia fit divinitus, non per modum spiritus humani.- Sed contra, Dionysius dicit, VIII de divinis Nomin., quod iustitia Dei in hoc attenditur, quod omnibus rebus distribuit secundum suum modum et dignitatem. Sed Deus non potest aliquid facere contra suam iustitiam. Ergo nulli rei aliquid tribuit quod non sit secundum modum eius.
[54680] De veritate, q. 13 a. 1 arg. 5 Praeterea, si modus hominis quantum ad aliquid mutetur, non mutatur hoc modo quod hominis bonum auferatur; quia Deus non est causa quare homo sit deterior, ut Augustinus dicit in Lib. LXXXIII quaest. Sed bonum hominis est secundum rationem vivere et voluntarie operari, ut patet per Dionysium, IV cap. de divinis nominibus. Cum ergo violentia sit contraria voluntario, et bonum rationis evacuet: ex hoc enim necessitas est contristans quod est contraria voluntati, ut dicitur V Metaph.; videtur quod divinitus non fiat in homine aliqua violenta elevatio contra naturam; quod esse videtur in raptu, ut ipsum nomen importat, et descriptio praedicta designat in hoc quod dicit, vi superioris naturae.
[54681] De veritate, q. 13 a. 1 arg. 6 Praeterea, secundum philosophum in III de anima, excellentiae sensibilium corrumpunt sensum, non autem excellentiae intelligibilium intellectum. Sed ideo sensus deficit a cognitione excellentium sensibilium, quia ab eis corrumpitur. Ergo intellectus naturaliter potest quantumcumque excellentia intelligibilia cognoscere. Ad quaecumque igitur intelligibilia mens hominis elevetur, non erit elevatio contra naturam.
[54682] De veritate, q. 13 a. 1 arg. 7 Praeterea, Augustinus dicit in Lib. de spiritu et anima, quod Angelus et anima natura sunt pares sed officio dispares. Sed non est contra naturam Angeli cognoscere ea ad quae homines elevantur in raptu. Ergo nec elevatio raptus est homini contra naturam.
[54683] De veritate, q. 13 a. 1 arg. 8 Praeterea, si aliquis motus sit naturalis; et perventio ad terminum motus naturalis erit, cum nullus motus sit infinitus. Sed mens hominis movetur naturaliter in Deum; quod patet ex hoc quod non quiescit nisi ad eum pervenerit; unde Augustinus in I confessionum: fecisti nos, domine, ad te; et inquietum est cor nostrum donec quiescat in te. Ergo elevatio illa qua mens pertingit ad Deum, ut est in raptu, non est contra naturam.
[54684] De veritate, q. 13 a. 1 arg. 9 Sed dicebat, quod ferri in Deum non est naturale humanae menti ex seipsa, sed solum ex praestitutione divina; et sic non est simpliciter naturale.- Sed contra, natura inferior non operatur nec tendit in aliquem finem nisi ex praestitutione divina, ratione cuius dicitur esse opus naturae, opus intelligentiae; et tamen rerum naturalium dicimus esse naturales motus simpliciter, et operationes. Ergo et ferri in Deum, si sit naturale menti ex praestitutione divina, debet iudicari simpliciter naturale.
[54685] De veritate, q. 13 a. 1 arg. 10 Praeterea, prius est anima in se, secundum quod spiritus dicitur, quam prout est coniuncta, secundum quod dicitur anima. Sed animae, inquantum est spiritus quidam, actus est cognoscere Deum, et alias substantias separatas; inquantum vero est corpori coniuncta, actus eius est cognoscere res corporales et sensibiles. Ergo per prius inest animae cognoscere intelligibilia quam sensibilia. Cum igitur sensibilium cognitio sit animae naturalis, et cognitio divinorum intelligibilium erit ei naturalis; et sic idem quod prius.
[54686] De veritate, q. 13 a. 1 arg. 11 Praeterea, naturalius aliquid ordinatur ad ultimum terminum quam ad medium, cum ad medium ordo fit propter ordinem ad ultimum. Sed res sensibiles sunt quaedam media quibus pervenitur in Dei cognitionem; Rom. I, 20: invisibilia Dei (...) per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur. Sed cognitio sensibilium est homini naturalis. Ergo et cognitio intelligibilium; et sic idem quod prius.
[54687] De veritate, q. 13 a. 1 arg. 12 Praeterea, nihil quod fit virtute aliqua naturali, potest dici simpliciter esse contra naturam. Sed quaedam res habent, ut herbae vel lapides, naturales virtutes evocandi mentem a sensibus ut quaedam mirabilia cernantur; quod videtur esse in raptu. Ergo raptus non est elevatio contra naturam.
