Apophtegmes des Pères du désert (Verba seniorum) (page 4)
LIBELLUS PRIMUS. (suite)
41. Interrogavit eum abbas Ammon de immundis cogitationibus, quas cor hominis generat; et de vanis desideriis. Et dixit ei abbas Pastor: Nunquid gloriabitur 601 securis sine eo qui incidit cum ipsa (Isai. X)? Et tu ergo non eis porrigas manus, et otiosae erunt. 42. Interrogavit eumdem sermonem abbas Isaias. Dicit abbas Pastor: Sicut capsa plena vestibus, si dimissa fuerit tempore longo, putrefiunt vestes in ea, ita sunt et cogitationes in corde nostro; si non fecerimus ea corporaliter, tempore longo exterminabuntur et putrefient. 43. Interrogavit abbas Joseph de eadem re; et dixit abbas Pastor: Sicut quis claudens serpentem vel scorpionem in vase, et obturat eum, procedente tempore omnino moritur; ita malignae cogitationes, quae studio daemonum pullulant, patientia eius cui immittuntur paulatim deficiunt. 44. Interrogavit abbas Joseph abbatem Pastorem, dicens: Quomodo opus est jejunare (Ruff., lib. III, n. 45)? Et dixit abbas Pastor: Ego volo ut quotidie manducans subinde paululum subtrahat sibi, ne satietur. Dicit ei abbas Joseph: Ergo quando eras juvenis, non jejunabas biduanas levando? Et dixit ei senex: Crede mihi, quia et triduanas, et hebdomadam; sed et haec omnia probaverunt senes magni; et invenerunt quia bonum est quotidie manducare, per singulos dies parum minus; et ostenderunt nobis viam hanc regalem, quia levior est et facilis. 45. Dixit abbas Pastor: Non habites in loco ubi vides aliquos habentes adversum te zelum, quia ibi non proficies. 46. Frater venit ad abbatem Pastorem, et dicit ei: Semino agrum meum, et facio ex ipso agapem. Dicit ei senex: Bonum opus facis. Et discessit cum proposito animi, et adjiciebat ad agapem quam faciebat. Hoc autem audiens abbas Anub, dixit abbati Pastori: Non times Deum, quia sic locutus es fratri illi? Et tacuit senex. Post duos autem dies misit abbas Pastor ad fratrem illum, et vocavit eum ad se, et dixit ei, audiente abbate Anub: Quid me interrogasti illa die? quia mens mea alibi erat. Et dixit ei frater: Hoc dixi, quia semino agrum meum, et de hoc quod colligo, ex ipso facio agapem.
Et dixit ei abbas Pastor: Putavi quia de fratre tuo illo, qui laicus est, diceres; si autem tu facis haec, non est opus monachi. Ille autem contristatus est audiens, et dixit: Aliud opus non facio nec scio, nisi hoc; et non possum seminare agrum meum? Cum autem discessisset, coepit abbas Anub poenitentiam agere apud abbatem Pastorem, dicens: Ignosce mihi. Dixit ei abbas Pastor: Ecce ab initio sciebam, quia non est opus monachi, sed secundum animum ejus locutus sum ei, et excitavi animum ejus ad profectum charitatis; nunc autem abiit tristis, et tamen istud opus facit. 47. Frater quidam interrogavit abbatem Pastorem, dicens: Quid est illud quod scriptum est: Qui irascitur fratri suo sine causa (Matth. V in Graeco)? Et ille respondit: Ex omni re qua te gravare voluerit frater tuus, si irasceris adversus eum, donec oculum tuum dexterum ejicias, et a te projicias, sine causa irasceris ei; si autem aliquis voluerit te separare a Deo, pro hoc irascere 48. Dixit abbas Pastor: Si peccaverit homo et non negaverit, dicens, Peccavi; non increpes eum, quia frangis propositum animi ejus. Si autem dixeris: Non contristeris, frater, sed observa de caetero, excitas animum ejus ad poenitentiam. 49. Dixit iterum qui supra: Bonum est experimentum. Experimento enim homines probatiores sunt. 50. Item dixit qui supra: Si quis docet aliquid et non facit quod docet, similis est puteo qui omnes ad se venientes satiat et delet sordes, seipsum autem purgare non potest; sed omnis spurcitia et immunditia in eo est (Ruff., l. III, n. 183). 51. Dixit iterum ipse: Est homo qui seipsum agnoscit. Dixit iterum: Quia est homo qui videtur ore tacere, cor autem ejus condemnat alios; hic ergo sine cessatione loquitur. Est et alius a mane usque ad vesperam loquens, et taciturnitatem tenet; hoc autem ideo dixit, quia nunquam sine audientium utilitate locutus est. 52. Iterum dixit: Quia si sunt tres in unum, ex quibus unus bene quiescat, alius infirmetur et gratias agat, tertius vero ministret eis ex sincera voluntate, hi tres similes sunt, velut etiam si unius sint operis.
53. Iterum dixit: Malitia nequaquam expellit malitiam; sed si quis tibi male facit, tu bene fac ei, ut per bonum opus tuum destruas malitiam ipsius (Ruff., l. III, n. 79 Pasch., c. 7, n. 3). 54. Dixit iterum: Qui querulosus est, monachus non est; qui malum pro malo reddit, monachus non est; qui iracundus est, monachus non est. 55. Frater venit ad abbatem Pastorem, et dicit ei: Multae cogitationes veniunt in anima mea, et periclitor in eis. Et ejecit eum senex sub aere nudo, et dicit ei: Expande sinum tuum et apprehende ventum. Et ille respondit: Non possum hoc facere. Et dicit ei senex: Si hoc non potes facere, nec cogitationes prohibere potes ne introeant, sed tuum est eis resistere. 56. Frater quidam interrogavit eum dicens: Dimissa est mihi omnis haereditas, quid 602 facio ex ea? Et dicit ei abbas Pastor: Vade, et post tres dies veni, et dico tibi. Venit autem sicut praefinivit, et dicit ei senex: Quid tibi habeo dicere, frater? Si dixero, Da eam in ecclesiam, clerici sibi facient convivia ex ea; si autem dixero, Da eam parentibus tuis, non est tibi merces; si vero dicam, Da pauperibus, securus eris. Quidquid ergo vis, vade, fac, ego causas non habeo (Pasch., c. 36, n. 4, nomine Sisois; Append. Mart., n. 7). 57. Dixit iterum abbas Pastor: Si venerit tibi cogitatio de rebus corpori necessariis, et delegaveris semel; et iterum venerit, et delegaveris, quid fiat? jam tertio si venerit, non intendas ei, otiosa est enim. 58. Frater quidam dixit abbati Pastori: Si video rem aliquam, vis ut dicam illam? Dicit ei senex: Scriptum est: Qui responderit verbum antequam audiat, stultitia ei et opprobrium est (Eccli. XI). Si ergo interrogatus fueris, dic; sin alias, tace. 59. Dixit iterum abbas Pastor, quia dixerat abbas Ammon: Est homo qui portat toto tempore vitae suae securim, et non potest dejicere arborem; est autem alter habens usum incidendi, et in paucis plagis dejicit arborem. Dicebat autem securim discretionem esse. 60. Iterum dixit: Voluntas hominis murus est aereus, et lapis percutiens inter ipsum et Deum.
Si ergo reliquerit haec, dic ei et ipse, quod in psalmo scriptum est: In Deo meo transgrediar murum; et: Deus meus, impolluta via ejus (Psal. XVII). Si enim justitia subvenerit voluntati, laborat homo. 61. Frater interrogavit abbatem Pastorem, dicens: Damnum animae meae patior, quod sum cum abbate meo. Quid ergo jubes? Maneo adhuc apud ipsum? Et sciebat abbas Pastor, quia laederetur anima ejus per abbatem suum, et admirabatur quare vel interrogabat eum, si manere deberet cum illo. Et dixit ei: Si vis, esto. Et discedens, mansit apud eum. Venit autem iterum dicens abbati Pastori: Gravo animam meam. Et non dixit ei abbas Pastor: Discede ab eo. Venit tertio, et dixit: Crede mihi, jam non ero cum eo. Et dicit ei senex: Ecce modo salvatus es, vade, et non sis ultra cum eo. Dixit enim abbas Pastor eidem: Homo qui vidit damnum pati animam suam, non opus habet interrogare. Etenim de occultis cogitationibus interrogat quis, ut seniores probare possint; de manifestis autem peccatis non est opus interrogare, sed statim abscindere. 62. Interrogavit abbas Abraham, qui erat abbatis Agathonis discipulus, abbatem Pastorem, dicens: Quare me sic daemones impugnant? Et dicit ei abbas Pastor: Te impugnant daemones? Non pugnant nobiscum daemones, quando voluntates nostras facimus; quia voluntates nostrae daemones factae sunt, et hae sunt quae tribulant nos ut faciamus eas. Si autem vis scire quales sunt cum quibus daemones pugnant; cum Moyse et similibus ejus. 63. Dixit abbas Pastor, quia frater quidam interrogaverit abbatem Moysem, dicens: Qualis homo mortificat se? homo a proximo suo? Et respondit ei: Nisi posuerit homo in corde suo quia triennium habet in sepultura, non attingit ad hoc verbum (Ruff., l. III, n. 102; Pasch., c. 43, n. 2, nomine Silvani; Append. Mart., n. 108). 64. Frater interrogavit abbatem Pastorem, dicens: Quomodo oportet monachum sedere in cella? Et dixit ei senex: Sedere in cella, quantum ad id quod in manifesto est, hoc est, ut faciat opus manuum, et semel comedat, et taceat, et meditetur; occulte enim proficere in cella, hoc est, ut portet unusquisque opprobrium suum in omni loco quocunque perrexerit, et ut ministerii horas custodiat, et de occultis non negligat.
