Cur Deus homo (Pourquoi un Dieu homme) (page 6)
ANS. Nonne sufficienter probatur per Christum hominem posse salvari; cum etiam infideles non negent hominem ullo modo posse fieri beatum, et satis ostensum sit quia si ponimus Christum non esse, nullo modo potest inveniri salus hominis? Aut enim per Christum, aut alio aliquo, aut nullo modo poterit homo salvus esse: quapropter si falsum est quia nullo, aut aliquo alio modo potest hoc esse, necesse est fieri per Christum. BOS. Si quis, videns rationem quia alio modo non potest esse, et non intelligens qua ratione per Christum esse valeat, asserere velit quia nec per Christum, nec ullo modo queat hoc esse: quid huic respondebimus?
ANS. Quid respondendum est illi, qui idcirco astruit esse impossibile quod necesse est esse, quia nescit quomodo sit? BOS. Quia insipiens est. ANS. Contemnemdum est ergo quod dicit. BOS. Verum est; sed hoc ipsum illi ostendendum est qua ratione sit, quod putat impossibile. ANS. An non intelligis ex his quae supra diximus, quia necesse
est aliquos homines ad beatitudinem pervenire? Nam si Deo est inconveniens hominem cum aliqua macula perducere ad hoc, ad quod illum sine omni macula fecit; ne aut boni incoepti poenitere, aut propositum implere non posse videatur: multo magis propter eamdem inconvenientiam impossibile est nullum hominem ad hoc provehi, ad quod factus est. Quapropter aut extra fidem Christianam invenienda est peccati satisfactio, qualem supra esse debere ostendimus; quod nulla ratio potest ostendere, aut indubitanter in illa esse credenda est. Quod enim necessaria ratione veraciter esse colligitur, id in nullam debet deduci dubietatem, etiam si ratio, quomodo sit, non percipitur. BOS. Verum est quod dicis. ANS. Quid ergo quaeris
amplius? BOS. Non ad hoc veni, ut auferas mihi fidei dubitationem; sed ut ostendas mihi certitudinis meae rationem: quapropter sicut me rationabiliter deduxisti ad hoc, ut videam hominem peccatorem hoc debere Deo pro peccato, quod et reddere nequit; et nisi reddiderit salvari non valet, ita volo me perducas illuc, ut rationabili necessitate intelligam esse oportere omnia illa, quae nobis fides catholica de Christo credere praecipit, si volumus salvari; et quid valeant ad salutem hominis; et qualiter Deus misericordia salvet hominem, cum non dimittat illi peccatum, nisi reddiderit quod propter illud debet: et ut certiores sint argumentationes tuae, sic a longe incipe, ut eas supra firmum fundamentum constituas. ANS. Adjuvet me nunc
Deus, quia tu nullatenus mihi parcis, nec consideras imbecillitatem scientiae meae, cui tam magnum opus injungis. Tentabo tamen, quandoquidem incoepi, non in me, sed in Deo confidens; et faciam quod, ipso adjuvante, potero. Sed ne fastidium haec volenti legere nimis longa continuatione generetur, a dictis dicenda alio exordio distinguamus.
Quod homo a Deo factus sit justus, ut Deo fruendo beatus esset.
