Contre les nations (Adversus nationes) (page 2)
31.1. O maxime, o summe rerum invisibilium procreator, o ipse invisus et nullis umquam conprehense naturis, dignus, dignus es vere, si modo te dignum mortali dicendum est ore cui spirans omnis intelligensque natura et habere et agere numquam desinat gratias, cui tota conveniat vita genu nixo procumbere et continuatis precibus supplicare. 2. Prima enim tu causa es, locus rerum ac spatium, fundamentum cunctorum quaecumque sunt, infinitus, ingenitus, inmortalis, perpetuus, solus, quem nulla deliniat forma corporalis, nulla determinat circumscriptio, qualitatis expers, quantitatis, sine situ, motu et habitu, de quo nihil dici et exprimi mortalium potis est significatione verborum, qui ut intellegaris tacendum est atque, ut per umbram te possit errans investigare suspicio, nihil est omnino muttiendum. 3. Da ueniam, rex summe, tuos persequentibus | f. 11b | famulos et - quod tuae benignitatis est proprium - fugientibus ignosce tui nominis et religionis cultum. Non est mirum, si ignoraris: maioris est admirationis, si sciaris; nisi forte audet quisquam - hoc enim furiosae restat insaniae - ambigere, dubitare an sit iste deus an non sit, explorata fidei veritate an rumoris cassi opinatione sit creditus. 4. Audimus enim quosdam philosophandi studio deditos partim ullam negare vim esse divinam, partim an sit cotidie quaerere; alios casibus fortuitis et concursionibus temerariis summam rerum construere atque diversitatis impetu fabricari, cum quibus hoc tempore nullum nobis omnino super tali erit obstinatione certamen. 5. Aiunt enim sana sentientes contradicere rebus stultis stultitiae esse maioris.
32.1. Sermo cum his nobis est, qui divinum esse consentientes genus de maioribus dubitant, cum idem esse plebeia atque humiliora fateantur. Quid ergo, res tantas argumentis nitemur atque elaborabimus obtinere? Discedat haec longe atque a nobis procul, procul inquam, ut dicitur, averruncetur amentia. 2. Tam est enim periculosum argumentis adgredi deum principem conprobare quam ratione huiusmodi esse illum velle cognoscere. Nec quicquam refert aut discrepat, utrumne neges illum an asseras atque existere fatearis, cum in eadem culpa sit et adsertio talis rei et abnegatio refutatoris increduli.
33.1. Quisquamne est hominum qui non cum istius principis notione diem primae nativitatis intraverit? cui non sit ingenitum, non adfixum, immo ipsis | f. 12 | paene in genitalibus matris non inpressum, non insitum esse regem ac dominum cunctorum quaecumque sunt moderatorem? 2. Ipsa denique hiscere si animantia muta potuissent, si in linguarum nostrarum facilitatem solvi, immo si arbores glaebae, saxa, sensu animata vitali, vocis sonitum quirent et verborum articulos integrare, ita non, duce natura et magistra, non incorruptae simplicitatis fide et intellegerent esse deum et cunctorum dominum solum esse clamarent?
34.1. ''Sed frustra, inquit, nos falso et calumnioso incessitis et adpetitis crimine, tamquam eamus infitias esse deum maiorem, cum a nobis et Iuppiter nominetur et optimus habeatur et maximus cumque illi augustissimas sedes et Capitolia constituerimus immania''. 2. - Dissimilia copulare atque in unam speciem cogere inducta confusione conamini. Nam deus omnipotens mente una omnium et communi mortalitatis adsensu neque genitus scitur neque novam in lucem aliquando esse prolatus nec ex aliquo temporis <puncto> coepisse esse vel saeculo. 3. Ipse est enim fons rerum, sator saeculorum ac temporum. Non enim ipsa per se sunt sed ex eius perpetuitate perpetua et infinita semper continuatione procedunt. 4. At vero Iuppiter, ut vos fertis, et patrem habet et matrem, avos, avias, fratres; nunc nuper in utero matris suae formatus, absolutus mensibus et consummatus decem ignotam sibi in lucem sensu inruisse vitali. 5. Ergo, si haec ita sunt, Iuppiter esse deus qui potest, cum illum esse perpetuum constet, perhibeatur alter a vobis | f. 12b | et dies habuisse natales et pavefactus re nova lamentabilem extulisse vagitum?
35.1. Sed sint, ut vultis, unum nec in aliqua vi numinis et maiestate distantes: et quid ergo iniustis persequimini nos odiis? Quid ut ominis pessimi nostri nominis inhorrescitis mentionem, si quem deum colitis, eum et nos? Aut quid in eadem causa vobis esse contenditis familiares deos, inimicos atque infestissimos nobis? 2. Etenim si una religio est nobis vobisque communis, cessat ira caelestium: sin nobis infesti sint solis, manifestum est nescire et vos et illos deum, quem Iovem non esse ipsis clarum est indignationibus numinum.
