Contre les nations (Adversus nationes) (page 12)
ARNOBII ADVERSVS NATIONES LIBER VII (suite)
34.1. "Unde igitur fluxit vel ex quibus enata est causis opinionum haec pravitas?". - Ex eo scilicet maxime, quod nequeuntes homines quidnam sit deus scire, quidnam ait vis eius, natura substantia qualitas, utrumne habeat formam an nulla sit corporis circumscriptione finitus, agat aliquid an non agat, vigiletne perpetuo an aliquando solvatur in somnos, currat sedeat ambulet an ab huiusmodi motibus et cessatione sit liber, haec omnia ut dixi nequeuntes scire neque ratione aliqua pervidere in eas sunt opinationes lapsi, ut deos ex se fingerent et qualis sibi natura est et illis talem darent actionum, rerum voluntatumque naturam. 2. Quodsi animal cernerent nullius esse se pretii nec inter formiculam plurimum seseque esse discriminis, profecto desinerent arbitrari quicquam se habere commune cum superis et intra suos fines humilitatis suae modestiam continerent. 3. Nunc vero quia cernunt ora oculos capita buccas | f. 152 | auriculas nasos ceterasque se alias membrorum gerere ac viscerum portiones, et deos existimant eadem ratione formatoa habitumque illos suum compagine in corporea continere; 4. et quia gaudere laeta re maestosque se fieri tristioribus conspiciunt causis, arbitrantur et numina ex rebus hilarioribus gaudere et ex minus laetis animorum contractione conduci; 5. adfici se ludis, putant et caelitum mentes ludorum delectatione mulceri; et quia illis se volup [sic!] est lavacrorum refovere caldoribus, et superis ducunt lavationum esse munditias gratas; 6. vindemiamus nos homines, - et deos rentur et credunt suas ducere atque agitare vindemias; 7. dies nobis natalicii sunt, et potentias caelites dies autumant habere natales. 8. Quodsi possent adscribere valetudines a aegritudines et corporales diis morbos, non dubitarent eos lienososi, lippulosi atque enterocelicos dicere, eo quod ipsi et lienosi et lippi fiunt saepe et ingentium gricenearum magnitudine ponderosi.
35 [or 49].1. Age nunc summatim, quoniam sermo prolatus est et perductus in haec loca, singularum partium oppositionibus comparemus, utrumne vos melius rebus de superis sentiatis an potius nos multo et honoratius opinemur et rectius quodque rei divinae suam praestet atque attribuat dignitatem. 2. Ac primum vos deos, quos in rerum natura vel arbitramini esse vel creditis quorumque in templis omnibus simulacra constituistis et formas, profitemini esse natos et ea masculorum feminarumque seminibus conventionum progenitos lege. 3. At vero nos contra, si modo dii certi sunt | f. 152b | habent que huius nominis auctoritatem potentiam dignitatem, aut ingenitos esse censemus - hoc enim religiosum est credere - aut si habent nativitatis exordium, dei summi est scire, quibus eos rationibus fecerit aut saecula quanta sint, ex quo eis adtribuit perpetuitatem sui numinis inchoare. 4. Vos habere sexus deos aliosque ex his marefi, feminini generis alios esse censetis: nos potentias caelites discretas esse sexibus abnegamus, quoniam discrimen huiusmodi terrenis animantibus datum est, quas coire, quas generare auctor voluit rerum substituendis per libidinem prolibus. 5. Vos hominum similitudinem gerere et mortalium vultibus existimatis esse formatos: nos effigies remur submotas esse ab his longe, quoniam forma mortalis est corporis, et si forte est ulla, comprehendere neminem posse indubitabili adseveratione iuramus. 6. A vobis artificia singuli opificum more habere perhibentur: ridemus, cum audimus nos ista, quoniam diis artes necessarias ducimus arbitramurque non esse et eas constat et liquidum est paupertatis ad subsidium conparatas.
