Cur Deus homo (Pourquoi un Dieu homme) (page 3)

Anselme de Cantorbéry · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 158 · 10 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

quod volebat recte voluisse ut Filius mortem tam 79 pie et tam utiliter sustineret, quamvis poenam ejus non amaret, affirmatur. Non autem potuisse calicem transire nisi biberet illum, dixit. Non quia non posset mortem vitare, si vellet; sed quoniam, sicut dictum est, mundum erat impossibile aliter salvari; et ipse indeclinabiliter volebat potius mortem pati, quam ut mundus non salvaretur. Idcirco autem dixit verba illa ut doceret humanum genus aliter non potuisse salvari, quam per mortem suam; non ut ostenderet se mortem nequaquam valuisse vitare. Nam, quaecunque de illo dicuntur his quae dicta sunt, similia sic sunt exponenda, ut nulla necessitate, sed libera voluntate mortuus credatur. Erat namque omnipotens, et de illo legitur quoniam oblatus est, quia ipse voluit

ipse dicit: Ego pono animam meam, ut iterum sumam eam: nemo tollit eam a me; sed ego pono eam a meipso. Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam . Quod ergo idem ipse sua potestate et sua voluntate facit, nullatenus ad hoc cogi recte dici potest. BOS. Hoc solum, quia permittit Deus illum sic tractari, quamvis volentem, non videtur tali Patri de tali Filio convenire. ANS. Imo maxime decet talem Patrem tali Filio consentire, si quid vult laudabiliter ad honorem Dei, et utiliter ad salutem hominum, quae aliter fieri non potuit. BOS. In hoc adhuc versamur, qualiter mors illa rationabilis et necessaria monstrari possit. Aliter namque nec ipse Filius eam velle, nec Pater cogere aut permittere debuisse videtur.

Quaeritur enim cur Deus aliter hominem salvare non potuit; aut si potuit, cur hoc modo voluit. Nam et inconveniens videtur esse Deo hominem hoc modo salvasse; nec apparet quid mors illa valeat ad salvandum hominem. Mirum enim est, si Deus sic delectatur aut eget sanguine innocentis, ut nonnisi interfecto eo parcere velit aut possit nocenti. ANS. Quoniam accipis in hac quaestione personam eorum qui credere nihil volunt nisi praemonstrata ratione, volo tecum pacisci, ut nullum vel minimum inconveniens in Deo a nobis accipiatur, et nulla vel minima ratio, si major non repugnat, rejiciatur. Sicut enim in Deo quamlibet parvum inconveniens sequitur impossibilitas; ita quamlibet parvam

rationem, si majori non vincitur, comitatur necessitas. BOS. Nihil in hac re libentius accipio quam ut hoc pactum inter nos communiter servetur. ANS. De

incarnatione Dei tantum et de his quae de illo assumpto homine credimus quaestio est. BOS. Ita est. ANS. Ponamus ergo Dei incarnationem, et quae de illo dicimus homine, nunquam fuisse: et constet inter nos hominem esse factum ad beatitudinem, quae in hac vita haberi non potest; nec ad illam posse pervenire quemquam, nisi dimissis peccatis; nec ullum hominem hanc vitam transire sine peccato: et alia quorum fides ad salutem aeternam necessaria est. BOS. Ita fiat; quia nihil in his inconveniens, aut impossibile Deo videtur. ANS. Necessaria est igitur homini peccatorum remissio, ut ad beatitudinem perveniat. BOS. Sic omnes tenemus.

