Summa contra Gentiles (page 114)

Thomas d'Aquin · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : corpusthomisticum.org — https://www.corpusthomisticum.org/scg1001.html + https://www.corpusthomisticum.org/scg1010.html ... (20 pages) · 143 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

[27240] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 6 n. 8 Praeterea. Praeceptum recipere, obedire, orare, et mitti, inferioris esse videtur. Haec autem de filio leguntur. Dicit enim filius, Ioan. 14-31: sicut mandatum dedit mihi pater, sic facio. Et Philipp. 2-8: factus est obediens patri usque ad mortem. Et Ioan. 14-16: ego rogabo patrem, et alium Paracletum dabit vobis. Et Galat. 4-4, dicit apostolus: cum venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum. Est ergo filius minor patre, et ei subiectus.

[27241] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 6 n. 9 Item. Filius clarificatur a patre: sicut ipse dicit, Ioan. 12-28: pater, clarifica nomen tuum; et sequitur: venit vox de caelo, et clarificavi, et iterum clarificabo. Apostolus etiam dicit, ad Rom. 8-11, quod Deus suscitavit Iesum Christum a mortuis. Et Petrus dicit, Act. 2-33, quod est dextera Dei exaltatus. Ex quibus videtur quod sit patre inferior.

[27242] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 6 n. 10 Praeterea. In natura patris nullus defectus esse potest. In filio autem invenitur defectus potestatis: dicit enim Matth. 20-23: sedere ad dexteram meam vel sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a patre meo. Defectus etiam scientiae: dicit enim ipse, Marc. 13-32: de die autem illa et hora nemo scit, neque Angeli in caelo, neque filius, nisi pater. Invenitur etiam in eo defectus quietae affectionis: cum in eo Scriptura asserat tristitiam fuisse, et iram, et alias huiusmodi passiones. Non igitur videtur filius esse eiusdem naturae cum patre.

[27243] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 6 n. 11 Adhuc. Expresse in Scripturis invenitur quod filius Dei sit creatura. Dicit enim Eccli. 24-12: dixit mihi creator omnium, et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo. Et iterum: ab initio et ante saecula creata sum. Est igitur filius creatura.

[27244] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 6 n. 12 Praeterea. Filius creaturis connumeratur. Dicitur enim Eccli. 24-5, ex persona sapientiae: ego ex ore altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam. Et apostolus, ad Coloss. 1-15, dicit de filio quod est primogenitus creaturae. Videtur ergo quod filius ordinem cum creaturis habeat, quasi primum inter eas obtinens gradum.

[27245] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 6 n. 13 Amplius. Filius dicit, Ioan. 17-22, pro discipulis ad patrem orans: ego claritatem quam dedisti mihi, dedi eis, ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Sic igitur pater et filius unum sunt sicut discipulos unum esse volebat. Non autem volebat discipulos esse per essentiam unum. Non ergo pater et filius sunt per essentiam unum. Et sic sequitur quod sit creatura, et patri subiectus.

[27246] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 6 n. 14 Est autem haec positio Arii et Eunomii. Et videtur a Platonicorum dictis exorta, qui ponebant summum Deum, patrem et creatorem omnium rerum, a quo primitus effluxisse dicebant quandam mentem, in qua essent omnium rerum formae, superiorem omnibus aliis rebus, quam paternum intellectum nominabant; et post hanc, animam mundi; et deinde alias creaturas. Quod ergo in Scripturis sacris de Dei filio dicitur, hoc de mente praedicta intelligebant: et praecipue quia sacra Scriptura Dei filium Dei sapientiam nominat et verbum Dei. Cui etiam opinioni consonat positio Avicennae, qui supra animam primi caeli ponit intelligentiam primam, moventem primum caelum, supra quam ulterius Deum in summo ponebat.

[27247] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 6 n. 15 Sic igitur Ariani de Dei filio suspicati sunt quod esset quaedam creatura supereminens omnibus aliis creaturis, qua mediante Deus omnia creasset: praecipue cum etiam quidam philosophi posuerunt quodam ordine res a primo principio processisse, ita quod per primum creatum omnia alia sint creata.