36 [or 50].1. Discordias alios ex his vos, alios dicitis qui pestilentias inrogent, alios qui amores, qui furias, alios vero qui praesint bellis et sanguinis effusione laetentur: - at vero nos contra ab ingeniis numinum <istius modi res> iudicamus esse disiunctas, aut si sunt qui haec mala miserrimis inferant fiubiciantque mortalibufi, ab deorum contendimus procul esse natura nec sub huius nominis praedicatione ponendos. 2. Irasci et perturbari vos numina ceterisque animorum adfectibus | f. 153 | mancipata esse atque obnoxia. iudicatis: nos huiusmodi motus alienos existimamus ab hic esse; sunt enim ferocium generum et mortalitatis obeuntium functiones. 3. Vos pecorum sanguinea vos caedibus et mactationibus hostiarum gaudere, laetari et in gratiam cum hominibus remini offensionibus redire sopitis: nos amorem sanguinis nullum esse in caelitibus ducimus nec esse tam duros, ut miserorum animantium caede saturatas abiciant iras. 4. Vos mero, vos thure honorem arbitramini diis addi et eorum augescere dignitates: nos monstrum et prodigium iudicamus, quod quisquam hominum credit aut augustiorem fieri deum fumo aut ea roribus exiguis vini ipsum sibi ab hominibus ducere satis sancte atque honorifice supplicatum. 5. Vos aeris tinnitibus et tibiarum sonis, vos equorum curriculis et theatralibus ludis persuasum habetis deos et delectari et adfici iras que aliquando conceptas eorum satisfactione molliri: 6. nos inconveniens ducimus, quinimmo incredibile iudicamus, eos qui gradibus mille genus omne virtutum perfectionis transierint summitate in voluptatibus habere atque in deliciis [esse] res eas quas homo sapiens rideat et quae non aliis videantur continere aliquid gratiae quam infantibus parvulis et trivialiter et populariter institutis.
37 [or 51].1. Haec cum ita se habeant cumque sit opinionum tanta nostrarum vestrarumque diversitas, ubi aut nos impii aut vos pii, cum ex partium sensibus pietatis debeat atque inpietatis | f. 153b | ratio ponderari? Non enim simulacrum qui sibi aliquod conficit quod pro deo veneretur aut qui pecus trucidat innoxium sacrisque incendit altaribus, is habendus est rebus deditus esse divinis. 2. Opinio religionem facit et recta de diis mens, ut nihil eos existimes contra decus propriae sublimitatis appetere. Cum enim cuncta quae his dantur sub oculis hic nostris videamus absumi, quid ad eos aliud ab nobis dicendum est pervenire nisi opiniones diis dignas et eorum convenientissimas nomini? 3. Haec sunt dona certissima, sacrificia haec vera; nam pulticulae, thura cum carnibus rapacium alimenta sunt ignium et parentalibus coniunctissima mortuorum.
38 [or 35].1. "Sed si dii immortales nequeunt, inquit, irasci neque ullis animorum adfectibus eorum quatitur concutiturque natura, quid historiae sibi volunt, quid annales, quorum in conscriptionibus legimus nonnullis offensionibus deos motos pestilentias, sterilitates ac frugum inopias aliaque intulisse civitatibus nationibusque discrimina eosque rursus sacrorum satisfactione placatos indignationum posuisse fervores et in habitum laetiorem statum caeli tempestatumque mutasse? 2. Quid terrarum fremitus, quid motus, quos esse accepimus factos, quod essent acti per indiligentiam ludi nec ad suam formam condicionemque curati, instauratis his tamen et curiosa observatione repetitis superorum conquievisse terrores et ad hominum curam familiaritatemque revocatos? 3. Quotiens, vatum iussia haruspicumque responsis postquam divina res facta est et ex gentibus | f. 154 | transmarinis acciti dii quidam delubraque his facta et in altioribus columnis signa quaedam et simulacra sunt constituta, et inminentium aversi sunt periculorum metus et gravissimi hostes pulsi et amplificata res publica est et victoriarum frequentibus gaudiis et provinciarum possessione conplurium? 4. Quod utique non fieret, si sacrificia, si ludos ceterosque aspernarentur dii cultus neque se honorari eorum procurationibus ducerent. Si ergo his datis calor omnis numinum indignatioque frigescunt vertunturque in prospera ea quae videbantur adferre terrores: manifestum est haec omnia non sine caelitum fieri voluntate, et quod ea tribuantur a nobis, inaniter et cum tota inperitia reprehendi".
