Cur Deus homo (Pourquoi un Dieu homme) (page 5)
peragere non potuisse, aut boni propositi eum poenituisse: quae in Deum cadere nequeunt. Tene igitur certissime quia sine satisfactione, id est, sine debiti solutione spontanea, nec Deus potest peccatum impunitum dimittere, nec peccator ad beatitudinem vel talem, qualem habebat antequam peccaret, pervenire: 84 non enim hoc modo repararetur homo vel talis, qualis fuerat ante peccatum. BOS. Rationibus tuis omnino contradicere non possum. Sed quid est, quod dicimus Deo: Dimitte nobis debita nostra : et omnis gens orat Deum, quem credit, ut dimittat sibi peccata? Si enim solvimus quod debemus, cur oramus ut dimittat. Nunquid Deus injustus est, ut iterum exigat quod solutum
est? Si autem non solvimus, cur frustra oramus ut faciat quod, quia non convenit, facere non potest? ANS. Qui non solvit, frustra dicit: Dimitte; qui autem solvit, supplicat; quoniam hoc ipsum pertinet ad solutionem, ut supplicet: nam Deus nulli quidquam debet, sed omnis creatura illi debet: et ideo non expedit homini ut agat cum Deo, quemadmodum par cum pari. Sed de hoc non est opus nunc tibi respondere. Cum enim cognosces cur Christus mortuus est, forsitan per te videbis quod quaeris. BOS. Sufficit ergo mihi nunc, quod de hac quaestione respondes. Quod autem nullus homo ad beatitudinem pervenire queat cum peccato, aut solvi a peccato, nisi solvat quod rapuit peccando, sic aperte monstrasti, ut, etiam si velim, non possim
Quod secundum mensuram peccati oporteat esse satisfactionem; nec eam homo per se facere possit.
ANS. Hoc quoque non dubitabis, ut puto, quia secundum mensuram peccati oportet satisfactionem esse. BOS. Aliter aliquatenus inordinatum maneret peccatum: quod esse non potest, si Deus nihil relinquit inordinatum in regno suo. Sed hoc est praestitutum quia quamlibet parvum inconveniens in Deo impossibile est. ANS. Dic ergo quid solves Deo pro peccato tuo? BOS. Poenitentiam, cor contritum et humilitatem, abstinentias, et multimodos labores corporis, et misericordiam dandi et dimittendi et obedientiam. ANS. Quid in his omnibus
das Deo? BOS. An non honoro Deum, quando, propter timorem ejus et amorem, in cordis contritione laetitiam temporalem abjicio, in abstinentiis et laboribus delectationes et quietem ejus vitae calco, in dando et dimittendo quae mea sunt largior, in obedientia meipsum illi subjicio? ANS. Cum reddis aliquid quod debes Deo, etiamsi non peccasti, non debes computare hoc pro debito quod debes pro peccato. Omnia autem ista debes Deo, quae dicis. Tantus namque debet esse in hac mortali vita amor; et, ad quod pertinet oratio, desiderium perveniendi ad id ad quod factus es; et dolor, quia nondum ibi es; et timor, ne non pervenias; ut nullam laetitiam sentire debeas, nisi de his quae tibi aut auxilium, aut spem dant perveniendi. Non enim
mereris habere quod non secundum quod est, amas et desideras; et de quo, quia nondum habes, et adhuc utrum habiturus sis an non, in tanto es periculo, non doles. Ad quod etiam pertinet quietem, et delectationes mundanas, quae animum ab illa vera quiete et delectatione revocant, fugere: nisi quantum ad intentionem illuc perveniendi cognoscis sufficere. Dationem vero ita debes considerare te facere ex debito; sicut intelligis quia quod das a te non habes; sed ab illo, cujus servus es tu, et ille cui das: et natura te docet ut converso tuo, id est homo homini facias, quod tibi ab illo vis fieri; et quia qui non vult dare quod habet, non debet accipere quod non habet. De dimissione vero breviter
dico quia nullatenus pertineret ad te vindicta, sicut supra diximus, quoniam nec tu tuus es;
nec ille tuus aut suus, qui tibi fecit injuriam, sed unius Domini servi facti, ab illo de nihilo estis: et si de conservo tuo te vindicas; judicium, quod proprium Domini et judicis omnium est, super illum superbe praesumis. In obedientia vero quid das Deo, quod non debes: cui jubenti, totum quod es, et quod habes et quod potes, debes? BOS. Nihil jam audeo in his omnibus dicere me dare Deo, quod debeo. ANS. Quid ergo solves Deo pro peccato tuo? BOS. Si meipsum, et quidquid possum, etiam quando non pecco, illi debeo, ne peccem; nihil habeo quod pro peccato illi reddam. ANS. Quid ergo erit de te? quomodo poteris salvus esse? BOS. Si rationes tuas considero, non video quomodo. Si autem ad fidem meam recurro; in fide Christiana, quae per
dilectionem operatur , spero me posse salvari, et quia legimus, si injustus conversus fuerit ab injustitia sua, et fecerit justitiam, omnes injustitias ejus tradi oblivioni . ANS. Hoc non dicitur nisi illi, qui aut exspectaverunt Christum, antequam veniret; aut credunt in eum, postquam venit. Sed Christum et Christianam fidem, quasi nunquam fuissent, posuimus; quando sola ratione, utrum adventus ejus ad salvationem hominum esse necessarius, quaerere proposuimus. BOS. Ita fecimus. ANS. Sola igitur ratione procedamus. BOS. Quamvis in angustias quasdam me ducas, desidero tamen multum ut sicut incoepisti progrediaris.
