Summa contra Gentiles (page 113)

Thomas d'Aquin · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : corpusthomisticum.org — https://www.corpusthomisticum.org/scg1001.html + https://www.corpusthomisticum.org/scg1010.html ... (20 pages) · 143 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

[27208] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 4 n. 7 Item. Apostolus dicit, ad Philipp. 2-8: factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen. Ex quo videtur ostendi quod propter obedientiae et passionis meritum divino sit honore donatus, et super omnia exaltatus.

[27209] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 4 n. 8 Petrus etiam dicit, Act. 2-36: certissime ergo sciat omnis domus Israel quia dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum, quem vos crucifixistis. Videtur igitur ex tempore Deus esse factus, non ante tempora natus.

[27210] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 4 n. 9 Adducunt etiam in fulcimentum suae opinionis ea quae in Scripturis de Christo ad defectum pertinere videntur: sicut quod femineo portatur utero, et profectum aetatis accepit, esuriem passus est, et lassitudine fatigatus, et morti subiectus; quod sapientia profecit, iudicii se nescire diem confessus est, et mortis terrore concussus est; et alia huiusmodi, quae Deo per naturam existenti convenire non possent. Unde concludunt quod per meritum honorem divinum adeptus est per gratiam, non quod esset naturae divinae.

[27211] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 4 n. 10 Hanc autem positionem primo adinvenerunt quidam antiqui haeretici, Cerinthus et Ebion; quam postea Paulus Samosatenus instauravit; et postea a Photino est confirmata, ut qui hoc dogmatizant, Photiniani nuncupentur.

[27212] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 4 n. 11 Diligenter autem verba sacrae Scripturae considerantibus apparet non hunc sensum in ea contineri quem praedicti homines sua opinione conceperunt. Nam cum Salomon dicat, nondum erant abyssi et ego iam concepta eram, satis ostendit hanc generationem ante omnia corporalia extitisse. Unde relinquitur quod filius a Deo genitus initium essendi a Maria non sumpsit. Et licet haec, et alia similia testimonia depravare conati fuerint perversa expositione, dicentes haec secundum praedestinationem debere intelligi, quia scilicet ante mundi conditionem dispositum fuit ut ex Maria virgine Dei filius nasceretur, non quod Dei filius fuerit ante mundum; convincantur quod non solum in praedestinatione, sed etiam realiter fuerit ante Mariam. Nam post praemissa verba Salomonis subiungitur: quando appendebat fundamenta terrae, cum eo eram cuncta componens: si autem in sola praedestinatione fuisset, nihil agere potuisset. Hoc etiam ex verbis Ioannis Evangelistae habetur: nam cum praemisisset, in principio erat verbum, quo nomine filius intelligitur, ut ostensum est; ne quis hoc secundum praedestinationem accipere possit, subdit: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod verum esse non posset nisi realiter ante mundum extitisset. Item, filius Dei dicit, Ioan., 3-13: nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo, filius hominis, qui est in caelo; et iterum, Ioan. 6-38: descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me. Apparet ergo eum fuisse antequam de caelo descenderet.

[27213] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 4 n. 12 Praeterea. Secundum praedictam positionem, homo per vitae meritum profecit in Deum. Apostolus autem e converso ostendit quod, cum Deus esset, factus est homo. Dicit enim, ad Philipp. 2-6 cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Repugnat igitur praedicta positio apostolicae sententiae.

[27214] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 4 n. 13 Adhuc. Inter ceteros qui Dei gratiam habuerunt, Moyses eam habuit copiose, de quo dicitur Exod. 33-11, quod loquebatur ei dominus facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad amicum suum. Si igitur Iesus Christus non diceretur Dei filius nisi propter gratiam adoptionis, sicut alii sancti, eadem ratione Moyses filius diceretur et Christus, licet etiam abundantiori gratia Christus fuerit dotatus: nam et inter alios sanctos, unus alio maiori gratia repletur, et tamen omnes eadem ratione filii Dei dicuntur. Moyses autem non eadem ratione dicitur filius qua Christus. Distinguit enim apostolus Christum a Moyse sicut filium a servo: dicitur enim ad Hebr. 3-5: Moyses quidem fidelis erat in tota domo eius tanquam famulus, in testimonium eorum quae dicenda erant: Christus autem tanquam filius in domo sua. Manifestum est ergo quod Christus non dicitur Dei filius per adoptionis gratiam, sicut alii sancti.

