Ars grammatica (page 2)
fabrorum a feruendo, quod ferrum calidum capiant, forpices tonsorum, quod pilum secent. sed inepta haec esse Lucilius docet, qui etiam medicorum forcipes dicit libro XI
scalprorum forcipiumque
milia uiginti
, item paulo post
et uncis forcipibus dentes
euelleret
; sed et Vergilius in VIII
uersatque tenaci forcipe ferrum
Vergilius, georg.
4,175: uersantque Verg.cf. Verg. Aen. 8,453
. ad equas an ad aquas uocare dici debeat quaesitum est. qui ad aquas dicunt enarrant quod ex luco Camenarum aqua religiosa adferri soleret purificandi causa. sed melius ad equas, quod olim greges equorum in circum inducebantur ibique per populum cursu aequabantur. uineas uuarum et machinarum distinguendas quidam existimant, ut aliud per ĕ, aliud per ē proferatur. sed cum auctores id non obseruauerint, superuacaneum est nos obseruare, praesertim cum in aliis non distinguamus. nam scorpium tam animal appellamus quam militare tormentum; item musclum et arietem.
barbam singulariter in uno homine recte, pluraliter in pluribus dicas. nam et Vergilius de pluribus ait
stiriaque inpexis induruit horrida barbis
Vergilius, georg.
3,366
. errant enim qui in hominibus barbam, in hircis barbas dici putauerunt. nam hic de hominibus Vergilius loquitur, quamuis et hircorum dixerit barbas, sed, ut dixi, multorum. inberbi autem dicuntur, non inberbes. sic enim et Varro de actionibus scenicis V, inberbi iuuenes
leg. agr. Cicero Marek 1,frg. 1
; sed et Cicero inberbum
Cicero Ribbeck³ 11¹ : Nurus: v. 13 Daviault, Guardì
.
Leontion et Chrysion et Phanion ex neutris Graecis feminina [neutra] fecere et Plautus quod dixit
haec Phronesium
Plautus, Truc.
323
, et Caecilius
Leontium
com.
Caecilius Ribbeck³ 286 : ex incertis fabulis frg.
XXXVI Ribbeck³ = XXIII, 271 Guardì
.
Varroni autem placet talia nomina datiuo tantum casu et ablatiuo declinari, de ceteris uero sic efferri ut nominatiuo. lingula cum n a linguendo dicta est in argento; in calceis uero ligula a ligando. sed usus ligulam sine n frequentat. porros masculine dicimus in pluralitate, ceterum singulariter hoc porrum. gausapa Ouidius neutraliter dixit,
gausapa si sumpsit, gausapa sumpta
Seneca philosophus [Vottero] frg.
16: = 4 Haase
. et Cassius Seuerus ad Maecenatem gausapo purpureo salutatus
Cassius Seuerus frg.
: (frg. seruatum apud.
Char. et Prisc.
; epist. ad Maecenatem)
. sed Augustus in testamento gausapes, lodices purpureas et colorias meas
Augustus [Malcovati] frg.
34: (testamentum)
.
Varro autem ait uocabula ex Graeco sumpta, si suum genus non retineant, ex masculino in femininum Latine transire et a littera terminari, uelut κοχλίας cochlea, Ἑρμῆς
herma, χάρτης charta, ergo γαυσάπης gausapa. cui generi elegantiores addiderunt necessitatem, ut dicerent tunicam gausapam, quod quo modo diceretur merito non constitit, quia usus eius apud ueteres non fuit. et Marcus Messala de Antonii statuis Armenii regis spolia gausapae . capillum priores singulariter dicebant, sicut barbam. nam Varro epistularum III negabat pluraliter dici debere; sed Vergilius ait
comptos de more capillos
Vergilius, Aen.
10,832: de Verg.
, et Horatius
hunc et incomptis Curium capillis
Horatius, carm.
1,12,41
, item
puer quis ex aula capillis
ad cyathum statuetur unctis
Horatius, carm.
