Cur Deus homo (Pourquoi un Dieu homme) (page 9)
aut necessitate mortuum esse; quia non potuit non esse quod erat: ita potes asserere illum non potuisse velle non mori, aut necessitate mori voluisse; quoniam quod erat, non esse non potuit: non enim magis ipse factus est homo ad hoc ut moreretur, quam ut vellet mori. Quapropter sicut non debes dicere quia non potuit non velle mori, aut necessitate voluit mori: sic non est dicendum quia non potuit non mori, aut necessitate mortuus est. BOS. imo quoniam eidem subjacent rationi, scilicet, et mori, et velle mori; utrumque videtur in illo necessitate fuisse. ANS. Quis se sponte voluit hominem facere, ut eadem immutabili voluntate moreretur, et per hujus fidem certitudinis virgo munda fieret, de qua homo ille assumeretur? BOS.
Deus Filius Dei. ANS. Nonne monstratum est supra quod Dei voluntas nulla cogitur necessitate; sed ipsa se spontanea sua servat immutabilitate, quando dicitur aliquid necessitate facere? BOS. Vere monstratum est. Sed videmus econtra quia quod Deus immutabiliter vult, non potest non esse, sed necesse est esse. Quapropter, si Deus voluit ut ille homo moreretur, non potuit non mori. ANS. Ex eo quia Filius Dei assumpsit hominem ea voluntate ut moreretur, probas eumdem hominem non potuisse non mori. BOS. Ita intelligo. ANS. An non similiter apparuit ex his quae dicta sunt, Filium Dei et assumptum hominem unam esse personam, ut idem sit Deus et homo, Filius Dei et Virginis filius? BOS. Sic est. ANS. Idem igitur homo sua voluntate
non potuit non mori, et mortuus est. BOS. Negare nequeo. ANS. Quoniam ergo voluntas Dei
nulla necessitate facit aliquid, sed sua potestate et, voluntas illius fuit voluntas Dei, nulla necessitate mortuus est, sed sola sua potestate. BOS. Argumentationibus tuis obviare nequeo: nam nec propositiones quas praemittis, nec consequentias quas infers, ullatenus infirmare valeo. Sed tamen hoc mihi semper occurrit, quod dixi: quia si vellet non mori, non magis hoc posset, quam non esse quod erat; vere namque moriturus erat: quoniam si vere non fuisset moriturus, non fuisset vera fides futurae mortis ejus, per quam et illa Virgo de qua natus est, et alii multi mundati sunt a peccato. Nam si vera non fuisset, nihil prodesse potuisset. Quapropter si potuit non mori, potuit facere non esse verum quod verum erat. ANS. Quare verum erat, antequam moreretur, quia moriturus
erat? BOS. Quoniam hoc ipse sponte voluit et immutabili voluntate. ANS. Si ergo, sicut dicis, idcirco non potuit non mori, quia vere moriturus erat: et ideo vere erat moriturus, quia hoc ipse sponte et immutabiliter voluit: sequitur illum non ob aliud non potuisse non mori, nisi quia immutabili voluntate voluit mori. BOS. Ita est: sed quaecunque fuerit causa, verum est tamen quia non potuit non mori et necesse fuit illum mori. ANS. Nimis haeres in nihilo: et (ut dici solet) quaeris nodum in scirpo. BOS. An es oblitus quid objecerim excusationibus tuis in hujus disputationis nostrae principio: quia, videlicet, quod postulabam, non faceres doctis; sed mihi, et hoc ipsum mecum petentibus? Sustine igitur, ut pro tarditate et hebetudine nostri
ingenii quaeram, quatenus mihi et illis etiam in puerilibus quaestionibus, sicut incoepisti, satisfacias.
Quid in Deo non sit necessitas, vel impossibilitas: et quid sit necessitas cogens, et necessitas non cogens.
ANS. Jam diximus quia Deus improprie dicitur aliquid non posse, aut necessitate facere. Omnis quippe necessitas, et impossibilitas, ejus subjacet voluntati; illius autem voluntas nulli subditur necessitati aut impossibilitati. Nihil enim est necessarium aut impossibile, nisi quia ipse ita vult: ipsum vero aut velle aut nolle aliquid propter necessitatem aut impossibilitatem, alienum est a veritate. Quare, quoniam
omnia quae vult, et non nisi quae vult, facit: sicut nulla necessitas, sive impossibilitas, praecedit ejus velle aut nolle; ita nec ejus facere aut non facere: quamvis multa velit immutabiliter, et faciat.
