De animalibus (page 2)

Albert le Grand · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — De animalibus/Liber XXII · 19 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

De proprietatibus autem hominis praecipua est quam dieit Hermes ad Esclepium scribens quod solus homo nexus est Dei et mundi: eo quod intellectum divinum in se habet et per hunc aliquando ita supra mundum elevatur ut etiam mundi materia sequatur con- ceptiones eius, sicut in optime natis videmus hominibus qui suis ani- mabus agunt ad corporum mundi transmutationem ita ut miracula facere dicantur. Et ideo etiam in ea parte qua homo mundo nectitur, non mundo subiecitur, sed praeponitur ut gubernator. Hinc etiam causatur fascinatio qua anima unius agit ad alterius impedimentum vel expeditionem per visum vel alium sensum. Et ideo sicut idem testatur Hermes, si aliquando aliquis hominum per electionem se mundo inferiorem fecerit, iam quasi honore humanitatis exutus, pro- prietatem aceipit bestiae, et per concupiscentiam porcus, per iram canis, per rapinam leo, et sic de aliis dieitur fieri: quod Plato secun- dam vocavit animarum incorporationem. Perseverante enim homine in mentis culmine, trahit ad se corpus et mundum: quia anima nata est praecipere corpori et mundo. Si autem per electionem se corpori supposuerit cum accidentia corporis animam transmutent, tunc aceipit corruptionis proprietates, et tunc etiam corpus non continet, etsic inflexa etiracta ad corpus festinat per ymaginationes et passiones et accelerat corporis corruptiones. Et ideo dieit Avicenna quod ymaginans colores rubeos auget sanguinis motum et fluxum: et multum tristis et timens lepram erit aliquando leprosus: et cetera multa in homine contingunt huiusmodi.

Aliquando autem unius membri figura significat dispositiones alterius, passiones sicut gybositas unguium futurum apostema pulmonis:

6 Hippocrat. desemine2 17 Pseudo Apul. Asclep. VI eqs.? 29 Plato Tim. Chalcid. comm. 198.

9

10

fol. 360v

11

12

et motus aliquis cerebri inducit oblivionem sieut in libro de Accidente et morbo narrat Galienus quod Popchydyus philosophus refert quod omnes qui erant in quadam civitate postquam pestilentia aeris et corruptionis liberati fuerunt, in tantam ceciderunt oblivionem, quod parentes et amicos suos suaque nomina ignoraverunt. Transmutantur 5 enim ad invicem anima et corpus: et naturalis est ordo quod anima contineat corpus ne dissolvatur. Et ratione huius continentiae accidentia animae transmutant corpus, forma delectabilis ymaginata movet corpus et e converso passiones corporis redundant in animae conturbationem sicut patet in somno. De hiis autem et huiusmodi in 10 aliis determinatum est.

Una autem de proprietatibus hominis secundum id quod homo est, verecundari est in turpi perpetrato quod non convenit alicui animali nisi homini. Propter quod inemendabiles dieuntur inverecundi, quia in aliquo mutati sunt a rationis honore pecorinae naturae assu- 15 mentes irrationabilitatem.

Adhue autem discernere inter honestum et turpe soli convenit homini inter animalia.. Ex quo consequitur solius hominis esse honestum prosequi, cum omnia bruta non nisi utilia et delectabilia prosequantur. 20

Adhue soli homini convenit passiones ordinare virtutis ordine, et continere ea quae sunt in sensu moventia, ad limitem rationis. Similiter autem cum amica sibi sint animalia, non habent amieitiae speciem nisi quae est similis illi quae delectationis est vel connutri- torum vel collacteneorum quam ethayricam Graeci appellant. Homo 25 autem amicitiam habet secundum omne genus amicitiae.

