Summa contra Gentiles (page 119)
[27401] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 17 n. 19 Adhuc. Post pauca subditur: si omnes prophetent, intret autem quis infidelis vel idiota, convincitur ab omnibus, diiudicatur ab omnibus: occulta enim cordis eius manifesta fiunt, et ita, cadens in faciem, adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit. Patet autem per id quod praemisit, quod spiritus loquitur mysteria, quod manifestatio occultorum cordis a spiritu sancto sit. Quod est proprium divinitatis signum: dicitur enim Ierem. 17-9 pravum est cor hominis et inscrutabile: quis cognoscet illud? Ego dominus, scrutans corda et probans renes. Unde ex hoc indicio etiam infidelis perpendere dicitur quod ille qui haec occulta cordium loquitur, sit Deus. Ergo spiritus sanctus Deus est.
[27402] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 17 n. 20 Item. Parum post dicit: spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt; non enim est dissensionis Deus, sed pacis. Gratiae autem prophetarum, quas spiritus prophetarum nominavit, a spiritu sancto sunt. Spiritus ergo sanctus, qui huiusmodi gratias sic distribuit ut ex eis non dissensio, sed pax sequatur, Deus esse ostenditur in hoc quod dicit, non est dissensionis Deus, sed pacis.
[27403] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 17 n. 21 Amplius. Adoptare in filios Dei non potest esse opus alterius nisi Dei. Nulla enim creatura spiritualis dicitur filius Dei per naturam, sed per adoptionis gratiam: unde et hoc opus filio Dei, qui verus Deus est, apostolus attribuit, ad Gal. 4, dicens: misit Deus filium suum, ut adoptionem filiorum reciperemus. Spiritus autem sanctus est adoptionis causa: dicit enim apostolus, ad Rom. 8-15: accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, abba (pater). Ergo spiritus sanctus non est creatura, sed Deus.
[27404] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 17 n. 22 Item. Si spiritus sanctus non est Deus, oportet quod sit aliqua creatura. Planum est autem quod non est creatura corporalis. Nec etiam spiritualis. Nulla enim creatura spirituali creaturae infunditur: cum creatura non sit participabilis sed magis participans. Spiritus autem sanctus infunditur sanctorum mentibus, quasi ab eis participatus: legitur enim et Christus eo plenus fuisse, et etiam apostoli. Non est ergo spiritus sanctus creatura, sed Deus.
[27405] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 17 n. 23 Si quis autem dicat praedicta opera, quae sunt Dei, spiritui sancto attribui non per auctoritatem ut Deo, sed per ministerium quasi creaturae: expresse hoc esse falsum apparet ex his quae apostolus dicit, I Cor. 12-6, dicens: divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus; et postea, connumeratis diversis donis Dei, subdit: haec omnia operatur unus atque idem spiritus, dividens singulis prout vult. Ubi manifeste expressit spiritum sanctum Deum esse: tum ex eo quod spiritum sanctum operari dicit quae supra dixerat Deum operari; tum ex hoc quod eum pro suae voluntatis arbitrio operari confitetur. Manifestum est igitur spiritum sanctum Deum esse.
[27407] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 18 n. 1 Sed quia quidam spiritum sanctum asserunt non esse personam subsistentem, sed vel ipsam divinitatem patris et filii, ut quidam Macedoniani dixisse perhibentur; vel etiam aliquam accidentalem perfectionem mentis a Deo nobis donatam, puta sapientiam vel caritatem, vel aliquid huiusmodi, quae participantur a nobis sicut quaedam accidentia creata: contra hoc ostendendum est spiritum sanctum non esse aliquid huiusmodi.
[27408] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 18 n. 2 Non enim formae accidentales proprie operantur, sed magis habens eas pro suae arbitrio voluntatis: homo enim sapiens utitur sapientia cum vult. Sed spiritus sanctus operatur pro suae arbitrio voluntatis, ut ostensum est. Non igitur est aestimandus spiritus sanctus velut aliqua accidentalis perfectio mentis.
[27409] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 18 n. 3 Item. Spiritus sanctus, ut ex Scripturis docemur, causa est omnium perfectionum humanae mentis. Dicit enim apostolus, ad Rom. 5-5: caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis; et I ad Cor. 12-8 alii per spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, secundum eundem spiritum, et sic de aliis. Non ergo spiritus sanctus est aestimandus quasi aliqua accidentalis perfectio mentis humanae, cum ipse omnium huiusmodi perfectionum causa existat.