ANS. Quaerendum est igitur qua ratione Deus dimittat peccata hominibus: et ut hoc faciamus apertius, prius videamus quid sit peccare, et quid pro peccato satisfacere. BOS. Tuum est ostendere, et meum intendere. ANS. Si angelus et homo semper redderet Deo quod debet, nunquam peccaret. BOS. Nequeo contradicere. ANS. Non est itaque aliud peccare quam Deo non reddere debitum? BOS. Quod est debitum quod Deo debemus? ANS. Omnis voluntas rationalis creaturae subjecta debet esse voluntati Dei. BOS. Nihil verius. ANS. Hoc est debitum, quod debet angelus et homo Deo, quod solvendo nullus peccat; et quod omnis, qui non solvit, peccat. Haec est justitia sive rectitudo voluntatis, quae justos facit sive rectos corde, id est voluntate;

hic est solus et totus honor, quem debemus Deo, et quem a nobis exigit Deus. Sola namque talis voluntas opera facit placita Deo, cum potest operari; et cum non potest, ipsa sola per se placet, quia nullum opus sine illa placet. Hunc honorem debitum qui Deo non reddit, aufert Deo quod suum est, et Deum exhonorat; et hoc est peccare. Quandiu autem non solvit quod rapuit, manet in culpa; nec sufficit solummodo reddere quod ablatum est, sed pro contumelia illata plus debet reddere quam abstulit. Sicut enim qui laedit salutem alterius non sufficit, si salutem restituit, nisi pro illata doloris injuria recompenset aliquid; ita qui honorem alicujus violat, non sufficit honorem reddere, si non secundum

exhonorationis factam molestiam, aliquid quod placeat illi, quem exhonoravit, restituat. Hoc quoque attendendum, quod cum aliquis, quod

injuste abstulit, solvit; hoc debet dare, quod ab illo non posset exigi, si alienum non rapuisset. Sic ergo debet omnis qui peccat, honorem, quem rapuit Deo, solvere; et haec est satisfactio, quam omnis peccator debet Deo facere BOS. In his omnibus, quoniam rationem sequi proposuimus, quamvis aliquantulum me terreas, nihil habeo quod possim dicere contra.

Utrum sola misericordia, sine omni debiti solutione, deceat Deum peccata dimittere.

ANS. Redeamus et videamus utrum sola misericordia, sine omni solutione ablati sibi honoris, deceat Deum peccata dimittere. BOS. Non video cur non deceat. ANS. Sic dimittere peccatum non est

aliud quam non punire, et quoniam recte ordinare peccatum sine satisfactione, non est nisi punire; si non punitur, inordinatum dimittitur. BOS. Rationabile est quod dicis. ANS. Deum vero non decet aliquid in suo regno inordinatum dimittere. BOS. Si aliud volo dicere, timeo peccare. ANS. Igitur non decet Deum peccatum sic impunitum dimittere. BOS. Ita sequitur. ANS. Est et aliud quod sequitur, si peccatum si dimittitur impunitum; quia similiter erit apud Deum peccanti, et non peccanti: quod Deo non convenit. BOS. Non possum negare. ANS. Vide et hoc: Justitiam hominum nemo nescit esse sub lege, ut secundum ejus quantitatem, mensura retributionis a Deo recompensetur. BOS. Ita credimus. ANS. Si autem peccatum nec solvitur, nec punitur,

nulli legi subjacet. BOS. Non possum aliter intelligere. ANS. Liberior igitur est injustitia, si sola misericordia dimittitur, quam justitia: quod valde inconveniens videtur. Ad hoc etiam extenditur haec inconvenientia, ut injustitiam Deo similem faciat, quia sicut Deus nullius legi subjacet, ita et injustitia. BOS. Nequeo resistere rationi tuae: sed, cum Deus nobis praecipiat omnino dimittere peccantibus in nos, videtur repugnare ut hoc praecipiat nobis, quod ipsum facere non decet. ANS. Nulla in hoc est repugnantia; quia Deus hoc praecipit nobis ut non praesumamus quod solius Dei est. Ad nullum enim pertinet vindictam facere, nisi ad illum qui Dominus est omnium: nam cum terrenae potestates hoc recte faciunt, ipse

facit Deus, a quo ad hoc ipsum sunt ordinatae. BOS. Removisti repugnantiam, quam putabam inesse; sed est aliud, ad quod tuum volo habere responsum: nam, cum Deus sic sit liber ut nulli