Adhue solius hominis est in intellectualibus theorematibus et speculari et delectari delectatione contrarium non habente. Et prop- terea solus homo perfecte coniugale est animal eo quod honestas legibus ordinatas facit nuptias: et simpliceiter solus est civile animal, 30 quia communicationes et distributiones et cohabitationes et foedera et pugnas habet, urbanitatibus ordinatas et perfectas.

Est autem adhuc proprium hominis disciplinae esse perceptibilem propter rationis usum, et esse animal mansuetum natura propter civilitatem et esse animal risibile et gloriabile propter perfectas gau- 35 dendi rationes quae soli contingunt homini.

De membris autem hominis in praehabitis satis est determinatum. De hiis autem quae secundum corpus homini conveniunt est quod solus homo longi et lati et erecti est corporis.

Adhuce quod saliva hominis ieiuni linita sanat apostemata et 40 delet maculas sive cicatrices et quod mirabilius esse videtur, si sagitta vel ensis tingatur ore ieiuni et ex illa ma‹di)»da sagitta aliquis vulneretur,

2 Gal. U. V 7 (Thucydides II 49).

intoxicatur. sicut dieitur ab expertis. Et si saliva hominis diu ieiuni cuius saliva bene est subtiliata a eibi viscositate, caditin os vel vulnus scorpionis vel serpentis vel alterius venenati animalis ita quod ad interiora penetret, interficit ipsum animal.

5 Et haec de homine dicta sufficiant.

I. Tractatus secundus de quadrupedibus.

[recensere]

1. De natura et moribus quadrupedum in communi.

[recensere]

De animalium quadrupedum natura determinantes diecimus om-

ı0 nium quadrupedum genera in hoc convenire ut dieit Galienus in libro de Spermate quod in generatione brutorum animalium sperma non sic mutatur secundum horarum ordinem et planetarum et signorum opera sicut hominis, sed ex prima ei indita proprietate, omnia unius sunt complexionis. Post modica autem causam huius assignans dieit ı5 quod adeo fluxum et inconvertibile est sperma eorum ut numquam omnino et universaliter, sed aliquando et secundum partem aliquam sperma eorum mutari contingat quod in hominibus e contra est. Causa autem pro certo huius est quam Galienus non tangit quoniam materialia et terrestria sunt corpora brutorum: corpus autem hominis 20 magis est accedens ad caeli similitudinem: et ideo caeli facilius sequitur impressiones, et praecipue quia motor hominis est ymago motoris hominis, et mundi est similitudo: propter quod omnia quae sunt universalium motorum et mobilium mundi, magis praeiulgent in homine quam in aliiss. Ea autem quae sunt communes aurae

13

3; et aeris impressiones ex caelo contingentes, facilius sentiuntur ab .

aliis quam ab homine in quantum circa propria minus sollieitantur et oceupantur.

Cum autem multa sint valde quadrupedia, omnium tamen pro- prium dieit esse Constantinus in libro de Coitu, quod omne animal

30 agreste furibundum est antequam coeat et postquam coierit, magis est domesticum.

Adhuc autem voces multas emittit, quando est in libidine se- questratum &a femina, per quas vocat feminam, et feminae propter frigiditatem parvae sunt libidinis et paucae vocationis.

35 Adhuc observandum ‹' in quadrupedibus an sint sicca an humida et frigida. Sicca quidem et frigida melancolica sicut vaccae et haec _ quidem parum coneipiunt propter frigidum et raro geminos pariunt propter siccum. Observa igitur si quandoque vaccae plerumque con-

10 Pseudogal. ll. 10 29 Const. Afr. ll. p. 300

9 post natura del. cum homine in eodem libro determi m. 1 21 supra hois pos. omnium m. 3 23 praefulget CBP. :

14

fol. 361r

15

cipiant geminos in aestate et pariant et erit pronosticum multae pluviae in hieme. Idem autem est quando vaccae multum moriuntur:! hoc enim signum est corrupti humoris qui iam in causis suis humido corrupto corrumpit animatorum corpora: et hoc est signum habun- dantissimas futuras esse pluvias. 5

Eodem autem modo pronosticatur in ovibus quae sunt humidae et frigidae, et antiquae sunt magis frigidae. Quod si igitur aliquando iuvenes cum antiquis eodem tempore moventur ad coitum, et antiquae fervent ad coitum sicut iuvenes, signum est caloris habundantis qui corrumpet humidum in iuvenibus propter subtilitatem ipsius: et illae 10 morientur illo anno. In antiquioribus autem non corrumpet sed subtiliat, et ideo illo anno antiquae oves fortificabuntur et proficient.