36.1. ''Sed non, inquit, idcirco dii vobis infesti sunt, quod omnipotentem colatis deum, sed quod hominem natum et, quod personis infame est vilibus, crucis supplicio interemptum et deum fuisse contenditis et superesse adhuc creditis et cotidianis supplicationibus adoratis''. 2. - Si vobis iucundum est, amici, edissertate, quinam sint hi dii, qui a nobis Christum coli suam credant ad iniuriam pertinere: Ianus Ianiculi conditor et civitatis Saturniae Saturnus auctor; Fenta Fatua, Fauni uxor, Bona Dea quae dicitur sed in vini melior et laudabilior potu; 3. Indigetes illi qui flumen repunt et in alveis Numici cum ranis et pisciculis degunt Aesculapius et Liber pater, Coronide ille natus et ex genitalibus matris alter fulmine praecipitatus; Mercurius utero fusus Maiae et, quod est divinius, candidae; 4. arquitenentes Diana et Apollo, circumlati per fugas matris atque in insulis errantibus Virtuti; Dioneia Venus proles, | f. 13 | viri materfamilias Troici atque intestini decoris publicatrix; in Trinacriae finibus Ceres nata atque in floribus legendis occupata Proserpina; 5. Thebanus aut Tyrius Hercules, hic in finibus sepultus Hispaniae, flammis alter concrematus Oetaeis; Tyndaridae Castores, equos unus domitare consuetus, alter pugillator bonus et crudo inexuperabilis caestu; Titanes et Bocchores Mauri et ovorum progenies dii Syri; 6. Apis Peloponensi proditus et in Aegypto Serapis nuncupatus; Aethiopicis solibus Isis furva maerens perditum filium et membratim coniugem lancinatum; praeterimus et transgredimus Opis suboles regias, quas in libris auctores vestri quae fuerint et quales vobis ediscentibus prodiderunt: 7. hine ergo Christum coli et a nobis accipi et existimari pro numine vulneratis accipiunt auribus, et obliti paulo ante sortis fuerint et condicionis cuius, id quod sibi concessum est inpertiri alteri nolunt? 8. Haec est iustitia caelitum, hoc deorum iudicium sanctum? Nonne istud livoris est atque avaritiae genus, non obtrectatio quaedam sordens, suas eminere tantummodo velle fortunas, aliorum res premiet in contempta humilitate calcari?
37.1. ''Natum hominem colimus''. - Quid enim, vos hominem nullum colitis natum? non unum et alium? non innumeros alios? quinimmo non omnes, quos iam templis habetis vestris, mortalium sustulistis ex numero et caelo sideribusque donastis? 2. Si enim forte vos fugit, sortis eos humanae et condicionis | f. 13b | fuisse communis, replicate antiquissimas litteras et eorum scripta percurrite qui vetustati vicini sine ullis adsentationibus cuncta veritate in liquida prodiderunt. 3. Iam profecto discetis, quibus singuli patribus, quibus matribus fuerint procreati, qua innati regione, qua gente, quae fecerint egerint pertulerint actitarint, quas in rebus obeundis adversorum senserint secundantiumque fortunas. 4. Sin autem scientes uteris esse gestatos et frugibus eos victitasse terrenis, nihilominus tamen nobis nati hominis obiectatis cultum, res agitis satis iniustas, ut id in nobis constituatis esse damnabile quod et ipsi vos factitatis, aut quae vobis licere permittitis consimiliter aliis licitum esse nolitis.
38.1. Sed concedamus, interdum manum vestris opinationibus dantes, unum Christum fuisse de nobis, mentis animae corporis fragilitatis et condicionis unius: nonne dignus a nobis est tantorum ob munerum gratiam deus dici deus que sentiri? 2. Si enim vos Liberum, quod usum reppererit vini, si quod panis, Cererem, si Aesculapium, quod herbarum, si Minervam, quod oleae, si Triptolemum, quod aratri, si denique Herculem, quod feras, quod fures, quod multiplicium capitum superavit conpescuitque natrices, divorum retulistis in censum: 3. honoribus quantis adficiendus est nobis, qui ab erroribus nos magnis insinuata veritate traduxit, qui velut caecos passim ac sine ullo rectore gra| f. l4 |dientes ab deruptis, ab deviis locis planioribus reddidit: 4. qui, quod frugiferum primo atque humano generi salutare, deus monstravit quid sit, quis, quantus et qualis: qui profundas eius atque inenarrabiles altitudines, quantum nostra quivit mediocritas capere, et intellegere permisit et docuit: 5. qui quo auctore, quo patre mundus iste sit constitutus et conditus, fecit benignissime sciri: qui nativitatis eius exprompsit genus et nullius aliquando cognitione praesumptam materiam illius, unde ignibus solis genitalis fervor adscitur, cur luna semper in motu, isdemne quis creditur an aliis causis lucem semper atque obscuritatem resumens; 6. animalium origo quae sit, rationes quas habent semina, quis ipsum finxerit hominem, quis informarit vel ex materiae quo genere constructionem ipsam confirmaverit corporum, quid sit sensus, quid anima, advolaritne ad nos sponte an cum ipsis sata sit et procreata visceribus, mortis particeps degat an inmortalitatis perpetuitate donata sit, qui status nos maneat, cum dissolutis abierimus a membris, visurine nos sumus an memoriam nullam nostri sensus et recordationem habituri; 7. qui adrogantiam constringit nostram et elatas supercilio cervices modum fecit suae infirmitatis agnoscere: qui animantia monstravit informia nos esse, vanis opinionibus fidere, nihil comprehensum habere, nihil scire et quae nostros | f. 14b | sita sunt ante oculos non videre; 8. qui, quod omnia superavit et transgressum est munera, ab religionibus nos falsis religionem transduxit ad veram: qui ab signis inertibus atque ex vilissimo formatis luto ad sidera sublevavit et caelum et cum domino rerum deo supplicationum fecit verba atque orationum conloquia miscere.