[27215] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 4 n. 14 Similis etiam ratio ex pluribus aliis Scripturae locis colligi potest, quae quodam singulari modo Christum prae aliis Dei filium nominat, quandoque quidem, absque aliis, singulariter eum filium nominat: sicut vox patris intonuit in Baptismo, hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Quandoque eum unigenitum nominat: sicut Ioan. 1-14, vidimus eum quasi unigenitum a patre; et iterum, unigenitus, qui est in sinu patris, ipse enarravit. Si autem communi modo, sicut et alii, filius diceretur, unigenitus dici non posset. Quandoque etiam et primogenitus nominatur, ut quaedam derivatio filiationis ab eo in alios ostendatur: secundum illud Rom. 8-29: quos praescivit et praedestinavit fieri conformes imagini filii eius, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus; et Gal. 4-4 dicitur: misit Deus filium suum ut adoptionem filiorum reciperemus. Alia ergo ratione ipse est filius, per cuius filiationis similitudinem alii filii dicuntur.

[27216] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 4 n. 15 Amplius. Quaedam opera in Scripturis sacris ita Deo proprie attribuuntur quod alteri convenire non possunt, sicut sanctificatio animarum, et remissio peccatorum: dicitur enim Levit. 20-8: ego dominus, qui sanctifico vos; et Isaiae 43-25: ego sum qui deleo iniquitates vestras propter me. Utrumque autem horum Christo Scriptura attribuit. Dicitur enim ad Hebr. 2-11: qui sanctificat et qui sanctificantur, ex uno omnes; et ad Hebr. ult.: Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Ipse etiam dominus de se protestatus est quod haberet potestatem remittendi peccata, et miraculo confirmavit, ut habetur Matth. 9-6. Hoc etiam Angelus de ipso praenuntiavit, ipse, inquiens, salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Non igitur Christus, et sanctificans et peccata remittens, sic dicitur Deus sicut dicuntur dii hi qui sanctificantur, et quorum peccata remittuntur: sed sicut virtutem et naturam divinitatis habens.

[27217] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 4 n. 16 Illa vero Scripturae testimonia quibus ostendere nitebantur quod Christus non esset Deus per naturam, efficacia non sunt ad eorum propositum ostendendum. Confitemur enim in Christo Dei filio, post incarnationis mysterium, duas naturas, humanam scilicet et divinam. Unde de eo dicuntur et quae Dei sunt propria, ratione divinae naturae; et quae ad defectum pertinere videntur, ratione humanae naturae, ut infra plenius explanabitur. Nunc autem, ad praesentem considerationem de divina generatione, hoc sufficiat monstratum esse secundum Scripturas quod Christus Dei filius et Deus dicitur non solum sicut purus homo per gratiam adoptionis, sed propter divinitatis naturam.

[27219] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 5 n. 1 Quia vero omnium de Deo recte sentientium haec est fixa mentis conceptio, quod non possit esse nisi unus Deus, quidam, ex Scripturis concipientes quod Christus sit vere et naturaliter Deus ac Dei filius, unum Deum esse confessi sunt Christum Dei filium et Deum patrem: nec tamen quod Deus filius dicatur secundum suam naturam aut ab aeterno, sed ex tunc filiationis nomen accepit ex quo de Maria virgine natus est per incarnationis mysterium. Et sic omnia quae Christus secundum carnem sustinuit, Deo patri attribuebant: puta esse filium virginis, conceptum et natum esse ex ipsa, passum, mortuum et resurrexisse, et alia omnia quae Scripturae de Christo secundum carnem loquuntur.

[27220] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 5 n. 2 Hanc autem positionem confirmare nitebantur Scripturae auctoritatibus.

[27221] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 5 n. 3 Dicitur enim Exod. 20: audi, Israel, dominus Deus tuus Deus unus est. Et Deut. 32-39: videte quod ego sum solus, et non est alius praeter me. Et Ioan. 5: pater in me manens, ipse facit opera et 14-9 qui videt me, videt et patrem; et, ego in patre, et pater in me est. Ex quibus omnibus concipiebant Deum patrem ipsum filium dici ex virgine incarnatum.

[27222] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 5 n. 4 Haec autem fuit opinio Sabellianorum, qui et Patripassiani sunt dicti, eo quod patrem passum esse confitentur, asserentes ipsum patrem esse Christum.