Si autem contigerit tempus ut vacet ab opere manuum, intret ad ministerium operis Dei, et id sine aliqua perturbatione consummet. Finis autem horum est ut comitatum simul conversantium bonorum teneas, et revoceris a malorum comitatu. 65. Venerunt aliquando duo fratres ad abbatem Pampo, et interrogavit unus ex eis, dicens: Abba, ego biduo jejuno, et duos paximates manduco; putas salvo animam meam, an seducor? Et alter dixit: Ego colligo de opere manuum mearum duas siliquas diurnas, et parum ex eis retineo ad victum, aliud autem expendo in eleemosynam; putas salvus ero, an seducor? Et cum plurimum rogarent eum, ille non respondebat eis. Post quatuor autem dies cum discessuri essent, rogabant eos clerici, dicentes: Nolite tristari, fratres, Deus vobis praestabit mercedem; sic est enim consuetudo hujus senis, non cito loquitur, nisi Deus ei dederit quod dicat. Intraverunt ergo ad senem, et dixerunt ei: Abba, ora pro nobis. Et ille dixit eis: Ambulare vultis? Et dixerunt: Etiam. Et intuens eos, in semetipso accipiens opera eorum, scribebat in terram, et dicebat: Pambo biduo jejunat, et duos paximates manducat; putas in hoc est monachus? Non. Iterum dicebat: Et Pambo laborat in die duas siliquas, et dat eas in eleemosynam; putas in hoc est monachus? Necdum. Et paululum reticens, dixit ad eos: Bonum quidem operaris, sed si custodias conscientiam 603 tuam cum proximo tuo, ita salvaberis. In his ergo sic aedificati fratres, cum gaudio discesserunt. 66. Frater quidam interrogavit abbatem Pambo, dicens: Quare me prohibent spiritus quidam facere bona proximis? Dixit ei senex: Non sic loquaris, alioquin Deum mendacem facies; sed dic magis: Omnino misericordiam facere nolo. Praeveniens enim Deus dixit: Dedi vobis potestatem calcandi super scorpiones et serpentes, et super omnem virtutem inimici (Lucae X), cur ergo tu immundos spiritus non conculcas? 67. Dixit abbas Palladius: Oportet animam secundum Christi voluntatem conversantem, aut discere fideliter quae nescit, aut docere manifeste quae novit; si autem utrumque, cum possit, non vult, insamae morbo laborat.
Initium enim recedendi a Deo, fastidium doctrinae est, et cum non appetit illud quod semper anima esurit quae diligit Deum ( Pallad., epist. ad Lausum, titulo Heraclidis, in edit. Herveti ). 68. Frater dixit abbati Sisoi: Quare non recedunt a me passiones? Et dicit ei senex: Quia vasa earumdem passionum intra te sunt; sed da eis pignus suum, et discedent. 69. Venit quidam frater ad abbatem Silvanum in monte Sina, et vidit fratres laborantes, et dixit seni: Nolite operari cibum qui perit (Joan. VI); Maria autem optimam partem elegit (Lucae X). Et dicit senex discipulo suo: Voca Zachariam, et mitte fratrem istum in cellam, ubi nihil est (Ruff., l. III, n. 55). Et cum facta fuisset hora nona, intendebat ad ostium, si mitterent et vocarent eum ad manducandum; et cum nemo loqueretur ei, surgens venit ad senem, et dicit ei: Abba, hodie fratres non comederunt? Et dixit ei senex: Etiam jam comederunt. Et dicit ei frater: Et quare me non vocasti? Et respondit senex: Tu homo spiritalis es, et non indiges hoc cibo; nos autem carnales sumus et volentes manducare, propterea operamur manibus nostris; tu vero bonam partem elegisti, legens tota die, et nolens sumere cibum carnalem. Qui cum haec audisset, prostravit se ad poenitentiam, dicens: Ignosce, mi abba. Et dixit senex: Puto opus habet omnino Maria Martham, per Martham enim Maria laudatur. 70. Dixit sancta Syncletica: Qui sensibiles divitias de labore et periculis maris colligunt, quando multa lucrantur, tunc plura desiderant, et quae habent, velut nihilum reputant; ad ea vero quae necdum habent omnem intentionem animi tendunt. Nos autem et eorum quae quaerenda sunt, nihil habemus, et nolumus possidere quae necessaria sunt propter timorem Dei. 71. Dixit iterum: Est tristitia utilis, et est tristitia quae corrumpit. Tristitia ergo utilis est, ut pro peccatis ingemiscamus, et pro ignorantia proximorum, et ut non cadamus a proposito, ut perfectionem bonitatis attingamus: hae sunt species verae tristitiae. Est enim et adversarii nostri ad haec quaedam conjunctio.
Immittit enim tristitiam sine aliqua ratione, quam taedium appellaverunt. Oportet ergo talem spiritum saepius orando et psallendo magis depellere. 72. Dixit iterum: Est enim ex immissione diaboli extensa dura abstinentia, nam et sequaces ejus faciunt hoc; quando ergo discernimus divinam et regalem abstinentiam a tyrannica atque diabolica? Manifestum est quia mediocri tempore conversationis tuae una regula jejunii sit tibi. Non subito quatuor aut quinque dies continuos jejunas, et iterum multitudine ciborum solvis virtutem? hoc enim laetificat diabolum. Semper enim quod sine mensura est, corruptibile est. Noli ergo subito arma tua expendere, ne nudus inventus in bello facile capiaris; arma vero nostra corpus nostrum est, anima vero nostra miles est. Utrisque ergo diligentiam praesta, ut paratus sis ad id quod necesse est. 73. Venerunt aliquando duo senes de partibus Pelusii ad abbatissam Saram. Et cum ambularent, dicebant ad invicem: Humiliemus vetulam istam. Et dicunt ei: Vide ne extollatur animus tuus, et dicas: Quia ecce solitarii viri veniunt ad me, quae mulier sum. Et dixit eis abbatissa Sara: Sexu quidem mulier sum, sed non animo. 74. Iterum dixit abbatissa Sara: Si poposcero a Deo ut omnes homines aedificentur in me, invenior ante januas singulorum poenitentiam agens; sed magis oro ut cor meum cum omnibus purum sit. 75. Dixit abbas Hyperichius: Ille est vere sapiens, qui facto suo docet alios, non qui verbis. 76. Venit aliquando monachus quidam ab urbe Roma, qui in palatio magnum locum habuit, et habitabat in Scythi in vicinitate ecclesiae; habebat autem secum unum servum qui ministrabat ei. Videns autem presbyter ecclesiae infirmitatem ejus, et cognoscens quia de deliciis esset vir ille, id quod ei Dominus donabat, vel quod in ecclesiam intrabat, transmittebat ei. Qui cum fecisset ( sic ) viginti quinque annis in Scythi, factus est vir contemplator, praevidens et nominatus. Audiens autem quidam de magnis monachis Aegyptiis opinionem ejus, venit videre eum, sperans corporalem conversationem plus apud eum arduam invenire.
