Quaestiones Disputatae de Veritate (page 101)
[54692] De veritate, q. 13 a. 1 ad 3 Unde etiam patet responsio ad tertium. Vel dicendum, quod ista elevatio dicitur esse contra naturam, quia est contra solitum cursum naturae, sicut Glossa exponit Rom. XI, 24.
[54693] De veritate, q. 13 a. 1 ad 4 Ad quartum dicendum, quod Deus, quamvis nunquam contra iustitiam faciat, aliquid tamen praeter iustitiam facit. Tunc enim est aliquid contra iustitiam, cum subtrahitur alicui quod sibi debetur; ut patet in humanis, cum quis alteri furatur. Si vero ex liberalitate quadam tribuat quod non est debitum, hoc non est contra iustitiam, sed praeter iustitiam. Sic igitur cum Deus mentem humanam in statu viae elevat supra modum suum, non facit contra iustitiam, sed praeter iustitiam.
[54694] De veritate, q. 13 a. 1 ad 5 Ad quintum dicendum, quod opus hominis ex hoc quod meriti habet bonitatem, exigit ut sit secundum rationem et voluntatem. Sed bonum quod ei confertur in raptu, non est huiusmodi; unde non oportet quod procedat ex voluntate humana, sed ex sola virtute divina. Nec tamen potest dici omnino esse violentia, nisi sicut dicitur motus violentus quando lapis deorsum proiicitur velocius quam sit dispositio motus naturalis: proprie tamen violentum est in quo nihil confert vim patiens, ut dicitur III Ethic.
[54695] De veritate, q. 13 a. 1 ad 6 Ad sextum dicendum, quod hoc est commune sensui et intellectui quod uterque deficit a perfecta acceptione excellentis intelligibilis vel sensibilis etsi uterque de eo aliquid accipiat. Sed in hoc est differentia: quod per hoc quod sensus movetur ab excellenti sensibili, corrumpitur, ut non possit postmodum minora sensibilia cognoscere; sed per hoc quod intellectus accipit de intelligibili excellenti, confortatur, ut melius postmodum possit minora intelligibilia cognoscere. Unde patet quod auctoritas praedicta philosophi non est ad propositum.
[54696] De veritate, q. 13 a. 1 ad 7 Ad septimum dicendum, quod Angelus et anima non dicuntur esse pares natura nisi quantum ad statum ultimae consummationis, in quo homines erunt sicut Angeli in caelo, ut dicitur Matth., c. XXII, 30. Vel secundum quod communicant in natura intellectuali, quamvis in Angelis perfectior inveniatur.
[54697] De veritate, q. 13 a. 1 ad 8 Ad octavum dicendum, quod perventio ad terminum motus naturalis est naturalis, non quidem in principio vel medio, sed in fine motus; et propter hoc non sequitur.
[54698] De veritate, q. 13 a. 1 ad 9 Ad nonum dicendum, quod operationes rerum naturalium, quae sunt ex praestitutione divina, dicuntur naturales quando principia illarum operationum sunt rebus indita, sic ut sint earum naturae; non autem sic a Deo praestituitur homini elevatio raptus, unde non est simile.
[54699] De veritate, q. 13 a. 1 ad 10 Ad decimum dicendum, quod illud quod est prius in intentione naturae, quandoque est posterius tempore, sicut se habet actus ad potentiam in eodem susceptibili: quia esse in actu est per prius a natura, quamvis una et eadem res prius tempore sit in potentia quam in actu. Et similiter operatio animae, inquantum est spiritus, est prior quantum ad intentionem naturae, sed est posterior tempore; unde, si una operatio fiat in tempore alterius, hoc erit contra naturam.
[54700] De veritate, q. 13 a. 1 ad 11 Ad undecimum dicendum, quod quamvis ordo ad medium sit propter ordinem ad ultimum, tamen ad ultimum non pervenitur naturaliter nisi per medium; et si aliter fiat, erit perventio non naturalis; et sic est in proposito.
[54701] De veritate, q. 13 a. 1 ad 12 Ad duodecimum dicendum, quod illa abstractio a sensibus quae fit virtute aliquarum rerum naturalium, reducitur in illam abstractionem quae fit ex defectu propriae virtutis: non enim illae res habent naturam a sensibus abstrahendi, nisi inquantum obstupefaciunt sensus; unde patet quod talis abstractio a sensu est aliena a raptu.