[27410] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 18 n. 4 Quod autem in nomine spiritus sancti designetur essentia patris et filii, ut sic a neutro personaliter distinguatur, repugnat his quae divina Scriptura de spiritu sancto tradit. Dicitur enim Ioan. 15-26, quod spiritus sanctus procedit a patre; et Ioan. 16-14, quod accipit a filio: quod non potest de divina essentia intelligi, cum essentia divina a patre non procedat, nec a filio accipiat. Oportet igitur dicere quod spiritus sanctus sit subsistens persona.
[27411] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 18 n. 5 Item. Sacra Scriptura manifeste de spiritu sancto loquitur tanquam de persona divina subsistente: dicitur enim Act. 13-2: ministrantibus illis domino et ieiunantibus, dicit illis spiritus sanctus: segregate mihi Barnabam et Saulum in opus ad quod assumpsi eos; et infra: et ipsi quidem, missi a spiritu sancto, abierunt; et Act. 15-28, dicunt apostoli: visum est spiritui sancto et nobis nihil ultra imponere oneris vobis etc.; quae de spiritu sancto non dicerentur nisi esset subsistens persona. Est igitur spiritus sanctus subsistens persona.
[27412] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 18 n. 6 Amplius. Cum pater et filius sint personae subsistentes et divinae naturae, spiritus sanctus non connumeraretur eisdem nisi et ipse esset persona subsistens in divina natura. Connumeratur autem eisdem: ut patet Matth. ult., dicente domino discipulis, euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti; et II ad Cor. ult., gratia domini nostri Iesu Christi, et caritas Dei, et communicatio sancti spiritus, sit semper cum omnibus vobis; et I Ioan. ult., tres sunt qui testimonium dant in caelo, pater, verbum et spiritus sanctus, et hi tres unum sunt. Ex quo manifeste ostenditur quod non solum sit persona subsistens, sicut pater et filius, sed etiam cum eis essentiae habeat unitatem.
[27413] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 18 n. 7 Posset autem aliquis contra praedicta calumniari, dicens aliud esse spiritum Dei, et aliud spiritum sanctum. Nam in quibusdam praemissarum auctoritatum nominatur spiritus Dei, in quibusdam vero spiritus sanctus. Sed quod idem sit spiritus Dei et spiritus sanctus, manifeste ostenditur ex verbis apostoli dicentis, I ad Cor. 2-10, ubi, cum praemisisset, nobis revelavit Deus per spiritum sanctum, ad huius confirmationem inducit: spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei; et postea concludit: ita et quae sunt Dei, nemo novit nisi spiritus Dei; ex quo manifeste apparet quod idem sit spiritus sanctus et spiritus Dei. Idem apparet ex hoc quod Matth. 10-20, dominus dicit: non estis vos qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Loco autem horum verborum Marcus dicit: non estis vos loquentes, sed spiritus sanctus. Manifestum est igitur idem esse spiritum sanctum et spiritum Dei.
[27414] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 18 n. 8 Sic ergo, cum ex praemissis auctoritatibus multipliciter appareat spiritum sanctum non esse creaturam, sed verum Deum; manifestum est quod non cogimur dicere eodem modo esse intelligendum quod spiritus sanctus mentes sanctorum impleat et eos inhabitet, sicut Diabolus aliquos implere vel inhabitare dicitur: habetur enim Ioan. 13-27, de Iuda, quod post bucellam introivit in eo Satanas; et Act. 5-3 dicit Petrus, ut quidam libri habent: Anania, cur implevit Satanas cor tuum? Cum enim Diabolus creatura sit, ut ex superioribus est manifestum, non implet aliquem participatione sui; neque potest mentem inhabitare per suam substantiam; sed dicitur aliquos implere per effectum suae malitiae, unde et Paulus dicit ad quendam, Act. 13-10: o plene omni dolo et omni fallacia. Spiritus autem sanctus, cum Deus sit, per suam substantiam mentem inhabitat, et sui participatione bonos facit: ipse enim est sua bonitas, cum sit Deus; quod de nulla creatura verum esse potest. Nec tamen per hoc removetur quin per effectum suae virtutis sanctorum impleat mentes.