[27249] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 7 n. 1 Hanc autem positionem divinae Scripturae repugnare manifeste potest percipere, si quis sacrarum Scripturarum dicta diligenter consideret.

[27250] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 7 n. 2 Cum enim Scriptura divina et Christum Dei filium, et Angelos Dei filios nominet, alia tamen et alia ratione: unde apostolus, Hebr. 1-5, dicit: cui dixit aliquando Angelorum, filius meus es tu, ego hodie genui te? Quod ad Christum asserit esse dictum. Secundum autem positionem praedictam, eadem ratione Angeli filii dicerentur et Christus: utrisque enim nomen filiationis competeret secundum quandam sublimitatem naturae, in qua creati sunt a Deo.

[27251] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 7 n. 3 Nec obstat si Christus sit excellentioris naturae prae aliis Angelis: quia etiam inter Angelos ordines diversi inveniuntur, ut ex superioribus patet, et tamen omnibus eadem filiationis ratio competit. Non igitur Christus filius Dei dicitur secundum quod asserit praedicta positio.

[27252] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 7 n. 4 Item. Cum ratione creationis nomen filiationis divinae multis conveniat, quia omnibus Angelis et sanctis; si etiam Christus eadem ratione filius diceretur, non esset unigenitus, licet, propter excellentiam suae naturae, inter ceteros primogenitus posset dici. Asserit autem eum Scriptura esse unigenitum, Ioan. 1-14: vidimus eum quasi unigenitum a patre. Non igitur ratione creationis Dei filius dicitur.

[27253] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 7 n. 5 Amplius. Nomen filiationis proprie et vere generationem viventium consequitur, in quibus genitum ex substantia generantis procedit: alias enim nomen filiationis non secundum veritatem, sed potius secundum similitudinem accipitur, cum filios dicimus aut discipulos, aut hos quorum gerimus curam. Si igitur Christus non diceretur filius nisi ratione creationis, cum id quod creatur a Deo, non ex substantia Dei derivetur, Christus vere filius dici non posset. Dicitur autem verus filius, I Ioan. ult.: ut simus, inquit, in vero filio eius, Iesu Christo. Non igitur Dei filius dicitur, quasi a Deo creatus in quantacumque naturae excellentia, sed quasi ex Dei substantia genitus.

[27254] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 7 n. 6 Praeterea. Si Christus ratione creationis filius dicitur, non erit verus Deus: nihil enim creatum Deus potest dici nisi per quandam similitudinem ad Deum. Ipse autem Iesus Christus est verus Deus: cum enim Ioannes dixisset, ut simus in vero filio eius, subdit: hic est verus Deus et vita aeterna. Non igitur Christus filius Dei dicitur ratione creationis.

[27255] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 7 n. 7 Amplius. Apostolus, ad Rom. 9-5, dicit: ex quibus Christus est secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula, amen. Et Tit. 2-13: expectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Et Ierem. 23 dicitur: suscitabo David germen iustum et postea subditur, et hoc est nomen quod vocabunt eum, dominus iustus noster, ubi in Hebraeo habetur nomen tetragrammaton, quod de solo Deo certum est dici. Ex quibus apparet quod filius Dei est verus Deus.

[27256] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 7 n. 8 Praeterea. Si Christus verus filius est, de necessitate sequitur quod sit verus Deus. Non enim vere filius potest dici quod ab alio gignitur, etiam si de substantia generantis nascatur nisi in similem speciem generantis procedat: oportet enim quod filius hominis homo sit. Si igitur Christus est verus filius Dei, oportet quod sit verus Deus. Non est igitur aliquid creatum.

[27257] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 7 n. 9 Item. Nulla creatura recipit totam plenitudinem divinae bonitatis: quia, sicut ex superioribus patet, perfectiones a Deo in creaturas per modum cuiusdam descensus procedunt. Christus autem habet in se totam plenitudinem divinae bonitatis: dicit enim apostolus, ad Coloss. 2-9: in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis. Christus ergo non est creatura.