39 [or 36].1. Ventum est ergo, dum loquimur, ad ipsum articulum causae, ventum rei ad cardinem, ventum veram atque ad iunctissimam quaestionem, in quam convenit ut debeamus inspicere formidine superstitionis amota et gratificatione deposita, utrumne hi dii sint quos saevire adseveratis offensos reddique sacrificiis mites an sint longe aliud et ab huius vi debeant et nominis et potentiae segregari. 2. Non enim imus infitias, in annalium scriptis contineri haec omnia quae sunt a vobis in oppositione prolata: nam et ipsi pro modulo ingeniique pro captu et legimus et esse positum scimus, ludis quondam ipsis circensibus, qui Iovi maximo fierent, patremfamilias quendam, antequam inciperent res agi, servum pessime meritum per circi aream mediam transduxisse caesum virgis | f. 154b | et ea more multasse post patibuli poena. 3. Ludis dein [dein] terminatis profligatisque curriculis non multi post temporis spatium civitatem occepisse pestilentia vastari, cumque dies adderet malum malo gravius, catervatim et populus interiret, rusticulo cuidam sorte humilitatis obscuro Iovem per insomnium dixisse, uti ad consules vaderet, praesulem sibi displicuisse monstraret, posse melius fieri civitati, si ludis sua religio redderetur et ea integro rursus curiosa observatione procederent. 4. Quod cum ille facere minime curasset, vel quod esse vanum suspicaretur insomnium nullamque habiturum apud audituros fidem vel quod ingenitae humilitatis memorpotestatis tantae fugeret et formidaret accessum, cunctatori redditum inimicum Iovem filiorum obitum inrogavisse pro poena. 5. Mox cum et ipsi proprium minaretur interitum, ni praesulis pergeret nuntius inprobati, obeundi formidine territatum, cum iam et ipse contactus pestilentiae flagraret incendio, de sententia propinquorum perlatum ad curiam patrum insomnique exposita visione flammas evolavisse contagii: ludorum deinde instauratione decreta et spectaculis adhibitam gravem curam et priorem populo redditam sanitatem.
40 [or 37].1. Sed neque illud aeque nos negabimus scire, temporibus quondam civitatis et reipublicae duris, vel quae lues infesta faciebat continua populum contage conficiens, vel quae hostes validi et ad periculum libertatis aufcrendae proeliorum prosperitate iam proximi, iussis et monitis | f. 155 | vatum transmarinis ea gentibus quosdam deos accitos magnificisque honoratos templis et luis sedasse flagrantiam et viribus hostium fractis frequentissime triumphatum et auctos imperii fines innumerasque provincias sub leges vestri cecidisse dominatus. 2. Sed neque hoc nostram conscientiam fugit lectum et positum, ictum cum esset Capitolium fulmine multaque in hoc alia, Iovis etiam simulacrum, sublimi quod in culmine stabat, suis esse ab sedibus provolutum. Responsum deinde ab haruspicibus editum, res scaevas tristissimas que portendi ab incendiis, caedibus, ab legum interitu et ab iuris occasu, maxime tamen ab domesticis hostibus atque ab impia coniuratorum manu. 3. Sed flecti haec posse, immo aliter publicari scelerata non posse consilia, nisi Ippiter rursus altiore in culmine figeretur orientalem conversus ad cardinem radiisque oppositus solis. Adfuisse dicto fidem: nam subrecto culmine cónversoque ad solem signo patuisse res abditas et reserata in maleficia vindicatum.
41 [or 38].1. Habent quidem miraculi speciem - quinimmo habere creduntur - cuncta ista quae dicta sunt, si ita ut sunt prompta humanum veniant ad auditum, nec diffitemur inesse his quiddam, quod in prima positum quemadmodum dicitur fronte perstringere aures possit et veritatis similitudine circumvenire. Ceterum si penitus intueri res factas, personas et personarum volueris voluntates, nihil esse repperies diis dignum et, quod saepe iam dictum est, quod ad huius nominis speciem dignitatemque referatur. 2. Quis est enim primum qui deum illum fuisse credat, qui currentibus frustra delectaretur | f. 155b | eculeis avocarique se genere hoc ludicri iucundissimum duceret? Immo illum fuisse quis est qui adsentiatur Iovem, quem deum principem dicitis et rerum quaecumque sunt conditorem, qui spectatum proficisceretur e caelo cantherios de velocitate certantes, replicantes gyros septem, et quos dissimiles ipse corporum esse in mobilitate voluisset, eos tamen gauderet transire, transiri, pronos et cernuos ruere, cum curribus resupinos verti, trahi alios cruribus et claudicare praefractis, et ineptias nugis et crudelitatibus mixtas summis in voluptatibus habuisset quas homo quivis lautus nec ad studium plenae gravitatis ac ponderis eruditus puerilia duceret atque aspernaretur ut ludicra? 3. Quis est, inquam, qui credat, repetamus ut adsidue hanc vocem, generis eum fuisse divini, qui, quoniam ludis actus per circi est spatium meritorum poenas et supplicia redditurus, ira exacerbatus ardesceret seseque ad vices adcingeret ultionis? 4. Si enim nocens servus atque illa fuerat animadversione puniendus: qui debuit Iuppiter indignatione aliqua commoveri, cum ageretur iniuste nihil, immo cum nocens caput poenis convenientibus plecteretur? 5. Sin autem inmunis ab scelere neque ulli obnoaius crimini: vitiosi praesulis ipse fuit in causa, cui cum subvenire potuisset, non fecit, immo ipse quaesivit et pati quod inprobabat et ab aliis poenas suae permissionis exigere. 6. Et cur laesum deinde illo se questus est et pronuntiavit in praesule, quia crucis | f. 156 | ad poenas per circi actus est medium virgis dilaceratus et flagris?
