Contre les nations (Adversus nationes) (page 3)
60.1. ''Sed si deus, inquiunt, fuit Christus, cur forma est in hominis visus et cur more est interemptus humano?''. 2. - An aliter potuit invisibilis illa vis et habens nullam substantiam corporalem inferre et commodare se mundo, conciliis interesse mortalium, quam ut aliquod tegmen materiae solidioris adsumeret, quod oculorum susciperet iniectum et ubi se figere ineptissimae posset contemplationis obtutus? 3. Quis est enim mortalium qui quiret eum videre, quis cernere, si talem voluisset inferre se terris qualis ei primigenia natura est et qualem se ipse in sua esse noluit vel qualitate vel numine? 4. Adsumpsit igitur hominis formam et sub nostri generis similitudine potentiam suam clausit, ut et videri posset et conspici, verba faceret et doceret atque omnis exequeretur res eas propter quas | f. 24b | in a mundum venerat faciendas, summi regis imperio et dispositione servatis.
61.1. ''Quid enim, dicit, rex summus ea quae in mundo facienda esse decreverat sine homine simulato non quibat efficere?''. - Si oporteret ita fieri quemadmodum dicitis, ita fortasse fecisset; quia non oportuit, aliter fecit. 2. Quare isto voluit et illo genere noluit, latent [aliter] involutae et vix ullis comprehensibiles causae, quas accipere fortasse potuisses, si non esses iamdudum ad non accipiendum paratus et prius te formares ad non credendi frontem quam tibi esset exositum id quod novisse atque audire conquireres.
62.1. ''Sed more est hominis interemptus''. - Non ipse: neque enim cadere divinas in res potest mortis occasus nec interitionis dissolutione dilabi id quod est unum et simplex nec ullarum partium congregatione conpactum. 2. ''Quis est ergo visus in patibulo pendere, quis mortuus?''. - Homo quem induerat et secum ipse portabat. 3. ''Incredibile dictu est et caecis obscuritatibus involutum''. - Si velis, non caecum est et similitudine proxima constitutum. Si quo tempore Sibylla praesagia, oracula illa depromens, fundebat vi ut dicitis Apollinis plena, ab impiis esset caesa atque interempta latronibus: numquid Apollo diceretnr in ea esse occisus? 4. Si Bacis, si Helenus, Marcius aliique similiter vates hariolantes essent vita et luce privati: nurmquid aliquis diceret lege eos humanitatis extinctos qui illorum per ora loquentes vias rerum | f. 25 | postulantibus explicabant? 5. Mors illa quam dicitis adsumptio hominis fuit non ipsius, gestaminis non gestantis, quam nec ipsam perpeti succubuisset vis tanta, si non agenda res esset et inexplicabilis ratio fati clausis patefacienda mysteriis.
63.1. ''Quae sunt ista, inquies, clausa atque obscura mysteria?''. - Quae nulli nec homines scire nec ipsi, qui appellantur dii mundi, parte queunt aliqua suspicionis atque opinationis attingere, nisi quos ipse dignatus est cognitionis tantae inpertire muneribus et in abditos recessus thesauri interioris inducere. 2. Vides enim, si nollet inferri sibi a quoquam manus, summa illi fuisse contentione nitendum, ut hostes ab se suos vel potestate universa prohiberet? 3. Qui caecis restituerat lumina, is efficere si deberet non poterat caecos? qui debilibus integritatem, is debiles reddere difficultati habuit aut labori? qui claudos praecipiebat incedere, is motus conligare membrorum nervorum duritia nesciebat? qui extrahebat ab tumulis mortuos, huic arduum fuerat letum cui vellet indicere? 4. Sed quia fieri ratio ea quae fuerant destinata poscebat et hic in ipso mundo nec modo quám gestum est alio, inaestimabilis illa atque incredibilis lenitas iniurias in se hominum puerilibus pro ineptiis ducens manus in se porrigi ab inmanibus passa est durissimisque latronibus nec reputandum putavit quid illorum | f. 25b | dissignasset audacia, dummodo suis ostenderet, quid ab sese expectare deberent. 5. Cum enim de animarum periculis multa, multa de illarum contra <salute> insinuaret, magister, atque auctor ad officiorum convenientium fines suas leges et constituta direxit: non superbiae fastum comminuit, non libidinum extinxit flammas, non hiatum compressit aviditatis, non tela extorsit e manibus atque omnia seminaria totius vitiositatis abscidit? 6. Ipse denique non lenis, non placidus, non accessu facilis, non familiaris adfatu, non humanas miserias indolescens omnes omnino crucibus et corporalibus adfectos malis, morbis, unica illa benignitate miseratus reddidit et restituit sanitati?
64.1. Quid ergo vos subigit, quid hortatur maledicere conviciari inexpiabiles cum eo conserere simultates quem redarguere, quem tenere nemo omnium possit ullius facinoris in reatu? 2. Tyrannos ac reges vestros, qui postposito deorum metu donaria spoliant populanturque templorum, qui proscriptionibus exilis caedibus nudant nobilitatibus civitates, qui matronarum pudorem ac virginum vi subruunt atque eripiunt licentiosa, appellatis indigetes atque divos, et quoscodiis acrioribus conveniebat a vobis carpi, pulvinaribus aris templis atque alio mactatis cultu ludorum et celebritate natalium. 3. Nec non et illos omnes, qui conscriptione voluminum multiformi maledictis mordacibus carpunt | f. 26 | publicos mores, qui luxurias ac vitas vestras secant urunt dilacerant, qui sui temporis posteris notas scriptorum perpetuitate prolatant: qui matrimonia persuadent habenda esse communia, qui cum pueris cubitant formonsis lascivientibus nudis, qui pecudes vos esse, qui fugitivos, qui exules, qui vilissimae servos notae, furiosos praedicant et insanos, admirantes plaudentes ad caeli sustollitis sidera, bybliothecarum reponitis in arcanis, quadrigis et statuis muneramini et quantum est in vobis velut quadam aeternitate donatis inmortalium testificatione titulorum: 4. solum Christum conpellare dilacerare, potestis si deum, vultis, immo solum si liceat beluarum agrestium ritu cruentis oribus mandere, comminutis cum ossibus transvorare. 5. Quodnam quaeso ob meritum dicite, euius ob peccati culpam? Quid ab eo conmissum est, quod tenorem inflecteret recti et in odia vos aspera furialibus stimulis concitaret? Quia animarum vestrarum custodem se missum solo indicavit ab rege, quia vobis inmortalitatem ferre, quam vos habere confiditis humanis paucorum adseverationibus suasi? 6. Quodsi esset apud vos certum falsa illum dicere, spes etiam vanissimas polliceri, nec sic video fuisse causam, cur eum deberetis odisse, cur hostili animadversione damnare, immo, si animus vobis clemens fuisset et mitis, vel propter id solum eum deberetis | f. 26b | amplecti, quod optabilia vobis sponderet et prospera, quod bonarum esset nuntius rerum, quod ea praedicaret quae nullius animum.laederent, securioris quinimmo expectationis implerent.