[27416] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 19 n. 1 Sanctarum igitur Scripturarum testimoniis edocti, hoc firmiter de spiritu sancto tenemus, quod verus sit Deus, subsistens, et personaliter distinctus a patre et filio. Oportet autem considerare qualiter huiusmodi veritas utcumque accipi debeat, ut ab impugnationibus infidelium defendatur.
[27417] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 19 n. 2 Ad cuius evidentiam praemitti oportet quod in qualibet intellectuali natura oportet inveniri voluntatem. Intellectus enim fit in actu per formam intelligibilem inquantum est intelligens, sicut res naturalis fit actu in esse naturali per propriam formam. Res autem naturalis per formam qua perficitur in sua specie, habet inclinationem in proprias operationes et proprium finem, quem per operationes consequitur: quale enim est unumquodque, talia operatur, et in sibi convenientia tendit. Unde etiam oportet quod ex forma intelligibili consequatur in intelligente inclinatio ad proprias operationes et proprium finem. Haec autem inclinatio in intellectuali natura voluntas est, quae est principium operationum quae in nobis sunt, quibus intelligens propter finem operatur: finis enim et bonum est voluntatis obiectum. Oportet igitur in quolibet intelligente inveniri etiam voluntatem.
[27418] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 19 n. 3 Cum autem ad voluntatem plures actus pertinere videantur, ut desiderare, delectari, odire, et huiusmodi, omnium tamen amor et unum principium et communis radix invenitur. Quod ex his accipi potest. Voluntas enim, ut dictum est, sic se habet in rebus intellectualibus sicut naturalis inclinatio in rebus naturalibus, quae et naturalis appetitus dicitur. Ex hoc autem oritur inclinatio naturalis, quod res naturalis habet affinitatem et convenientiam secundum formam, quam diximus esse inclinationis principium, cum eo ad quod movetur, sicut grave cum loco inferiori. Unde etiam hinc oritur omnis inclinatio voluntatis, quod per formam intelligibilem aliquid apprehenditur ut conveniens vel afficiens. Affici autem ad aliquid, inquantum huiusmodi, est amare ipsum. Omnis igitur inclinatio voluntatis, et etiam appetitus sensibilis, ex amore originem habet. Ex hoc enim quod aliquid amamus, desideramus illud si absit, gaudemus autem cum adest, et tristamur cum ab eo impedimur, et odimus quae nos ab amato impediunt, et irascimur contra ea.
[27419] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 19 n. 4 Sic igitur quod amatur non solum est in intellectu amantis, sed etiam in voluntate ipsius: aliter tamen et aliter. In intellectu enim est secundum similitudinem suae speciei: in voluntate autem amantis est sicut terminus motus in principio motivo proportionato per convenientiam et proportionem quam habet ad ipsum. Sicut in igne quodammodo est locus sursum ratione levitatis, secundum quam habet proportionem et convenientiam ad talem locum: ignis vero generatus est in igne generante per similitudinem suae formae.
[27420] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 19 n. 5 Quia igitur ostensum est quod in omni natura intellectuali est voluntas; Deus autem intelligens est, ut in primo ostensum est: oportet quod in ipso sit voluntas: non quidem quod voluntas Dei sit aliquid eius essentiae superveniens, sicut nec intellectus, ut supra ostensum est, sed voluntas Dei est ipsa eius substantia. Et cum intellectus etiam Dei sit ipsa eius substantia, sequitur quod una res sint in Deo intellectus et voluntas. Qualiter autem quae in aliis rebus plures res sunt, in Deo sint una res, ex his quae in primo dicta sunt, potest esse manifestum.
[27421] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 19 n. 6 Et quia ostensum est in primo quod operatio Dei sit ipsa eius essentia; et essentia Dei sit eius voluntas: sequitur quod in Deo non est voluntas secundum potentiam vel habitum, sed secundum actum. Ostensum est autem quod omnis actus voluntatis in amore radicatur. Unde oportet quod in Deo sit amor.
[27422] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 19 n. 7 Et quia, ut in primo ostensum est, proprium obiectum divinae voluntatis est eius bonitas, necesse est quod Deus primo et principaliter suam bonitatem et seipsum amet. Cum autem ostensum sit quod amatum necesse est aliqualiter esse in voluntate amantis; ipse autem Deus seipsum amat: necesse est quod ipse Deus sit in sua voluntate ut amatum in amante. Est autem amatum in amante secundum quod amatur; amare autem quoddam velle est; velle autem Dei est eius esse, sicut et voluntas eius est eius esse; esse igitur Dei in voluntate sua per modum amoris, non est esse accidentale, sicut in nobis, sed essentiale. Unde oportet quod Deus, secundum quod consideratur ut in sua voluntate existens, sit vere et substantialiter Deus.
