Summa contra Gentiles (page 118)
[27370] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 16 n. 2 Dicitur enim Amos 4-13, secundum litteram Septuaginta: ecce formans montes, et creans spiritum, et annuntians homini verbum eius. Et Zach. 12-1: dicit dominus, extendens caelum, et fundans terram, et creans spiritum hominis in eo. Videtur igitur quod spiritus sanctus sit creatura.
[27371] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 16 n. 3 Adhuc. Dicit dominus, Ioan. 16-13, de spiritu sancto loquens: non loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur: ex quo videtur quod nihil ultroneae potestatis auctoritate loquatur, sed iubenti per ministerium famuletur; loqui enim quae quis audit, famulantis esse videtur. Videtur igitur spiritus sanctus esse creatura Deo subiecta.
[27372] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 16 n. 4 Item. Mitti inferioris esse videtur: cum in mittente importetur auctoritas. Spiritus autem sanctus a patre et filio mittitur. Dicit enim dominus, Ioan. 14-26: Paraclitus spiritus sanctus, quem mittet pater in nomine meo, ille vos docebit omnia; et Ioan. 15-26: cum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a patre. Spiritus ergo sanctus et patre et filio minor esse videtur.
[27373] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 16 n. 5 Adhuc. Scriptura divina, filium patri associans in his quae divinitatis esse videntur, de spiritu sancto mentionem non facit: ut patet Matth. 11-27, cum dominus dicit: nemo novit filium nisi pater, neque patrem quis novit nisi filius, de spiritu sancto mentione non facta. Et Ioan. 17-3 dicitur: haec est vita aeterna, ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti, Iesum Christum, ubi etiam de spiritu sancto mentio non fit. Apostolus etiam, ad Rom. 1-7, dicit: gratia vobis et pax a Deo patre nostro, et domino Iesu Christo; et I ad Cor. 8-6: nobis unus Deus pater, ex quo omnia et nos in illo et unus dominus Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum: in quibus etiam nihil de spiritu sancto dicitur. Videtur igitur spiritus sanctus Deus non esse.
[27374] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 16 n. 6 Amplius. Omne quod movetur creatum est: ostensum est enim in primo Deum immobilem esse. Spiritui autem sancto Scriptura divina motum attribuit. Dicitur enim Gen. 1-2: spiritus domini ferebatur super aquas. Et Ioel. 2-28: effundam de spiritu meo super omnem carnem. Videtur igitur spiritus sanctus creatura esse.
[27375] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 16 n. 7 Praeterea. Omne quod potest augeri vel dividi, mutabile est et creatum. Haec autem spiritui sancto in Scripturis sacris attribui videntur. Dicit enim dominus, Num. 11, ad Moysen: congrega mihi septuaginta viros de senioribus Israel, et auferam de spiritu tuo, tradamque eis. Et IV Reg. 2, dicitur quod Eliseus ab Elia petiit, obsecro quod fiat spiritus tuus duplex in me et Elias respondit, si videris quando tollar a te, erit quod petisti. Videtur ergo spiritus sanctus esse mutabilis, et non esse Deus.
[27376] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 16 n. 8 Item. In Deum tristitia cadere non potest: cum tristitia passio quaedam sit, Deus autem impassibilis est. Cadit autem tristitia in spiritum sanctum. Unde apostolus dicit, Ephes. 4-30: nolite contristare spiritum sanctum Dei. Et Isaiae 63-10 dicitur: ipsi ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt spiritum sanctum eius. Videtur igitur spiritus sanctus Deus non esse.
[27377] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 16 n. 9 Adhuc. Deo non convenit orare, sed magis orari. Spiritui autem sancto orare convenit: dicitur enim ad Rom. 8-26: ipse spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Spiritus ergo sanctus non esse Deus videtur.
