Contre les nations (Adversus nationes) (page 11)
ARNOBII ADVERSVS NATIONES LIBER VII (suite)
4.1. Numquid, si forte hoc non est, voluptatis alicuius animi que ut dicitur causa caeduntur diis hostiae et succensis adiciuntur altaribus? 2. Et quisquam est hominum qui deos sibi persuadeat voluptatum diffusione mollescere, gestire in libidinis gaudium et velut animal | f. 136 | vile blandis sensibus affici et dulcedinis labilis volucri titillatione mulceri? 3. Quod enim voluptate dissolvitur, id contraria necesse est tristitia contrahatur, nec immune existere ab anxietate maeroris quod laetitia trepidat et levitatibus extollitur gaudiorum. 4. Utroque autem affectu debent esse dii liberi, si eos esse perpetuos et mortalium volumus fragilitate privatos. 5. Quid quod omnis voluptas quasi quaedam est adulatio corporis notisque illis sensibus adsumitur quinque: quam si superi sentiunt, et eorum necesse est sint participes corporum, per quae via est sensibus et accipiendis voluptatibus ianua. 6. Postremo quod gaudium est innoxiorum animantium mactatione laetari, miserabilis saepe exaudire mugitus, rivos sanguinis cernere, animas cum cruore fugientes patefactisque secretis provolvier intestina cum stercore et ex residuo spiritu exultantia adhuc corda tremibundis que palpitantes in visceribus venas? 7. Semiferi nos homines, quinimmo, apertius ut pronuntiemus quod est verius atque aptius dictu, feri, quos infelix necessitas et malus usus edocuit cibos ea his carpere, miseratione interdum commovemur illorum, arguimus nos ipsi penitusque re visa atque inspecta damnamus, quod humanitatis iure deposito naturalis initii consortia ruperimus. 8. Deos aliquis credet pios beneficos mites caede pecorum delectari diffundique laetitia, si quando sub his concidunt et spiritum miserabiliter ponunt? Et voluptatis ergo ut cernimus nulla est in sacrificiis causa nec cur fiant ratio est, quoniam nec est ulla, ac si forte est aliqua, in deos eam cadere nulla | f. 136b | posse ratione monstratum est.
5.1. Sequitur ut illam quoque inspiciamus partem, quam iactari audimus vulgo et populari in persuasione versari: sacrificia superis ea fieri diis causa, ut iras atque animos ponant reddanturque mites et placidi fervidorum pectorum indignatione sedata. 2. At si definitionem teneamus illam, quam pertinaciter meminisse convenit nos semper, universos animorum adfectus ignotos diis esse, consectaneum est credere numquam deos irasci, quinimmo nullum adfectum magis esse ab his longe quam qui feris et beluis proximus turbat tempestatibus patientes et ad periculum interitionis inducit. 3. Quicquid enim vexatur rei alicuius e motu, passibile esse constat et fragile: quod passioni fragilitatique subiectum est, id necesse est esse mortale: ira autem vexat et patientes se solvit: ergo esse mortale dicendum est quod passionibus subiectum est irae. 4. Atquin deos scimus esse oportere perpetuos et naturam inmortalitatis tenere: quod si constat et liquidum est, ira ab his longe et ab eorum condicione disiuncta est. Nullis ergo rationibus convenit id in superis velle placare quod posse non videas in eorum beatitudinem convenire.
6.1. Sed concedamus, ut vultis, perturbationem huiusmodi familiarem diis esse placandique eius causa res divinas fieri et sacrorum sollemnia celebrari: quando ergo conveniat adhiberi haec munia vel in tempore quo dari? 2. Antequam sunt irati et perciti an cum fuerint moti ipsisque in indignationibus constituti? Si ne sumant animos, occurrendum est his ante, feras nobis proponitis, non deos, | f. 137 | quibus, ne saeviant concitatae et cavearum discutiant claustra, obiectari moris est escas in quas rabide saeviant et cupidinem vexationis inclinent. 3. Sin autem iam fervidis atque indignatione flagrantibus satisfactio ista sacrificiorum oggeritur, non inquiro, non exigo, an illa laeta et sublimis magnanimitas numinum homunculorum offensione moveatur habeatque pro vulnere, si quid animal caecum atque in nubibus semper ignorationis incedens dissignaverit, dixerit quo illorum minueretur auctoritas.
7.1. Sed neque illud dici aut audire deposco, quas irarum in homines habeant dii causas, ut sacrificiis debeant contracta offensione mulceri: numquid aliquas leges sanxere aliquando mortalibus constitutum que est ab his umquam, quid eos agere conveniret vel quid non, quid consectari, quid fugere, vel coli se saltem quibus rationibus cuperent, ut aliter quam imperaverant gesta ultionibus persequerentur irarum contemptique se vellent de audacibus et transgressoribus vindicare? 2. Ut opinor, ab his numquam neque constitutum est aliquid neque sancitum, quoniam nec visi aliquando, neque si sunt ulli, apertissima potuit cognitione dinosci. Quaenam est ergo iustitia, ut eis ob aliquas causas irascantur dii caelites quibus neque se ease monstrare aliquando dignati sunt neque ullas dederint aut imposuerint leges quas coli ab his vellent et inviolabili obsecutione servari?
8.1. Sed hoc ut dixi praetereo et silentio patior abire donatum. Unum illud prae omnibus quaero: quae causa est, ut si ego poreum occidero, deus mutet | f. 137b | adfectum animosque et rabiem ponat, si gallinulam, vitulum sub illius oculis atque altaribus concremaro, oblivionem inducat, iniuriae et ab sensu penitus offensionis abscedat? 2. Quid ad eius dolorem ex opere hoc migrat, aut remedii cuius est anser, caper aut pavus, ut ea eius cruore medicina adhibeatur irato? 3. Ergone iniurias suas dii vendunt atque ut parvuli pusiones, <ut> animos parcant abstineantque ploratibus, passerculos pupulos eculeos panes accipiunt, quibus avocare se possint, ita di inmortales placamenta ista sumunt, quibus iras atque animos ponant et in gratiam suis cum offensoribus redeant? 4. Atquin ego rebar deos, si modo rectum est credere quod motibus exagitentur irarum, sine ullis praemiis nullisque mercedibus iras atque animos ponere et peccatoribus delicta donare. 5. Hoc est enim proprium numinum, liberales venias et concessiones habere gratuitas. Quod si fieri non potest, sapientius multo est pertinaciter eos in offensione durare quam munerum corruptione mitescere. Crescit enim multitudo peccantium cum redimendi peccati spes datur, et facile itur ad culpas ubi est venalis ignoscentium gratia.