[27423] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 19 n. 8 Quod autem aliquid sit in voluntate ut amatum in amante, ordinem quendam habet ad conceptionem qua ab intellectu concipitur, et ad ipsam rem cuius intellectualis conceptio dicitur verbum: non enim amaretur aliquid nisi aliquo modo cognosceretur; nec solum amati cognitio amatur, sed secundum quod in se bonum est. Necesse est igitur quod amor quo Deus est in voluntate divina ut amatum in amante, et a verbo Dei, et a Deo cuius est verbum, procedat.
[27424] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 19 n. 9 Cum autem ostensum sit quod amatum in amante non est secundum similitudinem speciei, sicut intellectum in intelligente; omne autem quod procedit ab altero per modum geniti, procedit secundum similitudinem speciei a generante: relinquitur quod processus rei ad hoc quod sit in voluntate sicut amatum in amante, non sit per modum generationis, sicut processus rei ad hoc quod sit in intellectu habet rationem generationis, ut supra ostensum est. Deus igitur procedens per modum amoris, non procedit ut genitus. Neque igitur filius dici potest.
[27425] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 19 n. 10 Sed quia amatum in voluntate existit ut inclinans, et quodammodo impellens intrinsecus amantem in ipsam rem amatam; impulsus autem rei viventis ab interiori ad spiritum pertinet: convenit Deo per modum amoris procedenti ut spiritus dicatur eius, quasi quadam spiratione existente.
[27426] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 19 n. 11 Hinc est quod apostolus spiritui et amori impulsum quendam attribuit: dicit enim, Rom. 8-14: qui spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt; et II ad Cor. 5-14. Caritas Christi urget nos.
[27427] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 19 n. 12 Quia vero omnis intellectualis motus a termino denominatur; amor autem praedictus est quo Deus ipse amatur: convenienter Deus per modum amoris procedens dicitur spiritus sanctus; ea enim quae Deo dicata sunt, sancta dici consueverunt.
[27429] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 20 n. 1 Oportet autem, secundum convenientiam praedictorum, considerare effectus quos spiritui sancto sacra Scriptura attribuit.
[27430] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 20 n. 2 Ostensum est enim in superioribus quod bonitas Dei est eius ratio volendi quod alia sint, et per suam voluntatem res in esse producit. Amor igitur quo suam bonitatem amat, est causa creationis rerum; unde et quidam antiqui philosophi amorem deorum causam omnium esse posuerunt, ut patet in I Metaph.; et Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom., quod divinus amor non permisit ipsum sine germine esse. Habitum est autem ex praemissis quod spiritus sanctus procedit per modum amoris quo Deus amat seipsum. Igitur spiritus sanctus est principium creationis rerum. Et hoc significatur in Psalmo: emitte spiritum tuum et creabuntur.
[27431] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 20 n. 3 Ex hoc etiam quod spiritus sanctus per modum amoris procedit; amor autem vim quandam impulsivam et motivam habet: motus qui est a Deo in rebus, spiritui sancto proprie attribui videtur. Prima autem mutatio in rebus a Deo existens intelligitur secundum quod ex materia creata informi species diversas produxit. Unde hoc opus spiritui sancto sacra Scriptura attribuit: dicitur enim Gen. 1-2: spiritus domini ferebatur super aquas. Vult enim Augustinus per aquas intelligi materiam primam super quam spiritus domini ferri dicitur, non quasi ipse moveatur, sed quia est motionis principium.
[27432] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 20 n. 4 Rursus. Rerum gubernatio a Deo secundum quandam motionem esse intelligitur, secundum quod Deus omnia dirigit et movet in proprios fines. Si igitur impulsus et motio ad spiritum sanctum ratione amoris pertinet, convenienter rerum gubernatio et propagatio spiritui sancto attribuitur. Unde Iob 33-4 dicitur: spiritus domini fecit me et in Psalmo: spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.
[27433] Contra Gentiles, lib. 4 cap. 20 n. 5 Et quia gubernare subditos proprius actus domini est, convenienter spiritui sancto dominium attribuitur. Dicit enim apostolus, II ad Cor. 3-17: spiritus autem dominus est. Et in symbolo fidei dicitur: credo in spiritum sanctum dominum.