Et, sicut cum Deus facit aliquid, postquam factum est, jam non potest non esse factum, sed semper verum est factum esse, nec tamen recte dicitur impossibile Deo esse ut faciat quod praeteritum est non esse praeteritum: nihil enim ibi operatur necessitas non faciendi, aut impossibilitas faciendi; sed Dei sola voluntas, qui veritatem semper (quia ipse veritas est) immutabilem, sicut est, esse vult: ita si proponit se aliquid immutabiliter facturum; quamvis quod proponit, antequam fiat, non possit non esse futurum; non tamen ulla est in eo faciendi necessitas, aut non faciendi impossibilitas: quia sola operatur in eo voluntas. Quoties namque dicitur Deus non posse, nulla negatur in eo potestas; sed insuperabilis significatur potentia et fortitudo. Non enim aliud intelligitur, nisi quia nulla
res potest efficere ut agat ille quod negatur posse. Nam multum usitata est hujusmodi locutio, ut dicatur res aliqua posse; non quia in illa, sed quoniam in alia re est potestas: et non posse; non quoniam in illa, sed quia in alia re est impotentia. Dicimus namque: Iste homo potest vinci, pro, Aliquis potest eum vincere: et, Ille non potest vinci; pro, Nullus eum vincere potest. Non enim potestas est posse vinci, sed impotentia: nec vinci non posse impotentia est, sed potestas. Nec dicimus Deum necessitate facere aliquid, eo quod in illo sit ulla necessitas; sed quoniam est in alio: sicut dixi de impotentia, quando dicitur non posse. Omnis quippe necessitas est aut coactio, aut prohibitio: quae duae necessitates convertuntur invicem contrarie; sicut
necesse, et impossibile. Quidquid namque cogitur esse, prohibetur non esse; et quod cogitur non esse, prohibetur esse: quemadmodum quod necesse est esse, impossibile est non esse? et quod necesse est non esse, 94 impossibile est esse; et conversim. Cum autem dicimus aliquid necesse esse aut non esse in Deo, non intelligitur quod sit in illo necessitas aut cogens aut prohibens: sed significatur quod in omnibus aliis rebus est necessitas prohibens eas facere, et cogens non facere: contra hoc quod de Deo dicitur. Nam, cum dicimus quod necesse est Deum semper verum dicere, et necesse est eum nunquam mentiri, non dicitur aliud, nisi quia tanta est in illo constantia servandi veritatem, ut
necesse sit nullam rem facere posse, ut verum non dicat, aut ut mentiatur [al. cap. XVIII]. Quapropter cum dicimus quia homo ille, qui secundum unitatem personae (sicut supra dictum est) idem ipse est qui
Filius Dei Deus, non potuit non mori, aut velle non mori, postquam de Virgine natus est: non significatur in illo ulla impotentia servandi, aut volendi servare vitam suam immortalem; sed immutabilitas voluntatis ejus, qua se sponte fecit hominem ad hoc, ut in eadem voluntate perseverans moreretur; et quia nulla res potuit illam voluntatem mutare. Plus enim esset impotentia quam potentia, si posset velle mentiri, aut fallere, aut mutare voluntatem, quam prius immutabilem esse voluit. Et si (quemadmodum supra dixi) cum aliquis sponte se proponit facturum bonum aliquod, et eadem voluntate postea perficit quod proposuit; quamvis cogi possit, si nolit promissum solvere; non tamen dicendus est necessitate facere quod facit; sed ea,
qua proposuit, libera voluntate. Non enim necessitate aut impotentia fieri, vel non fieri dici debet aliquid, ubi neque necessitas, neque impotentia quidquam operantur, sed voluntas: si, inquam, ita est in homine, multo magis necessitas, aut impotentia nequaquam nominandae sunt in Deo, qui nihil, nisi quod vult, facit; et cujus voluntatem nulla vis cogere, aut prohibere valet. Ad hoc enim valuit in Christo diversitas naturarum et unitas personae, ut, quod opus erat fieri ad hominum restaurationem, si humana non posset natura, faceret divina; et si divinae minime conveniret, exhiberet humana; et non alius atque alius, sed idem ipse esset, qui utrumque existens perfecte per humanam solveret, quod illa debebat; et per divinam posset, quod expediebat.