Qui cum intrasset, salutavit eum; et 604 facientes orationem sederunt. Videns autem Aegyptius vestitum mollibus rebus, et budam de papyro, et pellem stratam sub ipso, et modicum capitale de cartica sub caput ejus, sed et pedes mundos habentem cum caligulis, scandalizatus est intra se de eo, quia in loco illo non erat consuetudo taliter conversandi, sed magis duram abstinentiam habere consueverant. Senex autem ille Romanus habens contemplationem sive praevidentiae gratiam, intellexit quia scandalizatus est intra se de eo Aegyptius monachus, et dicit ministro suo: Fac nobis hodie propter abbatem qui venit, bonam diem. Et coxit parva olera quae habebat, et surgentes hora competenti comederunt: habuit etiam et modicum vini propter infirmitatem suam, et illud biberunt. Et cum factum esset vespere, dixerunt duodecim psalmos, et dormierunt; similiter autem et nocte. Surgens autem mane Aegyptius dixit ei: Ora pro me. Et egressus est, non aedificatus in eo. Et cum paululum discessisset, volens cum ille senex Romanus sanare, misit post ipsum et revocavit eum. Qui cum venisset, cum gaudio iterum suscepit eum, et interrogavit eum, dicens: Ex qua provincia es? Et ille dixit: Aegyptius sum. Et dixit ei: Cujus civitatis? Et respondit: Ego omnino non fui de civitate, nec habitavi aliquando in civitate. Et dixit ei: Antequam monachus esses, quid operabaris in possessione qua manebas? Et ille respondit: Custos eram agrorum. Et dicit ei: Ubi dormiebas? Respondit: In agro. Et dixit: Habebas aliquid stratus? Et respondit: Ego in agro habui habere stramenta in quibus dormirem? Et dixit: Et quomodo dormiebas? Respondit: In terra nuda. Et dixit: Quid manducabas in agro, aut quale vinum bibebas? Iterum respondit: Quae sunt escae aut qualis potus in agro? Et dixit: Quomodo ergo vivebas? Respondit: Manducabam panem siccum, et si inveniebam quodcunque de salsamentis, et bibebam aquam. Et dixit senex: Grandis labor. Et dixit: Erat ibi vel balneum in possessione, ubi lavareris? Et ille dixit: Non, sed in flumine lavabar, quando volebam.
Cum ergo haec omnia ab eo senex responsione ejus exegisset, et cognovisset modum prioris vitae ejus atque laboris, volens eum proficere, narravit ei suam vitam praeteritam, quam habebat cum esset saecularis, dicens: Me miserum quem vides, de magna illa civitate Roma sum, habens in palatio maximum locum apud imperatorem. Et cum audisset Aegyptius initia verborum ejus, compunctus est, et sollicite quae dicebantur audiebat. Et ille adjecit: Reliqui ergo Romam et veni in solitudinem istam. Et iterum dixit: Me quem vides, habui domos magnas et pecunias multas, et contemnens eas, veni in istam parvam cellam. Iterum dixit: Me quem vides, lectos vestitos ex auro habui, habentes pretiosissima stramenta; et pro his dedit mihi Deus stramentum hoc de papyro et hanc pellem. Sed et vestes meae inaestimabili pretio dignae erant, et pro his utor has viles rescellas. Iterum dixit: In prandio meo multum auri expendebatur; et pro illo mihi dedit modica olera haec et parvulum calicem vini. Erant autem et qui serviebant mihi plurimi servi, et ecce pro illis uni isti Dominus compunxit, ut serviret mihi. Pro balneo autem perfundo modico aquae pedes meos, et caligulis utor propter infirmitatem meam. Et rursus pro calamis et cithara vel alio musico opere, quo delectabar in conviviis meis, dico mihi duodecim psalmos in die, et duodecim in nocte. Sed et pro peccatis meis, quae ante faciebam, modo cum requie exhibeo parvum et inutile ministerium Deo. Vide ergo te, abba, ut non scandalizeris propter infirmitatem meam. Et haec audiens Aegyptius atque in semetipsum reversus, dixit, Vae mihi, quia ego de multa tribulatione et plurimo labore saeculi magis ad repausandum in conversationem monachi veni, et quod non habebam tunc, modo habeo; tu autem multa ex delectatione saeculi voluntate propria in tribulationem venisti, et ex multa gloria atque divitiis venisti in humilitatem et paupertatem. Ex quo multum proficiens discessit, et factus est ei amicus, et saepe veniebat ad eum suae utilitatis causa; erat enim vir discernens, et repletus bono odore Spiritus sancti.
77. Dicebat senex: Non necesse est verborum tantum; sunt enim plurima verba in hominibus tempore hoc, sed opera necessaria sunt; hoc enim Deus quaerit, non verba, quae non habent fructum 78. Frater aliquis interrogavit quosdam Patrum: Si polluitur aliquis quando res sordidas cogitat. Et cum de hoc inquisitio fieret apud eos, alii dicebant: Etiam polluitur; alii dicebant: Non; quia si polluitur, non possumus salvari nos, qui idiotae sumus; sed hoc pertinet ad salutem, si ea quae cogitamus, corporaliter non fecerimus. Ille autem frater qui interrogaverat, non sibi sufficere judicans variam responsionem Patrum, abiit ad senem probatiorem, et interrogavit eum de hoc. Et respondit ei senex: Secundum mensuram uniuscujusque requiritur ab eo. Rogavit ergo frater ille 605 senem, dicens: Peto propter Dominum, absolve mihi hoc verbum. Et dicit ei senex: Ecce forte jacet hic vas aliquod desiderabile. Et dicit senex: Intraverunt duo fratres, ex quibus unus habebat mensuras magnas exercitatae vitae, alter vero parvas. Si ergo cogitatio illius perfecti mota fuerit ad aspectum vasis illius, et dixerit intra se: Volebam habere vas istud, et non permanserit in hoc, sed cito absciderit hujusmodi appetitum, non est pollutus; si vero qui necdum ad majores mensuras attigit, concupierit vas illud, et exercitatus fuerit cum cogitatione sua desiderio compellente, et tamen non tulerit illud, non est inquinatus. 79. Dixit senex: Si quis manserit in aliquo loco, et non fecerit fructum loci illius, locus ipse expellit eum, utpote quia non fecit fructum loci illius. 80. Dixit senex: Si quis fecerit rem aliquam sequens voluntatem suam, quaerens quod non est secundum Deum, si id tamen per ignorantiam fecerit, postea oportet eum reverti ad viam Domini. Qui autem tenet voluntatem suam, non secundum Deum, et neque ab aliis vult audire, sed velut scitum se putat; qui hujusmodi est, vix perveniet ad vlam Domini. 81. Interrogatus est senex: Quid est, quod legitur, Via angusta et arcta (Matth. VII)? Et respondit senex, dicens ei: Angusta et arcta via haec est, ut cogitationibus suis homo violentiam faciat, et abscidat propter Deum voluntates suas.
Hoc est etiam quod scriptum est de apostolis: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te (Matth. XIX). 82. Dixit senex: Sicut ordo monachorum honoratior est saecularibus, ita peregrinus monachus speculum debet esse localibus monachis per omnem modum. 83. Dixit quidam Patrum: Si manserit operarius in loco ubi non sunt operarii, non potest proficere; haec est enim virtus operarii, certare ut ab opere non minuatur. Nam et piger si manserit cum operario, proficit; et si non proficit, non tamen descendit inferius. 84. Dixit quidam senex: Quia homo si verbum quidem habeat, opera autem non habeat, assimilatur arbori habenti folia, fructum autem non. Sicut enim arbor fructibus plena etiam foliis viret, ita et sermo consequitur hominem qui habet opera bona. 85. Dixit senex, quia aliquando quidam lapsus in gravi peccato, et compunctus ad poenitentiam, abiit indicare haec seni cuidam, et non dixit ei quod fecerat, sed quasi interrogavit, dicens: Si alicui ascendat cogitatio talis, habet salutem? Ille vero, quia nesciebat discretionem, respondit ei: Perdidisti animam tuam. Hoc audiens frater, dixit: Ergo si perii, vado ad saeculum. Pergens autem ille, deliberavit ire et indicare cogitationes suas abbati Silvano, erat enim hic Silvanus magnus discretor. Veniens ergo ad eum frater, non dixit ei quod fecerat, sed iterum eo modo quo et prius seni illi dixerat; hoc est, Si ascenderint alicui tales cogitationes, habet salutem? Aperiens autem abbas Silvanus os suum, coepit de Scripturis dicere ei: Non omnino judicium tantum est de cogitationibus quam de peccato. Audiens autem frater, et suscipiens virtutem dictorum in animo, sumpta spe, indicavit etiam ei actum suum. Audiens autem abbas Silvanus quod egerat, tanquam bonus medicus posuit cataplasma animae ejus de divinis Scripturis assumptum, dicendo esse poenitentiam his qui pro charitate revera convertuntur ad Deum. Post aliquot autem annos contigit abbatem memoratum ad illum senem applicari, qui ei desperationem fecerat, et narravit ei ista, et dixit: Ecce frater ille, qui de responso tuo desperaverat, et ad saeculum redierat, velut stella splendida est in medio fratrum.