[54688] De veritate, q. 13 a. 1 s. c. Sed contra, II Corinth., XII, 2, super illud: scio hominem in Christo etc., dicit Glossa: raptum, id est contra naturam elevatum. Ergo raptus est elevatio contra naturam.
[54689] De veritate, q. 13 a. 1 co. Responsio. Dicendum, quod sicut cuiuslibet alterius rei est quaedam operatio talis rei, inquantum est haec res, ut ignis aut lapidis; ita etiam et hominis est quaedam operatio inquantum est homo, quae est ei naturalis. In rebus autem naturalibus dupliciter contingit transmutari rem aliquam a sua naturali operatione. Uno modo ex defectu propriae virtutis, undecumque talis defectus contingat, sive ex causa extrinseca, sive intrinseca; sicut cum ex defectu virtutis formativae in semine generatur fetus monstruosus. Alio modo ex operatione divinae virtutis, cui omnis natura ad nutum obedit, sicut fit in miraculis; ut cum virgo concipit, vel caecus illuminatur. Et similiter etiam homo a sua naturali et propria operatione dupliciter immutari potest. Est autem hominis propria operatio intelligere mediante imaginatione et sensu: operatio enim eius qua solis intellectualibus inhaeret, omnibus inferioribus praetermissis, non est eius inquantum est homo, sed inquantum in eo aliquod divinum existit, ut dicitur X Ethicorum; operatio vero qua solis sensibilibus inhaeret praeter intellectum et rationem, non est eius inquantum est homo, sed secundum naturam quam cum brutis habet communem. Tunc igitur a naturali modo suae cognitionis transmutatur, quando a sensibus abstractus aliqua praeter sensum inspicit. Haec ergo transmutatio quandoque fit ex defectu propriae virtutis, sicut accidit in phreneticis, et aliis mente captis; et haec quidem abstractio a sensibus non est elevatio hominis, sed magis depressio. Aliquando vero talis abstractio fit virtute divina: et tunc proprie elevatio quaedam est: quia cum agens assimilet sibi patiens, abstractio quae fit a virtute divina, quae est supra hominem, est in aliquid altius quam sit homini naturale. Sic ergo in descriptione praedicta raptus, qua definitur ut quidam motus, tangitur eius genus in hoc quod dicitur, elevatio; causa efficiens in hoc quod dicit, vi superioris naturae; duo termini motus a quo, et in quem, in hoc quod dicit, ab eo quod est secundum naturam in id quod est contra naturam.
[54690] De veritate, q. 13 a. 1 ad 1 Ad primum igitur dicendum, quod cognoscere Deum contingit multipliciter: scilicet per essentiam suam, et per res sensibiles, aut etiam per effectus intelligibiles. Similiter etiam distinguendum est de eo quod est homini naturale. Uni enim et eidem rei est aliquid secundum naturam et contra naturam, secundum eius status diversos; eo quod non est eadem natura rei dum est in fieri, et dum est in perfecto esse, ut dicit Rabbi Moyses; sicut quantitas completa est naturalis homini cum ad aetatem pervenerit perfectam, et alia huiusmodi, esset autem contra naturam puero, si in perfecta quantitate nasceretur. Sic igitur dicendum est, quod intelligentiae humanae secundum quemlibet statum est naturale aliquo modo cognoscere Deum; sed in sui principio, scilicet in statu viae, est naturale ei quod cognoscat Deum per creaturas sensibiles. Est autem ei naturale quod perveniat ad cognoscendum Deum per seipsum in sui consummatione, id est in statu patriae. Et sic si in statu viae elevetur ad hoc quod cognoscat Deum secundum statum patriae, hoc erit contra naturam, sicut esset contra naturam quod puer mox natus haberet barbam.
[54691] De veritate, q. 13 a. 1 ad 2 Ad secundum dicendum, quod duplex est natura; scilicet particularis, quae est propria unicuique rei, et universalis, quae complectitur totum ordinem causarum naturalium. Et ex hoc dupliciter dicitur aliquid esse secundum naturam vel contra naturam: uno modo quantum ad naturam particularem, alio quantum ad universalem; sicut omnis corruptio et defectus et senium est contra naturam particularem: sed tamen naturale secundum naturam universalem ut omne compositum ex contrariis corrumpatur. Quia igitur ordo universalis causarum hoc habet ut inferiora a suis superioribus moveantur; omnis motus qui fit in inferiori natura ex impressione superioris, sive in corporalibus sive in spiritualibus, est quidem naturalis secundum naturam universalem, non autem semper secundum naturam particularem; nisi quando a natura superiori sic imprimitur in naturam inferiorem, ut ipsa impressio sit eius natura. Et sic patet quomodo ea quae a Deo in creaturis fiunt, possunt dici secundum naturam, vel contra naturam.