[27258] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 7 n. 10 Adhuc. Licet intellectus Angeli perfectiorem cognitionem habeat quam intellectus hominis, tamen multum deficit ab intellectu divino. Intellectus autem Christi non deficit in cognitione ab intellectu divino: dicit enim apostolus, ad Coloss. 2-3, quod in Christo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Non est igitur Christus filius Dei creatura.

[27259] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 7 n. 11 Amplius. Quicquid Deus habet in seipso, est eius essentia, ut in primo ostensum est. Omnia autem quae habet pater, sunt filii: dicit enim ipse filius, Ioan. 16-15: omnia quae habet pater, mea sunt; et Ioan. 17-10, ad patrem loquens, ait: mea omnia tua sunt, et tua mea sunt. Est ergo eadem essentia et natura patris et filii. Non est igitur filius creatura.

[27260] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 7 n. 12 Praeterea. Apostolus dicit, Philipp. 2, quod filius, antequam exinaniret semetipsum formam servi accipiens, in forma Dei erat. Per formam autem Dei non aliud intelligitur quam natura divina: sicut per formam servi non intelligitur aliud quam humana natura. Est ergo filius in natura divina. Non est igitur creatura.

[27261] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 7 n. 13 Item. Nihil creatum potest esse Deo aequale. Filius autem est patri aequalis. Dicitur enim Ioan. 5-18: quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, aequalem se Deo faciens. Haec est autem Evangelistae narratio, cuius testimonium verum est, quod Christus filium Dei se dicebat et Deo aequalem, et propterea eum Iudaei persequebantur. Nec dubium est alicui Christiano quin illud quod Christus de se dixit, verum sit: cum et apostolus dicat, Philipp. 2-6, hoc non fuisse rapinam, quod aequalem se esse patri arbitratus est. Est ergo filius aequalis patri. Non est igitur creatura.

[27262] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 7 n. 14 Amplius. In Psalmo legitur non esse similitudinem alicuius ad Deum etiam inter Angelos qui filii Dei dicuntur: quis, inquit, similis Deo in filiis Dei? Et alibi: Deus, quis similis erit tibi? Quod de perfecta similitudine accipi oportet: quod patet ex his quae in primo libro tractata sunt. Christus autem perfectam sui similitudinem ad patrem ostendit etiam in vivendo: dicitur enim Ioan. 5-26: sicut pater habet vitam in semetipso, sic dedit et filio vitam habere in semetipso. Non est igitur Christus computandus inter filios Dei creatos.

[27263] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 7 n. 15 Adhuc. Nulla substantia creata repraesentat Deum quantum ad eius substantiam: quicquid enim ex perfectione cuiuscumque creaturae apparet, minus est quam quod Deus est; unde per nullam creaturam sciri potest de Deo quid est. Filius autem repraesentat patrem: dicit enim de eo apostolus, ad Coloss. 1-15, quod est imago invisibilis Dei. Et ne aestimetur esse imago deficiens, essentiam Dei non repraesentans, per quam non possit cognosci de Deo quid est, sicut vir dicitur imago Dei, I ad Cor. 11-7; ostenditur perfecta esse imago, ipsam Dei substantiam repraesentans, Hebr. 1-3, dicente apostolo: cum sit splendor gloriae, et figura substantiae eius. Non est igitur filius creatura.

[27264] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 7 n. 16 Praeterea. Nihil quod est in aliquo genere, est universalis causa eorum quae sunt in genere illo, sicut universalis causa hominum non est aliquis homo, nihil enim est sui ipsius causa: sed sol, qui est extra genus humanum, est universalis causa generationis humanae, et ulterius Deus. Filius autem est universalis causa creaturarum: dicitur enim Ioan. 1-3: omnia per ipsum facta sunt; et Proverb. 8-30, dicit sapientia genita: cum eo eram componens omnia, et apostolus dicit, ad Coloss. 1-16: in ipso condita sunt universa in caelo et in terra. Ipse igitur non est de genere creaturarum.