Articulus 2
[54702] De veritate, q. 13 a. 2 tit. 1 Secundo quaeritur utrum Paulus in raptu viderit Deum per essentiam
[54703] De veritate, q. 13 a. 2 tit. 2 Et videtur quod non.
[54704] De veritate, q. 13 a. 2 arg. 1 Eph. IV, 18, super illud: tenebris obscuratum habentes intellectum, dicit Glossa: omnis qui intelligit, quadam luce interiori illustratur. Si ergo intellectus elevetur ad videndum Deum, oportet quod illustretur aliqua luce ad huiusmodi visionem proportionata. Sed lux talis non est aliud quam lux gloriae, de qua in Psal.: in lumine tuo videbimus lumen. Ergo Deus per essentiam videri non potest nisi ab intellectu beato. Et sic Paulus in raptu cum glorificatus non esset, Deum per essentiam videre non potuit.
[54705] De veritate, q. 13 a. 2 arg. 2 Sed dicebat quod Paulus ut tunc beatus fuit.- Sed contra, perpetuitas est de ratione beatitudinis, ut Augustinus dicit in libro de civitate Dei. Sed status ille non mansit in Paulo in perpetuum. Ergo in statu illo beatus non fuit.
[54706] De veritate, q. 13 a. 2 arg. 3 Praeterea, a gloria animae redundat gloria in corpus. Sed corpus Pauli non fuit glorificatum. Ergo nec mens eius fuit lumine gloriae illustrata; et sic non vidit Deum per essentiam.
[54707] De veritate, q. 13 a. 2 arg. 4 Sed dicebat, quod videndo Deum per essentiam in statu etiam illo non fuit beatus simpliciter, sed secundum quid.- Sed contra, ad hoc quod aliquis sit beatus simpliciter, non requiritur nisi actus gloriae, et dos gloriae, quae est principium illius actus; sicut corpus Petri fuisset glorificatum simpliciter, si cum hoc quod ferebatur super aquas, etiam huius actus in se habuisset principium quod dicitur agilitas. Sed claritas quae est principium divinae visionis, quae est actus gloriae, est dos gloriae. Si igitur mens Pauli Deum vidit per essentiam, et illustrata fuit luce quae est principium huius visionis, fuit simpliciter glorificata.
[54708] De veritate, q. 13 a. 2 arg. 5 Praeterea, Paulus in raptu habuit fidem et spem. Sed ista non possunt simul stare cum visione Dei per essentiam; quia fides est non apparentium, ut dicitur Hebr. cap. XI, 1, et quod videt quis, quid sperat? Ut dicitur Rom. VIII, 24. Ergo non vidit Deum per essentiam.
[54709] De veritate, q. 13 a. 2 arg. 6 Praeterea, caritas patriae non est principium merendi. Sed Paulus in raptu fuit in statu merendi, quia eius anima nondum erat a corpore corruptibili soluta, ut Augustinus dicit, XII super Genes. ad litteram. Ergo non habuit caritatem patriae. Sed ubi est visio patriae, quae est perfecta, etiam est ibi caritas patriae, quae est perfecta; quia quantum de Deo quisque cognoscit, tantum diligit. Ergo non vidit Deum per essentiam.
[54710] De veritate, q. 13 a. 2 arg. 7 Praeterea, divina essentia sine gaudio videri non potest, ut patet per Augustinum, in I de Trinit. Si igitur vidit Paulus Deum per essentiam, in ipsa visione delectabatur; non ergo volebat ab ea separari; nec iterum Deus eum separavit invitum, quia, cum ipse sit summe liberalis, sua bona, quantum in se est, non subtrahit. Ergo Paulus ab illo statu nunquam separatus fuisset; quod falsum est; non ergo vidit Deum per essentiam.
[54711] De veritate, q. 13 a. 2 arg. 8 Praeterea, nullus habens aliquod bonum ex merito, amittit illud sine peccato. Cum igitur videre Deum per essentiam sit quiddam quod habetur ex merito, nullus Deum per essentiam videns potest ab hac visione removeri, nisi forte contingeret ipsum peccare; quod de Paulo dici non potest, qui de se ipso dicit Roman. VIII, 38-39: certus sum (...) quod neque mors neque vita separabit etc., et sic idem quod prius.