Haec autem ideo retuli, ut sciamus quale periculum est quando aliquis sive cogitationis, sive actuum aliquid peccati indicat his qui discretionem nesciunt. 86. Dixit quidam senex: Non quia intrant cogitationes malae in nobis, condemnamur ex eo, sed si male utimur cogitationibus. Fit enim ut per cogitationes naufragium patiamur, et iterum de cogitationibus coronemur. 87. Dixit aliquis senex: Non des et accipias cum saecularibus hominibus, et non habeas notitiam cum muliere, nec habeas fiduciam diu cum puero. 88. Frater quidam interrogavit senem, dicens: Quid faciam, quia multae cogitationes sollicitant me, et nescio quomodo repugnem eis? Dixit senex: Non repugnes contra omnes, sed contra unam. Omnes enim cogitationes monachorum unum habent caput; necessarium ergo est considerare quae et qualis sit et adversus illam reniti; ita enim et residuae cogitationes humiliantur. 89. Adversus cogitationes malas dixit quidam senex: Obsecro, fratres, sicut compressimus actus malos, comprimamus etiam cogitationes. 90. Dixit quidam senex: Qui vult habitare eremum, debet esse doctor, non qui doceri egeat, ne detrimentum sustineat. 606 91. Interrogatus est senex a quodam fratre dicente: Quomodo invenio Deum? utrum in jejuniis, an in laboribus, vel in vigiliis, aut in misericordia. Et respondit: In his quae numerasti, et in discretione. Dico enim tibi quia multi afflixerunt carnem suam, et, quia sine discretione hoc faciebant, abierunt vacui nihil habentes. Os nostrum de jejunio fetet, scripturas omnes didicimus: ex corde David consummavimus, et quod Deus requirit non habemus, scilicet humilitatem. 92. Frater interrogavit senem, dicens: Abba, ecce ego rogo seniores et dicunt mihi de salute animae meae, et nihil retineo de verbis eorum; quid autem vel rogo eos nihil proficiens? Totus enim sum in immunditia (Ruff., l. III, n. 178). Erant autem duo vasa vacua. Et dixit ei senex: Vade, et aufer unum ex vasis istis, et mitte in eo oleum, et accende intus stupam, et refunde oleum, et pone vas in locum suum.
Et fecit sic. Et dixit ei: Fac iterum sic. Et cum fecisset hoc saepius, dixit ei senex: Affer modo utraque vasa, et vide quod eorum mundius sit. Et respondit: Illud ubi oleum misi. Cui senex dixit: Sic est et anima de bis quae interrogat. Quamvis enim nihil retineat eorum quae audit, tamen plus ipsa mundabitur quam illa quae omnino nec interrogat quidquam. 93. Frater sedebat in cella sua quiescens, et volebant daemones seducere eum sub specie angelorum, et excitabant eum ut iret ad collectam, et lumen ostendebant ei: ille autem venit ad quemdam senem, et dixit ei, Abba, veniunt angeli cum lumine, et excitant me ad collectam. Et dicit ei senex: Non audias eos, fili, quoniam daemones sunt; et quando veniunt excitare te, dic: Ego quando volo surgo, vos autem non audio. Accipiens autem praeceptum senis, reversus est ad cellam suam. Et sequenti nocte iterum daemones secundum consuetudinem vementes excitabant eum. Ille vero, sicut praeceptum sibi fuerat, respondebat eis, dicens: Ego quando volo surgo, vos autem non audio. Et illi dicunt ei: Malus senex ille falsator seduxit te, ad quem venit frater volens mutuare pecuniam; et cum haberet, mentitus est ei, dicens se non habere, et non dedit ei; ex hoc ergo cognosce quia falsator est. Surgens ergo frater diluculo venit ad senem, et nuntiavit ei haec ipsa. Senex vero dixit ei: Verum est quia habebam, et quia venit frater volens mutuare, et non dedi ei, sed sciebam quia si darem ei, damnum animae ipsius faciebam. Cogitavi ergo unum mandatum praeterire, quam praevaricari decem, ex quibus ad tribulationem potuissemus venire pro illo, si a me pecuniam accepisset. Tu autem daemones, qui te seducere volunt, ne audias. Et multum confortatus de verbis senis, abiit ad cellam suam. 94. Venerunt aliquando tres fratres ad quemdam senem in Scythi, et unus ex his interrogavit eum, dicens: Abba, commendavi Vetus et Novum Testamentum memoriae. Et respondit senex, et dixit: Replesti verbis aerem. Et secundus interrogavit eum, dicens: Vetus et Novum Testamentum ego scripsi per me ipsum.
Dixit autem et huic: Et tu replesti fenestras de chartis. Et tertius dixit: Mihi in focularem herbae ascenderunt. Et respondit senex, et dixit: Et tu expulisti a te hospitalitatem. 95. Narraverunt quidam Patrum de quodam sene magno, quia si veniebat aliquis interrogare eum sermonem, ille cum magna fiducia dicebat: Ecce ego suscipio porsonam Dei, et sedeo in sede judicii, quid ergo vis ut faciam tibi? Si ergo dixeris mihi, miserere mei; dicit tibi Deus: Si vis ut miserear tui, miserere et tu fratribus tuis, et ego misereor tui. Si autem vis ut ignoscam tibi, ignosce et tu proximo tuo. Nunquid a Deo est causa? Absit; sed in nobis est, si volumus salvari. 96. Dicebant de quodam sene in Cellis quia erat magnus laborator. Cum faceret opus suum, contigit alium quemquam sanctum virum venire ad cellam ejus, et audivit eum de foris litigantem cum cogitationibus, et dicentem: usquequo propter unum verbum omnia illa amitto? Ille autem foris stans, putabat quia cum aliquo alio litigaret, et pulsavit ut intraret et pacificaret eos; et ingrediens et videns quia nemo alius erat intro, habens etiam fiduciam apud senem, dixit ei: Cum quo litigabas, abba? Ille respondit: Cum cogitationibus meis, quia quatuordecim libros memoriae commendavi, et unum verbum modicum audivi foris, et cum venissem facere opus Dei, omnia illa perdidi, et hoc solum quod foris audieram venit in memoria mea in hora ministerii mei, et propterea litigabam cum cogitatione mea. 97. Fratres de congregatione venerunt in eremo, et applicuerunt ad quemdam eremitam, et suscepit eos cum gaudio. Et sicut est consuetudo eremitis, videns eos de labore fatigatos, posuit mensam extra horam; et quod habuit in cella apposuit eis, et repausavit eos. Et quando factum est sero, dixerunt duodecim psalmos, similiter et nocte; cum autem senex vigilaret, audivit eos inter se 607 dicentes: Quia solitarii viri plus repausant in eremo quam nos in congregatione. Mane autem cum ambulaturi essent ad alium vicinum ejus, dixit eis: Salutate eum pro me, et dicite ei: Non adaques olera.
Ille autem cum hoc audisset, intellexit verbum, et tenuit eos usque sero laborantes jejunos. Cum autem sero factum esset, fecit prolixum opus Dei, et posuit ea quae habebat, et dixit: Cessemus modice propter vos, quia de labore estis fatigati. Et dixit iterum: Quotidie manducare non solemus, sed propter vos gustemus modicum. Et apposuit eis panem siccum et sal, et dixit: Ecce propter vos festivitatem habemus hodie; et misit parum aceti in salibus illis. Et surgentes coeperunt psallere usque mane. Et dixit: Propter vos non possumus adimplere regulam nostram, ut modice pausetis, quia peregrini estis. Mane autem facto, volebant fugere: ille autem rogabat eos, dicens: Manete aliquantum temporis nobiscum; sin alias, vel propter mandatum, dies tres secundum consuetudinem eremi facite nobiscum. Illi autem videntes quia non relaxaret eos, fugerunt occulte. 98. Frater interrogavit quemdam Patrem, dicens: Si contigerit gravari me somno, et transierit hora ministerii mei; anima mea prae verecundia non vult implere opus suum. Et dixit senex: Si te contigerit usque mane dormire, quando evigilas, surge, claude ostium et fenestras tuas, et fac opus tuum; scriptum est enim: Tuus est dies, et tua est nox (Psal. LXXIII); in omni enim tempore glorificatur Deus. 99. Dicebat aliquis senex: Quia est homo comedens multa et adhuc esuriens; est etiam alter homo qui pauca comedit, et satiatur. Majorem autem habet mercedem ille qui plus comedit, et esuriens manet, ab illo qui parum comedit, et satiatur (Ruff., l. III, n. 48, Pasch., c. 1, n. 3). 100. Dixit quidam senex: Si contigerit inter te et alium sermo aliquis tristis, et negaverit ille, dicens: Non dixi sermonem hunc, ne certes cum eo, et dicas: Dixisti, quia exacerbatur, et dicet tibi: Etiam dixi. 101. Frater aliquis interrogavit senem, dicens: Soror mea pauper est, si do ei eleemosynam, non est sicut unus de pauperibus? Et dixit senex: Non. Dixit autem frater: Quare, abba? Et respondit senex: Quia sanguis ipse trahit te modicum. 102. Dixit senex: Quia oportet monachum neque auditorem esse obtrectantium, neque obtrectari, neque scandalizari.