42 [or 39].1. Et quid ea hoc facto labis potuit et foeditatis ecfluere, quod aut circum faceret minus purum aut Iovem contaminatum, cum per exigua momenta, per puncta tot in orbe conspiceret milia mortis in generibus variis et cruciatibus interire diversis? 2. "Ante, inquit, est actus, ludi quam inciperent confici". - Si sacrilego pectore religionisque contemptu, est ut ignoscere debeamus Iovi indignanti se spretum nec circensibus propriis sollicitiorem adhibitam curam. Sin autem errore vel casu latens illud non est animadversum et cognitum vitium, nonne fuerat rectum Iovique conveniens, ut humanis ignosceret lapsibus et inprudentiae caecitatem veniali concessione donaret? 3. "Sed vindicanda res fuit". - Et post haec aliquis fuisse illum deum credet, qui puerilis incuriam ludicri civitatis ultus est et persecutus interitu, gravitatis ac ponderis aut ullius habuisse constantiae firmitatem, qui ut sibi ex integro voluptatis in gaudia curreretur, venenatam in perniciem aeris haustus vertit et pestilentiae morbo stragem mortalitatis indixit? 4. Si ludorum exhibitor magistratus minus curavit ediscere quisnam esset illo die circi actus per medium, contractaque est ea hoc culpa, quid infelix commeruerat populus ut aliena delicta capitis sui dissolveret poenispestilentibusque contagiis crudeliter expelleretur e vita? 5. Immo quid feminarum genus, quas ab negotiis publicis | f. 156b | condicio fragilitatis excepit, quid adultae ab virgines, quid puerculi fecere pusiones, quid denique adhuc parvi nutricum sub alimonia constituti, ut in eos inmitteretur par et una saevitia priusque acerbitatem mortis quam dulcedinem aliquam perciperent luminis?
43 [or 40].1. <Si> sibi Iuppiter ludos scrupulosius fieri restituique quaerebat, si fideliter reddere suam populo sanitatem nec malum quod fecerat prorogari ulterius et augeri, nonne rectius fuerat, consulem ut ad ipsum veniret, sacerdotum ad aliquem publicorum, pontificem maximum aut ad flaminem suum Dialem eique per somnium et praesulis vitium et funesti causam temporis indicaret? 2. Quae fuerat ratio, ut ruri hominem suetum, obscuritate incognitum nominis, urbanarum inscium rerum, quid sit praesul fortasse nescientem, voluntatis suae deligeret nuntium et expetitae satisfactionis auctorem? 3. Quem si utique sciebat, divinus modo si fuerat, tergiversatorem in obsequio futurum, nonne fuerat pronius et deo conveniens, mentem hominis vertere et parendi subicere voluntatem quam vias adgredi saeviores et latrocinii ritu sine ulla passim ratione saevire? 4. Si enim rusticus senior inexpeditus in rebus obeundis cunctabatur in re iussa causis superioribus retardatus, quid infelices eius commeruerant liberi, ut in eos ira et indignatio verteretur offensasque alterius luminis sui spoliatione pensarent? 5. Et quisquam est hominum qui fuisse illum deum credat tam iniustum, tam impium nec mortalium saltem constituta servantem, | f. 157 | apud quos nefas haberetur magnum, alterum pro altero plecti et aliena delicta aliorum cervicibus vindicare? 6. "Sed et ipsum fecit pestilitatis saevitia comprehendi". - Nonne ergo praestantius, quinimmo aequius fuerat, si hoc esse videbatur faciendum, ut ab ipso patre terror cohercitionis inciperet, apud quem causa tanti fuerat motus et inoboeda cessatio? quam in eius dolorem vim liberis facere et innoxias urere atque abolere personas? 7. Quaenam illa saevitia, crudelitas fuit quae tanta, ut extincta subole intestinis periculis post territaret patrem? Quod iamdudum si facere, id est loco priore, voluisset, nec germanitas conficeretur innoxia et voluntas numinis cognosceretur offensa. 8. "At enim conpleto adnuntiationis officio statim morbus evanuit et sanitati homo est continuo restitutus". - Et quid habet admirationis res ista, si malum quod inspiraverat rettudit seseque in alia ostentatione iactavit? Quodsi penitus res pendas, magis illa crudelitas quam beneficium salutis fuit, siquidem hominem miserum et interire post filios cupientem non gaudia servavit ad vitae sed ut suam solitudinem disceret et orbitatis cruciamenta sentiret.