Et iuxta huiusmodi causas multa sunt valde notabilia.. Omnia autem huiusmodi animalia prona sunt in terram, tum propter pondus capitis tum propter terrestritatem corporis quod calor complexionalis erigere non potest et quia multa dieta et fere omnia de quadrupedibus dicenda, transeamus ad singula nichil eorum quae diceta sunt in ante- cedentibus libris repetentes: et sequemur ordinem alfabeti Latini sieut fecimus de lapidibus et plantis.

1. | Alehes secundum Solinum animal est figura, colore, quan- 20 titate muli praetendens similitudinem : sed labium superius adeo habens protensum quod nisi retrograde incedens, herbas in terra dentibus carpere non possit. ||

2. Alfech Arabice est animal, quod multi Ytalicorum et Ala- mannorum et Gallicorum lunzam vocant; natum autem est ex leone et 25 leopardo et est ferox nimis etnocivum. Aliquando autem domesticatum, cum dueitur ad venandum nisi multum blandiatur ei venator, retrocedit et oceidit homines et canes: lupos etiam libenter interfiecit.

3. | Aloy a Plinio dieitur esse animal mulo propemodum simile, carens flexura poblitum in anterioribus cruribus, in quo convenit 30 cum elefante: et ideo non cubat inter dormiendum, sed innititur arbori qua secta in una parte fere ad ruinam a venatore, cadit ruente arbore: et tunce vix resurgit propter rigorem crurium et capitur. Aliter autem vix capi potest, propter nimiam suae fugae velocitatem. || 35

4.| Ana autem animal dicunt esse Orientis fortissimis dentibus acutis et longis, et unguibus acutis, saevum nimis, diligens multum ea

_

5

1 Thom. (Sol. 20, 6 —= Plin. 8, 40) lib. IV [Vinc. 19,2]. Alces alces L. 5 Alfech v. ind. Arab. et lunza. 0 Thom. (Plin. 8,39 [alces] er Caes. bell. Gall. 6, 27 [Vine. 19,2.]. 7 Thom. (Arist.?).

to m 3. 33 vena Te

quae sunt sui generis et gregatim vadens ea autem quae sunt alterius generis sibi non permittens coniungi, sed potius si quid alienum appropinquaverit, concurrentia invadunt illud et vel efugant vel peri- munt. Si autem aliquod istorum animalium aliquando solitarie inventum invaditur a fortiori se animali, armis dentium et unguium frequenter defenditur et evadit. |]

5. |Anabula, ut scribit Plinius, bestia est Ethyopiae || quam Arabum quidam et Ythalicorum seraph appellant. | Est autem capite cameli, collo equi, cruribus et pedibus, bovis praetendens similitudines, per totum corpus nitentem habens rubedinem albis maculis immixtam, et est miri decoris longo collo, et altis anterioribus pedibus et posterioribus curtioribus: et pellis eius propter pili decorem caro venditur pretio. || Unam harum secum temporibus nostris habuit Fe- dericus Imperator in partibus nostris.

15 6. | Analopos, ut in libro suo de Animalibus dieit Jorach, animal est acutis cornibus, ita quod cornibus resecat arbores: etcum eisdem arbusta resecare nititur, cedunt et involuntur in frutectis, et ligatur cornibus et tunc ligatum clamat: clamore vero proditum a venatoribus interfieitur. || ;

Tous les livres