103. Dixit quidam senex: Non omnia quae dicuntur placeant tibi, neque omni sermoni consentias. Tardius crede, et quod verum est, citius dic. 104. Dixit quidam senex: Si ascenderit in corde fratris sedentis in cella verbum, et revolvens frater verbum in animo, non potuerit ad mensuram verbi pertingere, neque tractus fuerit a Deo, assistunt ei daemones, et ostendunt ei de verbo illo quod ipsi volunt. 105. Dicebant quidam senum: Quando congregabamur initio ad invicem, et loquebamur aliquid quod utile esset animabus nostris, efficiebamus seorsum et seorsum, et ascendebamus in coelum; nunc autem congregamur, et in obtrectationibus occupamur, et unus alterum trahimus in profundum 106. Dixit alter quidam Patrum: Si quidem interior homo noster sobrie agit, potest etiam exteriorem custodire; si vero non est ita, qua possumus virtute custodiamus linguam. 107. Item qui supra dixit: Opus spirituale necessarium est, quia in hoc venimus. Magnus enim labor est ore dicere quod non fit opere corporali. 108. Alter quidam Patrum dixit: Quia omnino oportet hominem habere intra cellam opus, quod laboret; si autem in opere Dei occupatur, venit ad eum diabolus die inter diem, sed non invenit locum in quo maneat. Si autem rursus dominando ei inimicus in captivitatem redegerit eum, venit iterum spiritus Dei frequenter; sed si nos ei non facimus locum propter malitiam nostram, discedit. 109. Descenderunt aliquando monachi de Aegypto in Scythi, ut viderent seniores loci illius. Et cum vidissent eos extenuatos fame, de nimia abstinentia impatienter comedere, scandalizati sunt in eis. Hoc autem presbyter agnoscens, voluit sanare eos, et ita dimittere, et praedicavit in ecclesia plebi, dicens: Jejunate et extendite abstinentiam vestram, frames. Volebant autem Aegyptii, qui illic venerant, discedere, et retinuit eos. Cum autem jejunassent primo aporiati sunt, fecerat enim eos biduo jejunare continuio. In Scythi autem habitantes jejunaverunt hebdomadam; et facto Sabbato, sederunt manducare Aegyptii cum senibus.
Turbantibus autem se ad manducandum Aegyptiis, unus de senibus tenuit manus eorum, dicens: Cum disciplina manducate, quomodo monachi. Unus autem ex Aegyptiis repulit manus ejus, dicens: Dimitte me quia morior, tota hebdomada nihil coctum comedi. Et dixit ei senex: Si vos biduo intervallo manducantes ita defecistis, quare in fratribus scandalizati estis, qui semper hebdomadas 608 eo ordine levando abstinentiam servant. Illi autem poenitentiam coram eis egerunt, et aedificati in abstinentia eorum abierunt cum gaudio. 110. Frater quidam renuntians saeculo, et accipiens habitum monachi, statim reclusit se, dicens: Solitarius volo esse. Audientes autem vicini seniores, venerunt et ejecerunt eum, et fecerunt circuire cellas fratrum, et poenitentiam coram singulis agere, et dicere: Ignoscite mihi, quia non sum solitarius sed adhuc initium monachi nuper assumpsi. 111. Dixerunt quidam senes: Si videris juvenen voluntate sua ascendentem in coelum, tene pedem ejus, et projice eum in terram, quia non ita expedit ei. 112. Frater dixit cuidam seni magno: Abba, volebam invenire senem aliquem juxta voluntatem meam, et morari cum ipso. Et dixit ei senex: Bene quaeris, domine meus. Ille autem affirmabat hujusmodi esse desiderium suum, non intelligens quod locutus est senex ille. Sed cum videret eum senex aestimantem quod bene sentiret, dixit ei: Ergo si invenis senem secundum voluntatem tuam, vis manere cum eo? Et ille dixit: Etiam omnino hoc volo, si invenero secundum voluntatem tuam. Dixit ergo ei senex: Non ut tu sequaris voluntatem senis illius sed ut ille tuam voluntatem sequatur, et ita in eo repauses. Sensit autem frater ille quod dicebat, et surgens prostravit se ad poenitentiam, dicens: Ignosce mihi, quia valde gloriabar, aestimans me bene dicere, cum nihil tenerem boni. 113. Duo fratres carnales renuntiaverunt saeculo, quorum unus, qui aetate minor erat, primus coeperat conversari; et cum venisset apud eos quidam Patrum, et applicuisset apud eos, posuerunt pelvim. Et venit qui minor erat aetate ut lavaret pedes seni, senex autem tenens manum ejus removit eum, et eum qui major aetate fuerat, fecit implere opus, quod primi in monasterio facere consueverant. Dixerunt autem ei astantes fratres: Abba, ille minor in conversatione primus est. Respondit eis senex: Et tollo primatum minoris, et trado ei qui aetate praecedit. 114. Dixit quidam senex: Prophetae conscripserunt libros; patres autem nostri venerunt post eos, et operati sunt in eis plurima, et iterum successores illorum commendaverunt eos memoriae. Venit autem generatio haec quae nunc est, et scripsit ea in chartis atque membranis, et reposuit in fenestris otiosa. 115. Dicebat senex: Quia cucullum, quo utimur signum est innocentiae; superhumerale quo humeros et cervicem alligamus, signum est crucis; zona vero qua cingimur, signum est fortitudinis. Conversemur ergo juxta id quod habitus noster significat, quia omnia cum desiderio facientes, nunquam deficiemus. LIBELLUS UNDECIMUS. De eo quod oporteat sobrie vivere. 1. Frater interrogavit abbatem Arsenium, ut audiret ab eo sermonem. Dixit autem ei senex: Quantacunque tibi virtus est, conare ut interius opus tuum secundum Deum sit, et vincat exterioris hominis passiones. Dixit iterum: Si quaerimus Deum, apparebit nobis; et si tenemus eum, manebit apud nos.
2. Dixit abbas Agathon: Non debet monachus permittere conscientiae suae ut accuset eum in quacunque re (Ruff., l. III, num. 161). Quando autem moriturus erat memoratus abbas Agatho, tres dies mansit immobilis, apertos oculos tenens. Pulsaverunt autem eum fratres, dicentes: Abba, ubi es? Et ille respondit: In conspectu divini judicii assisto. Dicunt ei: Et tu times? Et ille dixit: Interim laboravi virtute qua potui, in custodiendis mandatis Dei; sed homo sum, et nescio utrum placuerint opera mea coram Deo. Dicunt ei fratres: Et non confidis de operibus tuis, quia secundum Deum sint? Et dixit senex: Non praesumo, nisi venero ante Deum; aliter enim sunt judicia Dei, aliter hominum. Cum autem vellent eum adhuc interrogare alium sermonem, dicit eis: Ostendite charitatem, et nolite mecum loqui, quia occupatus sum. Quo dicto, statim emisit spiritum cum gaudio. Videbant enim eum colligentem spiritum, quemadmodum si quis salutat amicos suos dilectos. Habuit autem custodiam magnam in omnibus, et dicebat: Quia sine custodia ad nullam virtutem ascendit homo. 3. Dicebant de abbate Ammoys, quia quando ibat ad ecclesiam, non permittebat discipulum suum juxta se ambulare, sed de longe sequi; sed et si approximasset se ad eum, ut interrogaret eum de quacunque re, mox dicebat ei, et statim repellebat eum retro, dicens: Ne forte cum loquimur aliquid de utilitate animae, incurrat etiam sermo qui non pertinet ad rem, propterea non te permitto morari juxta me. 4. Dicebat abbas Ammoys abbati Arsenio in initio: Quomodo me vides modo? Et ille dixit: Sicut angelum, Pater. Et 609 iterum dixit ei postea: Nunc quomodo me vides? Et ille dixit: Quomodo Satanam, etenim vel si bonum sermonem loquaris, velut gladius mihi est. 5. Dixit abbas Allois: Nisi dixerit homo in corde suo, Ego solus et Deus sumus in hoc mundo, requiem non habebit (Append. Matt., n. 71). 6. Dixit iterum: Quia si vult homo, in una die usque ad vesperam pervenit ad mensuram divinitatis. 7. Abbas Besarion moriens dicebat: Debet monachus totus oculus esse, sicut Cherubim et Seraphim.
8. Iter agebant aliquando simul abbas Daniel et abbas Ammoys; dixit autem abbas Ammoys: Putas aliquando et nos sedebimus in cella, Pater? Dixit ei abbas Daniel: Quis enim aufert a nobis Deum? nam et foris Deus est modo, et iterum in cella Deus est. 9. Dixit abbas Evagrius: Magnum est quidem, sine impedimento orare; majus est, psallere sine impedimento. 10. Idem dixit: Memor esto semper exitus tui, et non obliviscaris aeterni judicii, et non erit delictum in anima tua. 11. Dixit abbas Theodorus de Ennato: Quia si nobis imputat Deus negligentias temporis quo oramus, et captivitates quas patimur dum psallimus, non possumus salvi fieri. 12. Dixit abbas Theonas: Quia impeditur mens nostra et revocatur a contemplatione Dei, propterea captivi ducimur in carnalibus passionibus. 13. Venerunt aliquando quidam fratrum tentare Joannem Brevem, quia non dimittebat mentem suam diffundi in cogitationibus saeculi, neque loquebatur causam hujus mundi, et dicunt ei: Gratias agimus Deo, quia multum pluit isto anno, et rigatae competenter arbores palmarum bene incipiunt producere ramos, et invenient unde laborent fratres, qui solent in manuum suarum operibus occupari. Dicit ergo eis abbas Joannes: Sic est quando Spiritus sanctus descendit in corda sanctorum: virescunt quodammodo et innovantur, et proferunt folia in timore Dei. 14. Dicebant iterum de abbate Joanne, quia fecerit aliquando plectas ad duas sportas, et expenderit eas in una sporta, et non intellexit donec jungeret parieti. Erat enim mens ejus occupata in contemplatione Dei. 15. Senex quidam erat in Scythi, habens quidem tolerantiam corporalem, sed non valde scrupulosus erat in retinendis quae audierat. Abiit ergo iste ad abbatem Joannem Brevem, ut interrogaret eum de oblivione; et audiens ab eo sermonem, rediit in cellam suam, et oblitus est quod dixit abbas Joannes. Iterum abiit et interrogavit eum; audiens autem ab eo, similiter reversus est: mox autem ut pervenit ad cellam suam, oblitus est quod audivit, atque ita multoties vadens atque revertens, dominabatur ei oblivio.
