Cur Deus homo (Pourquoi un Dieu homme) (page 10)

Anselme de Cantorbéry · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 158 · 10 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

ab humana esse suum quidquid habebat; ut nihil deberet dare, nisi quod volebat: secundum personam vero, sic a seipso habebat quidquid habebat, et sic perfecte sibi sufficiens erat, ut nec alii quidquem retribuere deberet; nec, ut sibi retribueretur, dare indigeret. BOS. Aperte nunc video quia nulla ratione seipsum morti ex debito, sicut ratio mea videbatur monstrare, dedit ad honorem Dei; et tamen facere debuit quod fecit. ANS. Honor utique ille totius est Trinitatis: quare, quoniam idem ipse est Deus Filius Dei, ad honorem suum seipsum sibi, sicut Patri et Spiritui sancto obtulit, id est humanitatem suam Divinitati suae, quae una eadem trium personarum est. Ut tamen in eadem ipsa veritatem manentes apertius loquamur quod volumus,

dicamus, sicut usus habet, quia Filius sponte seipsum Patri obtulit: hoc namque modo apertissime dicitur, quia et in una persona totus Deus, cui secundum hominem se obtulit, intelligitur; et per nomen Patris et Filii immensa quaedam in cordibus audientiam, cum Patrem Filius hoc modo postulare pro nobis dicitur, pietas sentitur. BOS. Hoc libentissime accipio.

ANS. Intueamur nunc, prout possumus, quanta inde ratione sequatur humana salvatio. BOS. Ad hoc tendit cor meum. Nam quamvis hoc mihi videar intelligere, ipsam tamen rationis contextionem a te volo fieri. ANS. Quantum autem sit

quod Filius sponte dedit, non est opus exponere. BOS. Sufficienter patet. ANS. Eum autem, qui tantum donum sponte dat Deo sine retributione debere esse non judicabis. BOS. Imo necesse esse video ut Pater Filio retribuat: alioquin aut injustus esse videtur, si nollet, aut impotens, si non posset, quae aliena sunt a Deo. ANS. Qui retribuit alicui, aut dat, quod ille non habet: aut dimittit, quod ab illo potest exigi. Prius autem quam tantam rem Filius faceret, omnia quae Patris erant, sua erant, nec unquam debuit quod illi dimitti possit. Quid ergo retribuetur nullius rei egenti, et cui non est, quod dari aut dimitti possit? BOS. Ex una parte video retribuendi necessitatem, et ex altera impossibilitatem:

debet, et non est cui reddat. ANS. Si tanta et tam debita merces, nec illi, nec alii redditur; in vanum Filius 96 tantam rem fecisse videbitur. BOS. Hoc nefas est aestimare. ANS. Necesse est ergo ut alicui alii reddatur; quia illi non potest. BOS. Inevitabiliter sequitur. ANS. Si voluerit Filius, quod sibi debetur alii dare; poteritne Pater jure illum prohibere; aut alii cui dabit negare? BOS. Imo et justum et necessarium intelligo, ut cui voluerit dare Filius a Patre reddatur: quia et Filio quod suum est dare licet, et Pater quod debet non nisi alii reddere potest. ANS. Quibus convenientius fructum et retributionem suae mortis attribueret, quam illis, propter quos salvandos (sicut ratio veritatis nos docuit) hominem se fecit, et quibus (ut

diximus) moriendo exemplum moriendi propter justitiam dedit: frustra quippe imitatores ejus erunt, si meriti ejus participes non erunt? Aut quos justius faciet haeredes debiti, quo ipse non eget, et exundantiae suae plenitudinis, quam parentes suos et fratres, quos aspicit tot et tantis debitis obligatos egestate tabescere in profundo miseriarum; ut eis dimittatur quod pro peccatis debent, et detur quo propter peccata carent? BOS. Nihil rationabilius, nihil dulcius, nihil desiderabilius mundus audire potest. Ego quippe tantam fiduciam ex hoc concipio, ut jam dicere non possim quanto gaudio exsultet cor meum. Videtur enim mihi quod nullum hominem rejiciat Deus ad se sub hoc nomine accedentem. ANS. Ita est, si accedit sicut oportet. Quemadmodum

autem sit ad tantae gratiae participationem accedendum, et quomodo sub illa vivendum, nos ubique sacra Scriptura docet, quae super solidam veritatem, quam adjuvante Deo aliquatenus perspeximus, velut super firmum fundamentum fundata est. BOS. Vere quidquid super fundamentum hoc aedificat, super firmam petram fundatur. ANS. Puto me aliquantulum jam tuae satisfecisse quaestioni, quamvis hoc melius me facere plenius possit; et majores atque plures, quam meum, aut mortale ingenium comprehendere valeat, hujus rei sint rationes. Palam etiam est quia Deus ut hoc faceret, quod diximus, nullatenus indigebat: sed ita veritas immutabilis exigebat: licet enim hoc, quod homo