65.1. O ingratum et impium saeculum, o in privatam perniciem incredibili pectoris obstinatione pravatum. 2. Si aliquis ad vos medicus ex summotis venisset et numquam vobis regionibus cognitis rmedicamen pollicens tale quod a vestris corporibus omnia omnino prohiberet morborum et valetudinum genera: non certatim omnes accurreretis, non blanditiis omnibus atque honoribus fotum familiaria susciperetis in moenia, non illud medicaminis genus optaretis esse certissimum, non verum, quod immunes vos fore ab tam innumeris vexationibus corporum usque ad ultimos fines sponderet aetatis? 3. Et licet ambigua res esset, committeretis vos tamen nec potionem incognitam dubitaretis haurire spe salutis proposita atque amore incolumitatis incensi. 4. Eluxit atque apparuit Christus rei maximae nuntiator, auspicium faustum portans et praeconium salutare credentibus. 5. Quaenam est ista crudelitas, inhumanitas quae tanta, quinimmo, ut verius eloquar, fastidium, supercilium, nuntiatorem muneris et portitorem tanti non tantum verborum maledictionibus scindere, verum etiam bello gravi atque omnibus persequi telorum effusionibus et ruinis? 6. Non placent ea quae dicit et cum | f. 27 | offensionibus audiuntur a vobis: pro ludicris ea vaticinationibus computate. Stolidissimas res loquitur et fatua dona promittit: ridete ut sapientes vos viri et in suis erroribus fatuitantem relinquite volutari. 7. Quaenam est haec feritas, ut repetamus quae dicta sunt saepius, quae libido tam carnifex, inexiabile bellum indicere nihil de te merito, dilacerare si detur eum velle per viscera, qui non modo nullum intulerit malum nulli sed aequaliter benignus hostibus diceret, quidnam his salutis deo portaretur a principe, quid esset facto opus ut interitum fugerent et immortalitatem consequerentur ignotam? 8. Cumque novitas rerum et inaudita promissio audientium turbaret mentes et credulitatem faceret haesitare, virtutum omnium dominus atque ipsius mortis extinctor hominem suum permisit interfici, ut ex rebus consequentibus scirent in tuto esse spes suas quas iamdudum acceperant de animarum salute nec periculum mortis alia se posse ratione vitare.
Christian Latin Arnobius The Latin Library The Classics Page
Arnobius: Adversus Nationes Liber II
ARNOBII ADVERSVS NATIONES LIBER II
1.1. Hoc in loco tribui si ulla facultas posset, vellem cum his omnibus quibus nomen invisum est Christi ab instituta principaliter defensione deverticulo paulisper facto talia verba miscere: 2. ''Si nullam esse ducitis contumeliam respondere aliquid interrogatos, edissertate nobis et dicite: quid rei, quid causae est, quod tam gravibus insectamini Christum bellis, vel | f. 27b | quas eius continetis offensas, ut ad eius nominis mentionem rabidorum pectorum effervescatis ardoribus? 3. Numquid regiam sibi vindicans potestatem terrarum orbem cunctum legionibus infestissimis occupavit et pacatas ab exordio nationes alias delevit ac sustulit alias sibi parere cervicibus compulit subiugatis? 4. numquid ardoribus avaritiae flagrans universas opes illas, quibus se genus humanum studiose contendit impleri, possessionis suae mancipio vindicavit? 5. numquid libidinum cupiditatibus gestiens pudicitiae repagula vi fregit aut alienis furtim insidiatus est matrimoniis? 6. numquid adrogantiae supercilio tumidus iniurias et contumelias passim sine ullius personae discriminibus inrogavit?''.
2.1. ''Et non | f. 28b | in cunctos et lumen praetenderit vitae et periculum ignorationis amoverit?''. 2. - Qui si dignus non esset, cui auscultare deberetis et credere, vel hoc ipso fuerat non aspernandus a vobis, quod salutaria vobis ostenderet, quod vias vobis ad caelum et vota immortalitatis optaret. 3. ''At enim odio dignus est, quod ex orbe religiones expulit, quod ad deorum cultum prohibuit accedi''. 4. - Ergone ille religionis extinctor et impietatis auctor arguitur, qui veram in orbe religionem induxit, qui hominibus caecis et revera in impietate degentibus pietatis aperuit ianuas et cúi se summitterent indicavit? 5. An ulla est religio verior officiosior o potentior iustior, quam deum principem nosse, scire deo principi supplicare, qui bonorum omnium solus caput et fons est, perpetuarum pater fundator et conditor rerum, a quo omnia terrena cuncta que caelestia. animantur motu inriganturque vitali, et qui si non esset, nulla profecto res esset quae aliquod nomen substantiamque portaret.