[27223] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 5 n. 5 Haec autem positio, etsi a praedicta differat quantum ad Christi divinitatem, nam haec Christum verum et naturalem Deum esse confitetur, quod prima negabat; tamen quantum ad generationem et filiationem, utraque est conformis opinio: nam sicut prima positio asserit filiationem et generationem qua Christus filius dicitur, non fuisse ante Mariam, ita et haec opinio confitetur. Neutra igitur positio generationem et filiationem ad divinam naturam refert, sed solum ad naturam humanam. Habet etiam et hoc proprium ista positio, quod, cum dicitur filius Dei, non designatur aliqua subsistens persona, sed quaedam proprietas superveniens praeexistenti personae: nam ipse pater, secundum quod carnem sumpsit ex virgine, filii nomen accepit; non quasi filius sit aliqua subsistens persona a persona patris distincta.

[27224] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 5 n. 6 Huius autem positionis falsitas manifeste ostenditur auctoritate Scripturae. Nam Christus non solum virginis filius dicitur in Scripturis, sed etiam filius Dei: ut ex superioribus patet. Hoc autem esse non potest, ut idem sit filius sui ipsius: cum enim filius generetur a patre, generans autem det esse genito, sequeretur quod idem esset dans et accipiens esse; quod omnino esse non potest. Non est igitur Deus pater ipse filius, sed alius est filius et alius pater.

[27225] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 5 n. 7 Item. Dominus dicit: descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me, Ioan. 6-38; et 17-5: clarifica me, pater, apud temetipsum. Ex quibus omnibus, et similibus, ostenditur filius esse alius a patre.

[27226] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 5 n. 8 Potest autem dici secundum hanc positionem, quod Christus dicitur filius Dei patris solum secundum humanam naturam: quia scilicet ipse Deus pater humanam naturam quam assumpsit, creavit et sanctificavit. Sic igitur ipse secundum divinitatem sui ipsius secundum humanitatem dicitur pater. Et ita etiam nihil prohibet eundem secundum humanitatem distinctum esse a seipso secundum divinitatem.

[27227] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 5 n. 9 Sed secundum hoc sequetur quod Christus dicatur filius Dei sicut et alii homines, vel ratione creationis, vel ratione sanctificationis. Ostensum est autem quod alia ratione Christus dicitur Dei filius quam alii sancti. Non igitur modo praedicto potest intelligi quod ipse pater sit Christus et filius sui ipsius.

[27228] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 5 n. 10 Praeterea. Ubi est unum suppositum subsistens, pluralis praedicatio non recipitur. Christus, autem de se et de patre pluraliter loquitur, dicens: ego et pater unum sumus. Non est ergo filius ipse pater.

[27229] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 5 n. 11 Adhuc. Si filius a patre non distinguitur nisi per incarnationis mysterium, ante incarnationem omnino nulla distinctio erat. Invenitur autem ex sacra Scriptura etiam ante incarnationem filius a patre fuisse distinctus. Dicitur enim Ioan. 1-1: in principio erat verbum, et verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum. Verbum igitur, quod apud Deum erat, aliquam distinctionem ab ipso habebat: habet enim hoc consuetudo loquendi, ut alius apud alium esse dicatur. Similiter etiam Proverb. 8-30, genitus a Deo dicit: cum eo eram componens omnia. In quo rursus associatio et quaedam distinctio designatur. Dicitur etiam Osee 1-7: domui Iuda miserebor, et salvabo eos in domino Deo suo: ubi Deus pater de salvandis in Deo filio populis loquitur quasi de persona a se distincta, quae Dei nomine digna habeatur. Dicitur etiam Gen. 1-26: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: in quo expresse pluralitas et distinctio facientium hominem designatur. Homo autem per Scripturas a solo Deo conditus esse docetur. Et sic Dei patris et Dei filii pluralitas et distinctio fuit etiam ante Christi incarnationem. Non igitur ipse pater filius dicitur propter incarnationis mysterium.

[27230] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 5 n. 12 Amplius. Vera filiatio ad ipsum suppositum pertinet eius qui dicitur filius: non enim manus vel pes hominis filiationis nomen proprie accipit, sed ipse homo, cuius ista sunt partes. Paternitatis autem et filiationis nomina distinctionem requirunt in illis de quibus dicuntur: sicut et generans et genitum. Oportet igitur, si aliquis vere dicitur filius, quod supposito a patre distinguatur. Christus autem vere est Dei filius: dicitur enim 1 Ioan. ult.: ut simus in vero filio eius Iesu Christo. Oportet igitur quod Christus sit supposito distinctus a patre. Non igitur ipse pater est filius. Adhuc. Post incarnationis mysterium pater de filio protestatur: hic est filius meus dilectus. Haec autem demonstratio ad suppositum refertur. Christus igitur secundum suppositum est alius a patre.