9.1. Ecce si bos aliquis aut quodlibet ex his animal, quod ad placandas caeditur mitigandasque ad numinum furias, vocem hominis sumat eloquaturque his verbis: "Ergone o Iuppiter, aut quis<quis> alius deus es, humanum est istud et rectum aut aequitatis alicuius in aestimatione ponendum, ut cum alius peccaverit, ego occidar et de meo sanguine fieri tibi patiaris satis, | f. 138 | qui numquam te laeserim, numquam sciens aut nesciens tuum numen maiestatemque violarim, animal ut scis mutum, naturae meae simplicitatem sequens nec multiformium morum varietatibus lubricum? 2. Numquid aliquando tuos ludos minus sancte diligenterque perfecta numquid aliquem praesulem, tuum numen qui offenderet, ante traduxi? numquid iuravi per te falso? numquid sacrilegis furtis tua rapui spoliavique donaria? numquid erui sacratissimos lucos aut religiosa quaedam loca substructionibus pollui profanavique privatis? 3. Quaenam est ergo causa ut alienum crimen meo luatur e sanguine et in nefas extraneum mea vita et innocentia producatur? An quod animal vile sum nae rationis nec consilii particeps, quemadmodum pronuntiant isti qui se homines nominant et ferocitate transiliunt beluasa nonne primordiis isdem eadem et me genuit informavitque natura nonne spiritus unus est qui et illos et me regit? non consimili ratione respiro et video et ceteris adfiecor sensibus? 4. Habent iecora pulmones corda intestina ventriculos: et mihi membrorum non idem est numerus attributus? Amant suos fetus et gignendis conveniunt liberis: non et mihi prolis et subrogandae est cura et dulcedo cum fuerit procreata? 5. Sed rationales illi sunt et articulatas exprimunt voces. Et unde illis notnm est an et ego quod facio meis rationibus faciam et vos ista quam promo mei generis verba sint | f. 138b | et solis intellegantur a nobis? 6. Interroga Pietatem, utrumne sit aequius me occidi, me confici, hominem venia et commissorum inpunitate donari? Quis in gladium formavit ferruma non homo? quis cladem gentibus, quis nationibus imposuit servitutema non homo? quis parentibus, fratribus, quis uxoribus, quis amicis mortiferas subdidit commiscuitque potiones? non homo? 7. quis maleficia repperit aut commentatus est tanta, quanta via explicari decem milibus nequeant vel annalium vel dierum? non homo? ita istud non ferum, non inmane, non saevum est, non tibi, o Iuppiter, iniustum videtur et barbarum, me occidi, me caedi, ut fias tu placidus et ut scelerosis contingat inpunitas?". 8. Ergo ob hanc causam, id est numina ut placentur irata, inaniter fieri sacrificia constitit, cum docuerit nos ratio neque deos irasci aliquando neque alterum velle pro altero confici, caedi nec innoxii sanguine abolitionem dissignationibus comparari.
10.1. Sed fortasse aliquis dicet: "Idcirco dis hostias et cetera, inpendimus munera, ut familiares quodammodo nostris supplicationibus facti res tribuant prosperas avertantque a nobis mala, cum gaudiis faciant agere nos semper, tristitias vero propellant <et> ex casibus inminentia fortuitis". 2. - Non exiguam curam locus iste desiderat nec quod dicitur facile tam consuetum est vel audiri vel credi. Advolabit enim continuo universus ille doctissimorum chorus, qui adseverans et conprobans | f. 139 | fato fieri quaecumque fiunt eripiat nobis e manibus opinionem istam et inanibus nos arguat persuasionibus fidere. 3. "Quicquid in mundo, inquiet, gestum est, geritur et geretur, olim definitum et fixum est habetque immobiles causas, per quas <sint> sibi res nexae et inexpugnabilem conserant praeteritorum cum imminentibus necessitatem". - Si definitum et fixum est, quid optingere singulis mali debeat bonive iam certum est. 4. Quod si certum est et fixum, vacant omnia deorum auailia, vacant odia, vacant benignitates. Tam enim praestare non possunt id quod non potest fieri quam prohibere ne fiat id quod necesse est evenire; nisi quod validius premere opinionem istam, si voluerint, quibunt, ut etiam ipsos deos frustra dicant a vobis coli et supervacaneis supplicationibus adorari. Cum enim ordinem vertere et fatalia nequeant constituta mutare, quid rei, quid causae est fatigare et obtundere eorum aures velle quorum auailiis nequeas supremis in necessitatibus fidere?
11.1. Postremo si tristia atque inportuna dii pellunt, si ea quae sunt laeta atque amica largiuntur: unde sunt mundo tanti tamque innumerabiles miseri, unde tot infelices lacrimabilem vitam in extrema sorte ducentes? 2. Cur immunes a calamitatibus non sunt qui momenta per singula, qui per puncta sacrificiis onerant atque adcumulant aras? 3. "Nonne alios, inquiunt, videmus ex illis domicilia esse morborum, eatinctis luminibus atque auribus obseratis, pedum carere processu, truncos sine manibus degere, incendiis, naufragiis et ruinis mergi obrui confici, patrimoniis | f. 139b | ab ingentibus evolutos mercennario sese labore fulcire, stipes emendicare supremas, exterminari, proscribi, semper esse in luctibus, liberorum orbitatibus fractos, vexari per infortunia cetera quorum species et formas nulla potest enumeratio definire?". 4. - Quod utique non fieret, si propulsare, si flectere mala ista dii possent sacrorum meritis obligati. Nunc vero quia casibus nullus est in his locus sed ineluctabili omnia necessitate confiunt, agit sese ordo praescriptus et quod semel decretum est perficit.
12.1. Aut ingrati esse dicendi sunt caelites, si cum habeant iura prohibendi, patiuntur infelix genus tot poenis et calamitatibus implicari. 2. Set fortasse aliquid dicant magnum nec quod auribus debeat frustratoriis, levibus et contemnentibus sumi. 3. Quas tamen nos partes, quia res nimiam longi est multique sermonis, inexplicatas transcurrimus atque intactas, solum illud posuisse contenti, inhonestas vos famas adiungere diis vestris, si eos aliter negatis praestare quae bona sunt atque inimica transvertere, nisi prius empti capellarum fuerint atque ovium sanguine et ceteris quae admoventur altaribus. 4. Indignum enim primum est, ut illa vis numinum sublimitasque caelestium beneficia credatur sua habere venalia, prius sumere atque ita praestare; tum quod foedius multo est, nisi acceperint, prodesse nulli perpetique miserrimos discriminum subire fortunas, cum prohibere possint ac subvenire. 5. Si ex duobus facientibus res sacras nocens unus et locuples, alter angusto lare sed innocentia fuerit et probitate laudabilis, centum ille | f. 140 | caedat boves totidemque cum agniculis suis matres, thus pauper exiguum et odoris alicuius unam concremet glebulam: nonne erit consequens ut debeat credi, si modo nihil numina nisi praemiis antecedentibus praestant, ut favorem suum commodent locupleti, avertant a pauperculo lumina, quem restrictum non animus sed familiaris rei necessitas fecit? 6. Ubi enim venalis et mercennarius dator est, ibi necesse est gratiam pro magnitudine muneris tribui et eo inclinare suffragium, unde ad eum qui praestat mercedis plus multo et indecorae corruptionis adfluxerit. 7. "Quid?". - Si populi rursus duo hostilibus dissidentes armis sacrificiis paribus superorum locupletalo verint aras alterque in alterum postulent vires sibi atque auxilium commodari: nonne iterum necesse est credi, si praemiis sollicitantur ut prosint, eos partes inter utrasque debere haesitare, defigi nec repperire quid faciant, cum suas intellegant gratias sacrorum acceptionibus obligatas? 8. Aut enim auxilia hinc et inde praestabunt, id quod fieri non potest; pugnabunt enim contra ipsos se ipsi, contra suas gratias voluntatesque nitentur: aut ambobus populis opem subministrare cessabunt; id quod sceleris magni est post inpensam acceptamque mercedem. 9. Itaque ergo ab diis longe infamia est ista tota pellenda neque est omnino dicendum praemiis eos ac mercedibus allici, bonas ut res conferant dimoveantque contrarias, si modo dii veri sunt atque in nominis huius exceptione ponendi. | f. 140b | 10. Aut enim fato fiunt quaecumque fiunt, et ambitionis et gratiae nullus locus in diis est: aut si excluditur et eicitur fatum, non est superae dignitatis boni operis favores et conlatas munificentias venditare.