ANS. Ponamus omnia illa, quae modo posuisti, te pro peccato posse solvere, te non debere; et videamus utrum possint sufficere ad satisfactionem unius tam parvi peccati, sicuti est unus aspectus contra voluntatem Dei. BOS. Nisi quia audio te hoc ponere in quaestionem, putare me hoc peccatum una sola compunctione delere. ANS. Nondum considerasti quanti ponderis sit peccatum. BOS. Nunc ostende mihi. ANS. Si videres te in conspectu Dei, et aliquis tibi diceret. Aspice illuc; et Deus econtra: Nullatenus volo ut aspicias; quaere tu ipse in corde tuo, quid sit, in omnibus quae sunt, pro quo deberes contra voluntatem Dei illum aspectum facere. BOS. Nihil invenio propter quod hoc
ut sit necesse me aut hoc aut majus peccatum facere. ANS. Remove hanc necessitatem: et de solo hoc peccato considera, si possis illud facere pro teipso redimendo. BOS. Aperte video quia non possum. ANS. Ne te diutius protraham: quid, si necesse esset aut totum mundum, et quidquid Deus non est, perire et nihilum redigi; aut te facere tam parvam rem contra voluntatem Dei? BOS. Cum considero actionem ipsam, levissimum quiddam video esse; sed cum intueor quid sit contra voluntatem Dei, gravissimum quiddam, et nulli damno comparabile intelligo: sed solemus aliquando facere contra voluntatem alicujus non reprehensibiliter, ut res ejus serventur; quod postea illi placet, contra voluntatem facimus. ANS. Hoc fit homini, qui aliquando
non intelligit quid sit sibi utile, aut non potest restaurare quod perdidit; sed Deus nullo indiget, et omnia, si perirent, posset, sicut ea fecit, restituere. BOS. Fateri me necesse est quia pro conservanda tota creatura nihil deberem facere contra volontatem Dei. ANS. Quid, si plures essent mundi pleni creaturis, sicut iste est? BOS. Si infinito numero multiplicarentur, et similiter mihi ostenderentur, idipsum responderem. ANS. Nihil rectius potes: sed considera etiam, si contingeret ut contra voluntatem Dei illum aspectum faceres, quid posses pro hoc peccato solvere? BOS. Non habeo aliquid majus, quam quod supra dixi. ANS. Sic graviter peccamus, quotiescunque scienter aliquid quamlibet parvum contra voluntatem
Dei facimus: quoniam semper sumus in conspectu ejus, et semper ipse praecepit nobis ne 85 peccemus. BOS. Ut audio, nimis periculose vivimus. ANS. Patet quia secundum quantitatem exigit Deus satisfactionem. BOS. Non possum negare. ANS. Non ergo satisfacis, si non reddis aliquid majus, quam sit id pro quo peccatum facere non debueras. BOS. Et rationem video sic exigere, et omnino esse impossibile. ANS. Nec Deus ullum obligatum aliquatenus debito peccati assumere potest ad beatitudinem, quia non debet. BOS. Nimis est gravis haec sententia. ANS. Audi adhuc aliud, cur non minus sit difficile hominem reconciliari Deo. BOS. Nisi fides me consolaretur, hoc solum cogeret me desperare. ANS. Audi tamen.
Quam contumeliam fecit Deo homo, cum se permisit a diabolo vinci; pro qua satisfacere non potest.