[27231] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 5 n. 13 Ea vero quibus Sabellius suam positionem nititur confirmare, id quod intendit non ostendunt, ut infra plenius ostendetur. Non enim per hoc quod Deus est unus, vel quod pater est in filio et filius in patre, habetur quod filius et pater sit unum supposito: potest enim et duorum supposito distinctorum aliqua unitas esse.

[27233] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 6 n. 1 Cum autem doctrinae sacrae non congruat quod filius Dei a Maria initium sumpserit, ut Photinus dicebat; neque ut is qui ab aeterno Deus fuit et pater est, per carnis assumptionem filius esse coeperit, ut Sabellius dixerat: fuerunt alii hanc de divina generatione quam Scriptura tradit opinionem sumentes, quod filius Dei ante incarnationis mysterium extiterit, et etiam ante mundi conditionem; et quia iste filius a Deo patre est alius, aestimaverunt eum non esse eiusdem naturae cum Deo patre; non enim intelligere poterant, nec credere volebant, quod aliqui duo, secundum personam distincti, habeant unam essentiam et naturam. Et quia sola natura Dei patris, secundum fidei doctrinam, aeterna creditur, crediderunt naturam filii non ab aeterno extitisse, licet fuerit filius ante alias creaturas. Et quia omne quod non est aeternum, ex nihilo factum est et a Deo creatum, filium Dei ex nihilo factum esse, et creaturam praedicabant. Sed quia auctoritate Scripturae cogebantur ut etiam filium Deum nominarent, sicut in superioribus est expressum, dicebant eum unum cum Deo patre, non quidem per naturam, sed per quandam consensus unionem, et per divinae similitudinis participationem super ceteras creaturas. Unde, cum supremae creaturae, quas Angelos dicimus, in Scripturis et dii et filii Dei nominentur, secundum illud Iob 38-4 ubi eras cum me laudarent astra matutina, et iubilarent omnes filii Dei? Et in Psalmo, Deus stetit in synagoga deorum, hunc Dei filium et Deum prae aliis dici oportebat, utpote nobiliorem inter ceteras creaturas, in tantum quod per eum Deus pater omnem aliam condiderit creaturam.

[27234] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 6 n. 2 Hanc autem positionem confirmare nitebantur sacrae Scripturae documentis.

[27235] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 6 n. 3 Dicit enim filius, Ioan. 17-3, ad patrem loquens: haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum. Solus ergo pater Deus verus est. Cum ergo filius non sit pater, filius Deus verus esse non potest.

[27236] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 6 n. 4 Item. Apostolus dicit, I ad Tim. ult.: serves mandatum sine macula irreprehensibile usque in adventum domini nostri Iesu Christi, quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem, in quibus verbis ostenditur distinctio Dei patris ostendentis ad Christum ostensum. Solus ergo Deus pater ostendens est potens rex regum et dominus dominantium, et solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem. Solus ergo pater Deus verus est. Non ergo filius.

[27237] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 6 n. 5 Praeterea. Dominus dicit, Ioan. 14-28: pater maior me est; et apostolus dicit filium patri esse subiectum, I ad Cor. 15-28: cum omnia subiecta illi fuerint, tunc ipse filius subiectus erit illi, scilicet patri, qui sibi subiecit omnia. Si autem esset una natura patris et filii, esset etiam una magnitudo et maiestas: non enim filius esset minor patre, nec patri subiectus. Relinquitur ergo ex Scripturis quod filius non sit eiusdem naturae cum patre ut credebant.

[27238] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 6 n. 6 Adhuc. Natura patris non patitur indigentiam. In filio autem indigentia invenitur: ostenditur enim ex Scripturis quod a patre recipit; recipere autem indigentis est. Dicitur enim Matth. 11-27: omnia tradita sunt mihi a patre meo, et Ioan. 3-35: pater diligit filium, et omnia dedit in manu eius. Videtur igitur filius non esse eiusdem naturae cum patre.

[27239] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 6 n. 7 Amplius. Doceri et adiuvari indigentis est. Filius autem a patre docetur et iuvatur. Dicitur enim Ioan. 5-19: non potest filius a se facere quicquam, nisi quod viderit patrem facientem; et infra: 20 pater diligit filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit; et Ioan. 15-15, filius dicit discipulis: omnia quaecumque audivi a patre meo, nota feci vobis. Non igitur videtur esse eiusdem naturae filius cum patre.

Tous les livres