13.1. Satis ut opinor ostendimus frustra diis immortalibus hostias rebus cum consequentibus admoveri, quod neque alantur his neque ullam percipiant voluptatem neque iras aut animos ponant, neque ut res tribuant faustas neque ut abigant averruncentque contrarias. 2. Sequitur ut illam quoque inspiciamus partem quae ab nonnullis consueta est adseri et causis caerimonialibus adplicari. 3. Aiunt enim sacra haec honorandis esse instituta caelestibus, et ea quod faciant, honoris ergo facere et his numinum potentias auctitare. 4. - Quid? si similiter dicant evigilare sese atque dormire, deambulare subsistere, conscribere aliquid et lectitare, ut honorem dis habeant et dignitatibus eos faciant ampliores? 5. Quid enim cruore de pecorum, quid sacrorum confectione de cetera superadditur his rei, quid adponitur atque adicitur potestatis? 6. Etenim honos omnis qui haberi ab aliquo dicitur et reverentiae potioris adtribui relativi est ad alterum generis et constans partibus duabus, ex concessione tribuentis et amplificatione sumentis. 7. Ut si quispiam viso potentissimi nominis atque auctoritatis viro via decedat, adgurgat, caput revelet vehiculoque desiliat, tum deinde salutet adclinis, ancillatum servuli pavibundis trepidationibus imitatus; video | f. 141 | quid agatur in huiusmodi honorationis officio: summissione alterius datur alteri plurimum efficiturque ut videatur magnus quem suspectio minoris eatulerit et suis anteposuerit rebus.
14.1. Sed concessio haec omnis et honoris de qua loquimur attributio solis habet in hominibus sedem, quos naturalis infirmitas et amor in altioribus standi docet gaudere de fastibus et aliorum comparationibus anteponi. 2. At, quaero, in superis ubi est honoris locus, vel quas eis eminentias addier sacrorum ea confectionibus invenitur? 3. Augustiores, potentiores mactatis pecudibus fiunt, additur illis ea hoc quicquam, aut esse dii magis divinitate occipiunt ampliat? 4. Atqui ego contumeliae proximum, quinimmo esse plenam contumeliam iudico, cum honorari ab homine deus dicitur et muneris alicuius oblatione mactari. 5. Etenim si honos auget eiusque adcumulat dignitatem cui fuerit attributus, sequitur ut auctior deus fiat ab homine, a quo fuerit munere et honoris conlatione donatus: atque ita perducitur res eo ut inferior deus sit qui honoribus mactatur humanis, homo vero sublimiar qui auget potentiam numinis.
15.1. "Quid ergo, inquiet aliquis, honorem diis dandum nullum esse omnino censetis?". - Si deos nobis proponitis tales, quales, si sunt, debent esse, quosque dicere nos omnes in istius nominis praedicatione sentimus: quemadmodum possumus honorem his non habere vel maximum, cum etiam homines colere potentioribus | f. 141b | acceperimus imperiis, cuiuscumque ordinis fuerint, cuiuscumque fortunae? 2. "Quisnam iste est maximus?". - Officiosior multo quam habetur a vobis et potentiore in genere constitutus. 3. "Dicite, inquitis, quae sit opinio de dis [primum] digna, recta et honesta nec turpitudinis alicuius deformitate culpabilis". - <Primum> ut neque illos credas quicquam hominis habere consimile nec quicquam expectare quod sit ab se foris atque eatrinsecus veniens, tunc quod saepius dictum est, non ardescere irarum flammis, non gestire corporea voluptate, non exambiri ut prosint praemiis, non ut noceant proritari, benignitatem et gratiam non habere venalem, non gaudere honore conlato, non indignari et adfici non dato, sed quod rei divinae est proprium, sua se vi nosse nec se alienis adulationibus aestimare. 4. Et tamen, ut videamus istud quod dicitur quale sit, quod est istud honoris genus, vervecem arietem taurum dei sub ore conectere conspectuque in eius occidere? Quod est honoris genus, deum invitare ad sanguinem, quem cum canibus videas eum sumere atque habere communem? Quod est honoris genus, lignorum structibus incensis caelum fumo subtexere et effigies numinum nigrore oiauscare ferali? 5. Quod si ea quae fiunt propria vi pendere, non ante sumptis placet opinionibus aestimari, arae istae quas dicitis altariaque haec pulchra infelicissimi animalium generis ustrinae, rogi sunt et busticeta in opus structa foedissimum atque in sedem fabricata faetorum.
.16.1. Quid dicitis, o isti? Ergone ille putor qui ea coriis tollitur atque expirat ardentibus, | f. 142 | qui ex ossibus, qui ex saetis, ex agnorum lanitiis gallinarumque de plumis, dei munus et honor est, mactanturque hoc illi quorum templa cum adire disponitis, ab omni vos labe puros, lautos castissimosque praestatis? 2. Et quid esse his potest coinquinatius infelicius spurcius, quam si ita facti sunt sensus sui natura, ut in amoribus habeant tam saeva sintque illis in voluptate putores, quos neque ipsi sacrificantes ferre nec ingenuae sustinere tractos valeant per spiritum nares? 3. Quodsi animantium cruore honorari et adfici superorum animos existimatis, cur non eis et mulos et elephantos mactatis et asinosa cur non et canes, ursos et vulpes, camellos et belbas et leones? 4. Et quoniam volucres hostiarum quoque in numeris ponitis, cur non vulturios aquilas ciconias inmussilos buteones corvos accipitres noctuas cumque illis salamandras natrices viperas solifugas? 5. Nempe subest et his sanguis et consimili ratione vitali agitantur spiritu. Quid in illis maioris est operis aut sollertiae in his minus, ut ista non augeant, superorum illa amplificent dignitatem? 6. "Quia rebus ex his, inquit, deos par est honorare caelestes, quibus ipsi alimur, sustentamur et vivimus et quas nobis ad victum sui numinis tribuere benignitate dignati sunt". 7. - Sed et cuminum nasturcium rapa bulbos apium carduos radices cucurbitas rutam mentam ocimum puleium porrumque sectivum idem tribuere dii vobis esseque in usibus vestris alimoniarum in parte iusserunt. Quid ergo cessatis altaribus et haec dare rebusque his omnibus conilam superspergere bubulam et acrimonias intermiscere ceparum?