Rationalem naturam a Deo factam esse justam ut illo fruendo beata esset, dubitati non debet. Ideo namque rationalis est, ut discernat inter justum et injustum, inter bonum et malum, inter majus bonum et minus bonum; alioquin
frustra facta esset rationalis. Sed Deus non fecit eam rationalem frustra. Quare ad hoc eam factam esse rationalem dubium non est. Simili ratione probatur quia ad hoc accepit potestatem discernendi, ut odisset et vitaret malum, ac amaret et eligeret bonum, atque majus bonum magis diligeret et eligeret. Aliter namque frustra illi Deus dedisset potestatem illam discernendi: quia in 87 vanum discerneret, si secundum discretionem non amaret et vitaret. Sed non convenit ut Deus tantam potestatem frustra dederit. Ad hoc itaque factam esse rationalem naturam certum est, ut summum bonum super omnia amaret et eligeret, non propter aliud, sed propter ipsum; si enim propter aliud, non ipsum, sed aliud amat. At hoc nisi
justa facere nequit. Ut igitur frustra non sit rationalis, simul ad hoc rationalis et justa facta est. Quod si ad summum bonum eligendum et amandum justa facta est; aut talis ad hoc facta est, ut aliquando assequeretur quod amaret et eligeret, aut non. Sed si non ad hoc justa est facta, ut quod sic amat et eligit assequatur, frustra facta est talis, ut sic illud amet et eligat; nec ulla ratio erit cur illud assequi debeat aliquando. Quandiu ergo amando et eligendo summum bonum, justa faciet ad quod facta est, misera erit; quia indigens erit contra voluntatem, non habendo quod desiderat: quod nimis absurdum est. Quapropter rationalis natura justa est facta, ut summo bono, id est Deo, fruendo beata esset: homo ergo, qui rationalis
natura est, factus est justus ad hoc, ut Deo fruendo beatus esset.
ANS. Quod autem talis factus sit, ut necessitate non moreretur, hinc facile probatur; quia, ut jam diximus, sapientiae et justitiae Dei repugnat, ut cogeret hominem mortem pati sine culpa, quem justum fecit ad aeternam beatitudinem. Sequitur ergo quia si nunquam peccasset, nunquam moreretur.
est; talis debet restitui, qualis futurus erat, si non peccasset. BOS. Aliter esse non potest. ANS. Quemadmodum igitur si non peccasset homo, cum eodem quod gerebat corpore in incorruptibilitatem transmutandus erat; ita oportet ut cum restaurabitur, cum suo, in quo vivit in hac vita, corpore restauretur. BOS. Quid respondebimus, si quis dicat quia hoc fieri oportet de illis, in quibus humanum genus restaurabitur; de reprobis vero non est necesse? ANS. Nihil justius aut convenientius intelligitur, quam ut sicut homo, si perseverasset in justitia, totus, id est anima et corpore, aeterne beatus esset; ita, si perseverat in injustitia, totus similiter aeterne miser sit. BOS. Breviter mihi de his satisfecisti.
ANS. Ex his est facile cognoscere quoniam aut hoc de humana natura perficiet Deus quod incoepit; aut in vanum fecit tam sublimem naturam ad tantum bonum. At si nihil pretiosius agnoscitur Deus fecisse, quam rationalem naturam ad gaudendum de se; valde alienum est ab eo, ut ullam rationalem naturam penitus perire sinat. BOS. Non potest aliter putare cor rationale. ANS. Necesse est ergo ut de humana natura perficiat quod incoepit; hoc autem fieri, sicut diximus, nequit, nisi per integram peccati satisfactionem, quam nullus peccator facere potest. BOS. Intelligo jam necesse esse, ut
Deus perficiat quod incoepit; ne aliter quam deceat a suo incoepto videatur deficere.