Denique Virgo, quae per fidem munda facta est, ut de illa posset assumi, nequaquam credidit illum esse moriturum, nisi quia vellet: quemadmodum per prophetam, qui de illo dixit: Oblatus est, quia ipse voluit , didicerat. Quapropter quoniam vera fuit fides ejus, necesse erat ita futurum esse, sicut credidit. Quod si te iterum perturbat, quia dico, necesse erat: memento quia veritas fidei Virginis non fuit causa, ut ille sponte moreretur: sed quia hoc futurum erat, vera fuit fides. Quamobrem si dicitur, necesse erat ut voluntate sola moreretur; quia vera fuit fides, sive prophetia, quae de hoc praecesserant; non est aliud, quam si dicas necesse fuisse ita futurum esse, quoniam sic futurum erat: hujusmodi autem
necessitas non cogit rem esse; sed esse rei facit necessitatem
esse. Est namque necessitas praecedens, quae causa est ut sit res: et est necessitas sequens, quam res facit. Praecedens et efficiens necessitas est, cum dicitur coelum volvi; quia necesse est, ut volvatur. Sequens vero, et quae nihil efficit, sed fit, est cum dico te ex necessitate loqui, quia loqueris. Cum enim hoc dico, significo nihil facere posse, ut, dum loqueris non loquaris, non quod alius te cogat ad loquendum. Nam violentia naturalis conditionis cogit coelum volvi; te vero nulla necessitas facit loqui. Sed ubicunque est praecedens necessitas, est et sequens; non autem ubi sequens, ibi statim et praecedens. Possumus namque dicere, necesse est coelum volvi, quia volvitur: sed non similiter est verum, idcirco te loqui, quia necesse est ut
loquaris. Ista sequens necessitas currit per omnia tempora, hoc modo: Quidquid fuit, necesse est fuisse. Quidquid est necesse est esse. Quidquid futurum est, necesse est futurum fuisse. Haec est illa necessitas, quae (ubi tractat Aristoteles de propositionibus singularibus et futuris) videtur utrumlibet destruere, et omnia esse ex necessitate astruere. Hac sequenti et nihil efficienti necessitate, quoniam vera fuit fides, vel prophetia de Christo, quia ex voluntate, non ex necessitate moriturus erat, necesse fuit, ut sic esset: hac homo factus est: hac fecit, et passus est, quidquid fecit et passus est: hac voluit, quaecunque voluit. Ideo enim necessitate fuerunt, quia futura erant: et futura erant, quia fuerunt: et fuerunt, quia fuerunt:
et si vis omnium, quae fecit et quae passus est, veram scire necessitatem; scito omnia ex necessitate fuisse, quia ipse voluit. Voluntatem vero ejus nulla praecessit necessitas. Quare, si non fuerunt nisi quia ipse voluit; si non voluisset, non fuissent. Sic itaque nemo tulit animam ejus ab illo; sed ipse posuit eam, et iterum sumpsit eam: quia potestatem habuit ponendi animam suam, et iterum sumendi eam, sicut ipse dixit . BOS. Satisfecisti mihi illum non posse probari ulla necessitate mortem subiisse; nec me poenitet, ut hoc faceres, importunum tibi exstitisse. ANS. Ostendimus, ut puto, certam rationem, quomodo Deus assumpserit hominem sine peccato de massa peccatrice; sed nequaquam negandum aestimo aliam
quia Deus facere potest quod hominis ratio comprehendere non potest. Verum quoniam et ista mihi videtur posse sufficere; et, si aliam nunc inquirere vellem, necesse esset investigare quid sit originale peccatum, et quomodo a primis parentibus in universum genus humanum, praeter illum, de quo agimus, hominem diffundatur, et incidere in quasdam alias quaestiones, quae suum postulant tractatum: ea, quam diximus, ratione contenti, quae de incoepto restant opere prosequamur. BOS. Ut vis: sed eo pacto, ut tu aliquando, auxiliante Deo, illam aliam rationem, quam nunc inquirere vitas, quasi debitum exsolvas. ANS. Quoniam voluntatem hanc scio me gerere, quod petis non denego: sed quia de futuris incertus sum, promittere
non audeo; sed Dei dispositioni committo. Sed dic nunc quid tibi de quaestione, quam in principio proposuisti, propter quam aliae multae se ingesserunt, persolvendum videatur. BOS. Summa quaestionis fuit, cur Deus homo factus sit, ut per mortem suam salvaret hominem; cum hoc alio modo potuisse facere videatur. Ad quam tu multis et necessariis rationibus respondens, ostendisti restaurationem humanae naturae non debuisse remanere; nec potuisse fieri, nisi solveret homo quod pro peccato Deo debebat: quod debitum tantum erat, ut illud eum non deberet solvere, nisi homo; non posset, nisi Deus: ita ut idem esset homo qui et Deus. Unde necesse erat ut Deus assumeret hominem in unitatem personae: quatenus qui in
natura solvere debebat, et non poterat; in persona esset, quae posset. Deinque quia de Virgine, et a persona Filii Dei esset assumendus homo ille qui Deus esset: et quomodo sine peccato, de massa peccatrice assumi potuerit, monstrasti. Vitam autem hujus hominis tam sublimem, tam pretiosam, apertissime probasti; ut sufficere possit ad solvendum quod pro peccatis totius mundi debetur, et plus in infinitum. Restat ergo nunc ostendere quomodo illa solvatur Deo pro peccatis hominum. 95
Quomodo vita Christi solvatur Deo pro peccatis hominum: et quomodo Christus debuit et non debuit pati.