39.1. Venerabar, o caecitas, nuper simulacra modo ex fornacibus prompta, in incudibus deos et ex malleis fabricatos, elephantorum ossa, picturas, veternosis in arboribus taenias; si quando conspexeram lubricatum lapidem et ex olivi unguine sordidatum, tamquam inesset vis praesens, adulabar, adfabar et beneficia poscebam nihil sentiente de trunco, et eos ipsos divos, quos esse mihi persuaseram, adficiebam contumeliis gravibus, cum eos esse credebam ligna lapides atque ossa aut in huius<modi> rerum habitare materia. 2. Nunc doctore tanto in vias veritatis inductus omnia ista quae sint scio, digna de dignis sentio, contumeliam nomini nullam facio divino, et quid cuique debeatur vel personae vel capiti, inconfusis gradibus atque auctoritatibus tribuo. 3. Ita ergo Christus non habeatur a nobis deus neque omni alioquin <qui> vel maximus potest excogitari divinitatis adficiatur cultu, a quo iamdudum tanta et accepimus dona viventes et expectamus, dies cum venerit, ampliora?
40.1. ''Sed patibulo adfixus interiit''. - Quid istud ad causam? Neque enim qualitas et deformitas mortis dicta eius immutat aut facta, aut eo minor videbitur disciplinarum eius auctoritas, | f. 15 | quia vinculis corporis non naturali dissolutione digressus est sed vi inlata decessit. 2. Pythagoras Samius suspicione dominationis iniusta vivus concrematus in fano est: numquid ea quae docuit vim propriam perdiderunt, quia non spiritum sponte sed crudelitate adpetitus effudit? 3. Similiter Socrates civitatis suae iudicio damnatus capitali adfectus est poena: numquid inrita facta sunt quae sunt ab eo de moribus virtutibus et officiis disputata, quia iniuria expulsus e vita est? 4. Innumerabiles alii gloria et virtute et existimatione pollentes acerbissimarum mortium experti sunt formas, ut Aquilius Trebonius Gegulus: numquid idcirco post vitam iudicati sunt turpes, quia non publica lege fatorum sed mortis asperrimo genere lacerati excruciatique perierunt? 5. Nemo umquam innocens male interemptus infamis est, nec turpitudinis alicuius conmaculatur nota, qui non suo merito poenas graves sed cruciatoris perpetitur saevitatem.
41.1. Et tamen, o isti, qui hominem nos eolere morte functum ignominiosa ridetis, nonne Liberum et vos patrem membratim ab Titanis dissipatum fanorum consecratione mactatis? 2. non<ne> Aesculapium medicaminum repertorem, post poenas et supplicia fulminis, custodem nuncupavistis et praesidem sanitatis valetudinis et salutis? 3. nonne ipsum Herculem magnum sacrificiis hostiis et ture invitatis incenso, quem ipsi vos fertis vivum arsisse [post poenas] et concrematum in funestis busticetis? 4. nonne illum Attin Phrygem | f.15b | abscisum et spoliatum viro magnae matris in adytis deum propitium, deum sanctum Gallorum conclamatione testamini? 5. nonne ipsum Romulum patrem senatorum manibus dilaceratum centum et Quirinum esse Martium dicitis et sacerdotibus et pulvinaribus honoratis et in aedibus adoratis amplissimis et post haec omnia caelum ascendisse iuratis? 6. Aut igitur ridendi et vos estis, qui homines gravissimis cruciatibus interemptos deos putatis et colitis, aut si certa est ratio cur id vobis faciendum putetis, et nobis permittite scire quibus istud causis rationibusque faciamus.
42.1. ''Natum hominem colitis''. - Etiamsi esset id verum, locis ut in superioribus dictum est, tamen pro multis et tam liberalibus donis quae ab eo profecta in nobis sunt deus dici appellarique deberet. 2. Cum vero deus sit re certa et sine ullius rei dubitationis ambiguo, infitiaturos arbitramini nos esse, quam maxime illum ab nobis coli et praesidem nostri corporis nuncupari? 3. ''Ergone, inquiet aliquis furens iratus et percitus, deus ille est Christus?''. - Deus, respondebimus, et interiorum potentiarum deus et, quod magis infidos acerbissimis doloribus torqueat, rei maximae causa a summo rege ad nos missus. 4. Postulabit forsitan insanior et furiosior factus, an se ita res habeat, quemadmodum dicimus, comprobari. 5. - Nulla maior est comprobatio, quam gestarum ab eo fides rerum, quam virtutum novitas, quam omnia vieta decreta dissolutaque fatalia, quae populi gentesque suo geri sub lumine nullo dissentiente viderunt, | f. 16 | quae nec ipsi audent falsitatis arguere, quorum antiquas et patrias leges vanitatis esse plenissimas atque inanissimae superstitionis ostendit.
