Summa contra Gentiles (page 112)
[27175] Contra Gentiles, lib. 3 cap. 163 n. 4 Quis enim, ut apostolus dicit, prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et in ipso, et per ipsum sunt omnia. Ipsi honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
[27176] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 1 n. 1 Ecce, haec ex parte dicta sunt viarum eius, et cum vix parvam stillam sermonum eius audiverimus, quis poterit tonitruum magnitudinis eius intueri. Iob, 26-14.
[27177] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 1 n. 2 Intellectus humanus, a rebus sensibilibus connaturaliter sibi scientiam capiens, ad intuendam divinam substantiam in seipsa, quae super omnia sensibilia, immo super omnia alia entia improportionaliter elevatur, pertingere per seipsum non valet.
[27178] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 1 n. 3 Sed quia perfectum hominis bonum est ut quoquo modo Deum cognoscat, ne tam nobilis creatura omnino in vanum esse videretur, velut finem proprium attingere non valens, datur homini quaedam via per quam in Dei cognitionem ascendere possit: ut scilicet, quia omnes rerum perfectiones quodam ordine a summo rerum vertice Deo descendunt, ipse, ab inferioribus incipiens et gradatim ascendens, in Dei cognitionem proficiat; nam et in corporalibus motibus eadem est via qua descenditur et ascenditur, ratione principii et finis distincta.
[27179] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 1 n. 4 Praedicti autem descensus perfectionum a Deo duplex est ratio. Una quidem ex parte primae rerum originis: nam divina sapientia, ut perfectio esset in rebus, res produxit in ordine, ut creaturarum universitas ex summis rerum et infimis compleretur. Alia vero ratio ex ipsis rebus procedit. Nam cum causae sint nobiliores effectibus, prima quidem causata deficiunt a prima causa, quae Deus est, quae tamen suis effectibus praeminent; et sic deinceps quousque ad ultima rerum perveniatur.
[27180] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 1 n. 5 Et quia in summo rerum vertice Deo perfectissima unitas invenitur; et unumquodque, quanto est magis unum, tanto est magis virtuosum et dignius: consequens est ut quantum a primo principio receditur, tanto maior diversitas et variatio inveniatur in rebus. Oportet igitur processum emanationis a Deo uniri quidem in ipso principio, multiplicari autem secundum res infimas, ad quas terminatur. Et ita, secundum diversitatem rerum, apparet viarum diversitas, quasi ab uno principio inchoatarum, et terminatarum ad diversa.
[27181] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 1 n. 6 Per has igitur vias intellectus noster in Dei cognitionem ascendere potest, sed propter debilitatem intellectus nostri, nec ipsas vias perfecte cognoscere possumus. Nam cum sensus unde nostra cognitio incipit, circa exteriora accidentia versetur, quae sunt secundum se sensibilia, ut color et odor et huiusmodi; intellectus vix per huiusmodi exteriora potest ad perfectam notitiam inferioris naturae pervenire, etiam illarum rerum quarum accidentia sensu perfecte comprehendit. Multo igitur minus pertingere poterit ad comprehendendum naturas illarum rerum quarum pauca accidentia capimus sensu; et adhuc minus illorum quorum accidentia sensu capi non possunt, etsi per quosdam deficientes effectus percipiantur. Sed etsi ipsae naturae rerum essent nobis cognitae, ordo tamen earum, secundum quod a divina providentia et ad invicem disponuntur et diriguntur in finem, tenuiter nobis notus esse potest: cum ad cognoscendam rationem divinae providentiae non pertingamus. Si igitur ipsae viae imperfecte cognoscuntur a nobis, quomodo per eas ad perfecte cognoscendum ipsarum viarum principium poterimus pervenire? Quod quia sine proportione excedit vias praedictas, etiam si vias ipsas cognosceremus perfecte, nondum tamen perfecta principii cognitio nobis adesset.
[27182] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 1 n. 7 Quia igitur debilis erat Dei cognitio ad quam homo per vias praedictas intellectuali quodam quasi intuitu pertingere poterat, ex superabundanti bonitate, ut firmior esset hominis de Deo cognitio, quaedam de seipso hominibus revelavit quae intellectum humanum excedunt.
[27183] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 1 n. 8 In qua quidem revelatione, secundum congruentiam hominis, quidam ordo servatur, ut paulatim de imperfecto veniat ad perfectum: sicut in ceteris rebus mobilibus accidit. Primo igitur sic homini revelantur ut tamen non intelligantur, sed solum quasi audita credantur: quia intellectus hominis secundum hunc statum, quo sensibilibus est connexus, ad ea intuenda quae omnes proportiones sensus excedunt, omnino elevari non potest. Sed cum a sensibilium connexione fuerit liberatus, tunc elevabitur ad ea quae revelantur intuenda.