ad honorem Dei vitam suam dedit? BOS. Si possum intelligere quod non dubito: quamvis non videam quomodo rationabiliter hoc fecerit; et cum et justitiam indeclinabiliter, et vitam suam aeternaliter servare potuerit; fatebor illum tale quid sponte dedisse Deo ad honorem illius cui quidquid quod Deus non est, comparari non potest, et quod pro omnibus omnium hominum debitis recompensari potest. ANS. An non intelligis quia cum injurias, et contumelias, et mortem crucis cum latronibus sibi (sicut, supra diximus) propter justitiam, quam obedienter servabat, illatas benigna patientia sustinuit; exemplum dedit hominibus, quatenus propter nulla incommoda, quae sentire possunt, a justitia quam Deo debent declinent; quod minime dedisset si secundum
potentiam suam mortem pro tali causa illatam declinasset? BOS. Videtur quod ipse nulla hoc exemplum necessitate dederit: quoniam multi ante adventum ejus, et Joannes Baptista post adventum ante mortem ejus, fortiter mortem pro veritate sustinentes, illud sufficienter dedisse noscuntur. ANS. Nullus unquam homo praeter illum moriendo, Deo dedit, quod aliquando necessitate perditurus non erat; aut solvit, quod non debebat. Ille vero sponte Patri obtulit, quod nulla necessitate unquam amissurus erat; et solvit pro peccatoribus, quod pro se non debebat. Quapropter ille multo magis dedit exemplum, ut unusquisque, quod aliquando incunctanter amissurus est, pro seipso reddere Deo, cum ratio postulat, non dubitet: qui cum nullatenus
aut pro se indigeret, aut cogeretur pro aliis quibus nihil nisi poenam debebat; tam pretiosam vitam, imo seipsum, tantam scilicet personam, tanta velunt te dedit. BOS. Multum propinquas desiderio meo; sed sustine ut quiddam quaeram, quod quamvis fatuum forsitan putes quaerere non tamen in promptu mihi est quid respondeam, si a me quaeratur. Dicis quia quando mortuus est, dedit quod non debebat. Sed nemo negabit illum melius fecisse quando hoc exemplum taliter dedit; et magis hoc placere Deo, quam si non hoc fecisset: aut dicet eum non debuisse facere, quod melius esse, et quod magis placere Deo intellexit. Quomodo ergo asseremus eum non debuisse Deo
Deo intellexit: praesertim cum creatura debeat Deo totum quod est, et quod scit, et quod potest? ANS. Quamvis creatura nihil habeat a se; quando tamen illi Deus concedit aliquid licite facere et non facere; dat illi ita suum esse utrumque, ut licet alterum sit melius, neutrum tamen exigatur determinate: sed sive faciat quod melius est, sive alterum, debere facere dicatur quod facit: et si facit quod melius est, praemium habeat quia sponte dat quod suum est. Nam cum virginitas melior sit conjugio, neutrum tamen ab homine determinate exigitur: sed et qui conjugio uti, et qui virginitatem servare mavult; quod facit, debere facere dicitur. Nemo enim virginitatem, sive conjugium, dicit eligi non debere; sed dicimus quia quod mavult
homo, antequam aliquid horum statuat, hoc debet facere: et si virginitatem servat, pro spontaneo munere quod offert Deo, praemium exspectat. Cum ergo creaturam dicis, Deo debere quod melius scit et potest; si intelligis ex debito, et non subaudis, si Deus jubet; non est semper verum. Si quidem, ut dixi, non debet homo virginitatem ex debito; sed si mavult, debet uti conjugio. Quod si te movet verbum, quod est, debere; nec potes illud intelligere sine aliquo debito: scito quia sicut contingit posse et non posse, et necessitatem aliquando dici, non quia sunt in rebus ubi dicuntur, sed quoniam sunt in alio; ita et debere. Quippe cum dicimus debere pauperes a divitibus eleemosynam accipere, non est aliud quam divites debere pauperibus eleemosynam
impendere: hoc namque debitum non est exigendum a paupere, sed a divite. Deus quoque dicitur omnibus debere praeesse, non quia ille in hoc aliquo modo sit debitor; sed quoniam omnia debent illi subesse: et debere facere quod vult; quoniam quod vult, debet esse. Ita quando vult aliqua creatura facere quod suum est facere et non facere, dicitur debere facere; quia quod ipsa vult, debet esse. Dominus itaque Jesus, cum mortem (sicut diximus) sustinere voluit, quoniam suum erat, et pati et non pati, debuit facere quod fecit, quia quod voluit fieri debuit; et non debuit facere, quia non ex debito. Nempe quoniam ipse idem est Deus et homo; secundum humanam quidem naturam, ex quo fuit