43.1. Occursurus forsitan rursus est eum aliis multis calumniosis illis et puerilibus vocibus: ''Magus fuit, clandestinis artibus omnia illa perfecit, Aegyptiorum ex adytis angelorum potentium nomina et remotas furatus est disciplinas''. 2. - Quid dicitis, o parvuli, incomperta vobis et nescia temerariae vocis loquacitate garrientes? Ergone illa quae gesta sunt daemonum fuere praestigiae et magicarum artium ludi? 3. Potestis aliquem nobis designare, monstrare ex omnibus illis magis, qui umquam fuere per saecula, consimile aliquid Christo millesima ex parte qui fecerit? Qui sine ulla vi carminum, sine herbarum et graminum sucis, sine ulla aliqua observatione sollicita sacrorum, libaminum, temporum? 4. Non enim urgemus et quaerimus quae sese spondeant facere vel in quibus generibus actum soleat omnis illorum doctrina et experientia contineri. 5. Quis enim hos nesciat aut inminentia studere praenoscere, quae necessario velint nolint suis ordinationibus veniunt aut mortiferam inmittere quibus libuerit tabem aut familiarium dirumpere caritates aut sine clavibus reserare quae clausa sunt aut ora silentio vincire aut in curriculis equos debilitare incitare tardare aut uxoribus et liberis | f. 16b | alienis, sive illi mares sunt sive feminei generis, inconcessi amoris flammas et furiales immittere cupiditates, aut si utile aliquid videantur audere, non propria vi posse sed eorum quos invocant potestate?
44.1. Atquin constitit Christum sine ullis adminiculis rerum, sine ullius ritus observatione vel lege omnia illa quae fecit nominis sui possibilitate fecisse 2. et quod proprium consentaneum dignum deo fuerat vero, nihil nocens aut noxium sed opiferum, sed salutare, sed auxiliatibus plenum nobis potestatis munificae liberalitate donasse.
45.1. Quid dicitis o iterum? Ergo ille mortalis aut unus fuit e nobis, cuius imperium, cuius vocem popularibus et cotidianis verbis missam valetudines morbi febres atque alia corporum cruciamenta fugiebant? 2. unus fuit e nobis, cuius praesentiam, cuius visum gens illa nequibat ferre mersorum in visceribus daemonum conterritaque vi nova membrorum possessione cedebat? 3. unus fuit e nobis cuius foedae vitiligines iussioni obtemperabant pulsae statim et concordiam colorum commaculatis visceribus relinquebant? 4. unus fuit e nobis, cuius ex levi tactu stabant profluvia sanguinis et inmoderatos cohibebant fluores? 5. unus fuit e nobis, cuius manus intercutes et veternosae fugiebant undae, penetrabilis ille vitabat liquor et turgentia viscera salutari ariditate deflabant? 6. unus fuit e nobis qui claudos currere praecipiebat, et iam operis res erat; porrigere mancos | f. 17 | manus, et articuli mobilitates iam ingenitas explicabant; captos membris adsurgere, et iam suos referebant lectos alienis paulo ante cervicibus lati; viduatos videre luminibus, et iam caelum diemque cernebant nullis cum oculis procreatis?
46.1. Unus, inquam, fuit e nobis qui debilitatibus variis morbisque vexatos centum aut hoc amplius semel una intercessione sanabat? 2. cuius vocem ad simplicem furibunda et insana explicabant se maria, procellarum turbines tempestatesque sidebant? qui per altissimos gurgites pedem ferebat inlutum, calcabat ponti terga undis ipsis stupentibus in famulatum subennte natura? 3. qui sequentium se milia quinque <quinque> saturavit e panibus, ac ne esse praestigiae incredulis illis viderentur et duris, bis senarum sportarum sinus reliquiarum fragminibus aggerabat? 4. Unus fuit e nobis qui redire in corpora iamdudum animas praecipiebat efflatas, prodire ab aggeribus conditos et post diem funeris tertium pollinctorum voluminibus expediri? 5. unus fuit e nobis qui quid singuli volverent, quid sub obscuris cogitationibus continerent tacitorum in cordibus pervidebat? 6. unus fuit e nobis qui, cum unam emitteret vocem, ab diversis populis et dissona oratione loquentibus familiaribus verborum sonis et suo cuique utens existimabatur eloquio? 7. unus fuit e nobis qui, cum officia religionis certae suis sectatoribus traderet, | f. 17b | mundum totum repente conplebat quantusque et qui esset revelata nominis inmensitate monstrabat? 8. unus fuit e nobis qui deposito corpore innumeris se hominum prompta in luce detexit, qui sermonem ledit atque accepit, docuit castigavit admonuit, qui ne illi se falsos vanis imaginationibus existimarent, <se> semel iterum saepius familiari conlocutione monstravit, qui iustissimis viris etiamnunc inpollutis ac diligentibus sese non per vana insomnia sed per purae speciem simplicitatis apparet, 9. cuius nomen auditum fugat noxios spiritus, inponit silentium vatibus, haruspices inconsultos reddit, adrogantium magorum frustrari efficit actiones, non horrore ut dicitis nominis sed maioris licentia potestatis?