legi, nullius subjaceat judicio, et sit ita benignus ut nihil benignius cogitari queat, et nihil sit rectum aut decens, nisi quod ipse vult: mirum videtur, si dicimus quia nullatenus vult, aut non ei licet injuriam 80 suam dimittere, a quo etiam de his, quas aliis facimus, solemus indulgentiam petere. ANS. Verum est quod dicis de libertate, et voluntate, et benignitate illius; sed sic eas debemus rationabiliter intelligere ut dignitati illius non videamus repugnare. Libertas enim non est nisi ad hoc, quod expedit aut quod decet; nec benignitas dicenda est, quae aliquid Deo indecens operatur. Quod autem dicitur, quia quod vult justum est, et quod non vult, justum non est; non ita intelligendum est, ut si Deus velit quodlibet inconveniens,

justum sit, quia ipse vult. Non enim sequitur, si Deus vult mentiri, justum esse mentiri; sed potius Deum illum non esse. Nam nequaquam potest velle mentiri voluntas, nisi in qua corrupta est veritas, imo quae deserendo veritatem corrupta est. Cum ergo dicitur, si Deus vult mentiri, non est aliud quam si Deus est talis natura, quae velit mentiri: et idcirco non sequitur, justum esse mendacium, nisi ita intelligatur, sicut cum de duobus impossibilibus dicimus: Si hoc est, illud est; quia nec hoc, nec illud est: ut si quis dicat: Si aqua est sicca, et ignis est humidus; neutrum enim verum est. Itaque de illis tantum est verum dicere: Si Deus hoc vult, justum est: quae Deum velle non est inconveniens. Si enim vult Deus ut pluat, justum

est ut pluat; et si vult ut aliquis homo occidatur, justum est ut occidatur. Quapropter si non decet Deum aliquid injuste aut inordinate facere, non pertinet ad ejus libertatem, aut benignitatem, aut voluntatem, peccantem qui non solvit Deo, quod abstulit, impunitum dimittere. BOS. Omnia mihi aufers, quae putabam tibi posse objici. ANS. Vide adhuc cur Deum non deceat hoc facere. BOS. Libenter ausculto quidquid dicis.

Quod nihil minus sit tolerandum in rerum ordine, quam ut creatura Creatori debitum honorem auferat, et non solvat quod aufert.

ANS. Nihil minus tolerandum est in rerum ordine quam ut creatura Creatori debitum honorem auferat,

non solvat quod aufert. BOS. Hoc nihil clarius. ANS. Nihil autem injustius toleratur quam quo nihil minus est tolerandum. BOS. Neque hoc est obscurum. ANS. Puto ergo quia non dices Deum debere

tolerare, quo nihil injustius toleratur: ut, quod creatura non reddat Deo quod aufert. BOS. Imo penitus negandum esse video. ANS. Item si Deo nihil majus aut melius est, nihil justius quam quae honorem illius servat in rerum dispositione, summa justitia, quae non est aliud quam ipse Deus. BOS. Hoc quoque nihil apertius. ANS. Nihil ergo servat Deus justius quam suae dignitatis honorem. BOS. Concedere me oportet. ANS. Videtur tibi quod eum integre servet si sic auferri sibi permittit, ut nec solvatur, nec ipse auferentem puniat? BOS. Non audeo dicere. ANS. Necesse est ergo ut aut ablatus honor solvatur, aut poena sequatur; alioquin aut sibiipsi Deus justus non erit, aut ad utrumque impotens erit: quod nefas est vel cogitare . BOS. Nihil rationabilius dici posse intelligo .

BOS. Sed volo a te audire si peccantis poena sit illi honor, aut cujusmodi honor sit. Si enim poena peccantis non ejus honor est, cum peccator non solvit quod abstulit, sed punitur, sic perdit Deus honorem suum, ut non recuperet: quod his quae dicta sunt repugnare videtur. ANS. Deum impossibile est honorem suum perdere: aut enim peccator sponte solvit quod debet, aut Deus ab invito accipit. Nam aut homo debitam subjectionem Deo, sive non peccando, sive quod peccat solvendo, voluntate spontanea exhibet; aut Deus eum invitum