VII.17.1. Ecce, | f. 142b | si vos canes - necesse est enim quaedam fingi, perspici ut liquidius res possint - si, inquam, canes et asini, si motacillae cum his simul, si hirundines garrulae pariterque cum his porci sensu aliquo humanitatis accepto deos putarent atque existimarent vos esse sacraque vobis intenderent honoris ergo facere, non ex materiis aliis aliisque de rebus sedquibus ali moris est illis et naturali adpetitione fulciri audire a vobis exposcimus, utrumne hunc honorem an contumeliam potius esse iudicaretis amplissimam, cum hirundines vobis muscas, motacillae caederent consecrarentque formiculas, cum altaribus vestris darent asini faenum paleasque libarent, cum inponerent canes ossa et humani stercoris proluviem concremarent, cum ad ultimum porculi caenum vobis profunderent ex volutabris horrentibus, lutosis et voraginibus sumptum? Ita ergo non despui vestras inflammaremini dignitates stercoribus que vos accipi inter atroces conputaretis iniurias? 2. "Sed taurorum corporibus honoratis vos deos et aliorum animantium caedibus". - Et quid hoc ab illo differt, cum et ipsa si nondum, mota tamen futura sint stercora et exigui temporis contracta interiectione putescant? 3. Denique desinite supponere aris ignem: iam profecto cernitis viscera illa taurorum sacra, quibus honor a vobis auctificatur deorum, fervescere vermibus et fluctuare, vitiare et corrumpere statum caeli et ea odoribus morbidis regiones consauciare vicinas; quam si vobis praecipiant dii curam vestram in valetudinem vertere, prandia inde | f. 143 | vel cenas sollemni ea more conficere, longe fugiatis execratique odoris genus veniam poscatis a superis facturos que vos eis numquam talia sacra iuretis. 4. Ita istud non ludere est, non confiteri, non pandere, quid sit deus nescire nec cui potentiae debeat nominis huius vis subdi appellatio que supponi? 5. Cibis novis auctificatis deos, nidoribus cohonestatis et suci<di>s, et quia vobis iucunda et grata sunt ea quae vos alunt, deos etiam creditis in eorum adfluere voluptates, latratorum et canum ritu offis saevitias ponere atque adludere porrigentibus saepius?
18.1. Et quoniam nobis in manibus hostiarum sermo versatur, quae causa, quae ratio est, ut cum dii inmortales - sint enim et per nos licet quicumque esse creduntur - sint unius sententiae vel unius debeant esse naturae, generis et qualitatis unius, non omnibus omnes hostiis sed quibusdam quidam sacrorum mulceantur e legibus? 2. Quae est enim causa, requiram ut eadem rursus, ut ille tauris deus, haedis alius honoretur aut ovibus, hic lactentibus porculis, alter intonsis agnis, hic virginibus bubulis, capris ille cornutis, hic sterilibus vacculis, at ille incientibus scrofis, hic albentibus, ille taetris, alter feminei generis, alter vero animantibus masculinis? 3. Si enim honoris et reverentiae causa mactantur dis hostiae, quid refert aut interest, cuius animalis e capite luatur hoc debitum, cuius ira offensioque ponatur? An numquid alterius alteri minus gratior et iucundior sanguis est, alteri vero alterius voluptatem infundit et gaudium? Aut, ut fieri moris est, observationis alicuius | f. 143b | et religionis metu ille caprina abstinet se carne, porcinum alius execratur attactum, huic ovilla fetulenta sunt viscera, ac ne stomachum fatiget invalidum, hic bubulam duritiem vitat et lactentium lenitatem, quo digerat expeditius, sumit?
19.1. "Sed erras, inquit, et laberis: nam dis feminis feminas, mares maribus hostias immolare abstrusa et interior ratio est vulgique a cognitione dimota". - Non inquiro, non exigo, quid sacrorum praecipiant vel quid contineant leges; sed si vicerit ratio atque obtinuerit veritas, differentiam generum nullam in diis esse neque ullis sexibus eos esse discretos, nonne solvi necesse est [nonne] rationes has omnes et stultissimis creditas opinationibus comprobari, inveniri? 2.Sapientium virorum non advocabo sententias, qui risum nequeunt continere, cum discrimina sexuum diis audiunt immortalibus attributa: unoquoque ab hominum quaero, an ipse apud se credat sibique ipse persuadeat, distinctum esse deorum genus, mares ac feminas hos esse et ad generandos fetus convenientium membrorum dispositione formatos? 3. Sed si sexibus sexus pares, id est feminas feminis, mares autem hostias dis maribus immolari sacrificiorum iura praescribunt: quae in coloribus ratio est, ut merito his albas, illis atras conveniat nigerrimasque mactari? 4. "Quia superis diis, inquit, atque ominum dexteritate pollentibus color laetus acceptus est ac felix hilaritate candoris, at vero diis laevis sedesque habitantibus inferas color furvus est gratior et tristibus suffectus e fucis". 5. - Sed si rursus optinuerit | f. 144 | ratio, inferorum penitus cassum esse nomen et vacuum neque ulla sub terris regna esse domiciliaque Plutonia opinionem necesse est id quoque frustrari quam super atris pecudibus habetis divisque subterreis. 6. Quodsi inferi nulli sunt, deos etiam Manium necesse est esse nullos. Fieri enim qui potest, ut cum loca sint nulla, eorum quae non sunt ulli perhibeantur esse cultores?