[27184] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 1 n. 9 Est igitur triplex cognitio hominis de divinis. Quarum prima est secundum quod homo naturali lumine rationis, per creaturas in Dei cognitionem ascendit. Secunda est prout divina veritas, intellectum humanum excedens, per modum revelationis in nos descendit, non tamen quasi demonstrata ad videndum, sed quasi sermone prolata ad credendum. Tertia est secundum quod mens humana elevabitur ad ea quae sunt revelata perfecte intuenda.
[27185] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 1 n. 10 Hanc igitur triplicem cognitionem Iob in verbis propositis insinuat. Quod enim dicit, ecce, haec ex parte dicta sunt viarum eius, ad illam cognitionem pertinet qua per vias creaturarum in Dei cognitionem noster intellectus ascendit. Et quia has vias imperfecte cognoscimus, recte adiunxit, ex parte. Ex parte enim cognoscimus: sicut apostolus dicit, 1 Cor. 13-9.
[27186] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 1 n. 11 Quod vero subdit, et cum vix parvam stillam sermonum eius audiverimus, ad secundam cognitionem pertinet, prout divina nobis credenda per modum locutionis revelantur: fides enim, ut dicitur Rom. 10-17, est ex auditu, auditus autem per verbum Dei; de quo etiam dicitur Ioan. 17-17, sanctifica eos in veritate: sermo tuus veritas est. Sic igitur, quia revelata veritas de divinis non videnda, sed credenda proponitur, recte dicit, audiverimus. Quia vero haec imperfecta cognitio effluit ab illa perfecta cognitione qua divina veritas in seipsa videtur, dum a Deo nobis mediantibus Angelis revelatur, qui vident faciem patris, recte nominat stillam. Unde et Ioel 3-18 dicitur: in die illa stillabunt montes dulcedinem. Sed quia non omnia mysteria quae in prima veritate visa Angeli et alii beati cognoscunt, sed quaedam pauca nobis revelantur, signanter addit, parvam. Dicitur enim Eccli. 43-35 quis magnificat eum sicut est ab initio? Multa abscondita sunt maiora his: pauca enim vidimus operum eius. Et dominus discipulis dicit, Ioan. 16-12: multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Haec etiam pauca quae nobis revelantur, sub quibusdam similitudinibus et obscuritatibus verborum nobis proponuntur: ut ad ea quomodocumque capienda soli studiosi perveniant, alii vero quasi occulta venerentur, et increduli lacerare non possint: unde dicit apostolus, I ad Cor. 13-12: videmus nunc per speculum in aenigmate. Signanter igitur addit, vix ut difficultas ostenderetur.
[27187] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 1 n. 12 Quod vero subdit, quis poterit tonitruum magnitudinis eius intueri? Ad tertiam cognitionem pertinet, qua prima veritas cognoscetur, non sicut credita, sed sicut visa: videbimus enim eum sicuti est, ut dicitur I Ioan. 3-2. Unde dicit, intueri. Nec aliquid modicum de divinis mysteriis percipietur, sed ipsa maiestas divina videbitur, et omnis bonorum perfectio: unde dominus ad Moysen dixit, Exodi 33-19: ego ostendam tibi omne bonum. Recte ergo dicit, magnitudinis. Non autem proponetur veritas homini aliquibus velaminibus occultata, sed omnino manifesta: unde dominus discipulis suis dicit, Ioan. 16-25: venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de patre annuntiabo vobis. Signanter ergo dicit, tonitruum, ad manifestationem insinuandam.
[27188] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 1 n. 13 Competunt autem verba praemissa nostro proposito. Nam in praecedentibus de divinis sermo est habitus secundum quod ad cognitionem divinorum naturalis ratio per creaturas pervenire potest: imperfecte tamen, et secundum proprii possibilitatem ingenii, ut sic possimus dicere cum Iob, ecce, haec ex parte dicta sunt viarum eius. Restat autem sermo habendus de his quae nobis revelata sunt divinitus ut credenda, excedentia intellectum humanum.
[27189] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 1 n. 14 Circa quae qualiter procedendum sit, praemissa verba nos docent. Cum enim huiusmodi veritatem vix audiverimus in sermonibus sacrae Scripturae quasi stillam parvam ad nos descendentem; nec possit aliquis in huius vitae statu tonitruum magnitudinis intueri; erit hic modus servandus, ut ea quae in sermonibus sacrae Scripturae sunt tradita, quasi principia sumantur; et sic ea quae in sermonibus praedictis occulte nobis traduntur, studeamus utcumque mente capere, a laceratione infidelium defendendo; ut tamen praesumptio perfecte cognoscendi non adsit; probanda enim sunt huiusmodi auctoritate sacrae Scripturae, non autem ratione naturali. Sed tamen ostendendum est quod rationi naturali non sunt opposita, ut ab impugnatione infidelium defendantur. Qui etiam modus in principio huius operis praedeterminatus est.