Deus tamen non egebat ut de coelo descenderet ad vincendum diabolum, neque ut per justitiam ageret contra illum ad liberandum hominem; sed ab homine Deus exigebat, ut diabolum vinceret, et qui per peccatum Deum offenderat, per justitiam satisfaceret. Siquidem diabolo nec Deus aliquid debebat, nisi poenam; nec homo, nisi vicem, ut ab illo victus, illum revinceret: sed quidquid ab illo exigebatur, hoc Deo debebat, non diabolo.

Misericordiam vero Dei, quae tibi perire videbatur, cum justitiam Dei et peccatum hominis considerabamus, tam magnam tamque concordem justitiae invenimus; ut nec major, nec justior cogitari

possit. Nempe quid misericordius intelligi valet, quam cum peccatori tormentis aeternis damnato, et unde se redimat non habenti, Deus Pater dicit: Accipe Unigenitum meum, et da pro te; et ipse Filius: Tolle me, et redime te? Quasi enim hoc dicunt, quando nos ad Christianam fidem vocant, et trahunt. Quid etiam justius, quam ut ille, cui datur pretium majus omni debito, si debito datur affectu, dimittat omne debitum?

Diaboli vero reconciliationem, de qua quaesivisti, impossibilem intelliges, si diligenter humanam consideres. Sicut enim homo non potuit reconciliari,

nisi per hominem Deum, qui mori posset, per cujus justitiam Deo restitueretur quod per peccatum hominis perdiderat: ita angeli damnati non possunt salvari, nisi per Angelum Deum, qui mori possit, et qui per justitiam suam Deo reparet quod aliorum peccata abstulerunt. Et sicut homo per alium hominem, qui non esset ejusdem generis, quamvis ejusdem esset naturae, non debuit relevari, ita nullus angelus per alium angelum salvari debet; quamvis omnes sint unius naturae: quoniam non sunt ejusdem generis, sicut homines. Non enim sic sunt omnes angeli de uno angelo; quemadmodum omnes homines de uno homine. Hoc quoque removet eorum restaurationem: quia sicut ceciderunt, nullo

resurgere debent: quod est illis impossibile. Aliter enim in dignitatem quam habituri erant non possunt restitui, quoniam sine alieno auxilio per potestatem suam quam acceperant stetissent in veritate, si non peccassent. Quapropter si quis opinatur Salvatoris nostri redemptionem usque ad illos aliquando debere extendi, rationabiliter convincitur quia rationabiliter decipitur. Quod non dico, quasi pretium mortis ejus omnibus hominum et angelorum peccatis sua magnitudine non praevaleat; sed quoniam perditorum angelorum relevationi immutabilis ratio repugnat.

Quod in his quae dicta sunt, veritas Veteris et Novi Testamenti probata sit.

BOS. Rationabilia, et quibus nihil contradici possit, quae dicis omnia mihi videntur; et per unius

quaestionis, quam proposuimus, solutionem, quidquid in Novo Veterique Testamento continetur, probatum intelligo. Cum enim sic probes Deum fieri hominem ex necessitate; ut etiam si removeantur pauca, quae de nostris libris posuisti (ut quod de tribus personis Dei, et de Adam tetigisti) non solum Judaeis, sed etiam paganis sola ratione satisfacias: et ipse idem Deus homo Novum condat Testamentum, et Vetus approbet, sicut ipsum veracem esse necesse est confiteri, ita nihil quod in illis continetur verum esse potest aliquis diffiteri. ANS. Si quid diximus quod corrigendum sit; non renuo correctionem, si rationabiliter fit. Si autem testimonio veritatis roboratur quod nos rationabiliter invenisse existimamus; Deo, non nobis attribuere debemus,

Tous les livres