20.1. Sed adsentiamur, ut vultis, et esse inferos et esse Manes et habitare nescio quos in his deos ominibus minus faustos et tristioribus praepositos rebus. Et quae causa, quae ratio est, ut atrae his hostiae nigerrimique admoveantur coloris? 2. "Quia nigra nigris conveniunt et tristia consimilibus grata sunt". - Quid ergo? non videtis, ut vobiscum et nos stolide similiter que ludamus, albas esse hostiarum carnes ossa dentes pinguitias omenta cum cerebris mollesque in ossilaus medullas? 3. "Sed vellera nigra sunt nigraeque animantium saetae". - Solas ergo immolate diis lanas vulsasque ex hostiis saetulas, relinquite infelicissimas pecudes spoliatas licet ac tonsas caeli animam ducere et pastibus innocentissimas incubare. 4. Quodsi grata numinibus inferis ea quae sunt nigra furvique existimatis coloris, cur non omnia cetera, quae illorum inferre sacrificiis moris est, sint nigra et fumigata taetreque ut colorata curatis? 5. Inficite thura, si dantur, salsas fruges atque universa libamina; lacti oleo sanguini, hic ponat ut purpureum colorem, illa ab ut sint lurida, fuliginem infundite cum favillis. | f. 144b | Quod si vobis religio nulla est alba quaedam inferre et suos retinentia candores, ipsi vestras religiones rationesque dissolvitis, cum sacrorum in opere nihil unum perpetuumque servatis.
21.1. Sed et illud hoc loco consentaneum est ex vobis addiscere. Si caper caedatur Iovi, quem patri sollemne est Libero Mercurioque mactari, aut bos si sterilis Vnxiae, quam Proserpinae tribui Tusco ritu atque observatione praecipitur, quid facinoris in hoc erit, quid malorum scelerisve contractum, cum nihil intersit obsequii, cuius animalis e capite honorarium istud debitum compleatur? 2. "Confundi haec, inquit, fas non est nec piaculi parvi est officia rituum procurationemque miscere". - Causam, oro, edissere. 3. "Quia generis certi hostias certis ius est consecrare numinibus certaque et supplicamenta praestari". - Et quae iterum causa est, ut generis certi hostias certis ius sit consecrare numinibus certaque et supplicamenta praestari? Et hoc enim ius ipsum debet habere suam causam certisque ab rationibus exoriri, duci. 4. Antiquitatem consuetudinemque dicturus es? - Hominum mihi scita pronuntias et caeci animalis inventa: ego autem, cum postulo causam mihi depromi, audire desidero aut caelo aliquid lapsum aut quod magis res poscit, quid adplicitum Iuppiter ad tauri habeat sanguinem, ut ei debeat immolari, non debeat Mercurio, Libero? 5. Aut natura quae capri est, ut his rursus adcommoda, Iovialibus conveniens sacrificiis non sit? 6. Animalium facta est inter deos divisio? transactionis alicuius pactione convenit, ut ille contineret | f. 145 | ab huius se hostia, hic ut usurpare desineret alieni sanguinis iura? 7. An ut zelotypi pusiones communicare gustatum suarum pecudum nolunt, aut ut gentibus fieri moris diversissimi fama est, quae habentur his esui, aliarum eadem reiciuntur a victibus?
22.1. Ergo si haec cassa sunt nec rationis alicuius habentia firmitatem, sacrificiorum et ipsa inanis est ratio. Etenim qui potis est habere idoneam id quod sequitur causam, cum ipsum illud primum, a quo defluit secundum, inanissimum esse repperiatur et vacuum et nulla soliditate firmatum? 2. "Telluri, inquiunt, matri scrofa inciens immolatur et feta, at Minervae virgini virgo caeditur vitula, nullis umquam stimulis <in> nullius operis excitata conatus". - Atquin nos arbitramur nec virginem virgini oportuisse mactari, ne virginitas violaretur in pecude, qua dea plurimum pollet, nec Telluri gravidas atque fetas ob honorem fecunditatis ipsius, quam cuncti expetimus et optamus inextinguibili semper fecunditate procedere. 3. Nam si, quia virgo Tritonia est, idcirco ei convenit virgines hostias immolari, et quod Tellus est mater, consimiliter gravidis accipienda est scrofis, ergo et musicis Apollo, quod musicus, et quod medicus Aesculapius, medicis, et quod faber Vulcanus est, fabris, et quod Mercurius eloquens, eloquentibus debet disertissimisque mactari. 4. Quodsi dicere istud insanum est aut ut mediocriter pronuntiem brutum, multo illud maioris amentiae est, fetas iugulare Telluri, quod sit fetibus gravior, Minervae castas et virgines, quia D sit | f. 145b | pura, virginitatis intactae.
23.1. Nam quod dici a vobis accipimus, esse quosdam ex diis bonos, alios autem malos et ad nocendi libidinem promptiores, illisque ut prosint, his vero ne noceant sacrorum sollemnia ministrari, quanam istud ratione dicatur, intellegere confitemur nos non posse. 2. Nam deos benignissimos dicere lenesque habere naturas, et sanctum et religiosum et verum est, malos autem et laevos, nequaquam sumendum est auribus, ideo quoniam divina illa vis ab nocendi procul est dimota et disiuncta natura. 3. Quicquid autem potis est causam calamitatis inferre, quid sit primum videndum est et ab dei nomine longissima debet differitate seponi. 4. Itaque ut vobis commodemus adsensum, destrarum sinistrarumque rerum deos esse fautores, ulla nec sic ratio est, cur alios alliciatis ad prospera, alios vero ne noceant sacrificiis conmulceatis et praemiis: primum quod di boni male non queunt facere, etiam si nullo fuerint honore mactati; quicquid enim mite est placidumque natura, ab nocendi procul est usu et cogitatione discretum: malus vero conprimere suam ferociam nescit, quamvis gregibus mille et mille alliciatur altaribus. 5. Neque enim in dulcedinem vertere amaritudo se potest aut ariditas in umorem, calor ignis in frigora aut quod rei cuicumque contrarium est id quod sibi contrarium est in suam sumere atque inmutare naturam. 6. Ut si manu viperam mulceas, venenato blandiaris aut scorpio, petat illa te morsu, hic contractus aculeum figat, nihilque illa prosit adlusio, | f. 146 | cum ad nocendum res ambae non stimulis exagitentur irarum sed quadam proprietate naturae: ita nihil prodest promereri velle per hostias deos laevos, cum sive illud feceris sive contra non feceris agant <secundum> suam naturam et ad ea quae factitant ingenitis legibus et quadam necessitate ducantur. 7. Quid quod isto modo utrique dii desinunt esse suis in viribus et suis in qualitatibus permanere. 8. Nam si bonis ut prosint res divina conficitur, malis autem ne noceant isdem rationibus supplicatur, sequitur ut intellegi debeat, nihil dexteros profuturos nulla si acceperint munera fierique ex hoc malos, malos autem si acceperint nocendi posituros mentem fierique ea hoc bonos: atque ita perducitur res eo ut neque hi deateri neque illi sint ]aevi aut, quod fieri non potest, utrique ipsi sint deateri et utrique iterum laevi.