47.1. Et haec quidem summatim exposita non ea ratione protulimus, tamquam magnitudo facientis solis in his esset perspicienda virtutibus. Quanta sint enim haec vel exilitatis cuius repperientur et ludi, si traditum fuerit nosci, ex quibus ad nos regnis, cuius numinis ministrator advenerit! 2. Quae quidem ab eo gesta sunt et factitata, non ut se vana ostentatione iactaret sed ut homines duri atque increduli scirent non esse quod spondebatur falsum et ex operum benignitate quid esset deus verus iam addiscerent suspicari. 3. Simul et illud volumus sciri, cum summatim ut dictum est enumeratio facta gestorum est; non ea Christum potuisse quae fecit, sed constituta etiam exsuperasse fatorum. 4. Nam, si ut liquet et constat, debilitates | f. 18 | et corporum passiones surdi manci et muti, nervorum contractio et amissio luminis fatalibus accidunt inroganturque decretis, <si> solus haec Christus correxit restituit atque sanavit: sole ipso est elarius, potentiorem illum fuisse quam fata sunt, cum ea solvit et vicit quae perpetuis nexibus et immobili fuerant necessitate devincta.
48.1. ''Sed frustra, inquit nescio quis, tantum adrogas Christo, eum saepe alios sciamus et scierimus deos et laborantibus plurimis dedisse medicinas et multorum hominum morbos valetudinesque curasse''. 2. - Non inquiro, non exigo, quis deus aut quo tempore cui fuerit auxiliatus aut quem fraetum restituerit sanitati: illud solum audire desidero, an sine ullius adiunctione materiae, id est medicaminis alicuius, ad tactum morbos iusserit ab hominibus evolare; imperaverit fecerit et emori valetudinum causam et debilium eorpora ad suas remeare naturas. 3. Christus enim scitur aut admota partibus debilitatis manu aut vocis simplicis iussione aures aperuisse surdorum, exturbasse ab oculis caecitates, orationem dedisse mutis, articulorum vincula relaxasse, ambulatum dedisse contractis, vitiligines querqueras atque intercutes morbos omniaque alia valetudinum genera, quae humana eorpora sustinere nescio qua voluit inportuna crudelitas, verbo solitus imperioque sanare. 4. Quid simile dii omnes, a quibus opem dicitis aegris et periclitantibus latam? Qui si quando, ut fama est, nonnullis adtribuere medicinam, aut cibum aliquem | f. 18b | iusserunt capi aut qualitatis alicuius ebibi potionem aut herbarum et graminum sucos superponere inquietantibus causis, ambulare, cessare aut re aliqua quae officiat abstinere. 5. Quod esse non magnum nec admirationis alicuius stupore condignum promptum est, si volueritis attendere: et medici enim sic curant, animal humi natum nec confisum scientiae veritate sed in arte suspicabili positum et coniecturarum aestimationibus nutans. 6. Nulla autem virtus est medicaminibus amovere quae noceant: beneficia ista rerum, non sunt curantium potestates: et, ut sit laudabile scire qua quibus conveniat medicina aut arte curari, locus huius laúdis non in deo sed in homine constitutus est. 7. Hunc enim non est turpe rebus extrinsecus sumptis valetudinem hominis fecisse meliorem: indecorum deo est non ipsum per se posse, sed externarum adminiculis rerum sanitatem incolumitatemque praestare.
49.1. Et quoniam beneficia salutis datae aliorum numinum comparatis et Christi, quot milia vultis a nobis debilium vobis ostendi, quot tabificis adfectos morbis nullam omnino rettulisse medicinam, cum per omnia supplices irent templa, cum deorum ante ora prostrati limina ipsa converrerent osculis, cum Aesculapium ipsum datorem ut praedicant sanitatis, quoad illis superfuit vita, et precibus fatigarent et invitarent miserrimis votis? 2. Nonne alios scimus malis suis commortuos, cruciatibus alios consenuisse morborum, perniciosius alios sese | f. 19 | habere coepisse, postquam dies noctesque in continuis precibus et pietatis expectatione triverunt? Quid ergo prodest ostendere unum aut alterum fortasse curatos, cum tot milibus subvenerit nemo et plena sunt omnia miserorum infeliciumque delubra? 3. Nisi forte dicetis, opem bonis ab diis ferri, malorum miserias despici. - Atquin Christus aequaliter bonis malisque subvenit nec repulsus ab hoc quisquam est [qui] rebus qui auxilium duris contra impetum postulabat iniuriasque fortunae. 4. Hoc est enim proprium dei veri potentiaeque regalis, benignitatem suam negare nulli nec reputare quis mereatur aut minime, cum naturalis infirmitas peccatorem hominem faciat, non voluntatis et iudicationis electio. 5. Dicere porro meritis opem laborantibus ab diis ferri, hoc est in medio ponere et dubitabile quod adseras facere, ut et ille qui sanus est factus fortuito possit videri esse servatus et ille qui non est non meriti causa sed <in> firmitate credatur valetudinem expellere non potuisse divina.