3.1. Nisi forte dubitatis, an sit iste de quo loquimur imperator, et magis esse Apollinem creditis, Dianam Mercurium Martem. 2. Da verum iudicium et haec omnia circumspiciens quae videmus magis an sint dii ceteri dubitabit quam | f. 29 | in deo cunctabitur, quem esse omnes naturaliter scimus, sive cum exclamamus ''o deus'', sive cum illum testem deum constituimus improborum et quasi nos cernat faciem sublevamus ad caelum. 3. ''Sed minoribus supplicare diis homines vetuit''. - Dii enim minores qui sint aut ubi sint scitis? Perstrinxit vos aliquando suspicio illorum aut mentio, ut merito feratis indigne abrogatos his cultus et honoris inpertitione viduatos? 4. Quod si non mentis elatio et typhus qui appellatur a Graecis obstaret atque officeret vobis, iamdudum scire potuissetis, quid aut quare prohibuerit fieri, intra fines quos stare religionem voluerit veram, quantum vobis periculum nasceretur ex eo quod putaretis obsequio vel ex quibus malis emergeretis, si insidioso renuntiaretis errori.
4.1. Verum haec omnia inlustrius commemorabuntur et planius, cum ulterius prorsus fuerimus evecti. Monstrabimus enim Christum non impietatem docuisse nationes, sed ab latronibus pessimis miserorum hominum inprudentiam vindicasse. 2. ''Non credimus, inquitis, vera esse quae dicit''. - Quid enim? quae vos negatis vera esse apud vos liquet, cum imminentia et nondum passa nullis possint rationibus refutari? 3. ''Sed et ipse quae pollicetur non probat''. - Ita est: nulla enim, ut dixi, futurorum potest existere comprobatio. 4. Cum ergo haec sit condicio futurorum, ut teneri et comprehendi nullius possint anticipationis attactu, nonne purior ratio est, [et] ex duobus | f. 29b | incertis et in ambigua exspectatione pendentibus id potius credere quod aliquas spes ferat quam omnino quod nullas? In illo enim periculi nihil est, quod dicitur imminere cassum <si> fiat et vacuum; in hoc damnum est maximum id est salutis amissio, si cum tempus advenerit aperiatur non fuisse mendacium.
5.1. Quid dicitis, o nescii, etiam fletu et miseratione dignissimi? Ita non extimescitis, ne forte haec vera sint quae sunt despectui vobis et praebent materiam risus? Nec saltem vobiscum sub obscuris cogitationibus volvitis, ne quod hoc die credere obstinata rennuitis perversitate, redarguat serum tempus et inrevocabilis paenitentia castiget? 2. Nonne vel haec saltem fidem vobis faciunt argumenta credendi, quod iam per omnes terras in tam brevi temporis spatio inmensi nominis huius sacramenta diffusa sunt ; 3. quod nulla iam natio est tam barbari moris et mansuetudinem nesciens, quae non eius amore versa molliverit asperitatem suam et in placidos sensus adsumpta tranquillitate migraverit; 4. quod tam magnis ingeniis praediti oratores grammatici rhetores consulti iuris ac medici, philosophiae etiam secreta rimantes magisteria haec expetunt spretis quibus paulo ante fidebant; 5. quod ab dominis se servi cruciatibus adfici quibus statuerint malunt, solvi coniuges matrimoniis, exheredari a parentibus liberi quam fidem rumpere Christianam et salutaris militiae | f. 30 | sacramenta deponere; 6. quod cum genera poenarum tanta sint a vobis proposita religionis huius sequentibus leges, augeatur res magis et contra omnes minas atque interdicta formidinum animosius populus obnitatur et ad credendi studium prohibitionis ipsius stimulis excitetur? 7. An numquid haec fieri passim et inaniter creditis, fortuitis incursibus adsumi has mentes? itane istud non divinum et sacrum est? 8. aut sine deo eorum tantas animorum fieri conversiones, ut, cum carnificis unci aliique innumeri cruciatus quemadmodum diximus inpendeant credituris, velut quadam dulcedine atque | f. 27b | omnium virtutum amore correpti cognitas accipiant rationes atque mundi omnibus rebus praeponant amicitias Christi?
6.1. Nisi forte obtunsi et fatui videntur hi vobis, qui per orbem iam totum conspirant et coeunt in istius credulitatis adsensum. 2. - Quid ergo? vos soli sapientiae conditi atque intellegentiae vi mera nescio quid aliud videtis et profundum: soli esse nugas intellegitis haec omnia, soli verba et pueriles ineptias ea quae nobis promittimus principali ab rege ventura. 3. Unde quaeso est vobis tantum sapientiae traditum, unde acuminis et vivacitatis tantum vel ex quibus scientiae disciplinis tantum cordis adsumere, divinationis tantum potuistis hau| f. 28 |rire? 4. Quia per casus et tempora declinare verba scitis et nomina, quia voces barbaras soloecismosque vitare, quia numerosum et structum o compositum que sermonem aut ipsi vos nostis ecferre aut incomptus cum fuerit scire, quia Fornicem Lucilianum et Marsyam Pomponi obsignatum memoria continetis, quia quae sint in litibus constitutiones? quot causarum genera, quot dictionum, quid sit lsgenus, quid species, oppositum a contrario quibus rationibus distinguatur, idcirco vos arbitramini scire, quid sit falsum, quid verum, quid fieri possit aut non possit, quae imorum summorumque natura sit? 5. Numquam ne illud vulgatum perstrinxit aures vestras, sapientiam hominis stultitiam esse apud deum primum? (cf 1Cor 3,19).