24.1. Esto, concedatur infelicissimas pecudes non sine aliquo religionis officio divorum apud templa mactari et quod ex usu consuetudinis factum est rationis alicuius causam aliquam continere: sed si magnificum videtur atque amplum iugulare diis tauros, si inlibata, si solida concremari animantium viscera, quid sibi reliqua haec volunt magorum cohaerentia disciplinis quae in sacrorum reconditis legibus pontificalia restituere mysteria et rebus inseruere divinis? 2. Quid, inquam, sibi haec volunt: 'apexaones', 'hirciae', 'silicernia', 'longavi'? Quae sunt nomina et farciminum genera, hirquino alia sanguine, comminutis alia inculcata pulmonibus. | f. 146b | Quid 'taedae', quid 'neniae', quid 'offae' non vulgi set quibus est nomen appellatioque 'penitae'? 3. Ex quibus quod primum est, in exiguas arvina est miculas catillaminum insecta de more, quod in secundo situm est, intestini est perrectio, per quam proluvies editur sucis pereasiccata vitalibus. 'Offa' autem 'penita' est cum particula visceris cauda pecoris amputata. Quid 'polimina', quid 'omenta', quid 'palasea' sive ut quidam cognominant 'plasea'? 4. Ex quibus est nomen 'omenti' pars quaedam, quo receptacula ventrium circumretita finiuntur, bovis cauda est 'plasea' siligine et sanguine delibuta, 'polimina' porro sunt ea quae nos proles verecundius dicimus, a volgaribus autem adsolent cognomine testium nuncupari. 5. Quid 'fitilla', quid 'frumen', quid 'africia', quid 'gratilla', 'catumeum', 'cumspolium', 'cubula'? Ex quibus duo, quae prima, sunt pultium nomina sed genere et qualitate diversa, series vero quae sequitur liborum significantias continet; et ipsis enim non est una eademque formatio. 6. Non enim placet 'carnem strebulam' nominare, quae taurorum ex coaendicibus demitur, pulpamenta non assa, quae in veribus exta sunt animata prius et torrefacta carbonibus, non salsamina denique, <quae> sunt una commiatio quadrinis copulata de frugibus; non similiter 'fendicas', quae et ipsae sunt hirae, quas plebis oratio illas solet cum eloquitur nuncupare, non ratione eadem et 'rumas', quae sunt prima in gurgulionibus capita, qua et deicere cibos et referre natura est ruminatoribus | f. 147 | saeculis; non 'magmenta', non 'augmina', non mille species vel sanguinaminum vel fitillarum, quibus nomina indidistis obscura vulgoque ut essent augustiora fecistis.
25.1. Si enim quaecumque ab hominibus fiunt maximeque in re sacra debent habere suas causas nec sine ratione est quicquam in negotiis omnibus atque in omni administratione faciendum: edissertate nobis et dicite, quae sit causa, quae ratio, ut haec etiam diis dentur sacrisque adoleantur altaribus. 2. In hoc enim diutius loco huic causae vel maxime necessario inmoramur insistimus inhaeremus, cupientes addiscere, quid cum pultibus deo sit, quid cum libis, quid diversis cum fartibus, confectionis iure ex multiplici atque inpensarum varietate conditis. 3. Opiparis numina cenis adficiuntur aut prandiis, ut <in>numeras conveniat excogitare his dapes? aversionibus stomachorum laborant et ad expellenda fastidia saporum varietas quaeritur, ut modo his assa, modo cruda ponantur, semicocta et modo semicruda?. 4. Quod si omnes has partes quas 'praesicias' dicitis accipere dii amant suntque illis gratae vel voluptatis alicuius vel dulcedinis sensu, quid intercedit, quid prohibet, ut non semel haec omnia totis cum animantibus inferatis? 5. Quae causa, quae ratio est, ut 'caro strebula' separatim, ruma, cauda, et 'plasea' separatim, hirae solae omentumque solum 'augmentorum' adiciantur in causama Pulmentorum varietatibus adficiuntur dii caelites, ut fieri mos est post cenarum ditium et locupletium saginas, frustilla haec parvula pro suavibus mateolis | f. 147b | sumunt, non quibus famem sedent sed ut palati admoneant otium seque ipsos pleni <ad> adpetitum voracitatis instigent? 6. O deorum magnitudo mirabilis, o nullis hominum comprehensa, nullis intellecta naturis, siquidem ut prosint testiculis pecudum redimuntur et rumis neque prius iras atque animos ponunt nisi sibi adoleri paratas conspexerint 'nenias offasque' reddi 'penitas'.
26.1. Sequitur, ut de thure deque mero aliquid sine ulla nimietate dicamus. Copulata enim et mixta sunt caerimoniarum et haec genera cultumque adhibentur in plurimum. 2. Ac primum illud a vobis isto ipso quaerimus percontamurque de thure, unde aut quo tempore nosse illud aut scire potueritis, ut merito existimetis aut esse diis dandum aut eorum acceptissimum voluntati. 3. Novella enim propemodum res est neque annorum inexplicabilis series, ex quo eius notitia profluait in has partes et delubris meruit interesse divinis. 4. Nam neque temporibus, quemadmodum creditur et perhibetur, heroicis quidnam esset thus scitum est, scriptoribus ut comprobatur a priscis, quorum in libris posita nulla eius mentio repperitur, neque genetrix et mater superstitionis Etruria opinionem eius novit aut famam, sacellorum ut indicant ritus, neque quadringentis annis quibus Albana res viguit in usum cuiquam venit, sacra cum res fieret, neque ipse Romulus aut religionibus artifex in comminiscendis Numa aut esse scivit aut nasci, ut pium far monstrat, quo peragi mos fuit sacrificiorum sollemnium munia. 5. Unde igitur coepta est usur| f. 148|patio eius adsumi, aut in antiquam et veterem consuetudinem quaenam inruit novitas, ut quod tempestatibus tantis necessarium non fuit locum sumeret in caerimoniis primum? 6. Nam <si> sine thure religionis officium claudicat necessariaque vis eius est quae propitios faciat mitesque hominibus caelites, peccatum est ab antiquis, quinimmo piaculis plena vita omnis illorum fuit, qui quod maxime conveniens deorum fuerat voluptati per incuriam neclexere libare. 7. Sin autem temporibus priscis neque homines neque dii huius thuris expetivere materiam, conprobatur et hodie frustra illud inaniterque praestari, quod neque antiquitas necessarium credidit et sine ullis novitas rationibus appetivit.