Post haec vero rursus occurrens seni, dixit: Nosti, abba, quia oblitus sum rursus quod dixisti mihi? sed ne tibi molestus essem, ideo non veni. Dixit ei abbas Joannes: Vade, incende lucernam. Et incendit. Et dixit ei: Affer alias lucernas, et incende ex ea. Et fecit sic. Et dixit abbas Joannes seni: Ne aliquid laesa est lucerna, quia ex ea alias incendisti? Et dixit: Non. Ita nec Joannes laeditur, si tota Scythia veniat ad me, nec impedit me a charitate Dei; quando igitur vis, veni nihil haesitans. Et ita per patientiam utrorumque, abstulit Deus oblivionem a sene; hoc enim erat opus habitantium in Scythi, ut animarent eos qui impugnabantur a quacunque passione, et extorquebant sibi laborem, unde invicem lucrarentur bono. 16. Interrogavit frater abbatem Joannem, dicens: Quid facio, quia frequenter venit quidam frater, ut tollat me secum ad opus quod laborat, et ego miser sum infirmus, et deficio in tali re; quid ergo de mandato Dei faciam? Respondens senex dixit ei: Caleph filius Jephone dixit Jesu filio Nave: (Josue IV): Quadraginta annorum eram quando misit me Moyses servus Domini tecum ad terram istam; et nunc octoginta annorum sum; et quemadmodum tunc eram fortis, ita et nunc valeo intrare et exire ad bellum. Itaque et tu, si potes, ut sicut ingrederis, ita egrediaris, vade; si autem non potes id facere, sede in cella tua plorans peccata tua. Et si invenerint te lugentem, non te compellent exire. 17. Dixit abbas Isidorus, qui erat presbyter in Scythi: Ego quando eram juvenis et sedebam in cella mea, non habebam numerum psalmorum quos dicebam in ministerio Dei: nox enim mihi et dies in hoc expendebatur. 18. Narravit abbas Cassianus de quodam sene in eremo sedente quia rogaverit Deum ut donaret ei ne dormitaret aliquando, cum spirituales res faceret; si autem detractionis aut odii verba essent, statim in somno corrueret, ut non hujusmodi venenum aures ejus exciperent. Hic dicebat diabolum studiosum esse ut moveret homines in verba otiosa, impugnatorem etiam totius doctrinae spiritualis.
Ad quam rem hoc utebatur exemplo: Loquente me aliquando de utilitate animarum ad quosdam fratres, in tantum somno profundo occupati sunt, ut nec palpebras oculorum movere possent: ego autem volens ostendere opus daemoniacum esse, otiosarum rerum verba introduxi; ad quod illi gaudentes, statim somno reluctati sunt. Ego autem ingemiscens dixi: Usque nunc 610 de coelestibus rebus loquebamur, et omnium vestrum oculi somno gravissimo tenebantur; quando autem sermo otiosus inventus est, omnes prompti audire coepistis. Propter quod rogo, charissimi fratres, cognoscentes maligni daemonis opus esse, attendite vobismetipsis, custodientes vos a somno quando aliquid spirituale vel facitis vel auditis. 19. Abiit aliquando abbas Pastor cum esset juvenis ad quemdam senem, ut interrogaret eum tres sermones: Cum autem pervenisset ad senem, oblitus est unum ex tribus sermonibus, et reversus est ad cellam suam. Et cum tetendisset manum, ut teneret clavem, recordatus est sermonis illius quem ante fuerat oblitus; et sustulit manum a clavi, et reversus est ad senem; senex autem dixit ei: Accelerasti venire, frater. Et ille narravit ei quia eum tetendissem manum tenere clavem, recordatus sum sermonis quem quaerebam, et non aperui cellam, sed mox ad te sum reversus. Erat autem longitudo viae multa nimis. Dicebat autem ei senex: Vere gregum Pastor; nominabitur enim nomen tuum in tota terra Aegypti. 20. Venit abbas Ammon ad abbatem Pastorem, et dicit ei: Si vado ad cellam vicini, aut si ille ad me venerit pro aliqua re, veremur invicem, ne incurrat aliqua incompetens fabula, et aliena a proposito monachi. Et dixit ei senex: Bene facis; necessariam enim habet juventus custodiam. Dicit ei abbas Ammon: Senes ergo quid faciebant? Et dixit ei: Jam senes proficientes, atque firmati, non habebant in se aliud quid aut peregrinum in ore suo, ut id loquerentur. Et ille dixit: Si ergo fit necessitas cum vicino loquendi, videtur tibi ut de Scripturis cum eo loquar, aut de verbis et sententiis seniorum? Et dicit ei senex: Si non potes tacere, bonum est magis ut de verbis seniorum loquaris, quam de Scripturis.
Periculum est enim non parvum. 21. Interrogatus est abbas Pastor de inquinamentis, et respondit: Quia si stabilimus activam vitam nostram timore Dei et sobrietate, non invenimus in nobis inquinamenta. 22. Dicebant de abbate Pastore, quia cum exiturus erat ad opus Dei faciendum, sedebat primus eorum discernens cogitationes suas jugiter una hora, et sic egrediebatur. 23. Dixit abbas Pastor, quia interrogavit quidam abbatem Paysionem, dicens: Quid facio animae meae, quia insensibilis facta est, et non timet Deum? Et dixit ei: Vade, et jungere homini timenti Deum; et cum illi inhaeseris, doceberis et tu timere Deum. 24. Dixit iterum: Quia principium et finis timor Domini; sic enim scriptum est: Initium sapientiae timor Domini (Psal. CX). Et iterum, quando Abraham perfecit altare dixit ei Dominus: Nunc scio quoniam timeas Deum (Gen. II). 25. Dixit iterum: Discede ab omni homine qui in collocutione incessanter contentiosus est. 26. Dixit iterum (Append. Mart., n. 25); interrogavi aliquando abbatem Petrum, discipulum abbatis Lot, dicens: Quando sum in cella, in pace est anima mea; cum autem venerit frater aliquis ad me, et retulerit mihi verba eorum quae foris sunt, turbatur anima mea. Et dixit mihi abbas Petrus, quia dicebat abbas Lot: Clavis tua aperuit ostium meum. Et ego dixi ei: Quod est verbum hoc? Et dixit: Si quis venit ad te, et interrogas eum. Quomodo habes, unde venis, qualiter agitur circa illos vel illos fratres, susceperunt te an non? tunc aperis januam oris fratri tuo, et audis quae non vis. Et ego dixi ei: Ita est. Sed quid faciat homo, cum venerit frater ad eum? Et dixit ei senex: In luctu omnino doctrina est: ubi autem luctus non est, impossible est custodire mentem. Et dixit ei: Quando in cella sum, mecum est luctus: cum autem aliquis ad me venerit, aut cum egredior de cella, non invenio luctum. Et dixit ei senex: Necdum tibi subjectus est, sed velut ad usum pro tempore adhibetur. Et dixit ei: Quis est hic sermo? Et dixit mihi: Si laborat homo pro re aliqua secundum virtutem, quacunque hora quaesierit eam ad utilitatem suam, invenit eam.