[27265] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 7 n. 17 Item. Ex ostensis in secundo libro manifestum est quod substantiae incorporeae, quas Angelos dicimus, non possunt aliter fieri quam per creationem; et etiam ostensum est quod nulla substantia potest creare nisi solus Deus. Sed Dei filius Iesus Christus est causa Angelorum, eos in esse producens: dicit enim apostolus: sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates, omnia per ipsum et in ipso creata sunt. Ipse igitur filius non est creatura.

[27266] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 7 n. 18 Praeterea. Cum propria actio cuiuslibet rei sequatur naturam ipsius, nulli competit propria actio alicuius rei cui non competit illius rei natura: quod enim non habet humanam speciem, nec actionem humanam habere potest. Propriae autem actiones Dei conveniunt filio: sicut creare, ut iam ostensum est; continere et conservare omnia in esse; et peccata purgare; quae propria esse Dei ex superioribus patet. Dicitur autem de filio, ad Coloss. 1-17, quod omnia in ipso constant; et ad Hebr. 1-3, dicitur quod portat omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens. Filius igitur Dei est naturae divinae, et non est creatura.

[27267] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 7 n. 19 Sed quia posset Arianus dicere quod haec filius facit non tanquam principale agens, sed sicut instrumentum principalis agentis, quod per propriam virtutem non agit, sed solum per virtutem principalis agentis, hanc rationem dominus excludit, Ioan. 5-19, dicens: quaecumque pater facit haec et filius similiter facit. Sicut igitur pater per se operatur et propria virtute, ita et filius.

[27268] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 7 n. 20 Ulterius etiam ex hoc verbo concluditur, quod sit eadem virtus et potestas filii et patris. Non solum enim dicit quod filius similiter operatur sicut et pater, sed quod eadem et similiter. Idem autem non potest esse operatum eodem modo a duobus agentibus nisi vel dissimiliter, sicut idem fit a principali agente et instrumento: vel, si similiter, oportet quod conveniant in una virtute. Quae quidem virtus quandoque congregatur ex diversis virtutibus in diversis agentibus inventis, sicut patet in multis trahentibus navem: omnes enim similiter trahunt, et quia virtus cuiuslibet imperfecta est et insufficiens ad istum effectum, ex diversis virtutibus congregatur una virtus omnium, quae sufficit ad trahendum navem. Hoc autem non potest dici in patre et filio: virtus enim Dei patris non est imperfecta, sed infinita, ut in primo ostensum est. Oportet igitur quod eadem numero sit virtus patris et filii. Et cum virtus consequatur naturam rei, oportet quod eadem numero sit natura et essentia patris et filii. Quod etiam ex praecedentibus concludi potest. Nam si in filio est natura divina, ut multipliciter ostensum est; cum natura divina multiplicari non possit, ut in primo libro ostensum est: sequitur de necessitate quod sit eadem numero natura et essentia in patre et filio.

[27269] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 7 n. 21 Item. Ultima nostra beatitudo in solo Deo est; in quo etiam solo spes hominis debet poni; et cui soli est honor latriae exhibendus, ut in tertio libro ostensum est. Beatitudo autem nostra in Dei filio est. Dicit enim, Ioan. 17-3: haec est vita aeterna, ut cognoscant te, scilicet patrem, et quem misisti, Iesum Christum. Et I Ioan. ult., dicitur de filio quod est verus Deus et vita aeterna. Certum est autem nomine vitae aeternae in Scripturis sacris ultimam beatitudinem significari. Dicit etiam Isaias de filio, ut apostolus inducit: erit radix Iesse, et qui exurget regere gentes, in eo gentes sperabunt. Dicitur etiam in Psalmo: et adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei. Et Ioan. 5-23 dicitur: omnes honorificent filium sicut honorificant patrem. Et iterum in Psalmo dicitur: adorate eum omnes Angeli eius: quod de filio apostolus introducit Hebr. 1-6. Manifestum est igitur filium Dei verum Deum esse.

[27270] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 7 n. 22 Ad hoc etiam ostendendum valent ea quae superius contra Photinum inducta sunt ad ostendendum Christum Deum esse non factum, sed verum.

Tous les livres