[27378] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 16 n. 10 Amplius. Nullus congrue donat nisi id cuius habet dominium. Sed Deus pater dat spiritum sanctum, et similiter filius. Dicit enim dominus, Lucae 11-13: pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se; et Act. 5-32, Petrus dicit quod Deus spiritum sanctum dedit obedientibus sibi. Ex his igitur videtur quod spiritus sanctus Deus non sit.
[27379] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 16 n. 11 Item. Si spiritus sanctus verus Deus est, oportet quod naturam divinam habeat: et sic, cum spiritus sanctus a patre procedat, ut dicitur Ioan. 15-26, necesse est quod ab eo naturam divinam accipiat. Quod autem accipit naturam eius a quo producitur, ab eo generatur: proprium enim est geniti ut in similem speciem sui principii producatur. Spiritus ergo sanctus genitus erit, et per consequens filius. Quod sanae fidei repugnat.
[27380] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 16 n. 12 Praeterea. Si spiritus sanctus naturam divinam a patre accipit et non quasi genitus, oportet divinam naturam duobus modis communicari: scilicet per modum generationis, quo procedit filius; et per illum modum quo procedit spiritus sanctus. Hoc autem uni naturae competere non videtur, ut duobus modis communicetur, si quis universas naturas inspiciat. Oportet igitur, ut videtur, cum spiritus sanctus, naturam per generationem non accipiat quod nullo modo accipiat eam. Et sic videtur non esse verus Deus.
[27381] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 16 n. 13 Fuit autem haec positio Arii, qui filium et spiritum sanctum dixit esse creaturas; filium tamen maiorem spiritu sancto, et spiritum sanctum eius ministrum; sicut et filium minorem patre esse dicebat. Quem etiam quantum ad spiritum sanctum secutus est Macedonius, qui de patre et filio recte sensit quod unius eiusdemque substantiae sint, sed hoc de spiritu sancto credere noluit, creaturam eum esse dicens. Unde quidam Macedonianos Semiarianos vocant, eo quod cum Arianis in parte conveniunt, et in parte differunt ab eisdem.
[27383] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 17 n. 1 Ostenditur autem evidentibus Scripturae testimoniis quod spiritus sanctus sit Deus. Nulli enim templum consecratur nisi Deo: unde et in Psalmo dicitur: Deus in templo sancto suo. Deputatur autem templum spiritui sancto: dicit enim apostolus, I ad Cor. 6-19: an nescitis quoniam membra vestra templum sunt spiritus sancti? Spiritus ergo sanctus Deus est. Et praecipue cum membra nostra, quae templum spiritus sancti esse dicit, sint membra Christi: nam supra praemiserat: nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Inconveniens autem esset, cum Christus sit verus Deus, ut ex superioribus patet, quod membra Christi templum spiritus sancti essent, nisi spiritus sanctus Deus esset.
[27384] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 17 n. 2 Item. A sanctis latriae servitus non nisi vero Deo exhibetur: dicitur enim Deut. 6-13: dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies. Serviunt autem sancti spiritui sancto: dicit enim apostolus, Philipp. 3-3: nos sumus circumcisio, qui spiritui Deo servimus. Et licet quidam libri habeant, qui spiritu domini servimus, tamen Graeci libri, et antiquiores Latini, habent, qui spiritui Deo servimus. Et ex ipso Graeco apparet quod hoc de servitute latriae intelligendum est, quae soli Deo debetur. Est igitur spiritus sanctus verus Deus, cui latria debetur.
[27385] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 17 n. 3 Adhuc. Sanctificare homines proprium Dei opus est: dicitur enim Levit. 22-32: ego dominus, qui sanctifico vos. Est autem spiritus sanctus qui sanctificat: dicit enim apostolus, I Cor. 6-11: abluti estis, sanctificati estis, iustificati estis, in nomine domini nostri Iesu Christi, et in spiritu Dei nostri; et II ad Thess. 2-13, dicitur: elegit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus et fide veritatis. Oportet igitur spiritum sanctum Deum esse.