27.1. Denique ut illam semper regulam definitionemque tenebamus, qua demonstratum et fixum est, quicquid fiat ab homine, habere oportere suas causas, et in ista quoque retinebimus parte, ut requiramus ex vobis quae sit causa, quae ratio, ut ante ipsa numinum signa thura iniciantur altaribus et ea eorum incendio familiaria fieri existimentur et mitia. 2. Quid ex huiusmodi facto adquiritur his rei aut eorum ad animos quid accedit, ut merito iudicemus recte ista dependi et non frustra atque inaniter concremari? 3. Ut enim vos debetis ostendere, cur thura diis detis, sic et deos sequitur ut debeatis expromere habere aliquam causam, cur ea non respuant, quinimmo cur ea tam familiariter concupiscant. 4. "Honoramus, inquiet aliquis fortasse, his deos". - Sed nos non vestrum, sed numinum requirimus sensum, nec quid fiat a vobis, sed pendatur | f. 148b | ab his quanti quod in praemium datur favoris interrogamus. 5. Sed tamen, o pietas! Quantus iste est honor aut qualis, qui ea ligni sudore conficitur et resina ea arboris conparatur? Nam ne forte ignoretis, quid aut unde sit thus istud: viscum est ea corticibus profluens ita ut ea amygdalo, ceraso, lacrimabili destillatione coalescens. 6. Hocine ergo superas honorat et auctificat dignitates, aut, offensa si aliquando contracta est, thuris vapore dissolvitur et temperata indignatione sopitur? Quid ergo cessatis cuiuslibet arboris viscum sine ulla passim differitate comburere? Nam si honorantur hoc numina nec indigne sustinent Panchaicas sibi ardere resinulas, quid interest unde fumus altaribus conficiatur in sanctis vel ea visci quo genere nubes suffitionis exaestuent?
28.1. "An numquid aliquis dicet idcirco superis thus dari, quod odoratus habeat suaves et narium commulceat sensum, reliqua vero sint aspera et ob causam offensionis exclusa?". 2. - Habent enim dii nares, quibus ducant aerios spiritus, accipiunt auras et remittunt, ut penetrare illos possint nidorum differentium qualitates. 3. Quod si damus ut fiat, mortalitatis eos adiungimus legi et excludimus divinitatis a finibus. Quicquid enim spirat et reciprocos halitus auris commeabilibus ducit, id necesse est esse mortale, quia caeli sustineatur e pastu. Quicquid autem caeli sustinetur e pastu, si recursus abstuleris quibus alternatio redditur abstrahiturque vitalis, | f. 149 | oblidi eius necesse est animam et rationem subrui atque interire vivendi. 4. Ergo si et dii spirant odoremque ad se adtrahunt auris comitantibus involutum, non est ab re dicere et alienis eos suffectionibus vivere et interclusis posse spiraminibus interire. 5. Et unde novissime scitis, an si odorum suavitate capiuntur, eadem sint eis iucunda quae vobis et parili sensu vestras mulceant adficiantque naturas? Nonne fieri potis est, ut quae vobis adferunt voluptatem contra illis aspera videantur et tristi? 6. Cum enim deorum sint sententiae dispares substantiaeque non unae, quibus effici rationibus potest, ut quod qualitate diversum est unum sentiat accipiatque contactum? 7. An non cottidie cernimus et inter animantia terris orta esse aliis eadem vel amara vel dulcia, mortifera. his esse quae illis nata in perniciem non sunt, ut quae illos mulceant odoribus laetis eadem pestiferos halitus aliorum corporibus spirent? 8. Sed hoc ut fiat et accidat non in rebus est causa, quae simul esse mortiferae, simul salutares, simul dulces nequeunt simulque amarae consistere, sed ut quisque est factus, ad extrinsecus rei venientis attactum ita afficitur, qualitatem non accipit ea rerum inpulsionibus natam sed ex sui sensus contagiique natura. 9. Verum omnis haec ratio longe est ab diis sita nec exigui limitis interiectione discreta. Nam si verum est, ut ab sapientibus creditur, incorporales hos esse nec validitatis alicuius eminentia sublevari, inanis apud hos odor est nec sensibiliter commovere aura eos potis est nidoris alicuius, non si mille tu pondera | f. 149b | masculi thuris incendas caelumque hoc totum redundantium vaporum nebulositate cludatur. 10. Quod enim non habet robur et substantiam corporalem, contrectari ab substantia non potest corporali: odor autem corpus est, tactis sicut naribus indicatur: ab deo ergo sentiri ratione non potest ulla, qui caret re corporis atque omni sensu et contagione privatus est.
29.1. Merum thuris est socium, quod explanari consimiliter poscimus cur ei superfundatur incenso. Nisi enim ratio cur fiat ostenditur nec habebit expositam sui causam, non iam istud errori obiciendum est ludicro sed ut dicatur expressius insaniae dementiae caecitati. 2. Ut enim iam saepius dictum est, debet omne quod geritur causam sui habere perspicuam nec caliginis alicuius obscuritate contectam. Si ergo fiditis facto, aperite, monstrate, liquor iste cur detur, id est vinum superfundatur altaribus. 3. Numquid enim numinum corpora sitim sentiunt aridam et eorum necesse est siccitates umore aliquo temperaria numquid nobis ut mortalibus moris est cenis intermiscere potiones, pari etiam more post solidos victus liborum et pultium hostiarum que caesarum, quo putrefiat facilius ac percoquatur cibus, frequentissimo inrigant accipiuntque se vino? 4. Date quaeso immortalibus diis bibant scyphos, brias, pateras simpuviaque depromite, et quoniam tauris pinguibusque se dapibus atque opimis inferciunt escis, ne quod in stomachi tramite male transvoratum substiterit viscus, succurrite, properate; Iovi optimo maximo merum ne praefocetur date, cupit eructare nec potis est, ac ni illa labatur et dissolvatur obstructio, | f. 149bis | periculum maximum est ne oblisus interrumpatur spiritus et viduatum remaneat sine suis administratoribus caelum.
30.1. "Sed frustra, inquit, inequitas nobis: non enim nos superis ob eas profundimus merum causas, tamquam illos existimemus aut sitire aut bibere aut suavitatis eius adfectione laetari. Honoris eis ergo datur; quo fiat illorum elatior, amplior augustiorque sublimitas, altaria super ipsa libamus et venerabiles muscos carbonibus excitamus extinctis". 2. - Et quae gravior infligi contumelia dis potest, quam si eos credas accepto mero propitios fieri, aut honorem existimes habitum his magnum, si modo vini exigui rores super vividam ieceris atque instillaveris prunam? 3. Non nobis est sermo cum hominibus rationis expertibus neque quibus non sit communis intellegentiae veritas: inest et vobis sapientia, inest sensus, verumque nos dicere apud vos ipsi interiore iudicio scitis. Sed quid facere possumus considerare nolentibus penitus res ipsas secumque ipsos loqui? 4. Facitis enim quod fieri cernitis, non quod fieri oportere confiditis: primum quia apud vos valet nullam habens consuetudo rationem quam rerum inspecta natura veritatis examinatione ponderata. 5. Quid est enim deo cum vino, aut in huius materia vis qualis aut quanta est, quod cum effusum fuerit, sublimitas eius augescat et honorata existimetur auctoritas? 6. Quid, inquam, deo cum vino est, Veneriis re proxima, nervos omnium debilitante virtutum, | f. 149bis b | verecundiae, pudoris et castitatis inimica, quod in insanias et furores mentes saepius praecipitavit excitas ipsosque illos deos maledictis conpulit exauctorare dementibus? 7. Itane istud non nefas et plenum sacrilegii crimen est, honoris hoc dare, quod si tu id avidius sumpseris, quid facias nescias, quid loquaris ignores, ad extremum temulenti, luxuriosi et perditi convicium infamiamque merearis?