27. Frater interrogavit abbatem Sisoi, dicens: Desidero custodire cor meum. Dicit ei senex: Et quomodo possumus custodire cor nostrum, si lingua nostra januam apertam habuerit? 28. Sedente aliquando abbate Silvano in monte Sina, discipulus ejus volens abire ad quoddam ministerium suum, dixit seni: Dimitte aquam, et riga hortum. Ille autem exiens ad dimittendam aquam tegebat faciem suam de cucullo suo, tantum ad pedes suos intendens. Contigit autem ut ipsa hora quidam superveniret ad eum, et videns eum a longe, consideravit quid fecisset. Et cum pervenisset ad eum, dixit ei: Dic mihi, abba, ut quid tegebas de cucullo faciem tuam, et sic adaquabas hortum? Et dixit ei senex: Ne viderent oculi mei arbores, 611 et occuparetur mens mea ab opere suo in consideratione earum. 29. Interrogavit abbas Moyses abbatem Silvanum, dicens: Potest homo per omnem diem initium facere conversationis? Respondit ei abbas Silvanus: Si est homo operarius, potest per idem et per horam inchoare initium conversationis suae (Ruff., l. III, n. 175). 30. Interrogaverunt quidam aliquando abbatem Silvanum, dicentes: In quali conversatione operatus es, ut acciperes prudentiam istam? Et ille respondens, dixit: Nunquam permisi in corde meo cogitationem morari, quae exacerbabat. 31. Dixit abbas Serapion: Quia sicut milites imperatoris cum ante ipsum stant, non debent dextera aut sinistra respicere; ita et monachus cum stat in conspectu Dei, et intentus est omni hora in timore ejus, nihil est quod eum de adversarii malis terrere possit. 32. Dixit sancta Syncletica: Sobrie vivamus, quia per sensus corporis nostri, vel si non velimus, fures ingrediuntur; quomodo enim potest non fuscari domus, si fumus exterius ascendens fenestras apertas invenerit? 33. Dixit iterum quae supra: Oportet nos adversum daemones undique armatos existere, quoniam et exterius ingrediuntur, et de intro moventur, siquidem et anima nostra id patitur. Sicut enim navis, quae aliquando exterius fluctuum mole opprimitur, aliquando vero interius crescente sentina demergitur; sic et nos aliquando operum exterius commissorum iniquitate damnamur, aliquando vero interius nequitia cogitationum addicimur; et ideo oportet non solum exterius spirituum immundorum impetus observare, verum etiam interiorum cogitationum immunditiam exhaurire.
34. dixit iterum: Non habemus in hoc saeculo securitatem; etenim Apostolo dicente, Qui stat, videat ne cadat (I Cor. X); in incerto siquidem navigamus; quia sicut Psalmista dicit: Velut mare est vita nostra (Psal. CIII). Sed tamen sunt loca in mari, quaedam vero periculis plena, quaedam autem et tranquilla; nos enim in tranquilla parte maris navigare videmur, saeculares vero homines in locis periculosis (Ruff., l. III, n. 123). Et iterum nos in die navigamus, sole justitiae nobis praebente ducatum, illi autem in nocte ignorantiae deportantur. Sed tamen plerumque contingit ut saeculares illi in tempestate et in obscuro navigantes, pro metu periculi ad Deum clamando et vigilando salvent navim suam, nos autem in tranquillitate neglectu ipso demergimur, dum gubernacula justitiae derelinquimus. 35. Dixit abbas Hyperichius: Cogitatio tua semper sit in regno coelorum, et cito in haereditatem accipies illud. 36. Dixit iterum: Vita monachi juxta imitationem angelorum fiat, comburens atque consumens peccata. 37. Dixit abbas Orsisius: Puto, quia nisi homo custodierit cor suum, omnia quae audit et videt obliviscetur et negliget. Denique sic inimicus inveniens in eo locum, supplantat eum; sicut enim lucerna oleo et lychino praeparata lucet, si autem per negligentiam non acceperit oleum, paulatim exstinguitur, atque ita invalescunt tenebrae adversus eam; sed et mus veniens ad eam, volensque myxum ejus comedere priusquam perfecte exstinguatur, non potest propter calorem ignis; si autem viderit quod nec lumen habet, nec calorem jam retinet ignis, tunc volens trahere myxum ejus, dejicit etiam ipsam lucernam in terram: quae si testea fuerit, minutatur; si aerea, a domino suo reparatur. Ita etiam si neglexerit anima, paulatim recedit ab ea Spiritus sanctus, donec perfecte exstinguatur calor ejus; atque ita inimicus consumit et devorat propositum animae illius, sed et corpus nequitiae exterminat. Si autem quis per affectum quem habet in Deo, bonus fuerit, simpliciter autem ad negligentiam raptus fuerit, Deus, qui misericors est, excitat in eo mentem suam, et memoriam poenarum, quae in futuro saeculo peccatoribus praeparantur, et curat ut sobrius sit, et custodiat se de caetero cum magna cautela, usque ad tempus visitationis suae.
38. Venit quidam senex ad alium senem; et cum loquerentur, unus ex eis dicit: Ego mortuus sum huic saeculo (Ruff., l. II, n. 116; Pasch., c. 12, n. 5). Alter vero dixit ei: Ne confidas in temetipso, donec exeas de corpore isto; nam si dicis de te quia mortuus es, Satanas autem mortuus non est. 39. Dixit quidam senex: Debet monachus quotidie mane, et sero cogitare in semetipso, quid fecit eorum quae vult Deus, et quae non fecit. Et ita tractantem omnem vitam suam poenitentiam agendo monachum esse oportet; sic enim abbas Arsenius vixit. 40. Dixit senex: Quia si quis aurum vel argentum perdidit, potest reinvenire pro eo quod perdidit. 41. Dixit senex: Sicut miles et venator proficiscentes ad propositum sibi laborem, non cogitant utrum vulneretur aliquis, an illaesus maneat alter; sed unusquisque pro se solo certat: ita oportet et monachum esse. 612 42. Dixit senex: Sicut nemo potest laedere eum qui ad lalus imperatoris est, ita neque Satanas potest aliquid nos nocere, si anima nostra inhaeserit Deo: scriptum est enim: Appropinquate mihi et appropinquabo vobis (Zach., I); sed quia frequenter extollimur, facile rapit inimicus miseram animam nostram in ignominia passionis. 43. Frater dixit cuidam seni: Nihil pugnae video in corde meo. Et dixit ei senex: Tu sic es velut quadrigemina porta, ut quicunque voluerit intret unde voluerit in te, et unde voluerit exeat, et tu non intelligis quae aguntur. Nam si haberes januam et clauderes eam, nec permitteres intrare per eam cogitationes malas, tunc videres stantes foris, et pugnantes adversum te. 44. Dicebant de quodam sene quia quando ei cogitationes suae dicebant: Dimitte hodie, jam crastino poenitebis; contradicebat eis ille dicens: Non, sed hodie poenitentiam ago; crastino autem fiat voluntas Domini (Ruff., l. III, n. 165). 45. Dixit senex: Nisi exterior noster homo se sobrie gesserit, impossibile est custodire interiorem. 46. Dicebat senex: Quia tres virtutes Satanae, quae praecedunt universa peccata: prima oblivionis, secunda negligentiae, tertia concupiscentiae.
Etenim si oblivio venerit, generat negligentiam; de negligentia vero concupiscentia nascitur; de concupiscentia vero corruit homo. Si enim ita est sobria mens, ut oblivionem respuat, ad negligentiam non venit; et si non neglexerit concupiscentiam non recipit; si vero concupiscentiam non recipit, nunquam cadet opitulante Christi gratia. 47. Dixit quidam senex: Taciturnitati operam da, et nihil vanum cogites, et intende meditationi tuae sive quiescens vel surgens cum timore Dei. Et haec faciens, malignorum impetus non timebis. 48. Dixit senex cuidam fratri: Diabolus est inimicus, et tu domus. Inimicus ergo non cessat jactare super te quidquid sordidum invenerit, effundens in te universas immunditias. Tuum est autem, non negligere ut projicias foris quae ille jactaverit: nam si neglexeris, replebitur tibi domus sordibus, et nequaquam valebis intrare in eam, sed ab initio, quae ille jactaverit, tu ejice paulatim, et manebit domus tua munda per gratiam Christi. 49. Dixit quidam senum: Quando cooperiuntur oculi animalis, tunc circuit ad molendinum: sin autem discoopertos habuerit oculos, non ambulat in circuitu molae; sic enim et diabolus, si occurrerit cooperire oculos hominis, in omne peccatum humiliat eum; quod si non fuerint clausi oculi ejus, facilius potest effugere ab eo. 50. Dicebant senes: Quia in monte abbatis Antonii sedebant septem monachi tempore dactylorum, et unus ex eis abigebat ab eis volucres: erat autem ibi senex, qui in die qua eum dactylos custodire contingebat, clamabat, dicens: Discedite ab intro, malae cogitationes, et de foris aves. 51. Frater quidam in cellis infundebat palmulas suas; et cum sedisset facere plectas, dicit ei cogitatio sua, ut iret ad quemdam senem visitare eum. Et iterum cogitans in semetipso, dicebat: Post paucos dies vadam. Et rursum dicebat ei cogitatus suus: Si inter haec moriatur, quid facies? Sed vadam modo ut loquar ei, propter aestivum tempus. Et iterum dixit intra se: Sed non est modo tempus. Iterum autem cogitavit, dicens: Sed cum incideris scirpum ad mattas fit tempus.