[54712] De veritate, q. 13 a. 2 arg. 9 Praeterea quaeritur, cum Paulus dicatur raptus, in quo differt eius raptus a sopore Adae, et a raptu Ioannis Evangelistae, secundum quem dicit se in spiritu fuisse, Apocal. cap. I, 10, et ab excessu mentis in quo fuit Petrus, Act. XI, 5.
[54713] De veritate, q. 13 a. 2 s. c. Sed contra, est quod Augustinus dicit, XII super Genes. ad Litt. et etiam ad Paulinam de videndo Deum, et quod habetur etiam in Glossa II Corinth., cap. XII; ex quibus omnibus locis expresse habetur quod Paulus in raptu Deum per essentiam vidit.
[54714] De veritate, q. 13 a. 2 co. Responsio. Dicendum, quod circa hoc quidam dixerunt, quod Paulus in raptu non vidit Deum per essentiam, sed quadam visione media inter visionem viae, et visionem patriae. Quae quidem visio media potest intelligi talis qualis est Angelo naturalis, ut scilicet videat Deum non quidem per essentiam cognitione naturali, sed per aliquas species intelligibiles, utpote considerando essentiam suam, quae est quaedam similitudo intelligibilis essentiae increatae, prout dicitur in libro de causis, quod intelligentia scit quod est supra se inquantum est causata ab eo. Ut sic etiam intelligatur Paulus in raptu vidisse Deum per refulgentiam alicuius luminis intellectualis in mentem ipsius. Cognitio vero viae, quae est per speculum et aenigma sensibilium creaturarum, est naturalis homini; sed cognitio patriae, qua Deus per essentiam suam videtur, est soli Deo naturalis. Sed haec opinio repugnat dictis Augustini, qui expresse in locis supradictis dicit Paulum in raptu Deum per essentiam vidisse. Nec est etiam probabile ut minister veteris testamenti ad Iudaeos Deum per essentiam viderit, ut habetur ex hoc quod dicitur Num. cap. XII, 8: palam, et non per aenigmata et figuras, videt Deum; et ministro novi testamenti, doctori gentium, hoc concessum non fuerit; praecipue cum ipse apostolus sic argumentetur, II Cor. III, 9: si ministratio damnationis fuit in gloria, multo magis abundat ministerium iustitiae. Nec tamen beatus fuit simpliciter, sed solum secundum quid, quamvis mens eius illustrata fuerit supernaturali lumine ad Deum videndum. Quod quidem apparere potest exemplo luminis corporalis. In quibusdam enim invenitur lumen a sole, ut quaedam forma immanens quasi connaturalis effecta, sicut in stellis, et in carbunculo, et huiusmodi. In quibusdam vero recipitur lumen a sole sicut quaedam passio transiens, sicut in aere: non enim efficitur lumen forma permanens in aere quasi connaturalis, sed transit abeunte sole. Similiter etiam et lumen gloriae dupliciter menti infunditur. Uno modo per modum formae connaturalis factae, et permanentis; et sic facit mentem simpliciter beatam; et hoc modo infunditur beatis in patria. Alio modo contingit lumen gloriae mentem humanam sicut quaedam passio transiens: et sic mens Pauli in raptu fuit lumine gloriae illustrata. Ipsum etiam nomen raptim et pertranseundo ostendit hoc esse factum. Unde non fuit simpliciter glorificatus, nec habuit dotem gloriae, cum illa claritas non fuerit effecta proprietas eius; et propter hoc non fuit derivata ab anima in corpus, nec in hoc statu perpetuo mansit.
[54715] De veritate, q. 13 a. 2 ad 1 Unde patet responsio ad quatuor primas rationes.
[54716] De veritate, q. 13 a. 2 ad 5 Ad quintum dicendum, quod adveniente plena visione recedit fides. Unde secundum hoc quod in Paulo fuit visio Dei per essentiam, non fuit ibi fides; fuit autem ibi visio Dei per essentiam secundum actum, non secundum habitum gloriae. Unde e contrario fides fuit ibi secundum habitum, non secundum actum; similiter spes.