7.1. Atque ipsi penitus perspicitis vos ipsos, si quando de rebus disceptatis obscuris et naturalia pergitis reserare secreta, et ipsa quae dicitis, quae adseveratis, quae capitali plerumque contentione defenditis, nescire vos et unumquemque suspiciones suas < pro > probatis et comprehensis pertinaci obluctatione tutari. 2. Quid enim, si verum perspiciam, etiamsi omnia saecula in rerum investigatione ponantur, scire per nos possumus, quos ita caecos et superbos nescio quae res protulit et concinnavit invidia, ut, cum nihil sciamus omnino, fallamus nos tamen et in opinionem scientiae sub inflati pectoris tumore tollamur? 3. Ut enim divina praeteream et naturali obscuritate res mersas, potest quisquam explicare mortalium, id quod Socrates ille | f. 28b | conprehendere nequit in Phaedro [Pl. Phaedr. 230], homo quid sit aut unde sit, anceps varius mobilis pellax multiplex multiformis, 4. in quos usus prolatus sit, cuius sit excogitatus ingenio, quid in mundo faciat, cur malorum tanta experiatur examina, 5. utrum| f.30 |ne illum tellus uliginis alicuius conversa putore tamquam vermes animaverit, tamquam mures, an fietoris alicuius et fabricatoris manu liniamenta haec eorporis atque oris acceperit formam? 6. Potest, inquam, scire in medio haec posita atque in sensibus constituta communibus, quibus causis mergamur in somnos, quibus evigilemus, quibus modis fiant insomnia, quibus visa: 7. immo quod ambigit in Theaeteto Plato [Plat. Theaet. 158 b], vigilemus aliquando an ipsum vigilare quod dicitur somni sit perpetui portio, et quod agere videamur, insomnium; 8. cum videre nos dicimus, radiorum et luminis intentione videamus an rerum imagines advolent et nostris in pupulis sidant; utrum sapor in rebus sit an palati contagionibus fiat quibus ex causis pili nigrorem ingenitum ponant neque omnes pariter sed paulatim adiciendo | f. 30b | canescant; 9. quid sit quod humores universi unum corpus efficiant mixtione, solum oleum respuat immersionem in se pati, sed in suam naturam impenetrabile semper perspicue colligatur; 10. ipse denique animus, qui inmortalis a vobis et deus esse narratur, cur in aegris aeger sit, in infantibus stolidus, in senectute defessus delira effutiat et insana? 11. Quorum infirmitas et inscientia miserabilis hoc magis est, ut cum fieri possit ut veri aliquid aliquando dicamus, et hoc ipsum nobis incertum sit, an veri aliquid dixerimus.
8.1. Et quoniam ridere nostram fidem consuestis atque ipsam credulitatem facctis iocularibus lancinare, dicite, o festivi et meraco sapientiae tincti et saturi potu, estne operis in vita negotiosum aliquod atque actuosum genus, quod non fide praeeunte suscipiant sumant atque adgrediantur actores? 2. Peregrinamini, navigatis non domum vos credentes peractis negotiationibus remeaturos? Terram ferro scinditis atque oppletis seminum variètate non credentes vos frugem percepturos esse vicibus temporariis? 3. Coniugalia copulatis consortia non futura esse credentes casta et officiosi foederis in maritos? Liberorum susceptatis prolem non incolumem credentes fore et per gradus aetatis venturam senectutis ad metas? 4. Aegritudines corporum medicorum committitis manibus non credentes morbos posse mitigata asperitate leniri? Bella cum hostibus geritis non victoriam vos credentes | f. 31 | proeliorum successionibus relaturos? 5. Veneramini deos et colitis non credentes illos esse et propitias aures vestris supplicationibus accommodare?
9.1. Quid? illa de rebus ab humana cognitione sepositis, quae conscribitis ipsi, quae lectitatis, oculata vidistis inspectione et manibus tractata tenuistis? nonne vestrum quicumque est huic vel illi credit auctoribus? non quod sibi persuaserit quis verum dici ab altero velut quadam fidei astipulatione tutatur? 2. Qui cunctarum <rerum> originem <ignem> esse dicit aut aquam, non Thaleti aut Heraclito credit? qui causam in numeris ponit, non Pythagorae Samio, non Archytae? 3. qui animam dividit et incorporales constituit formas, non Platoni Socratico? qui quintum elementum principalibus adplicat causis, non Aristoteli Peripateticorum patri? qui ignem minatur mundo, et venerit cum tempus arsurum, non Panaetio Chrysippo Zenoni? 4. qui individuis corporibus mundos semper fabricatur et destruit, non Epicuro Democrito Metrodoro? qui nihil ab homine comprehendi <autumat> atque omnia caecis obscuritatibus involuta, non Arcesilae, Carneadi, non alicui denique Academiae veteris recentiorisque cultori?
10.1. Ipsi demus principes et praedictarum patres sententiarum, nonne ea quae dicunt suis credita suspicionibus dicunt? Vidit enim Heraclitus res ignium conversionibus fieri, concretione aquarum Thales, Pythagoras numeros coire, incorporales | f. 31b | formas Plato, individuorum Democritus concursiones? Aut illi, qui autumant nihil posse omnino conprehendi, an sit verum quod dicunt sciunt, ut ipsum quod definiunt veritatis esse intellegant pronuntiatum? 2. Cum igitur comperti nihil habeatis et cogniti omniaque illa quae scribitis et librorum comprehenditis milibus credulitate adseveretis duce, quaenam haec est iudicatio tam iniusta, ut nostram derideatis fidem, quam vos habere conspicitis nostra in credulitate communem? 3. ''Sed sapientibus vos viris omnibusque instructis disciplinarum generibus creditis''. - Nempe illis, qui nihil sciscunt nec pronuntiant unum, qui pro suis sententiis bella cum adversantibus conserunt et pervicacia semper digladiantur hostili, qui cum alter alterius labefactant destruunt convelluntque decreta, cuncta incerta fecerunt nec posse aliquid sciri ex ipsa dissensione monstrarunt.