44 [or 41].1. Consimili ratione per alias ire licebit historias et ostendere in his quoque longe aliud quam esse dii debeant de his ipsis dici et earum in expositionibus indicari, velut in hac ipsa quam deinceps ponam, una ei duabusve coniunctis, fastidium ne inmoderatione pariatur.
2. [a. Non imus infitias in annalium scriptis contineri haec | f. 157b | omnia quae sunt a vobis in oppositione prolata. b. Nam et ipsi pro modulo ingeniique pro captu et legimus haec eadem et esse posita scimus, sed quae stionis in hoc summa est, utruane hi dii sint, quos saevire adseveratis offensos reddique ludis et sacrificiis mites, an sint longe aliud et ab huius vi debeant et nominis et potentiae segregari. c. Quis est enim primum qui eos deos existimet aut esse qui credat, qui motibus et saltationibus scaenicis, qui cantheriis frustra currentibus voluptatum solvuntur in gaudia, ineptas et frigidas actiones spectatum proficiscuntur e caelo offendique se doleant et suis honoribus derogatum, si paulisper constiterit ludius aut tibicen modice interquieverit fessus, qui praesulem sibi displicuisse pronuntient, si per circi medium pergat nocens aliquis meritorum poenas et supplicia redditurus? d. Quae si penitus cuncta et sine ulla gratificatione cernantur, non tantum ab diis esse repperientur aliena, verum ab homine quovis lauto nec ad summos apices gravitatis ac ponderis instituto. e. Quis est enim primum deos illos qui existimet aut esse qui credat, qui nocendi habeant saeviendique naturas easque abiciant rursus cyatho uno sanguinis et thuris suffitione molliti, qui motibus scaenicis et saltationibus histrionum festos dies ducant et hilaritatis plenissimas voluptates, qui cantherios frustra et sine ulla ratione currentes spectatum proficiscantur e caelo gaudeantque ea his alios transire, transiri, pronos et cernuos ruere, cum curribus resupinos verti, trahi alios debiles | f. 158 | et cruribus claudicare praefractis, qui praesulem sibi displicuisse pronuntient si per circi medium pergat nocens aliquis meritorum poenas et supplicia redditurus, qui offensos se doleant et suis honoribus derogatum, si paulisper constiterit ludius, interquieverit tibicen fessus, puer ille matrimus decidat fortuito alicuius instabilitate prolapsus? f. Quae si penitus cuncta et sine ulla partium gratificatione pendantur, non tantum longe longeque ab diis esse repperiuntur aliena, verum quovis homine sentiente communia nec ad studium veri rationum cognitionibus erudito].