[27386] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 17 n. 4 Amplius. Sicut vita naturae corporis est per animam, ita vita iustitiae ipsius animae est per Deum: unde dominus dicit, Ioan. 6-58: sicut misit me vivens pater, et ego vivo propter patrem, et qui manducat me, et ipse vivet propter me. Huiusmodi autem vita est per spiritum sanctum: unde ibidem subditur: spiritus est qui vivificat; et ad Rom. 8-13, dicit apostolus: si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Spiritus ergo sanctus divinae naturae est.
[27387] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 17 n. 5 Praeterea. Dominus, in argumentum suae divinitatis contra Iudaeos, qui sustinere non poterant ut se Deo aequalem faceret, asserit in se esse resuscitandi virtutem: dicens, Ioan. 5-21: sicut pater suscitat mortuos et vivificat, sic et filius quos vult vivificat. Virtus autem resuscitativa ad spiritum sanctum pertinet: dicit enim apostolus, Rom. 8-11: si spiritus eius qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem spiritum eius in vobis. Spiritus ergo sanctus est divinae naturae.
[27388] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 17 n. 6 Item. Creatio solius Dei opus est, ut supra ostensum est. Pertinet autem creatio ad spiritum sanctum: dicitur enim in Psalmo: emitte spiritum tuum, et creabuntur; et Iob 33-4, dicitur: spiritus Dei fecit me; et Eccli. 1-9, dicitur de Deo: ipse creavit illam, scilicet sapientiam, spiritu sancto. Est ergo spiritus sanctus divinae naturae.
[27389] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 17 n. 7 Adhuc. Apostolus dicit, I ad Cor. 2-10 spiritus omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Quis enim scit quae sunt hominis nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Ita et quae Dei sunt nemo cognovit nisi spiritus Dei. Comprehendere autem omnia profunda Dei non est alicuius creaturae: quod patet ex hoc quod dominus dicit, Matth. 11-27: nemo novit filium nisi pater, neque patrem quis novit nisi filius. Et Isaiae 24-16, ex persona Dei, dicitur: secretum meum mihi. Ergo spiritus sanctus non est creatura.
[27390] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 17 n. 8 Praeterea. Secundum praedictam apostoli comparationem, spiritus sanctus se habet ad Deum sicut spiritus hominis ad hominem. Spiritus autem hominis intrinsecus est homini, et non est extraneae naturae ab ipso, sed est aliquid eius. Igitur et spiritus sanctus non est naturae extraneae a Deo.
[27391] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 17 n. 9 Amplius. Si quis conferat verba apostoli praemissa verbis Isaiae prophetae, manifeste percipiet spiritum sanctum Deum esse. Dicitur enim Isaiae 64-4: oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti expectantibus te. Quae quidem verba apostolus cum introduxisset, subiungit verba praemissa scilicet quod spiritus scrutatur profunda Dei. Unde manifestum est quod spiritus sanctus illa profunda Dei cognoscit quae praeparavit expectantibus eum. Si ergo haec nullus vidit praeter Deum, ut Isaias dicit, manifestum est spiritum sanctum Deum esse.
[27392] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 17 n. 10 Item. Isaiae 6 dicitur: audivi vocem Dei dicentis: quem mittam, et quis ibit nobis? Et dixi: ecce ego sum, mitte me. Et dixit: vade, et dices populo huic: audite audientes et nolite intelligere. Haec autem verba Paulus spiritui sancto attribuit: unde dicitur Act. ult., quod Paulus dixit Iudaeis: bene spiritus sanctus locutus est per Isaiam prophetam dicens: vade ad populum istum et dic ad eos: aure audietis et non intelligetis. Manifestum est ergo spiritum sanctum Deum esse.