11.1. Sed officiant haec <nihil> nihilque impediant, plurimum quominus eis credere atque auscultare debeatis: et quid est, quod in hac parte aut vos plurimum habeatis aut nos minus? 2. Vos Platoni, vos Cronio, vos Numenio vel cui libuerit creditis: nos credimus et adquiescimus Christo. 3. Iniquitas haec quanta est, ut cum utrique auctoribus stemus sit que nobis et vobis unum et socium credere, vobis velitis dari quod ita ab illis dicatur accipere, nos ea quae proferuntur a Christo | f. 32 audire et spectare nolitis? 4. Atquin si causas causis, partes partibus voluerimus aequare, magis nos valemus ostendere quid in Christo fuerimus secuti quam in philosophis quid vos. 5. Ac nos quidem in illo secuti haec sumus: opera illi<us> magnifica potentissimasque virtutes, quas variis edidit exhibuitque miraculis, quibus quivis posset ad necessitatem credulitatis adduci et iudicare fideliter non esse quae fierent hominis sed divinae alicuius atque incognitae potestatis. 6. Vos in philosophis virtutes secuti quas estis, ut magis vos illis quam nos Christo oportuerit credere? Quisquamne illorum aliquando verbo uno potuit aut unius imperii iussione non dicam maris insanias aut tempestatum furores prohibere, compescere, non caecis restituere lumina aut sine luminibus natis dare, non ad vitam revocare defunctos, non annosas dissolvere passiones: sed quod levissimum multo est, fervunculum, scabiem aut inhaerentem spinulam callo una interdictione sanare? 7. Non quo illos negemus aut morum esse integritate laudabiles aut non omni genere studiorum et disciplinarum paratos; nam et verbis eos luculentissimis scimus loqui et compositionibus fluere levigatis, concludere acutissime syllogismos, ordinare sequaciter inductiones, suas reddere definitionibus formulas, partiri, dividere, multa dicere de numerorum generibus, multa de musicis, geometricas res etiam suis scitis et praeceptionibus explicare. 8. Sed quid istud ad causam? numquid enthymemata | f. 32b | syllogismi resque aliae similes scire illos veritatem spondent aut ea re digni sunt quibus necessario debeat rebus de obscurissimis credi? Personarum contentio non est eloquentiae viribus set gestorum operum virtute pendenda. Ille <non> est dicendus auctor bonus, qui sermonem candidule prompsit, sed qui quod pollicetur divinorum operum prosequitur sponsione.
12.1. Argumenta vos nobis et suspicionum argutias proferatis: quibus ipse si Christus - cum pace hoc eius et cum venia dixerim - populorum in conventibus uteretur, quis adquiesceret, quis audiret, quis eum promittere aperte aliquid iudicaret, aut quis cassa et nuda iactantem, quamvis esset inprudens et facilitatis stolidae, sequeretur? 2. Virtutes sub oculis positae et inaudita illa vis rerum, vel quae ab ipso fiebant palam vel ab eius praeconibus celebrabantur in orbe toto, ea subdidit adpetitionum flammas et ad unius credulitatis adsensum mente una concurrere gentes et populos fecit et moribus dissimillimas nationes. 3. Enumerari enim possunt atque in usum computationis venire ea quae in India gesta sunt, apud Seras Persas et Medos, in Arabia, Aegypto, in Asia, Syria, apud Galatas Parthos Phrygas, in Achaia Macedonia Epiro, in insulis et provinciis omnibus quas sol oriens atque occidens lustrat, ipsam denique apud dominam Romam, in qua cum homines sint Numae regis artibus atque antiquis superstitionibus occupati, non distulerunt | f. 33 | tamen res patrias linquere et veritati coalescere Christianae. 4. Viderant enim currum Simonis magi et quadrigas igneas Petri ore difflatas et nominato Christo evanuisse: viderant, inquam, fidentem dis falsis et ab eisdem metuentibus proditum pondere praecipitatum suo cruribus iacuisse praefractis, post deinde perlatum Brundam cruciatibus et pudore defessum ex altissimi culminis se rursum praecipitasse fastigio. 5. Quae omnia vos gesta neque scitis neque scire voluistis neque umquam vobis necessaria iudicastis, ac dum vestris fiditis cordibus et quod typhus est sapientiam vocatis, dedistis circumscriptoribus locum, illis, inquam, noxiis, quorum nomen interest obsolefieri Christianum, superfundendi caligines atque obscurandi res tantas, eripiendae vobis fidei subiciendique contemptus, ut, quia sibi praesentiunt finem pro meritis imminere, vobis quoque immitterent causam, per quam periculum adire possetis et viduari benignitate divina.
13.1. Interea tamen o isti, qui admiramini, qui stupetis doctorum et philosophiae scita, ita non iniustissimum ducitis inequitare, inludere tamquam stulta nobis et bruta dicentibus, cum vel ea vel talia repperiamini et vos dicere quae nobis dici pronuntiari que ridetis? 2. Nec mihi cum his sermo est qui per varia sectarum deverticula dissipati has atque illas partes opinionum diversitate fecerunt: | f. 33b | vos, vos appello qui Mercurium, qui Platonem Pythagoram que sectamini, vosque ceteros, qui estis unius mentis et per easdam vias placitorum inceditis unitate. 3. Audetis ridere nos, quod patrem rerum ac dominum veneramur et colimus quodque illi dedamus et permittamus spes nostras? 4. Quid Plato vester in Theaeteto [Plat. Theaet. 173 e], ut eum potissimum nominem, nonne animo fugere suadet e terris et circa illum semper quantum fieri potis est cogitatione ac mente versari? 5. Audetis ridere nos, quod mortuorum dicamus resurrectionem futuram, quam quidem nos dicere confitemur sed a vobis aliter quam sentiamus audiri? 6. Quid in Politico idem Plato? [Pl. Polit. 270 d] nonne cum mundus occeperit ab occiduis partibus exoriri et in cardinem vergere qui orientis est solis, rursus erupturos homines telluris e gremio scribit senes canos decrepitos et cum anni coeperint accedere longiores per eosdem gradus quibus hodic crescitur ad incunabula infantiae desituros? 7. Audetis ridere nos, quod animarum nostrarum provideamus saluti id est ipsi nobis? quid enim sumus homines nisi animae corporibus clausae? Vos enim non omnes pro illarum geritis incolumitatibus curas? non quod vitiis omnibus et cupiditatibus abstinetis, metus ille vos habet ne velut trabalibus clavis adfici corporibus haereatis? 8. Quid illi sibi volunt secretarum artium ritus, quibus | f. 34 | adfamini nescio quas potestates, ut sint vobis placidae neque ad sedes remeantibus patrias obstacula impeditionis opponant?