[27190] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 1 n. 15 Quia vero naturalis ratio per creaturas in Dei cognitionem ascendit, fidei vero cognitio a Deo in nos e converso divina revelatione descendit; est autem eadem via ascensus et descensus: oportet eadem via procedere in his quae supra rationem creduntur, qua in superioribus processum est circa ea quae ratione investigantur de Deo: ut primo scilicet ea tractentur quae de ipso Deo supra rationem credenda proponuntur, sicut est confessio Trinitatis. Secundo autem, de his quae supra rationem a Deo sunt facta, sicut opus incarnationis, et quae consequuntur ad ipsam. Tertio vero, ea quae supra rationem in ultimo hominum fine expectantur, sicut resurrectio et glorificatio corporum, perpetua beatitudo animarum, et quae his connectuntur.
[27192] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 2 n. 1 Principium autem considerationis a secreto divinae generationis sumentes, quid de ea secundum sacrae Scripturae documenta teneri debeat, praemittamus. Dehinc vero ea quae contra veritatem fidei infidelitas adinvenit argumenta ponamus: quorum solutione subiecta, huius considerationis propositum consequemur.
[27193] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 2 n. 2 Tradit igitur nobis sacra Scriptura in divinis paternitatis et filiationis nomina, Iesum Christum filium Dei contestans. Quod in Scriptura novi testamenti frequentissime invenitur. Dicitur enim Matth. 11-27: nemo novit filium nisi pater: neque patrem quis novit nisi filius. Ab hoc Marcus suum Evangelium coepit, dicens: initium Evangelii Iesu Christi, filii Dei. Ioannes etiam Evangelista hoc frequenter ostendit: dicitur enim Ioan. 3-35: pater diligit filium, et omnia dedit in manu eius; et Ioan. 5-21: sicut pater suscitat mortuos et vivificat, sic et filius quos vult vivificat. Paulus etiam apostolus haec verba frequenter interserit: dicit enim, Rom. 1, se segregatum in Evangelium Dei, (quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis) de filio suo; et ad Hebr. 1-1: multifariam multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in filio.
[27194] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 2 n. 3 Hoc etiam traditur, licet rarius, in Scriptura veteris testamenti. Dicitur enim Proverb. 30-4: quod nomen eius? Et quod nomen filii eius, si nosti? In Psalmo etiam legitur: dominus dixit ad me, filius meus es tu. Et iterum: ipse invocavit me, pater meus es tu.
[27195] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 2 n. 4 Et quamvis haec duo ultima verba aliqui vellent ad sensum alium retorquere, ut quod dicitur, dominus dixit ad me, filius meus es tu, ad ipsum David referatur; quod vero dicitur, ipse invocavit me, pater meus es tu, Salomoni attribuatur: tamen ea quae coniunguntur utrique, hoc non omnino ita esse ostendunt. Neque enim David potest competere quod additur, ego hodie genui te; et quod subditur, dabo tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae, cum eius regnum usque ad terminos terrae non fuerit dilatatum, ut historia libri regum declarat. Neque etiam Salomoni potest omnino competere quod dicitur, ipse invocavit me, pater meus es tu: cum subdatur ponam in saeculum saeculi sedem eius, et thronum eius sicut dies caeli. Unde datur intelligi quod, quia quaedam praemissis verbis annexa David vel Salomoni possint congruere, quaedam vero nequaquam, quod de David et Salomone haec verba dicantur, secundum morem Scripturae, in alterius figuram, in quo universa compleantur.
[27196] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 2 n. 5 Quia vero nomina patris et filii generationem aliquam consequuntur, ipsum etiam divinae generationis nomen Scriptura non tacuit. Nam in Psalmo, ut dictum est, legitur: ego hodie genui te. Et Proverb. 8, dicitur: nondum erant abyssi et ego iam concepta eram: ante omnes colles ego parturiebar; vel secundum aliam litteram: ante omnes colles generavit me dominus. Dicitur etiam Isaiae ult.: numquid ego, qui alios parere facio, ipse non pariam? Dicit dominus. Si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero? Ait dominus Deus. Et licet dici possit hoc esse referendum ad multiplicationem filiorum Israel de captivitate revertentium in terram suam, quia praemittitur, parturivit et peperit Sion filios suos, tamen hoc proposito non obsistit. Ad quodcumque enim ratio aptetur, ipsa tamen ratio, quae ex Dei ore inducitur, firma et stabilis manet: ut, si ipse aliis generationem tribuat, sterilis non sit. Nec esset conveniens ut qui alios vere generare facit, ipse non vere, sed per similitudinem generet: cum oporteat nobilius esse aliquid in causa quam in causatis, ut ostensum est. Ioan. etiam 1 dicitur: vidimus gloriam eius quasi unigeniti a patre, et iterum: unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse enarravit. Et Paulus dicit, Hebr. 1-6: et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: et adorent eum omnes Angeli Dei.