sibi torquendo subjicit, et sic se Dominum ejus esse ostendit, quod ipse homo voluntate fateri recusat. In quo considerandum quia sicut homo peccando rapit quod Dei est, ita Deus puniendo aufert quod hominis est. Quippe non solum id ipsum alicujus esse dicitur, quod jam possidet; sed quod in ejus potestate est, ut habeat. Quoniam ergo homo ita factus est ut beatitudinem habere posset, si non peccaret: cum, propter peccatum beatitudine et omni bono privatur, de suo, quamvis invitus, solvit quod rapuit; quia licet Deus hoc ad usum sui commodi non transferat, quod aufert; sicut

utilitatem: hoc tamen quod aufert, utitur ad suum honorem, per hoc, quia aufert. Auferendo enim, peccatorem, et quae illius sunt, subjecta sibi esse probat.

BOS. Placet quod dicis. Sed est et aliud, ad quod tuam responsionem postulo: nam si Deus ita, sicut probas, suum debet honorem servare, cur vel ad modicum patitur illum violari? Quod enim aliquo modo laedi sinitur, non integre nec perfecte custoditur. ANS. Dei honori nequit aliquid, quantum ad illum pertinet, addi vel minui. Idem namque ipse sibi honor est incorruptibilis, et nullo modo mutabilis.

Verum quando unaquaeque creatura suum, et quasi sibi praeceptum ordinem, sive naturaliter, sive rationabiliter servat, Deo obedire, et eum dicitur honorare: et hoc maxime rationalis natura, cui datum est intelligere quid debeat. Quae cum vult quod debet, Deum honorat; non quia illi aliquid confert, sed quia sponte se ejus voluntati et dispositioni subdit, et in rerum universitate ordinem suum, et ejusdem universitatis pulchritudinem, quantum in ipsa est, servat. Cum vero non vult quod debet, Deum, quantum ad illam pertinet, inhonorat; quoniam non subdit se sponte illius dispositioni, et universitatis ordinem et pulchritudinem, quantum in se est, perturbat, licet potestatem aut dignitatem Dei nullatenus laedat aut decoloret. Si enim ea, quae coeli ambitu continentur,

vellent non esse sub coelo aut elongari a coelo, nullatenus possent nisi sub coelo esse, nec fugere coelum nisi appropinquando coelo. Nam et unde, et quo, et qua irent, sub coelo essent, et quanto magis a qualibet parte coeli elongarentur, tanto magis oppositae parti appropinquarent. Ita, quamvis homo, vel malus angelus divinae voluntati et ordinationi subjacere nolit, non tamen eam fugere valet; quia si vult fugere de sub voluntate jubente, currit sub voluntatem punientem. Et si quaeris qua transit, nonnisi sub voluntate permittente : et hoc ipsum, quod perverse vult aut

agit, in universitatis praefatae ordinem et pulchritudinem summa sapientia convertit. Ipsa namque perversitatis spontanea satisfactio, vel a non satisfaciente poenae exactio (excepto hoc quod Deus de malis multimodis bona facit) in eadem universitate locum tenent suum et ordinis pulchritudinem. Quas si divina sapientia, ubi perversitas rectum ordinem perturbare nititur, non adderet, fieret in ipsa universitate, quam Deus debet ordinare, quaedam ex violata ordinis pulchritudine deformitas, et Deus in sua dispositione videretur deficere. 81 Quae duo quoniam sicut sunt inconvenientia, ita sunt impossibilia; necesse est ut omne peccatum satisfactio aut poena sequatur. BOS. Satisfecisti objectioni meae. ANS. Palam est ergo quia Deum,

quantum in ipso est, nullus potest honorare, vel exhonorare: sed quantum in se est hoc aliquis facere videtur; cum voluntatem suam voluntati ejus subjicit, aut subtrahit. BOS. Nescio quid contra queam dicere. ANS. Adhuc addam aliquid. BOS. Tandiu dic donec me taedeat audire.

Ratio cur numerus angelorum, qui ceciderunt restituendus sit de hominibus.

Tous les livres