14.1. Audetis ridere nos, cum gehennas dicimus et inextinguibiles quosdam ignes, in quos animas deici ab earum hostibus inimicisque cognovimus? 2. Quid Plato idem vester in eo volumine, quod de animae immortalitate conposuit [Plato, Phaed. 113 d], non Acherontem, non Stygem, non Cocytum fluvios et Pyriphlegethontem nominat, in quibus animas adseverat volvi mergi exuri? Et homo prudentiae non pravae et examinis iudiciique perpensi rem inenodabilem suscipit, ut cum animas dicat immortales perpetuas et ex corporali soliditate privatas, puniri eas dicat tamen et doloris adficiat sensu. 3. Quis autem hominum non videt quod sit immortale, quod simplex, nullum posse dolorem admittere, quod autem sentiat dolorem, immortalitatem habere non posse? Nec tamen eius auctoritas plurimum a veritate declinat. Quamvis enim vir lenis et benivolae voluntatis inhumanum esse crediderit capitali animas sententia condemnare, non est tamen absone suspicatus iaci eas in flumina torrentia. flammarum globis et caenosis voraginibus taetra. 4. Iaciuntur enim et ad nihilum redactae interitionis perpetuae frustratione vanescunt. 5. Sunt enim mediae qualitatis, | f. 34b | sicut Christo auctore compertum est, et interire quae possint deum si ignoraverint, vitae et ab exitio liberari, si ad eius se minas atque indulgentias adplicarint, et quod ignotum est pateat. 6. Haec est hominis mors vera, haec nihil residuum faciens - nam illa quae sub oculis cernitur animarum est a corporibus diiugatio, non finis abolitionis extremus - haec inquam est hominis mors vera, cum animae nescientes deum per longissimi temporis cruciatum consumentur igni fero, in quem illas iacient quidam crudeliter saevi et ante Christum incogniti et ab solo sciente detecti.
15.1. Quare nihil est quod nos fallat, nihil quod nobis polliceatur spes cassas, id quod a novis quibusdam dicitur viris et inmoderata sui opinione sublatis, animas immortales esse, domino rerum ac principi gradu proximas dignitatis, genitore illo ac patre prolatas, divinas sapientes doctas neque ulla iam corporis attrectatione contiguas. 2. Quod quia verum et certum est, et a perfecto sumus inemendabili perfectione prolati, inculpabiles et ideo inreprehensibiles vivimus, boni iusti et recti, vitiositatis nullius rei, nulla cupiditas nos vincit, nulla libido dehonestat, virtutum omnium servamus atque integramus tenorem. 3. Et quia uno ex fonte omnium nostrum defluunt animae, idcirco unum conveniensque sentimus, non moribus, non opinionibus discrepamus, idem omnes novimus nec, quot in orbe sunt homines, non sunt sententiae totidem neque infinita varietate | f. 35 | discretae.
16.1. Ac dum ad corpora labimur et properamus humana, ex mundanis circulis secuntur nos causae, quibus mali simus et pessimi, cupiditatibus atque iracundia ferveamus, exerceamus in flagitiis vitam et in libidinem publicam venalium corporum prostitutione damnemur. 2. Et quemadmodum se possunt incorporalibus corpora coniungere aut a deo principe res factae ab infirmioribus causis ad vitiorum dehonestamenta traduci? 3. Vultis homines insitum typhum superciliumque deponere, qui deum vobis adsciscitis patrem et cum eo contenditis immortalitatem habere vos unam? 4. Vultis quaerere pervestigare rimari, quid sitis vos ipsi, cuius sitis, censeamini quo patre, quid in mundo faciatis, quanam ratione nascamini, quo pacto prosiliatis ad vitam? 5. Vultis favore deposito cogitationibus tacitis pervidere animantia nos esse aut consimilia ceteris aut non plurima differitate distantia? 6. Quid est enim, quod nos ab eorum indicet similitudine discrepare? Vel quae in nobis eminentia tanta est, ut animantium numero dedignemur adscribi? 7. Ex ossibus illis fundata sunt corpora et nervorum conligatione devincta: et nobis comparili ratione ex ossibus fundata sunt corpora et nervorum conligatione devincta. 8. Auras accipiunt naribus et per anhelitum reciprocatas reddunt: et nos spiritum consimiliter ducimus et respiramus commeatibus crebris. 9. Femininis generibus masculinisque distincta sunt: | f. 35b | in totidem et nos sexus nostro sumus ab auctore formati. Edunt per uteros fetus et corporalibus conciliis procreant; et nos corporum coniugationibus nascimur et ex alveis fundimur atque emittimur matrum. 10. Cibo sustentantur et potu et superfluas foeditates inferioribus egerunt abiciuntque posticis: et nos cibo sustentamur et potu et quod natura iam respuit per eosdem effundimus tramites. 11. Cura illis est omnibus famem prohibere mortiferam et necessario invigilare pro victu: quid aliud nos tantis agimus in occupationibus vitae, nisi ut ea quaeramus quibus famis periculum devitetur et infelix sollicitudo ponatur? 12. Morbos illa et inedias sentiunt et ad ultimum senectute solvuntur: quid enim? nos immunes malis ab his sumus et non eadem ratione morborum incommoditatibus frangimur et senectutis destruimur tabe? 13. Quod si et illud est verum, quod in mysteriis secretioribus dicitur, in pecudes atque alias beluas ireanimas improborum, postquam sunt humanis corporibus seiunctae, manifestius comprobatur vicinos nos esse neque intervallis longioribus disparatos. Siquidem res eadem nobis et illis est una, per quam esse animantia dicimur et motum agitare vitalem.