50.1. Quid quod istas uirtutes, quae sunt a nobis summatim, non ut rei poscebat magnitudo, depromptae, non tantum ipse perfecit vi sua, verum, quod erat sublimius, multos alios experiri et facere sui nominis cum adiectione permisit. 2. Nam cum videret futuros vos esse gestarum ab se rerum divinique operis abrogatores, ne qua subesset suspicio, magicis se artibus | f. 19b | munera illa beneficiaque largitum, ex immensa illa populi multitudine, quae suam gratiam sectabatur admirans, piscatores opifices rusticanos atque id genus delegit imperitorum, qui per varias gentes missi cuncta illa miracula sine ullis fucis atque adminiculis perpetrarent. 3. Verbo ille compescuit verminantium membrorum cruces, et illi verbo compescuerunt furialium vermina passionum. Imperio ille uno exturbavit a corporibus daemonas et exanimatis suos restituit sensus, sub eorum tortantes et illi se casibus iussione non alia sanitati et constantiae reddiderunt. 4. Ille notas albicantium vitiliginum manu admota detersit, liniamenta et hi corporum haud dissimili conciliavere contactu. 5. Uliginosa ille et turgentia viscera siccitatem iussit reciperare nativam, et famuli eius hoc modo statuerunt errantes aquas et a pernicie corporum suos labi iussere per tramites. 6. Ille ulcera oris inmensi et recusantia perpeti sanitatem intra unius verbi moram continuato frenavit a pastu, et illi haud aliter contumaciam canceris saevi ad subeundam cicatricem circumscriptis evaginationibus compulerunt. 7. Incessum ille claudis dedit, visum luminibus caecis, interemptos revocavit ad vitam, nec minus et hi quoque contractionem relaxavere nervorum, luce oculos implevere iam perdita et ab tumulis remeare defunctos exequiarum conversione iusserunt. | f. 20 | 8. Neque quicquam est ab illo gestum per admirationem stupentibus cunctis, quod non omne donaverit faciendum parvolis illis et rusticis et eorum subiecerit potestati.
51.1. Quid dicitis, o mentes incredulae difficiles durae, alicuine mortalium Iuppiter ille Capitolinus huiusmodi potestatem dedit? Curionem aut pontificem maximum, quinimmo dialem, quod eius est, flaminem isto iure donavit? 2. Non dicam, ut mortuos excitaret, non ut caecis restitueret lucem, non ut membrorum situs curvatis redderet et dissolutis, sed ut pustulam reduviam papulam aut vocis imperio aut manus contrectatione comprimeret. 3. Ergo illud humanum fuit aut ex ore terrenis stercoribus innutritotale potuit ius dari, talis licentia proficisci, et non divinum et sacrum, aut si aliquam superlationem res capit, plusquam divinum et sacrum? 4. Nam si facias ipse quod possis et quod tuis sit viribus potentatui que conveniens, admiratio non habet quod exclamet; id enim quod potueris feceris et quod praestare debuerit vis tua, ut operis esset una et ipsius qui operaretur aequalitas. 5. Transscribere posse in hominem ius tuum et quod facere solus possis fragilissimae rei donare et participare faciendum, supra omnia sitae est potestatis continentisque sub sese est rerum omnium causas et rationum facultatumque naturas.
52.1. Age nunc veniat quaeso per igneam zonam magus interiore ab orbe Zoroastres, Hermippo ut adsentiamur auctori, | f. 20b | Bactrianus et ille conveniat, cuius Ctesias res gestas historiarum exponit in primo, Armenius Zostriani nepos et familiaris Pamphylus Cyri, Apollonius Damigero et Dardanus, Belus, Iulianus et Baebulus, et si quis est alius qui principatum et nomen fertur in talibus habuisse praestigiis: 2. permittant uni ex populo in officium sermonis dandi ora coarticulare mutorum, surdorum auriculas returare, sine luminibus procreatis oculorum redintegrare naturas et in frigentia olim membra sensus animasque redducere. 3. Aut si ardua res ista est neque aliis permittere talium possunt operum potestates, ipsi faciant, et cum suis ritibus faciant, quidquid malefici graminis nutricant terrarum sinus, quidquid virium continet fremor ille verborum atque adiunctae carminum necessitates, non invidemus, adiciant, non interdicimus, colligant: 4. experiri libet et recognoscere an cum suis efficere diis possint quod ab rusticis Christianis iussionibus factitatum est nudis.
