Vetus Testamentum (Vulgata — sélection) (page 13)
8 Gebal et Ammon et Amalech alienigenae cum habitantibus Tyrum
9 etenim Assur venit cum illis facti sunt in adiutorium filiis Loth diapsalma
10 fac illis sicut Madiam et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison
11 disperierunt in Endor facti sunt ut stercus terrae
12 pone principes eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum
13 qui dixerunt hereditate possideamus sanctuarium Dei
14 Deus meus pone illos ut rotam sicut stipulam ante faciem venti
15 sicut ignis qui conburit silvam sicut flamma conburens montes
16 ita persequeris illos in tempestate tua et in ira tua turbabis eos
17 imple facies illorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine
18 erubescant et conturbentur in saeculum saeculi et confundantur et pereant
19 et cognoscant quia nomen tibi Dominus tu solus Altissimus in omni terra
83
2 quam dilecta tabernacula tua Domine virtutum
3 concupiscit et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea exultavit in Deum vivum
4 etenim passer invenit sibi; domum et turtur nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine virtutum rex meus et Deus meus
5 beati qui habitant in domo tua in saecula saeculorum laudabunt te diapsalma
6 beatus vir cui est auxilium abs te ascensiones in corde suo disposuit
7 in valle lacrimarum in loco quem posuit
8 etenim benedictiones dabit legis dator ibunt de virtute in virtutem videbitur Deus deorum in Sion
9 Domine Deus virtutum exaudi orationem meam auribus percipe Deus Iacob diapsalma
10 protector noster aspice Deus et respice in faciem christi tui
11 quia melior est dies una in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum
12 quia misericordiam et veritatem diligit; Deus gratiam et gloriam dabit Dominus
13 non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia Domine virtutum beatus vir qui sperat in te
84
2 benedixisti Domine terram tuam avertisti captivitatem Iacob
3 remisisti iniquitates plebis tuae operuisti omnia peccata eorum diapsalma
4 mitigasti omnem iram tuam avertisti ab ira indignationis tuae
5 converte nos Deus salutum nostrarum et averte iram tuam a nobis
6 numquid in aeternum irasceris nobis aut extendes iram tuam a generatione in generationem
7 Deus tu conversus vivificabis nos et plebs tua laetabitur in te
8 ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis
9 audiam quid loquatur in me; Dominus Deus quoniam loquetur pacem in plebem suam et super sanctos suos et in eos qui convertuntur ad cor
10 verumtamen prope timentes eum salutare ipsius ut inhabitet gloria in terra nostra
11 misericordia et veritas obviaverunt sibi; iustitia et pax osculatae sunt
14 iustitia ante eum ambulabit et ponet in via gressus suos
85
1 oratio ipsi David inclina Domine aurem tuam et; exaudi me quoniam inops et pauper sum ego
2 custodi animam meam quoniam sanctus sum salvum fac servum tuum Deus meus sperantem in te
3 miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die
4 laetifica animam servi tui quoniam ad te Domine animam meam levavi
5 quoniam tu Domine suavis et mitis et multae misericordiae omnibus invocantibus te
6 auribus percipe Domine orationem meam et intende voci orationis meae
7 in die tribulationis meae clamavi ad te quia exaudisti me
8 non est similis tui in diis Domine et non est secundum opera tua
9 omnes gentes quascumque fecisti venient et adorabunt coram te Domine et glorificabunt nomen tuum
10 quoniam magnus es tu et faciens mirabilia tu es Deus solus
11 deduc me Domine in via tua et ingrediar in veritate tua laetetur cor meum ut timeat nomen tuum
12 confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in aeternum
13 quia misericordia tua magna est super me et eruisti animam meam ex inferno inferiori
14 Deus iniqui insurrexerunt super me et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo
15 et tu Domine Deus miserator et misericors patiens et multae misericordiae et verax
16 respice in me et miserere mei da imperium tuum puero tuo et salvum fac filium ancillae tuae
17 fac mecum signum in bono et videant qui oderunt me et confundantur quoniam tu Domine adiuvasti me et consolatus es me
86
1 filiis Core psalmus cantici fundamenta eius in montibus sanctis
3 gloriosa dicta sunt de te civitas Dei diapsalma
4 memor ero Raab et Babylonis scientibus me ecce alienigenae et Tyrus et populus Aethiopum hii fuerunt illic
5 numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea et ipse fundavit eam Altissimus
6 Dominus narrabit in scriptura populorum et principum horum qui fuerunt in ea diapsalma
7 sicut laetantium omnium habitatio in te
87
1 canticum psalmi filiis Core in finem pro Maeleth ad respondendum intellectus Eman Ezraitae
2 Domine Deus salutis meae die clamavi et nocte coram te
3 intret in conspectu tuo oratio mea inclina aurem tuam ad precem meam
4 quia repleta est malis anima mea et vita mea in inferno adpropinquavit
5 aestimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine adiutorio
6 inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes in sepulchris quorum non es memor amplius et ipsi de manu tua repulsi sunt
7 posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis et in umbra mortis
8 super me confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos induxisti super me diapsalma
9 longe fecisti notos meos a me posuerunt me abominationem sibi traditus sum et non egrediebar
10 oculi mei languerunt prae inopia clamavi ad te Domine tota die expandi ad te manus meas
11 numquid mortuis facies mirabilia aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi diapsalma
12 numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam et veritatem tuam in perditione
13 numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra oblivionis
14 et ego ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te
15 ut quid Domine repellis orationem meam avertis faciem tuam a me
16 pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus
17 in me transierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt me
1 intellectus Aethan Ezraitae
2 misericordias Domini in aeternum cantabo in generationem et generationem adnuntiabo veritatem tuam in ore meo