17.1. ''Sed rationales nos sumus et intellegentia vincimus genus omne mutorum''. - Crederem istud verissime dici, si cum ratione et consilio cuncti homines viverent, servarent officiorum tenorem, abstinerent ab inlicitis sese, | f. 36 | negotia turpia non adirent, neque quisquam pravitate consilii atque ignorantiae caecitate contraria sibimet atque inimica deposceret. 2. Vellem tamen scire quaenam sit haec ratio, per quam sumus potiores animalium generibus cunctis. 3. Quia nobis domicilia fecimus, quibus possimus hiemalia frigora et aestatis flagrantias evitare? 4. Quid, animantia cetera huius rei providentiam non habent? Nonne alia cernimus opportunissimis sedibus nidulorum sibi construere mansiones, alia se saxis et rupibus tegere et communire suspensis, excavare alia telluris sola et in fossibilibus foveis tutamina sibimet et cubilia praeparare? 5. Quodsi ministras manus illis etiam donare parens natura voluisset, dubitabile non foret, quin et ipsa construerent moenium alta fastigia et artificiosas excuderent novitates. Tamen in his ipsis quae rostris atque unguibus faciunt, multa inesse conspicimus rationis et sapientiae simulacra, quae homines imitari nulla meditatione possimus, quamvis sint nobis opifices manus atque omni genere perfectionis artifices.
18.1. ''Vestem illa non norunt, sellas naves atque aratra conpingere nec denique superlectilem ceteram quam familiaris usus exposcit''. - Non sunt ista scientiae munera sed pauperrimae necessitatis inventa. Neque cum animis artes caeli ex penetralibus ceciderunt, sed exquisitae et natae sunt in terris hic omnes et cum processu | f. 36b | temporum paulatim meditatione conflatae. 2. Quodsi haberent scientias animae, quas genus et habere divinum atque immortale condignum est, ab initio homines cuncti omnia scirent nec saeculum essct ullum, quod artis esset ignarum alicuius aut rerum experientia non paratum. - Nunc vero inops vita et multarum indigens rerum fortuita conspiciens quaedam commodule provenire, dum imitatur experitur et temptat, dum labitur reformat immutat, ex adsidua reprehensione parvas et concinnavit scientiolas artium et ad unum exitum temporibus plurimis coemendata perduxit.
19 Quodsi homines penitus aut ipsos se nossent aut intellectum dei suspicionis alicuius acciperent aura, numquam sibi adsciscerent divinam immortalemque naturam nec existimarent quiddam magnificum se esse, quia sibi craticulas trulleos creterrasque fecerunt, quia subuculas suppara laenas lacernulas trabeas cultros loricas et gladios, quia rastrs securiculas vomerem. 2. Numquam, inquam, crederent typho et adrogantia sublevati prima esse se numina et aequalia principis summitati, quia grammaticam musicam oratoriam pepererunt et geometricas formulas: in quibus artificiis quidnam insit admirabile non videmus, ut ex eorum inventione credatur esse animas potiores et sole et sideribus cunctis, hunc totum, cuius membra sunt | f. 37 | haec, mundum et dignitate et substantia praeterire. 3. Quid enim aliud se spondent vel insinuare posse vel tradere, quam ut regulas nominum differentiasque noscamus, ut intervalla in vocum sonis, ut loquamur suadenter in litibus, ut terrarum continentias metiamur? 4. Quae si secum animae divinis ex regionibus adtulissent, ea esset necessarium scire omnis, ea iamdudum in omni orbe tractarent neque ullum hominum repperiretur genus, quod non esset his omnibus aequaliter atque uniformiter eruditum. 5. Nunc vero in mundo quotusquisque est musicus dialecticus et geometres, quotus orator poeta grammaticus? Ex quo apparet, ut saepius dictum est, inventa haec esse locorum necessitate ac temporum neque divinas eruditas advolavisse huc animas, quod neque omnes doctae sint neque discere omnes possint, at sint in his plurimae acuminis obtunsioris et bardi et ad discendi studium plagarum coercitione cogantur. 6. Quodsi ea quae discimus reminiscentias esse constaret, ut antiquis opinionibus scitum est, conveniebat nos omnes ab una veritate venientes unum nosse unumque reminisci, non habere diversas, non plurimas dissidentisque sententias; nunc vero cum singuli aliud atque aliud adseramus, manifestum et promptum est nihil nos adtulisse de caelo, sed hic nata addiscere o et suspicionibus coalita vindicare.
20.1. Et ut vobis clarius manifestiusque monstremus, cuius sit / f. 37b | pretii homo, quem simillimum creditis potentiae superioris existere, concipite animis hanc imaginem vestris et, quod fieri si adgrediamur potest, tamquam si simus adgressi, similitudinis adsumptione teneamus. 2. Sit igitur nobis tellure in effossa locus habitabilis formam cubilis efficiens, tecto et parietibus clausus, non algidus in frigore, non fervoris nimii in calore, sed ita temperatus et medius ut nec frigoris sensum nec ardorem validum perpetiamur aestatis. 3. In hunc sonus omnino nullius incidat vocis, non avis, non bestiae, non tempestatis, non hominis, non denique fragoris alicuius aut concrepantis terribiliter caeli. Excogitemus deinde quemadmodum lumen accipiat: non ex inlato igni neque ex sole conspecto sed nothum aliquid fiat, quod imaginem luminis caligine interposita mentiatur; ianua non una sit nec sit introitus rectus, adeatur inflexibus flexuosis nec recludatur aliquando, nisi cum necessaria ratio postularit.