53.1. Desistite, o nescii, in maledicta convertere res tantas nihil ei nocitura qui fecit, periculum adlatura sed vobis, periculum inquam non parvum, sed in rebus eximiis, sed in praecipuis constitutum, si quidem res anima pretiosa est, nec ipso se homini quicquam potest carius inveniri. 2. Nihil, ut remini, magicum, nihil humanum, praestigiosum aut subdolum, nihil fraudis delituit in Christo, derideatis licet ex more atque in lasciviam dissolvamini cachinnorum. 3. Deus ille sublimis fuit, deus radice ab intima, deus ab incognitis | f. 21 | regnis et ab omnium principe deo sospitator est missus, quem neque sol ipse neque ulla, si sentiunt, sidera, non rectores, non principes mundi, non denique dii magni, aut qui fingentes se deos genus omne mortalium territant, unde aut qui fuerit potuerunt noscere vel suspicari: et merito. 4. Exutus at corpore, quod in exigua sui circumferebat parte, postquam videri se passus est, cuius esset aut magnitudinis sciri, novitate rerum exterrita universa mundi sunt elementa turbata, tellus mota contremuit, mare funditus refusum est, aer globis involutus est tenebrarum, igneus orbis solis tepefacto ardore deriguit. 5. Quid enim restabat ut fieret, postquam deus est cognitus is, qui esse iamdudum unus iudicabatur e nobis?
54.1. Sed non creditis gesta haec. Sed qui ea conspicati sunt fieri et sub oculis suis viderunt agi, testes optimi certissimique auctores, et crediderunt haec ipsi et credenda posteris nobis haud exilibus cum adprobationibus tradiderunt. 2. Quinam isti sint fortasse quaeritis? Gentes populi nationes et incredulum illud genus humanum quod, nisi aperta res esset et luce ipsa quemadmodum dicitur clarior, numquam rebus huiusmodi credulitatis suae commodaret adsensum. 3. At numquid dicemus illius temporis homines usque adeo fuisse vanos mendaces stolidos brutos, ut quae numquam viderant vidisse se fingerent et quae facta omnino non erant falsis proderent | f. 2lb | testimoniis aut puerili adsertione firmarent, cumque possent vobiscum et unanimiter vivere et inoffensas ducere coniunctiones, gratuita susciperent odia et execrabili haberentur in nomine?
55.1. Quodsi falsa ut dicitis historia illa rerum est, unde tam brevi tempore totus mundus ista religione completus est, aut in unam coire qui potuerunt mentem gentes regionibus dissitae, ventis caeli convexionibusque dimotae? 2. Adseverationibus inlectae sunt nudis, inductae in spes cassas, et in pericula capitis immittere se sponte temeraria desperatione voluerunt, cum nihil tale vidissent quod eas in hos cultus novitatis suae posset excitare miraculo? 3. Immo quia haec omnia et ab ipso cernebant geri et ab eius praeconibus, qui per orbem totum missi beneficia patris et munera dei animis hominibus que portabant, veritatis ipsius vi victae et dederunt se deo nec in magnis posuere dispendiis membra vobis proicere et viscera sua lanianda praebere.
56.1. ''Sed conscriptores nostri mendaciter ista prompserunt, extulere in immensum exigua gesta et angustas res satis ambitioso dilatavere praeconio''. 2. - Atque utinam cuncta referri in scripta potuissent, vel quae ab ipso gesta sunt vel quae ab eius praeconibus pari iure et potentia terminata. Magis vos incredulos faceret vis tanta virtutum, et adprehendere locum fortasse possetis, quo videretur esse simillimum veri, et incrementa rebus adposita et inditas scriptis et commentariis falsitates. | f. 22 | 3. Sed neque omnia conscribi aut in aures omnium pervenire potuerunt gesta gentibus in ignotis et usum nescientibus litterarum, aut siqua sunt litteris conscriptionibusque mandata, malevolentia daemonum, quorum cura et studium est hanc intercipi veritatem, et consimilium his hominum interpolata quaedam et addita, partim mutata atque detracta verbis syllabis litteris, ut et prudentium tardaret fidem et gestorum corrumperet auctoritatem. 4. Sed numquam fuerit, his bene ut Christus qui fuerit litterarum testimoniis, colligatur, cuius in id solum dimissa est causa, ut, si esse constiterit ea vera quae dicimus, confessione omnium deus fuisse monstretur.
57.1. ''Non Creditis scriptis nostris'': - et nos vestris non credimus scriptis. ''Falsa de Christo conpingimus'': - et vos de diis vestris inania et falsa iactatis; neque enim caelo deus aliquis lapsus est aut suis res vestras commentatus est manibus aut ratione consimili nostris rebus et religionibus derogavit. 2. ''Ab hominibus haec scripta'': - et illa sunt ab hominibus scripta, mortalibus edissertata sermonibus; et quidquid dicere de nostris conscriptoribus intenderitis, et de vestris haec dicta paribus sumite atque habetote momentis. 3. Vultis vera esse quae in vestris conprehensa sunt scriptis: - et quae in nostris consignata sunt litteris confiteamini necesse est esse vera. Falsitatis arguitis res nostras: - et nos vestras arguimus falsitatis. | 22b | 4. ''Sed antiquiora, inquitis, nostra sunt ac per hoc fidei et veritatis plenissima'': - quasi vero errorum non antiquitas plenissima mater sit et non ipsa pepererit res eas quae turpissimas diis notas ignominiosis concinnaverunt in fabulis. 5. Ante milia enim annorum decem non potuerunt falsa et audiri et eredi aut non simillimum veri est, fidem vicinis et finitimis quam spatiorum inesse longinquitate distantibus? 6. Testibus enim haec, illa opinionibus adseruntur et proclivius multo est, minus esse in recentibus fictionis quam in antiqua obscuritate summotis.