Quod quamvis hoc necesse sit fieri, tamen hoc non faciet cogente necessitate: et quae sit necessitas, quae aufert gratiam aut minuit; et quae necessitas augeat
BOS. Sed si ita est, videtur quasi cogi Deus necessitate vitandi indecentiam, ut salutem procuret humanam. Quomodo ergo negari poterit plus hoc propter se facere, quam propter nos? At si ita est, quam gratiam illi debemus, pro eo quod facit propter se? Quomodo etiam nostram imputabimus salutem ejus gratiae, si nos salvat necessitate? ANS. Est necessitas, quae benefacienti
major beneficio gratia debetur. Cum enim aliquis ea necessitate, cui subjacet invitus, benefacit, aut nulla, aut minor illi gratia debetur. Cum vero ipse se sponte necessitati benefaciendi subdit, nec invitus eam sustinet, tunc utique beneficii gratiam meretur majorem. Non enim haec est dicenda necessitas, sed gratia; quia nullo cogente illam suscepit aut servat, sed gratis. Nam si quod hodie sponte promittis te cras daturum eadem cras voluntate das, quamvis necesse sit te cras reddere promissum, si potes, aut mentiri; non tamen minus tibi debet ille pro impenso beneficio, cui das, quam si non promisisses: quoniam te debitorem ante tempus dationis illi facere non es coactus. Tale est cum quis sanctae conversationis sponte vovet
propositum. Quamvis namque servare illud ex necessitate post votum debeat, ne apostatae damnationem incurrat; et licet cogi possit servare, si nolit: si tamen non invitus servat quod vovit, non minus, sed magis gratus est Deo quam si non vovisset: quoniam non solum communem vitam, sed etiam ejus licentiam sibi propter Deum abnegavit; nec sancte vivere dicendus est necessitate, sed eadem qua vovit libertate. Quare multo magis si Deus facit bonum homini quod incoepit, licet non deceat eum a bono incoepto deficere, totum gratiae debemus imputare: quia hoc propter nos, non propter se nullius egens incoepit. Non enim illum latuit quid homo facturus erat, cum illum fecit: et tamen bonitate sua illum creando, sponte se ut perficeret incoeptum
bonum quasi obligavit. Denique Deus nihil facit necessitate, quia nullo modo cogitur, aut prohibetur aliquid facere. Et cum dicimus Deum aliquid facere quasi necessitate vitandi inhonestatem, quam utique non timet; potius intelligendum est quia hoc facit necessitate servandae honestatis: quae scilicet necessitas non est aliud quam immutabilitas honestatis ejus, quam a seipso, et non ab alio habet; et idcirco improprie dicitur necessitas. Dicamus tamen quia necesse est ut bonitas Dei propter immutabilitatem suam perficiat de homine quod incoepit; quamvis totum sit gratia bonum quod facit. BOS. Concedo.
Quod satisfactionem, per quam salvatur homo, non possit facere nisi Deus homo.
Deo pro peccato hominis aliquid majus quam omne quod praeter Deum est. BOS. Ita constat. ANS. Illum quoque, qui de suo poterit Deo dare aliquid, quod superet omne quod sub Deo est, majorem esse necesse est quam omne quod non est Deus. BOS. Nequeo 88 negare. ANS. Nihil autem est supra omne quod Deus non est, nisi Deus. BOS. Verum est. ANS. Non ergo potest hanc satisfactionem facere, nisi Deus. BOS. Sic sequitur. ANS. Sed nec facere illam debet, nisi homo; alioquin non satisfacit homo. BOS. Non videtur aliquid justius. ANS. Si ergo, sicut constat, necesse est ut de hominibus perficiatur illa superna civitas; nec hoc esse valet, nisi fiat praedicta satisfactio, quam nec potest facere nisi Deus, nec debet nisi homo; necesse est ut eam
faciat Deus homo. BOS. Benedictus Deus: jam magnum quiddam invenimus de hoc quod quaerimus: prosequere igitur ut incoepisti. Spero enim quia Deus nos adjuvabit. ANS. Investigandum est nunc quomodo possit fieri Deus homo.
Quod necesse sit eumdem ipsum esse perfectum Deum, et perfectum hominem.
Divina enim natura et humana non possunt in invicem mutari, ut divina fiat humana, vel humana divina; nec ita misceri, ut quaedam tertia sit ex duabus, quae nec divina sit omnino, nec humana. Denique si fieri posset ut altera in alteram converteretur, aut esset tantum Deus, et non homo; aut solum homo et non Deus: aut si miscerentur ita
ut ex duabus corruptis fieret quaedam tertia (quemadmodum de duobus individuis animalibus diversarum specierum masculo et femina nascitur tertium, quod nec patris integram, nec matris servat naturam, sed ex utraque tertiam mistam), nec homo esset, nec Deus. Non igitur potest fieri homo Deus, quem quaerimus, ex divina et humana natura, aut conversione alterius in alteram, aut corruptiva commistione utriusque in tertiam, quia haec fieri nequeunt; aut si fieri valerent, nihil ad hoc quod quaerimus valerent. Si autem quolibet modo ita conjungi dicuntur hae duae naturae integrae, ut tamen alius sit homo, alius sit Deus, et non idem sit Deus qui et homo; impossibile est ut ambo faciant quod fieri necesse est. Nam Deus non faciet,
non poterit: ut ergo hoc faciat Deus homo, necesse est eumdem ipsum esse perfectum Deum, et perfectum hominem, qui hanc satisfactionem facturus est: quoniam eam facere non potest, nisi verus Deus; nec debet, nisi verus homo. Quoniam ergo, servata integritate utriusque naturae, necesse est inveniri Deum hominem; non minus necesse est has duas naturas integras convenire in unam personam, quemadmodum corpus et anima rationalis conveniunt in unum hominem: quoniam aliter fieri nequit ut idem ipse sit perfectus Deus et perfectus homo. BOS. Totum mihi placet quod dicis.