21.1. Nunc quoniam imagini praeparavimus sedem, accipiamus deinceps mox aliquem natum et in loci illius hospitium, quod habeat rem nullam et sit inane ac vacuum, Platonica licet aut Pythagorea progenie aut horum alicuius, qui acuminis perhibentur fuisse diuini aut ex deum responsis sapientissimi nuncupati. 2. Quod cum actum fuerit, | f. 38 | nutriri ut debeat sequitur et alimoniis convenientibus educari. Adhibeamus igitur et nutricem, quae semper ad eum nuda, semper silens accedat, verbum nullum faciens nec in sermonis alicuius <usus> ora et labra diducat, sed cum mammas dederit et consequentia supplerit officia, datum quieti linquat et ante fores clausas dies noctesque continuet: poscit enim plerumque res, nutricias adesse curas et observari temporarios motus. 3. At vero cum coeperit solidioribus cibis infans debere fulciri, nutrice inferantur ab eadem, veste ut diximus posita et tenore reticentiae servato. Ipse autem qui infertur cibus sit unus atque idem semper, nihil materia differens nec per varios redintegratus sapores, sed aut fitilla de milio aut sit panisex farre aut, ut saecula imitemur antiqua, ex cinere caldo glandes aut ex ramis agrestibus baculae. 4. Potio autem vini sit prorsus incognita nec sedandae aliud admoveatur siti quam liquor purus e fontibus caldore ignis intactus et, si fieri potis est, manibus subministratus cavis. Fiet enim familiaris e more consuetudo in naturam versa nec adpetitio porrigetur ulterius, esse amplius nesciens quod petatur.
22.1. Quorsum igitur haec spectant? Ut, quoniam creditum est animas divinas a deo immortales esse et ad hominum corpora disciplinis cum omnibus advolare, experiamur ex isto quem hoc genere voluimus educari, capiatne res fidem an sit leviter credita et frustrabili | f. 38b | expectatione praesumpta. 2. Procedat igitur nobis solitudine in operta nutritus quot vultis annos agens, vultis vicenarius, vultis tricenarius, immo cum annos fuerit quadraginta permensus, mortalium conciliis inferatur, et si verum est illum principalis esse substantiae portionem, iam laetae ex fontibus vitae derivatum hic agere, antequam notitiam rei sumat alicuius aut sermone imbuatur humano, det responsum rogatus, quisnam sit ipse aut quo patre, quibus sit in regionibus editus, quo pacto aut quanam ratione nutritus, quid operis aut negotii celebrans ante acti temporis decurrerit aevitatem: 3. ita ille non omni pecore ligno saxo obtunsior atque hebetior stabit, non missus in res novas et numquam sibi ante eognitas ipsum sese est ante omnia nesciturus? Poteritne, si quaeras, sol quid sit ostendere, terra maria sidera nubes nebula pluviae tonitrua nix grando? poterit arbores scire quid sint, herbae aut gramina, taurus equus aut aries, eamellus elephantus aut milvus?
23.1. Esurienti si dederis uvam mustaceum caepe carduum cucumerem ficum, sciet posse sedari omnibus ex his famem aut quo genere singula esse debeant esui? Ignem si plurimum feceris aut venenatas circumposueris bestias, nonne ibit per medias flammas viperas solifugas, esse noxias nesciens et timere ipsum quid sit ignorans? iam vero si vestem, si superlectilem ponas in medio tam urbanam | f. 39 | quam rusticam, eritne, idem ut possit diseriminare, discernere, cui negotio res quaeque conveniat, cuius muneris adcommodata sint usui? 2. Indicet in quos habitus vestis stragula facta sit, mitra strophium fascia pulvinus mucinnium laena calautica mantele mastruca soccos solea calceos? Quid si adicias quaerere rota quid sit aut tribula, vannus dolium cupa, trapetum vomis aut cribrum, mola buris aut sarculum? quid arquata si sellula, acus strigilis polubrum siliquastrum trulla lancicula candelabrum batioca scopae scyphus saccus? quid si cithara tibia argentum aes aurum code? radius liber? quid instrumenta si cetera quibus vita succingitur et continetur humana? 3. Ita ut diximus ille non bovis ritu aut asini, porci aut si ullum est animal tardius, conspiciet haec quidem formaturas varias respectans set quae sint singula nesciens et quam in causam possideantur ignorans? Nonne vocem si fuerit necessitate aliqua coactus emittere, ut solemne est mutis, inarticulatum nescio quid ore hiante clamabit?
24.1. Quid in Menone, o Plato [Plato, Men. 82], quaedam rationibus numeri admota ex puerculo sciscitaris et ex eius niteris responsionibus comprobare, quae discamus non discere sed in eorum memoriam quae antiquitus noveramus redire? Qui si tibi vere respondet - non enim nos convenit fidem rebus abiudicare quas dicis - non rerum scientia sed intellegentia ducitur, et ex eo quod aliquos numeros cottidianis habet ex usibus notos fit ut sequatur rogatus et ipsa illum semper | f. 39b | multipilicationis adducat accessio. 2. Quodsi vere confidis immortales huc animas et plenas scientiae pervolare, adulescentulum istum rogare desinito, quem esse conspicis gnarum rerum et humanitatis esse in finibus constitutum: quadragenarium istum ad te voca et ex eo percontare non abstrusum aliquid, non involutum, non de triangulis, non de quadratis, quid sit cubus aut dynamis, sesqueoctavus aut sesquetertius ultimus , sed quod in medio situm est, bis bina, bis terna quam efficiant summulam quaerito. 3. Volumus videre, volumus scire, quid rogatus respondeat, an inquisitam expediat quaestionem. Ita ille sensurus est, quamvis ei pateant aures, an aliquid dicas, an aliquid quaeras, an tibi ab sese responderi aliquid postules? Et non stipes ut aliquis aut Marpesia ut dictum est [Verg. Aen. 6, 471] rupes stabit elinguis et mutus, hoc ipsum ignorans et nesciens, secum potius an cum altero conloquaris, cum altero sermocineris an secum, oratio sit ista quam promis an sonitus vocis nihil rerum significans sed inani continuatione pertractus?