[54717] De veritate, q. 13 a. 2 ad 6 Ad sextum dicendum, quod quamvis Paulus tunc fuerit in statu merendi, non tamen in actu tunc merebatur; quia sicut habuit actum visionis patriae, ita habuit actum caritatis patriae. Quidam tamen dicunt, quod quamvis habuit actum visionis patriae, non tamen habuit actum caritatis patriae; quia si intellectus fuit raptus, non tamen fuit raptus eius affectus. Sed hoc est expresse contra id quod habetur II Cor., XII, 4: raptus est in Paradisum; Glossa: id est in eam tranquillitatem qua fruuntur illi qui sunt in caelesti Ierusalem. Fruitio autem est per amorem.
[54718] De veritate, q. 13 a. 2 ad 7 Ad septimum dicendum, quod hoc fuit ex ipsa conditione luminis mentem illustrantis, quod visio illa in Paulo non permansit, ut ex dictis patet.
[54719] De veritate, q. 13 a. 2 ad 8 Ad octavum dicendum, quod quamvis visio Dei in beatis sit ex merito, tamen Paulo non est reddita quasi praemium meriti; unde ratio non sequitur. Tamen sciendum, quod hae duae ultimae rationes non magis concludunt contra hoc quod Paulus Deum per essentiam viderit, quam contra hoc quod viderit quocumque modo supra modum communem.
[54720] De veritate, q. 13 a. 2 ad 9 Ad id quod ultimo quaerebatur, dicendum, quod excessus mentis, extasis, et raptus, omnia in Scripturis pro eodem accipiuntur; et significant elevationem quamdam ab exterioribus sensibilibus, quibus naturaliter intendimus ad aliqua quae sunt supra hominem. Sed hoc dupliciter contingit. Quandoque enim intelligitur abstractio ab exterioribus quantum ad intentionem tantum, ut videlicet cum quis exterioribus sensibus et rebus utitur, sed tota sua intentio divinis inspiciendis et diligendis intendit; et sic in excessu mentis, sive extasi aut raptu, est quilibet divinorum contemplator et amator: unde Dionysius dicit, IV cap. de divinis Nomin.: est autem extasim faciens divinus amor: et Gregorius in moralibus de contemplatore loquens dicit: qui ad interiora intelligenda rapitur, a rebus visibilibus oculos claudit. Alio modo, secundum quod in usu praedicta nomina magis habentur, fit extasis aut raptus aut excessus mentis, cum aliquis etiam actu ab usu sensuum et sensibilium rerum abstrahitur ad aliqua supernaturaliter videnda; videtur autem supernaturaliter praeter sensum et intellectum et imaginationem, sicut in quaestione de prophetia dictum est. Et ideo duplicem raptum distinguit Augustinus, XII super Genes. ad Litt. Unum quo mens rapitur a sensibus ad imaginariam visionem, et sic accidit in Petro et Ioanne Evangelista in Apocalypsi, ut ibidem Augustinus dicit. Alium quo mens rapitur a sensu et imaginatione simul ad intellectualem visionem; et hoc quidem dupliciter. Uno modo secundum quod intellectus intelligit Deum per aliquas intelligibiles immissiones, quod est proprie Angelorum; et sic fuit extasis Adae, unde dicitur Gen. II, 21, in Glossa, quod extasis recte intelligitur ad hoc immissa, ut mens Adae particeps angelicae curiae, et intrans in sanctuarium Dei, novissima intelligeret. Alio modo secundum quod intellectus videt Deum per essentiam; et ad hoc fuit raptus Paulus, ut dictum est.
Articulus 3
[54721] De veritate, q. 13 a. 3 tit. 1 Tertio quaeritur utrum intellectus alicuius viatoris possit elevari ad videndum Deum per essentiam, sine hoc quod a sensibus abstrahatur
[54722] De veritate, q. 13 a. 3 tit. 2 Et videtur quod sic.
[54723] De veritate, q. 13 a. 3 arg. 1 Eadem enim est natura hominis in statu viae et post resurrectionem; non idem numero resurgeret, nisi etiam idem specie esset. Sed post resurrectionem sancti mente videbunt Deum per essentiam sine hoc quod a sensibus abstrahantur. Ergo et in viatoribus idem possibile est.