[27198] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 3 n. 1 Considerandum tamen quod praedictis nominibus divina Scriptura utitur etiam ad creationem rerum ostendendam: dicitur enim Iob 38-29 quis est pluviae pater? Vel quis genuit stillas roris? De cuius utero egressa est glacies? Et gelu de caelo quis genuit? Ne igitur nihil aliud ex paternitatis, filiationis et generationis vocabulis intelligeretur quam creationis efficacia, addidit Scripturae auctoritas ut eum quem filium et genitum nominabat, etiam Deum esse non taceret, ut sic praedicta generatio aliquid amplius quam creatio intelligeretur. Dicitur enim Ioan. 1-1: in principio erat verbum, et verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum. Et quod verbi nomine filius intelligatur, ex consequentibus ostenditur: nam subdit: verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre. Et Paulus dicit, Tit. 3-4: apparuit benignitas et humanitas salvatoris nostri Dei.
[27199] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 3 n. 2 Hoc etiam veteris testamenti Scriptura non tacuit, Christum Deum nominans. Dicitur enim in Psalmo: sedes tua, Deus, in saeculum saeculi, virga directionis virga regni tui: dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem. Et quod ad Christum dicatur, patet per id quod subditur: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. Et Isaiae 9-6 dicitur: parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum eius; et vocabitur nomen eius admirabilis, consiliarius, Deus fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis.
[27200] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 3 n. 3 Sic igitur ex sacra Scriptura docemur filium Dei, a Deo genitum, Deum esse. Filium autem Dei Iesum Christum Petrus confessus est, ei dicens: tu es Christus, filius Dei vivi. Ipse igitur et unigenitus est, et Deus est.
[27202] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 4 n. 1 Huius autem doctrinae veritatem quidam perversi homines suo sensu metiri praesumentes, de praemissis vanas et varias opiniones conceperunt.
[27203] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 4 n. 2 Quorum quidem consideraverunt hanc esse Scripturae consuetudinem, eos qui divina gratia iustificantur, filios Dei dici: secundum illud Ioan. 1-12, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius. Et Rom. 8-16, dicitur: ipse enim spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. Et 1 Ioan. 3-1: videte qualem caritatem dedit nobis pater, ut filii Dei nominemur et simus. Quos etiam a Deo genitos esse Scriptura non tacet. Dicitur enim Iac. 1-18: voluntarie genuit nos verbo veritatis. Et 1 Ioan. 3-9, dicitur: omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet. Et, quod est mirabilius, eiusdem nomen divinitatis adscribitur. Dominus enim dixit ad Moysen: ego constitui te Deum Pharaonis. Et in Psalmo: ego dixi, dii estis, et filii excelsi omnes; et, sicut dominus dicit, Ioan. 10-35: illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est.
[27204] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 4 n. 3 Per hunc ergo modum, opinantes Iesum Christum purum hominem esse, et ex Maria virgine initium sumpsisse, et per beatae vitae meritum divinitatis honorem prae ceteris fuisse adeptum, aestimaverunt eum, similiter aliis hominibus, per adoptionis spiritum Dei filium; et per gratiam ab eo genitum; et per quandam assimilationem ad Deum in Scripturis dici Deum, non per naturam, sed per consortium quoddam divinae bonitatis, sicut et de sanctis dicitur II Petr. 1-4: ut efficiamini divinae consortes naturae, fugientes eius quae in mundo est concupiscentiae corruptionem.
[27205] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 4 n. 4 Hanc autem positionem sacrae Scripturae auctoritate confirmare nitebantur.
[27206] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 4 n. 5 Dicit enim dominus, Matth. ult.: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Quod si ante tempora Deus esset, potestatem ex tempore non accepisset.
[27207] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 4 n. 6 Item, Rom. 1, dicitur de filio quod factus est ei, scilicet Deo, ex semine David secundum carnem; et quod praedestinatus est filius Dei in virtute. Quod autem praedestinatur et factum est, videtur non esse aeternum.