58.1. ''Sed ab indoctis hominibus et rudibus scripta sunt et idcirco non sunt facili auditione credenda''. - Vide ne magis haec fortior causa sit, cur illa sint nullis coinquinata mendacis, mente simplici prodita et ignara lenocinis ampliare. 2. ''Trivialis et sordidus sermo est''. - Numquam enim veritas sectata est fucum nec quod exploratum et certum est circumduci se patitur orationis per ambitum longiorem. Collectiones enthymemata definitiones omniaque illa ornamenta quibus fides queritur adsertioni suspicantes adiuvant, non veritatis liniamenta demonstrant? 3. Ceterum qui scit, quid sit illud quod dicitur, nec definit nec colligit neque alia sectatur artificia verborum, quibus capi consueti sunt audientes et ad consensum rei circumscriptionis necessitate traduci.
59.1. ''Barbarismis, soloecismis obsitae sunt, | f. 23 | inquit, res vestrae et vitiorum deformitate pollutae''. 2. - Puerilis sane atque angusti pectoris reprehensio, quam si admittemus ut vera sit, abiciamus ex usibus nostris quorundam fructuum genera, quod cum spinis nascuntur et purgamentis aliis, quae nec alere nos possunt nec tamen impediunt perfrui nos eo, quod principaliter antecedit et saluberrimum nobis voluit esse natura. 3. Quid enim officit, o quaeso, aut quam praestat intellectui tarditatem, utrumne quid grave an hirsuta cum asperitate promatur, inflectatur quod acui an acuatur quod oportebat inflectis? 4. Aut qui minus id quod dicitur verum est, si in numero peccetur aut casu praepositione participio coniunctione? Pompa ista sermonis et oratio missa per regulas contionibus litibus foro iudiciisque servetur deturque illis immo qui, voluptatum delinimenta quaerentes, omne suum studium verborum in lumina contulerunt. 5. Cum de rebus agitur ab ostentatione summotis, quid dicatur spectandum est, non quali cum amoenitate dicatur, nec quid aures commulceat, sed quas adferat audientibus utilitates: maxime cum sciamus etiam quosdam sapientiae deditos non tantum abiecisse sermonis cultum verum etiam, cum possent ornatius atque uberius eloqui, trivialem studio humilitatem secutos, ne conrumperent scilicet gravitatis rigorem et sophistica se potius ostentatione iactarent. 6. Et enimvero dissoluti est pectoris in rebus seriis quaerere voluptatem, et cum tibi sit ratio cum male se habentibus atque aegris, sonos auribus infundere dulciores, non medi cinam | f. 23b | vulneribus admovere. 7.Quamquam si verum spectes, nullus sermo natura est integer, vitiosus similiter nullus. Quaenam est enim ratio naturalis aut in mundi constitutionibus lex scripta, ut hic paries dicatur et haec sella, cum neque sexus habeant femininis generibus masculinisque discretos neque quisquam docere doctissimus me possit ipsum hic et haec quid sint aut cur ex his unum sexum virilem designet, femininis generibus id quod sequitur adplicetur.
8. Humana ista sunt placita et ad usum sermonis faciendi nòn sane omnibus necessaria: nam et haec paries forsitan et hic sella dici sine ulla reprehensione potuissent, si ab initio sic dici placuisset et a sequentibus saeculis communi esset in sermocinatione servatum. 9. Et tamen o isti, qui pollutas res nostras vitiorum criminamini foeditate, stribiligines et vos istas libris illis in maximis atque admirabilibus non habetis? 10. Nonne aliud haec utria aliud dicitis hos utres, caelus et caelum, non item pileus et pileum, non item crocus et crocum, non item fretus et fretum? Non item apud vos est positum hoc pane et hic panis, hic sanguis et hoc sanguen, candelabrum et iugulum ratione eadem iugulus et candelaber? 11. Nam si singula nomina non possunt genera plura habere quam singula neque eadem possunt huius esse generis et illius, genus enim transire genus in alterum | f. 24 | non potest, tam peccat qui genera masculina femininis pronuntiat legibus quam ab eo peccatur qui articulos masculinos femininis generibus anteponit. 12. Atqui vos conspicimus et res masculinas <feminine> et femineas masculine et quas esse dicitis neutras et illo et hoc modo sine ulla discretione depromere. 13. Aut igitur nulla est culpa indifferenter his uti et frustra nos dicitis soloecismorum obscenitate deformes, aut si certum est singula quibus debeant rationibus explicari, in similibus vitiis vos quoque versamini, quamvis Epicados omnes, Caesellios Verrios Scauros teneatis et Nisos.