31.1. Operae pretium est etiam verba ipsa depromere, quibus cum vinum datur uti ac supplicare consuetudo est: "Mactus hoc vino inferio esto". "Inferio, inquit Trebatius, verbum ea causa est additum eaque ratione profertur, ne vinum omne omnino quod in cellis atque apothecis est conditum, ex quibus illud quod effunditur promptum est, esse sacrum incipiat et ex usibus eripiatur humanis. Addito ergo hoc verbo solum erit quod inferetur sacrum nec religione obligabitur ceterum". 2. - Qualis ergo hic honor est, in quoimponitur quagi lea deo, ne plus quaerat quam datum est? Aut cuius ipse est aviditatis deus, qui nisi verbi fuerit praescriptione summotus, cupiditatem suam protendat ulterius et apothecis suis supplicem privet? 3. "Mactus hoc vino inferio esto": iniuria est ista, non honor. Quid enim, si divus amplius hoc volet neque erit contentus inlato? Nonne insigniter dicendus est laedi qui honorem accipere cum condicione cogetur? Nam si exceptione non addita sacrum necesse est fieri omne omnino quod in cellis est vinum, manifestum est et deo contumeliam fieri, cui modus constituatur invito, | f. 150 | et vos ipsos in re sacra caerimoniarum officia violare, qui non tantum tribuitis vini quantum deum videtis sibi velle praestari. 4. "Mactus hoc vino inferio esto": - quid est aliud quam dicere: "Tantum esto mactus quantum volo, tantum amplificatus quantum iubeo, tantum honoris adsumito quantum te habere decerno et verborum circumscriptione definio?". 5. - O deorum sublimitas praepotens, quam venerari, quam colere officiis omnibus caerimonialibus debeas, cui legem venerator inponit, quam cum pactionibus adorat et formulis, quae per unius formidinem verbi ab inmodicis vini cupiditatibus arceatur.
32.1. Sed sit ut vultis honor in vino, sit in thure, immolatione et caedibus hostiarum irae numinum offensionesque placentur. Etiamne di sertis, coronis adficiuntur et floribusa etiamne aeris tinnitibus et quassationibus cymbailoruma etiamne tympanis? etiamne symphoniis? Quid? efficiunt crepitus scabillorum ut, cum eos audierint numina, honorifice secum existiment actum et ferventes animos irarum oblivione deponant? 2. an numquid ut parvuli pusiones ab ineptis vagitibus crepitaculis exterrentur auditis, eadem ratione et omnipotentia numina tibiarum stridore mulcentur et ad numerum cymbalorum mollita indignatione flaccescunt? 3. Quid sibi volunt excitationes illae quas canitis matutini conlatis ad tibiam vocibus? - Obdormiscunt enim superi, remeare ut ad vigilias debeant. 4. Quid dormitiones illae | f. 150b | quibus bene ut valeant auspicabili salutatione mandatis? - somni enim quiete solvuntur occuparique ut hoc possint, lenes audiendae sunt neniae. 5. "Lavatio, inquit, deum matris est hodie". - Sordescunt enim divi et ad sordes aluendas laventibus aquis opus atque adiuncta antiqua cineris frictione. 6. "Iovis epulum cras est". - Iuppiter enim cenat magnisque implendus est dapibus, iamdudum inedia gestiens et anniversaria interiectione ieiunus. 7. + "[Esculapii] geritur celebraturque vindemia". - Colunt enim dii vineas et ad suas usiones contractis exprimunt vindemiatoribus vinum. 8. "Lectisternium Caereris erit Idibus proximis". - Habent enim dii lectos atque ut stratis possint mollioribus incubare, pulvinorum tollitur atque excitatur inpressio. 9. "Telluris natalis est". - Dii enim ex uteris prodeunt et habent dies laetos quibus eis adscriptum est auram usurpare vitalem.
33.1. Ludi vero, quos facitis, quibus Floralibus et Megalensiis nomen est ceterique omnes alii quos esse sacros voluistis et religionum inter officia deputari quam rationem habent, quam causam? ut institui condique debuerint et ex numinum appellatione signari? 2. "Honorantur, inquit, his dii et si quas ab hominibus continent offensionum memorias inlatarum, abiciunt, excludunt redduntque se nobis redintegrata familiaritate fautores". - Et quae causa est rursus, ut tranquilli, placidi efficiantur et mites, ineptae si res fiant et ab hominibus otiosis multitudine | f. 151 | spectante ludatur? 3. Ponit animos Iuppiter si Amphitryon fuerit actus pronuntiatus que Plautinus, aut si Europa, si Leda, Glanymedes <si> fuerit saltatus aut Danae, motum conpescit irarum? tranquillior, lenior Mater Magna efficitur si Attidis conspexerit priscam refricari ab histrionibus fabulam? Obliterabit offensam Venus si Adonis in habitu gestum agere viderit saltatoriis in motibus pantomimos? Indignatio relanguescit Alcidae, si tragoedia Sophoclia cui Trachiniae nomen est, Euripidis aut Hercules actitatur? Existimatve tractari se honorifice Flora, si suis in ludis flagitiosas conspexerit res agi et migratum ab lupanaribus in theatra? 4. Itane istud non est deorum inminuere dignitatem, dicare et consecrare turpissimas res eis, quas censor animus respuat et quarum actores inhonestos esse ius vestrum et inter capita conputari iudicavit infamia? 5. - Mimis nimirum dii gaudent, et illa vis praestans neque ullis hominum comprehensa naturis libentissime commodat audiendis his auris, quorum symplegmatibus plurimis intermiatos se esse derisionis in materiam norunt: delectantur, ut res est, stupidorum capitibus rasis, salapittarum sonitu atque plausu, factis et dictis turpibus, fascinorum ingentium rubore. 6. Iam vero si viderint in femineas mollitudines enervantes se viros, vociferari hos frustra, sine causa, alios cursitare, amicitiarum fide salva contundere se alios et crudis mutilare de caestibus, certare hos spiritu, buccas vento distendere votisque inmanibus concrepare: manus ad caelum | f. 151b | tollunt, rebus admirabilibus moti prosiliunt, exclamant, in gratiam cum hominibus redeunt. 7. Haec si dis immortalibus oblivionem adferunt simultatum, si ea comoediis, Atellanis, mimis ducunt laetissimas voluptates, quid moramini, quid cessatis, quin et ipsos dicatis deos ludere lascivire saltare, obscenas conpingere cantiones et clunibus fluctuare crispatis? 8. Quid enim differt aut interest, faciantne haec ipsi an ab aliis fieri in amoribus atque in deliciis ducant?