3. "Post advectos, inquitis, transmarinis ea gentibus deos quosdam postque condita his templa, post cumulatas sacrificiis aras male habens sese recreatus convaluit populus et pestilentes morbi inducta sinceritate fugerunt" [Liv. X,47]. - "Qui, effamini, dii quaeso?". 4. "Aesculapius, inquitis, Epidauro, bonis deus valetudinibus praesidens et Tiberina in insula constitutus". - Si esset nobis animus scrupulosius ista tractare, vobis ipsis obtineremus auctoribus, minime illum fuisse divum, qui conceptus et natus muliebri alvo esset, qui annorum gradibus ad eum finem ascendisset aetatis in quo illum vis fulminis, vestris quomadmodum litteris continetur, et vita expulisset et lumine. 5. Sed quaestione ab ista discedimus, Coronidis filius sit, ut vultis, ex immortalium numero et perpetua praeditus sublimitate caelesti. - Ex Epidauro tamen quid est aliud adlatum nisi magni agminis coluber? fidem si annalium sequimur et exploratam eis adtribuimus veritatem: nihil, ut conscriptum est, aliud. | f. 158 b | 6. Quid ergo dicemus? Aesculapius iste quem praedicatis, deus praestans, sanctus deus, salutis dator, vale tudinum pessimarum propulsator, prohibitor et eatinctor, serpentis est forma et circumscriptione finitus, per terram conreptans, caeno natis ut vermiculis mos est, solum mento radit et pectore, tortuosis voluminibus se trahens, atque ut pergere prorsus possit, partem sui postremam conatibus prioris adducit.
45 [or 42].1. Et quoniam legitur usus cibis etiam, quibus vita in corporibus inmoratur, habet patulas fauces, quibus cibos transvoret oris hiatibus adpetitos, habet receptaculum ventris [ut] ubi mansa et vorata decoquat viscera, sanguis detur ut corpori et viribus redintegratio subrogetur, habet et eatremos tramites, per quos inmunda faea eat aversabili corpora foeditate deonerans. 2. Si quando mutat loca et ab aliis transgredi in alias regiones parat, non ut deus obscure per caeli evolat sidera punctoque in temporis ubi causa postulaverit sistitur, sed velut animal brutum vehiculum quo sustineatur petit, undas pelagi vitat atque ut tutus possit incolumisque praestari, cum hominibus navem ascendit et ille publicae sanitatis deus fragili se ligno et tabularum compagibus credit. 3. Non arbitramur evincere atque obtinere vos posse, Aesculapium illum fuisse serpentem, nisi hunc colorem volueritis inducere, ut in anguem dicatis convertisse se deum, quo mentiri se posse<t nec possent> quisnam esset aut qualis homines intueri. 4. Quod si fuerit a vobis dictum, quam infirmiter invalideque dicatur ipsa rerum inaequalitas indicabit. Si enim | f. 159 | se deus videri ab hominibus evitabat, nec in forma serpentis velle debuit conspici, cum in qualibet forma non ab ipso se alius, sed ipse esset futurus. 5. Sin autem intenderat cernendum se dare, non [debuit] oculorum negare conspectui, cur non talem videri se praebuit, qualem sciebat se esse qualemque se noverat sui numinis in potentia contineri? 6. Erat enim hoc potius multoque praestantius augustaeque conveniens dignitati quam fieri beluam horrentisque animalis in similitudinem verti et dare ambiguis contradictionibus locum, essetne verus deus an nescio quid aliud longeque ab supera sublimitate seiunctum.
46 [or 43].1. "Sed si deus, inquit, non erat, cur e navi postquam extulit sese <et> Tiberinam ad insulam repsit, nusquam statim conparuit et viderier ut ante desiit?. - Possumus enim scire, utrumne aliquod obstaculum fuerit, cuius sese obiectu atque oppositione protexerit, an hiatus aliquis?". 2. - Vos pronuntiate, vos dicite, quidnam illud fuerit aut cuinam rerum generi debuerit applicari, si personarum officia sunt certa certarum. Vestra cum res ista sit deque vestro numine vestraque et religione tractetur, vestrum est potius edocere vestrumque monstrare, quid illa res fuerit, nostras velle quam exaudire sententias nostraque easpectare decreta. 3. Nam nos quidem quid aliud possumus dicere, nisi quod fuit et visum est, quod historiae prodidere omnes et ocularum sensibus est conprehensum? Hanc tamen scilicet colubram validissimi corporis et prolixitatis inmensae aut, si nomen hoc sordidum est, anguem dicimus, serpentem nominitamus, aut si quod aliud nobis usus vocamen | f. 159b | obtulerit aut ampliatio sermonis ecfinxerit. 