ANS. Homo in paradiso sine peccato factus, quasi positus est pro Deo inter Deum et diabolum, ut vinceret diabolum non consentiendo suadenti peccatum ad excusationem et honorem Dei, et ad confusionem diaboli; cum ille infirmior in terra non peccaret, eodem diabolo suadente, qui fortior peccavit in coelo, nullo suadente: et, cum hoc homo facile posset efficere, nulla vi coactus, sola suasione sponte se vinci permisit ad voluntatem diaboli, et contra voluntatem et honorem Dei. BOS. Ad quid vis tendere? ANS. Judica, tu ipse, si non est contra
honorem Dei, ut homo reconcilietur illi cum calumnia hujus contumeliae Deo irrogatae, nisi prius honoraverit Deum vincendo diabolum; sicut inhonoravit illum victus a diabolo. Victoria vero talis esse debet, ut sicut fortis ac potestate immortalis consensit facile diabolo ut peccaret, unde juste incurrit poenam mortalitatis: ita infirmus et mortalis, qualem se fecit ipse, per mortis difficultatem vincat diabolum, ut nullo modo peccet; quod facere non potest, quandiu ex vulnere primi peccati concipitur et nascitur in peccato. BOS. Iterum dico quia et ratio probat quod dicis; et impossibile est. ANS. Adhuc accipe unum, sine quo juste non reconciliatur homo: nec minus impossibile est. BOS. Tot jam proposuisti nobis, quae facere debemus, ut
quidquid superaddas, non me magis terrere possit. ANS. Audi tamen. BOS. Audio.
ANS. Quid abstulit homo Deo, cum vinci se permisit a diabolo? BOS. Dic tu, ut incoepisti; quia ego nescio quid, super haec mala quae ostendisti, potuit addere. ANS. Nonne abstulit Deo quidquid de humana natura facere proposuerat? BOS. Non potest negari. ANS. Intende in districtam justitiam; et judica secundum illam, utrum ad aequalitatem peccati homo satisfaciat Deo; nisi idipsum quod, permittendo se vinci a diabolo, Deo abstulit, diabolum vincendo restituat: ut quemadmodum per hoc
Deus perdidit; ita, per hoc quod vincat, perdat diabolus, et Deus recuperet. BOS. Nec districtius nec justius aliquid potest cogitari. ANS. Putasne summam justitiam, hanc justitiam posse violare? BOS. Non audeo cogitare. ANS. Nullatenus ergo debet aut potest accipere homo a Deo, quod Deus illi dare proposuit; si non reddit Deo totum quod illi abstulit: ut sicut per illum Deus perdidit, ita per illum Deus recuperet. Quod non aliter fieri valet, nisi ut, quemadmodum per victum tota humana natura corrupta et quasi fermentata est peccato, cum quo nullum Deus assumit ad perficiendam illam civitatem coelestem: ita per vincentem justificentur a peccato tot homines, quot illum numerum completuri erant, ad quem complendum factus est
homo. Sed hoc facere nullatenus potest homo peccator; quia peccator peccatorem justificare nequit. BOS. Et nihil justius, et nihil impossibilius: sed ex his omnibus videtur misericordia Dei et spes hominis perire, quantum ad beatitudinem spectat, ad quam factus est homo. ANS. Exspecta adhuc parum. BOS. Quid habes amplius?
Quod quandiu homo non reddit Deo quod debet, non possit esse beatus: nec excusetur impotentia.
ANS. Si homo dicitur injustus, qui homini non reddit quod debet, multo magis injustus est, qui Deo quod debet non reddit. BOS. Si potest, et non reddit, vere injustus est. Si vero non potest, quomodo
injustus est? ANS. Forsitan si nulla in illo est impotentiae causa, aliquatenus excusari potest. Sed si in ipsa impotentia est culpa, sicut non levigat peccatum, ita non excusat non reddentem debitum. Nam si quis injungat aliquod opus servo suo, et praecipiat illi ne dejiciat se in foveam, quam illi demonstrat, unde nullatenus exire possit: et servus ille contemnens mandatum et monitionem domini sui, sponte se in praemonstratam mittat foveam, ut nullatenus possit injunctum opus efficere: putasne illi aliquatenus impotentiam istam ad excusationem valere, cur opus injunctum non faciat? BOS. Nullo modo, sed ad augmentum potius culpae; quoniam ipse impotentiam illam sibi fecit. Dupliciter namque peccavit, quia et quod jussus
faceret, fecit. ANS. Ita homo, qui se sponte obligavit illo debito, quod solvere non potest; et sua culpa dejecit se in hanc impotentiam, ut nec illud possit solvere, quod debebat ante peccatum, id est ne peccaret; nec hoc quod debet quia peccavit: inexcusabilis est. Ipsa namque impotentia culpa est; quia non debet eam habere, imo debet eam non habere: nam, sicut culpa est non habere quod debet habere, ita culpa est habere quod debet non habere. Sicut ergo culpa est homini non habere potestatem illam, quam accepit ut posset cavere peccatum: sic culpa est illi habere impotentiam, qua nec injustitiam tenere, et peccatum cavere; nec quod pro peccato debet reddere potest. Sponte namque fecit, unde perdidit illam potestatem, et