Et rursum dixit: Extendo palmulas istas et tunc vado. Rursus dixit in semetipso: Sed hodie bonum aerem facit. Et surgens reliquit palmas infusas, et tollens melotem suam, ibat. Erat autem senex quidam vicinus ei, vir praevidens; qui cum vidisset cum impetu ambulantem clamavit, dicens: Captive, captive, ubi curris? veni huc ad me. Qui cum venisset, dixit ei senex: Revertere in cellam tuam. Ille autem frater narravit ei fluctus quos pertulerat in cogitationibus suis, et ita reversus est ad cellam suam. Et cum ingressus fuisset in eam, prostravit se, et poenitentiam egit. Hoc autem facto, voce magna subito daemones clamaverunt, dicentes: Vicisti nos, monache, vicisti nos. Et facta est matta ejus supra quam jacebat, velut ab igne ustulata; daemones autem velut fumus exterminati sunt, sicque frater ille didicit versutias eorum. 52. Dicebant de quodam sene quia moriebatur in Scythi, et circumdederunt fratres lectum ejus, et vestierunt eum, et coeperunt flere; ille autem aperuit oculos suos et risit, et adjecit iterum ridere (Ruff., l. III, n. 159). Hoc autem factum est tertio. Quod cum viderent fratres, rogaverunt eum, dicentes: Dic nobis, abba, quare nobis flentibus tu rides? Et dixit eis: Primo risi, quia vos timetis mortem; secundo risi, quia non estis parati; tertio autem risi, quia ex labore ad requiem vado, et vos ploratis. Hoc cum dixisset, statim utpote moriens clausit oculos. 53. Venit aliquando frater manens in cella ad unum de Patribus, et dixit ei, quia a cogitatione sua affligeretur. Et dixit ei senex: 613 Tu projecisti in terra ferramentum magnum, quod est timor Dei, et accepisti in manu tenere arundineam virgam, hoc est cogitationes malas. Accipe ergo magis tibi ignem, qui est timor Dei. Et quando approximabit tibi cogitatio mala, velut calamus igne timoris Dei comburetur, neque enim praevalet malitia adversus eos qui habent timorem Dei. 54. Dixit quidam Patrum: Nisi prius odio habueris, non potes diligere. Nisi ergo oderis peccatum, non facies justitiam, sicut scriptum est: Declina a malo, et fac bonum (Psal.
XXXVI). Verumtamen in omnibus his propositum animi ubique requiritur. Adam enim in paradiso consistens, praevaricatus est mandatum Dei: Job autem in stercore sedens, custodivit. Unde constat quia propositum bonum quaerit Deus ab homine, ut semper teneat eum. LIBELLUS DUODECIMUS. De eo quoa sine intermissione et sobrie debet orori. 1. Dicebant de abbate Arsenio, quia vespere Sabbati lucescente Dominica, relinquebat post se solem, et extendebat manus suas ad coelum orans, donec mane die Dominico illustraret ascendens sol faciem ejus, et sic residebat (Ruff., l. III, num. 21). 2. Interrogaverunt fratres abbatem Agathonem, dicentes: Pater, quae virtus in conversatione plus habet laboris? Et dixit eis: Ignoscite mihi, quia puto non esse alium laborem talem, qualem orare Deum; dum enim voluerit homo orare Deum suum, semper inimici daemones festinant interrumpere orationem ejus, scientes quia ex nulla re impediuntur, nisi per orationem fusam ad Deum. Siquidem omnem alium laborem, quem homo in religiosa conversatione positus assumpserit, quamvis instanter et toleranter agat, habet tamen et possidet aliquam requiem: oratio autem usque ad ultimam exhalationem opus est, ut habeat laborem magni certaminis. 3. Narravit abbas Dulas, qui fuit discipulus abbatis Besarionis, dicens: Veni aliquando in cellam abbatis mei, et inveni eum stantem ad orationem: et manus ejus erant extensae in coelum. Permansit autem hoc faciens jugiter per quatuordecim dies. Et post haec vocavit me, et dixit: Sequere me. Et exeuntes perreximus in eremo; cum sitirem dixi ei: Abba, sitio. Ille autem melotem tollens discessit a me, quantum jactus est lapidis, et facta oratione attulit eam plenam aqua. Et abivimus in civitatem Lyco, et venimus ad abbatem Joannem; et salutantes eum, fecimus orationem. Deinde sedentes coeperunt loqui de visione quam viderant. Dixit abbas Besarion: Quia exivit praeceptum a Domino ut destruantur templa. Et factum est sic; et destructa sunt. 4. Dixit abbas Evagrius: Si deficis animo, ora.
Ora autem cum timore, et tremore, et labore, sobrie et vigilanter. Ita oportet orare, maxime propter malignos et ad nequitias vacantes invisibiles inimicos nostros, qui nos in hoc praecipue impedire nituntur. 5. Dixit iterum: Quando cogitatio contraria in corde venerit, noli alia pro aliis per orationem quaerere, sed adversus eum qui te impugnat, gladium lacrymarum exacue. 6. Mandatum est sanctae memoriae Epiphanio episcopo Cyprio, ab abbate monasterii sui, quod habuit in Palaestina: Quia orationibus tuis non negleximus regulam, sed cum sollicitudine tertiam, sextam, nonam atque vesperam celebramus. Ille autem reprebendens eum, mandavit ei: Constat vos vacare ab oratione caeteris horis; eum autem qui verus est monachus, oportet sine intermissione orare, aut certe psallere in corde suo. 7. Dixit abbas Isaias: Quia presbyter Pelusii cum faceret agapem, et fratres in ecclesia comederent et loquerentur sibi ad invicem, increpans eos dixit: Tacete, fratres; ego enim scio unum fratrem manducantem vobiscum, et oratio ejus ascendit in conspectu Dei velut ignis. 8. Venit abbas Lot ad abbatem Joseph, et dixit ei: Abba, secundum virtutem meam facio modicam regulam, et parvum jejunium, et orationem, et meditationem, et quietem, et secundum virtutem meam studeo purgare cogitationes meas; quid ergo debeo de caetero facere? Surgens ergo senex, expandit manus suas in coelum, et facti sunt digiti ejus velut decem lampades ignis, et dixit ei: Si vis, efficiere totus sicut ignis. 9. Venerunt aliquando ad abbatem Lucium in Ennato monachi quidam, qui dicebantur Euchitae , hoc est orantes; et interrogavit eos senex, dicens: Quod est opus manuum vestrarum (Ruff., l. II, n. 212)? Et illi dixerunt: Nos non contingimus aliquod opus manuum, sed sicut dicit Apostolus (I Thess. V), sine intermissione oramus. Dicit eis senex: Et non manducatis? Illi autem dixerunt: Etiam manducamus. Et dicit eis senex; Quando ergo comeditis, quis pro vobis orat? Et iterum interrogavit eos, dicens: Non dormitis? 614 Et illi dixerunt: Dormimus.
Et dixit senex: Et cum dormitis, quis pro vobis orat? Et non invenerunt quid ad haec responderent ei. Et dixit eis: Ignoscite mihi, fratres, quia ecce non facitis sicut dixistis: ego autem ostendam vobis, quia operans manibus meis, sine intermissione oro. Sedeo enim juvante Deo, infundens mihi paucas palmulas, et facio ex eis plectam, et dico: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam, et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam (Psal. L). Et dixit eis: Oratio est, an non? Et dixerunt ei: Etiam. Et ille dixit: Quando permansero tota die laborans et orans corde vel ore, facio plus minus sedecim nummos, et pono ex eis ad ostium duos, et residuos manduco. Qui acceperit illos duos denarios, orat pro me tempore quo ego manduco vel dormio; atque ita per gratiam Dei impletur a me quod scriptum est: Sine intermissione orate (I Thess. V). 10. Interrogaverunt quidam abbatem Macarium, dicentes: Quomodo debemus orare (Ruff., l. III, n. 207)? Et dixit ei senex: Non opus est multum loqui in oratione, sed extendere manus frequenter, et dicere: Domine, sicut vis et scis, miserere mei. Si autem instat bellum in animo, dicere: Adjuva me. Et quia ipse scit quae expediant, facit misericordiam nobiscum. 11. Dicebant de abbate Sisoi, quia nisi cito deponeret manus suas quando stabat ad orationem, rapiebatur mens ejus in superioribus. Si ergo contingebat cum eo aliquem fratrem orare, festinabat cito deponere, ne raperetur mens ejus et moraretur. 12. Dicebat aliquis senex: Quia assidua oratio cito corrigit mentem. 13. Dicebat quidam Patrum: Quia sicut impossibile est ut videat quis in aqua turbida faciem suam, sic et anima, nisi purgata fuerit a cogitationibus alienis, contemplative non potest orare Deum. 14. Venit quidam senex aliquando in monte Sina; et cum exiret inde, occurrit ei frater in via, et ingemiscens dicebat seni illi: Affligimur, abba, propter siccitatem, quia nobis non pluit. Et dixit ei senex: Quare non oratis et rogatis Deum? Et ille dixit: Et orationem facimus, et deprecamur assidue Deum, et non pluit.