4. Si enim repsit ut coluber non pedibus se ferens neque suas subexplicans itiones sed ventre nisus ac pectore, si ex materia formatus carnis longitudinem porrigebatur in lubricam, caput si habuit atque caudam, si obsita squamis terga, si macularum <corium> suffectionibus varium, si os dentibus horridum et ad infligendos instructum morsus: quid aliud possumus quam generis eum dicere fuisse terreni, quamvis fuerit inmanis et nimius, quamvis illum ab Regulo exercitus vi caesum longitudine corporis et robore anteiret? 5. "Sed aliud nos remur et labefactamus et destruimui veritatem". - Ergo vestrum est explicare quidnam ille fuerit vel cuius generis, nominis et qualitatis cuius. Nam deus esse qui potuit, cum haberet ea quae diximus, quae dii habere non debent, si cogitant dii esse et vocaminis huius eminentiam possidere? 6. "Tiberinam postquam ad insulam repsit, nusquam continuo apparuit: qua ea re numen fuisse monstratur". - Possumus enim scire, utrumne istic aliquod rei fuerit alicuius obstaculum, cuius sese obiectu atque oppositione protexerit, an hiatus aliquis aut ea molibus inaequaliter aggeratis successus quidam et fornices, in quos intulit se raptim circumscripto tuentium visus? Quid enim, si flumen transilivit? quid, si transnatavits quid, si silvarum densitatibus se dedit? Argumentatio flaccida est, ea re suspicari deum illum fuisse serpentem, quod ab oculis sese properata omni festinatione subtrait, eam deum non fuisse eadem rursus possit argumentatione monstrari.
47 [or 44].1. "Sed si deus praesens anguis ille non fuit, cur post illius adventum pestilentiae vis fracta est | f. 160 | et populo salus est reddita Romano?". - 2. Referimus et nos contra: si ex libris fatalibus vatumque responsis invitari ad urbem deus Aesculapius iussus est, ut ab luis contagio morbisque pestilentibus tutam eam incolumem que praestaret, et venit non aspernatus, ut dicitis, colubrarum in formam conversus: cur totiens Romana civitas mali huius afflicta est cladibus, totiens aliis aliisque temporibus dilacerata, vexata est et innumeris stragibus civium minor facta est milibus? 3. Cum enim deus adcitus in hoc esse dicatur, ut omnino omnes causas quibus pestilentia conflabatur averteret, sequebatur ut civitas intacta esse deberet flatuque a noxio inmunis semper innocuaque praestari. 4. Atquin videmus, ut superius dictum est, saepenumero his morbis cursus eam vitae habuisse funestos nec dispendiis levibus esse populi fractas debilitatasque virtutes. 5. Ubi ergo Aesculapius fuit, ubi ille promissus oraculis venerabilibus? Cur templa post condita sibique exaedificata delubra diutius + habere perpessus est bene meritae civitatis luem, cum in id esset adcitus, ut et malis mederetur instantibus nec sineret in futurum tale aliquid quod metueretur inrepere?
48 [or 45].1. Nisi forte aliquis dicet "minoribus et consequentibus saeculis idcirco dei talis defuisse custodiam, quod impiis iam moribus et inprobabilibus viveretur, opem autem contulisse maioribus, quod innoxii fuerint et ab omni scelerum contagione dimoti". 2. - Quod ratione cum aliqua et audiri forsitam potuisset et dici, si aut in temporibus | f. 160b | priscis omnes essent usque ad unum boni aut sequentia tempora malos omnes generarent et nulla diversitate discretos. 3. Cum vero res ita sit, ut in magnis populis, nationibus, quinimmo et in civitatibus cunctis mixtum sit humanum genus naturis voluntatibus moribus tamque potuerint in prioribus saeculis quam in novellis aetatibus boni simul malique existere, stultum satis est dicere, propter malitias posteros auxilia numinum non meruisse mortales.
4. Si enim propter malos sequentium saeculorum boni non sunt protecti temporum novellorum, et propter antiquos malos boni aeque maiores non debuerant mereri benivolentiam numinum: sin propter bonos priscos mali etiam conservati sunt prisci, et propter bonos minores aetas debuit sequens, quamvis esset inprobabilis, protegi. 5. Aut ergo iam fracta atque inminuta vi morbi anguis ille perlatus famam conservatoris adsumpsit, cum nihil omnino commoditatis attulisset, aut fatalia dicenda sunt carmina multum veris aberravisse praesagiis, cum remedium ab his datum non deinceps cunctis sed auailio fuisse uni tantum repperiatur aetati.