devenit in hanc impotentiam. Idem enim est non habere potestatem, quam debet habere; et habere impotentiam, quam debet non habere. Quapropter impotentia reddendi Deo quod debet, quae facit ut non reddat, non excusat hominem, si non reddit: quoniam effectum peccati non excusat peccatum quod facit. BOS. Et grave nimis est, et ita esse necesse est. ANS. Injustus ergo homo est, qui non reddit Deo quod debet. BOS. Nimis est verum; nam injustus est quia non reddit: et injustus est, quia reddere nequit. ANS. Nullus autem injustus admittetur ad beatitudinem; quoniam quemadmodum beatitudo est sufficientia, in qua nulla est indigentia: sic nulli convenit, nisi in quo ita pura est justitia, ut nulla in eo sit injustitia. BOS. Non audeo
aliter credere. ANS. Qui ergo non solvit Deo, quod debet, non poterit esse beatus. BOS. Nec hoc consequi negare possum. ANS. Quod si vis dicere quia misericors Deus dimittit supplicanti quod debet, idcirco quia reddere nequit; non potest dici dimittere, nisi aut hoc, quod homo sponte reddere debet, nec potest, id est quod recompensari possit peccato quod fieri non deberet 86 pro conversatione omnis rei, quae Deus non est: aut hoc, quod puniendo erat ablaturus invito, sicut supra dixi, id est beatitudinem: sed si dimittit quod sponte reddere debet homo, ideo quia reddere non potest; quid est aliud, quam dimittit Deus quod habere non potest? Sed derisio est, ut talis misericordia
Deo attribuatur. At si dimittit quod invito erat ablaturus, propter impotentiam reddendi quod sponte reddere debet, relaxat Deus poenam, et facit beatum hominem propter peccatum, quia habet quod debet non habere. Nam ipsam impotentiam debet non habere, et idcirco quandiu illam habet sine satisfactione peccatum est illi: verum hujusmodi misericordia Dei nimis est contraria justitiae illius, quae nonnisi poenam permittit reddi propter peccatum. Quapropter, quemadmodum Deum sibi esse contrarium, ita hoc modo illum esse misericordem est impossibile. BOS. Aliam Dei misericordiam video esse quaerendam, quam istam. ANS. Verum esto: dimittit Deus ei, qui non solvit quod debet, idcirco quoniam non potest.
BOS. Ita vellem. ANS. At quandiu non reddet, aut volet reddere, aut non volet. Sed si volet quod non poterit, indigens erit: si vero non volet, injustus erit. BOS. Hoc nihil clarius. ANS. Sive autem indigens, sive injustus sit, beatus non erit. BOS. Et hoc apertum. ANS. Quandiu ergo non reddet, beatus esse non poterit. BOS. Si rationem sequatur Deus justitiae, non est qua evadat miser homuncio; et misericordia Dei perire videtur. ANS. Rationem postulasti, rationem accipe; misericordem Deum esse non nego, qui homines et jumenta salvat, quemadmodum multiplicavit misericordiam suam. Nos autem loquimur de illa ultima misericordia, qua post hanc vitam beatum facit hominem: hanc beatitudinem nulli dari debere, nisi illi,
cui penitus dimissa sunt peccata; nec hanc dimissionem fieri, nisi debito reddito, quod debetur, pro peccato secundum magnitudinem peccati, supra positis rationibus puto me sufficienter ostendisse. Quibus si quid tibi videtur posse rationibus objici, dicere debes. BOS. Ego utique nullam tuarum rationum aliquatenus infirmari posse video. ANS. Neque ego, si bene considerentur, existimo: verumtamen si vel una de omnibus, quas posui, inexpugnabili veritate roboratur, sufficere debet. Sive namque uno, sive pluribus argumentis veritas inexpugnabiliter monstretur, aequaliter ab omni dubitatione defenditur. BOS. Ecce ita est. Quomodo ergo salvus erit homo, si ipse nec solvit quod debet; nec
salvari, si non solvit, debet? aut qua fronte asseremus Deum in misericordia divitem supra humanum intellectum, hanc misericordiam facere non posse? ANS. Hoc debes nunc ab illis exigere (qui Christum non esse credunt necessarium ad illam salutem hominis) quorum vice loqueris; ut dicant qualiter homo salvari sine Christo possit. Quod si non possunt ullo modo; desinant nos irridere, et accedant, et jungant se nobis, qui non dubitamus hominem salvari posse per Christum aut desperent hoc ullo modo posse fieri: quod si horrent, credant nobiscum in Christum ut possint salvari. BOS. A te quaeram, sicut incoepi, ut ostendas mihi qua ratione salvetur homo per Christum.