ANS. Restat nunc quaerere unde et quomodo assumet Deus humanam naturam. Aut enim assumet eam de Adam, aut faciet novum hominem, quemadmodum fecit Adam de nullo alio homine. Sed si novum hominem facit non ex Adae genere, non pertinebit ad genus humanum, quod natum est de Adam: quare non debebit satisfacere pro eo, quia non erit de eo. Sicut enim rectum est ut pro culpa hominis homo satisfaciat; ita necesse est ut satisfaciens idem sit qui peccator aut ejusdem generis: aliter namque nec Adam, nec genus ejus satisfaceret pro se. Ergo sicut Adam et Eva peccatum in omnes homines propagatum est; ita nullus, nisi vel ipsi, vel qui de illis nascitur, pro
peccato hominum satisfacere debet. Quoniam ergo illi nequeunt, necesse est ut de illis sit qui hoc faciet. Amplius: sicut Adam, et totum genus ejus, per se stetisset sine sustentatione alterius creaturae, si non peccasset: ita oportet ut si idem genus resurgit post casum, per se resurgat et relevetur. Nam per quemcunque in statum suum restituatur, per illum, utique stabit, per quem statum suum recuperabit. Deus etiam, quando humanam naturam primitus fecit in solo Adam, nec feminam, ut de utroque sexu multiplicarentur homines, facere voluit nisi de ipso, aperte monstravit se nonnisi de Adam voluisse facere quod de humana natura facturus erat. Quapropter si genus Adae per aliquem relevatur hominem, qui non sit de eodem genere;
non in illam dignitatem quam habiturum erat, si non peccasset Adam, et ideo non integre restaurabitur, et Dei propositum deficere videbitur, quae duo inconvenientia sunt: ergo necesse est ut de Adam assumatur homo, per quem restauretur genus Adae. BOS. Si rationem sequimur, sicut proposuimus, hoc inevitabiliter oportet esse. ANS. Investigemus nunc utrum assumenda sit a Deo natura hominis de patre et de matre, sicut alii sunt homines; aut de viro sine femina, aut de femina sine viro. Nam quocunque modo ex his tribus modis sit, de Adam et Eva erit, de quibus est omnis homo utriusque sexus; nec aliquis modus ex tribus his facilior est Deo quam alii, ut eo modo potius debeat assumi. BOS. Bene procedis. ANS. Verum
non est opus multo labore, ut ostendatur quia mundius et honestius procreabitur homo ille de solo viro vel femina, quam de commistione utriusque, sicut omnes alii filii hominum. BOS. Sufficit. ANS. Aut ergo de solo viro, aut de sola femina assumendus est. BOS. Aliunde non potest. ANS. Quatuor modis potest Deus facere hominem; videlicet aut de viro et de femina, sicut assiduus usus monstrat; aut nec de viro nec de femina, sicut creavit Adam; aut de viro sine femina, sicut fecit Evam; aut de femina sine viro, quod nondum fecit. Ut igitur hunc quoque modum probet suae subjacere potestati, et ad hoc ipsum opus dilatum esse; nihil convenientius quam ut de femina sine viro assumat illum hominem quem quaerimus. Utrum