49 [or 46].1. "Sed et Magna, inquit, Mater accita ea Phrygio Pessinunte iussis consimiliter vatum salutaris populo et magnarum causa laetitiarum fuit. 2. - Nam et diu potens hostis ab Italiae possessione detrusus est et gloriosis inlustribusque victoriis decus urbis restitutum est pristinum et imperii fines longe lateque porrecti et innumeris gentibus civitatibus populis libertatis ius raptum est et iugum | f. 161 | servitutis inpositum, multaeque res aliae foris domique perfectae ineluctabili firmitate gentis nomen maiestatemque fundarunt". 3. - Si verum locuntur historiae neque ullas inserunt rerum conscriptionibus falsitates, adlatum ex Phrygia nihil quid aliud scribitur missum rege ab Attalo, nisi lapis quidam non magnus, ferri manu hominis sine ulla inpressione qui posset, coloris furvi atque atri, angellis prominentibus inaequalis, et quem omnes hodie ipso illo videmus in signo oris loco positum, indolatum et asperum et simulacro faciem minus expressam simulatione praebentem.
50 [or 47].1. Quid ergo dicemus? Hannibalem illum Poenum, hostem potentem ac validum, sub quo anceps et dubia res Romana contremuit et magnitudo trepidavit, lapis ea Italia depulit, lapis fregit, lapis fugacem ac timidum suique esse dissimilem fecit? 2. Et quod rursus exsilivit ad imperii columen et regium principatum, nihil consiliis actum est, nihil hominum viribus, nec ad reditum sublimitatis antiquae tot tantisque ab ducibus quicquam est scientia militari aut rerum experientia conlatum? 3. Lapis aliis vires, aliis roboris infirmitatem dedit, hos secundis praecipitavit ab rebus, aliorum extulit stratas desperatione fortunas? Et quis hominum credet terra sumptum lapidem, sensu agitabilem nullo, fuliginei coloris atque atri, <parvi> corporis, deum fuisse matrema aut qui rursus accipiat - hoc enim solum restat - numinis alicuius habitasse | f. 161b | vim silicis fragmentis <ignis> more subiectam venisque in eius abstrusam? 4. "Et unde parta victoria est, si Pessinuntio lapidi nullum inerat numen?". - "Sedulitate possumus dicere ac virtute pugnantium, usu tempore consilio ratione, fato etiam possumus et reciproca varietate fortunae". 5. Sed si auxilio lapidis res facta est melior et felix reciperata victoria est, ubinam Mater Phrygia tempore illo fuit, cum tot tantis que exercitibus caesis inclinata est res summa et ad ultimae labis periculum venit? Cur non minaci forti se obtulit? cur impetus tantos belli non prius fregit ac reppulit quam immanes ac * inciderent plagae, quibus omnis effunderetur sanguis et exhaustis rueret vita ipsa paene vitalibus? 6. "Advecta enim nondum nec favorem fuerat ut comrmodaret rogata". - Esto: sed bonus auxiliator numquam rogari se poscit spontanea semper opitulatione subveniens. "Hostem pellere ac fugare non potuit multo adhuc mari terrisque ab Italia discreta". - Sed deo, si deus est, longum nihil omnino est, cui punctum terra est et sub nutu omnia constituta.
51 [or 48].1. Sed fuerit praesens, ut exposcitis credi, illo ipso numen in lapide: - et mortalium quisquam est, quamvis ille sit credulus et facillimas aures quibuslibet fictionibus praebeat, qui eam iudicet fuisse aut tempore illo deam aut hodie dici appellarique debere, quae modo haec appetat, modo illa deposcat, suos deserat fastidiatque | f. 162 | cultores, provinciis ab humilioribus migret, potentioribus populis ditioribusque se iungat? 2. Verum bellicas res amet interque esse desideret pugnis caedibus mortalitatibus et cruori. Si deorum est proprium, si modo sunt veri et quos deceat nuncupari vi vocis istius et potentia nominis, nihil facere malitiose, nihil iniuste hominibusque se cunctis una et parili gratia sine ulla inclinatione praebere, generis eam fuisse divini quisquamne hominum <credat> aut habuisse aequitatem diis dignam, quae humanis sese discordiis inserens maiorum opes fregit, aliis se praebuit exhibuitque fautricem, libertatem his abstulit, alios ad columen dominationis erexit, quae ut una civitas emineret in humani generis perniciem nata, orbem subiugavit innoxium?
Christian Latin Arnobius The Latin Library The Classics Page