3 quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua *in eis;
4 disposui testamentum electis meis iuravi David servo meo
5 usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam diapsalma
6 confitebuntur caeli mirabilia tua Domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum
7 quoniam quis in nubibus aequabitur Domino similis erit Domino in filiis Dei
8 Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et horrendus super omnes qui in circuitu eius sunt
9 Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et veritas tua in circuitu tuo
10 tu dominaris potestatis maris motum autem fluctuum eius tu mitigas
11 tu humiliasti sicut vulneratum superbum in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos
12 tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti
13 aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt
14 tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua
15 iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam
16 beatus populus qui scit iubilationem Domine in lumine vultus tui ambulabunt
17 et in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur
18 quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum
19 quia Domini est adsumptio *nostra; et Sancti Israhel regis nostri
20 tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adiutorium in potentem exaltavi electum de plebe mea
21 inveni David servum meum in oleo sancto meo linui eum
22 manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confirmabit eum
23 nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adponet nocere eum
24 et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum in fugam convertam
25 et veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur cornu eius
28 et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae
29 in aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi
30 et ponam in saeculum saeculi semen eius et thronum eius sicut dies caeli
31 si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint
32 si iustitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint
33 visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum
34 misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea
35 neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita
37 semen eius in aeternum manebit
38 et thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis diapsalma
39 tu vero reppulisti et despexisti distulisti christum tuum
40 evertisti testamentum servi tui profanasti in terram sanctuarium eius
41 destruxisti omnes sepes eius posuisti firmamenta eius formidinem
42 diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est obprobrium vicinis suis
43 exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos eius
44 avertisti adiutorium gladii eius et non es auxiliatus ei in bello
45 destruxisti eum a mundatione sedem eius in terram conlisisti
46 minorasti dies temporis eius perfudisti eum confusione diapsalma
47 usquequo Domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua
48 memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum
49 quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi diapsalma
50 ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut iurasti David in veritate tua
51 memor esto Domine obprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium
52 quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt commutationem christi tui
53 benedictus Dominus in aeternum fiat fiat
89
1 oratio Mosi hominis Dei Domine refugium tu factus es nobis in generatione et generatione
2 priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis a saeculo usque in saeculum tu es Deus
3 ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum
4 quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit et custodia in nocte
5 quae pro nihilo habentur eorum anni erunt
6 mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat induret et arescat
7 quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus
8 posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in inluminatione vultus tui
9 quoniam omnes dies nostri defecerunt in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabantur
10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur
11 quis novit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam
12 dinumerare dexteram tuam sic notam fac et conpeditos corde in sapientia
13 convertere Domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos
14 repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris
15 laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala
16 et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum
17 et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos * et opus manuum nostrarum dirige;
90
1 laus cantici David qui habitat in adiutorio Altissimi in protectione Dei caeli commorabitur
2 dicet Domino susceptor meus es tu et refugium meum Deus meus sperabo in eum
3 quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium et a verbo aspero
4 in scapulis suis obumbrabit te et sub pinnis eius sperabis
5 scuto circumdabit te veritas eius non timebis a timore nocturno
6 a sagitta volante in die a negotio perambulante in tenebris ab incursu et daemonio meridiano
7 cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit
8 verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis
9 quoniam tu Domine spes mea Altissimum posuisti refugium tuum
10 non accedent ad te mala et flagellum non adpropinquabit tabernaculo tuo
11 quoniam angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis
12 in manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
13 super aspidem et basiliscum ambulabis et; conculcabis leonem et draconem
14 quoniam in me speravit et liberabo eum protegam eum quia cognovit nomen meum
15 clamabit ad me et exaudiam eum cum ipso sum in tribulatione eripiam eum et clarificabo eum
16 longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum
91
4 in decacordo psalterio cum cantico in cithara
5 quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo
6 quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae
7 vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec
8 cum exorti fuerint peccatores sicut faenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum saeculi;