[27393] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 17 n. 11 Adhuc. Ex sacris Scripturis apparet Deum esse qui locutus est per prophetas: dicitur enim Num. 12-6, ex ore Dei: si quis fuerit inter vos propheta domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum; et in Psalmo dicitur: audiam quid loquatur in me dominus Deus. Manifeste autem ostenditur spiritum sanctum locutum esse in prophetis. Dicitur enim Act. 1-16: oportet enim impleri Scripturam quam praedixit spiritus sanctus per os David. Et Matth. 22, dominus dicit: quomodo dicunt Scribae Christum filium David esse? Ipse enim dicebat in spiritu sancto: dixit dominus domino meo, sede a dextris meis. Et II Petr. 1-21 dicitur: non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines. Manifeste ergo ex Scripturis colligitur spiritum sanctum Deum esse.
[27394] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 17 n. 12 Item. Revelatio mysteriorum proprium opus Dei ostenditur in Scripturis: dicitur enim Dan. 2-28: est Deus in caelo revelans mysteria. Mysteriorum autem revelatio opus spiritus sancti ostenditur: dicitur enim I ad Cor. 2-10: nobis revelavit Deus per spiritum suum; et 14-2 dicitur: spiritus loquitur mysteria. Spiritus ergo sanctus Deus est.
[27395] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 17 n. 13 Praeterea. Interius docere proprium opus Dei est: dicitur enim in Psalmo de Deo: qui docet hominem scientiam; et Dan. 2-21: dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam. Hoc autem proprium opus spiritus sancti esse manifestum est: dicit enim dominus, Ioan. 14-26: Paraclitus spiritus sanctus, quem mittet pater in nomine meo, ille vos docebit omnia. Spiritus ergo sanctus est divinae naturae.
[27396] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 17 n. 14 Adhuc. Quorum est eadem operatio, oportet esse eandem naturam. Est autem eadem operatio filii et spiritus sancti. Quod enim Christus in sanctis loquatur, apostolus ostendit, II ad Cor. ult., dicens: an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur, Christus? Hoc etiam opus spiritus sancti esse manifeste apparet: dicitur enim Matth. 10-20: non vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri, qui loquitur in vobis. Est ergo eadem natura filii et spiritus sancti, et per consequens patris: cum ostensum sit patrem et filium unam esse naturam.
[27397] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 17 n. 15 Amplius. Inhabitare mentes sanctorum proprium Dei est: unde apostolus dicit, II ad Cor. 6-16: vos estis templum Dei vivi, sicut dicit dominus. Quoniam inhabitabo in illis. Hoc autem idem apostolus spiritui sancto attribuit: dicit enim, I ad Cor. 3-16: nescitis quia templum Dei estis, et spiritus sanctus habitat in vobis? Est ergo spiritus sanctus Deus.
[27398] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 17 n. 16 Item. Esse ubique proprium Dei est, qui dicit Ier. 23-24: caelum et terram ego impleo. Hoc spiritui sancto convenit. Dicitur enim Sap. 1-7: spiritus domini replevit orbem terrarum; et in Psalmo: quo ibo a spiritu tuo? Et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in caelum, tu illic es, et cetera. Dominus etiam discipulis dicit, Act. 1-8: accipietis virtutem supervenientis spiritus sancti in vos, et eritis mihi testes in Ierusalem, et in omni Iudaea et Samaria, et usque ad ultimum terrae. Ex quo patet quod spiritus sanctus ubique est, qui ubicumque existentes inhabitat. Spiritus ergo sanctus Deus est.
[27399] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 17 n. 17 Praeterea. Expresse in Scriptura spiritus sanctus Deus nominatur. Dicit enim Petrus, Act. 5-3: Anania, cur tentavit Satanas cor tuum mentiri te spiritui sancto? Et postea subdit: non es mentitus hominibus, sed Deo. Spiritus ergo sanctus est Deus.
[27400] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 17 n. 18 Item. I ad Cor. 14-2 dicitur: qui loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo: nemo enim audit, spiritus autem loquitur mysteria, ex quo dat intelligere quod spiritus sanctus loquebatur in his qui variis linguis loquebantur. Postmodum autem dicit: in lege scriptum est: quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic, et nec sic exaudiet me, dicit dominus. Spiritus ergo sanctus, qui loquitur mysteria diversis labiis et linguis, Deus est.