1,29,7-8
. bouile uetat dici Varro ad Ciceronem VIII et ipse semper bubile dicit; sed et Cato de abrogandis
legibus bouile dixit. bonae frugi sine s ueteres dixerunt. sed nunc quidam bonae frugis cum s pronuntiant, cum antiqui ad frugalitatem, non ad frugem hanc elationem referre sint soliti. oscinis nominatiuum Cicero de auguriis oscen dixit et ita utitur. scriptulum, quod nunc uulgo sine t dicunt, Varro in Plutotoryne dixit. idem III annali
nummum argenteum flatum primum a Seruio Tullio dicunt. is IIII scripulis maior fuit quam nunc est . paniculae πρωτότυπον panus est: Lucilius in VIII
subteminis panus
.
φυλακτήριον quod Graeci appellant amuletum Latine dicimus. nam et Varro diuinarum XIII ita dixit, siue a molendo, id est infringendo uim mali, siue ab aemulatione. scida charta sine adspiratione a scindendo dicta est: sed alii eam cum adspiratione schidam ex Graeco ἀπὸ
τοῦ σχίζειν dictam putant. palpetras per t Varro ad Ciceronem XIII dixit. sed Fabianus de animalibus primo palpebras per b. alii dicunt palpetras genas, palpebras autem ipsos pilos. sagum neutro genere dicitur. sed Afranius in
deditione masculine dixit quia quadrati sunt sagi
com.
Afranius Ribbeck³ 44 : Deditio: v. 46 Daviault = 44 Lopez
, et Ennius
sagus caerulus
ann.
Ennius , dom.
37
per ‹u› dixit, non inberbem, et kalendis Ianuariis de lege
agraria inberba iuuentute
leg. agr. Cicero Marek 1,frg. 1
. Titus Liuius autem XVIII inberbis singulariter. haec ficus et hae fici et has ficos facit. genetiuus enim singularis huius fici, non huius ficus est; et Lucilius
fici inquit comeduntur et uuae , et
adsiduas ficos
. sed Varro * de ficu se suspendit
Cicero, de orat.
2,278: ex ista L, Kumaniecki : ex ea M
dicendo dedit multis licentiam ut hae et has ficus dicerent, quod usurpare maluimus propter cacemphaton; de qua re Martialis elegantissime loquitur. ait enim
cum dixi ficus, rides quasi barbara uerba,
et dici ficos, Laetiliane, putas.
dicemus ficus quas scimus in arbore nasci; dicamus ficos, Laetiliane, tuos
Martialis, epigr.
1,65,1-4
.
quae ficus ante maturitatem hae grossi dicuntur feminino genere. et Horatius urbem et ficos laudabat
Horatius, sat.
1,9,13: garriret, uicos, urbem laudaret. ut illi (Hor.)
et
cum duplice ficu
Horatius, sat.
2,2,122
. inimicitiae et insidiae pluraliter dici debent; sed Sallustius de insidiis prima inquit, et Accius
inimicitiam
trag.
Accius Ribbeck³ 111: (Chryses)
dicit. alicam sine adspiratione dictam Verrius tradit, et sic multi dixerunt; nisi quod Lucilius XV
nemo est halicarius posterior te
cum adspiratione dixit. polenta dici debet per o; cuius rei Verrius Flaccus rationem hanc reddit, quod usui hominum poliatur. nemo in homine proprium est, quia significat ne homo. antiqui et pro nullo posuerunt, ideoque nemo dicentes, quasi minus significarent, et homo addebant ut Terentius
numquis hic me sequitur?
nemo homo est
Terentius, eun.
549: hinc Lindsay (hic Iov. E)
; et Lucilius XXIX [nemo est] ideo dixit
quis tu homo es?
nemo sum homo, arquitenens deus sum . at Vergilius IX
Turne, quod optanti diuom promittere nemo
auderet
Vergilius, Aen.
9,6-7
; pro nullus diuum. hos pugillares et masculino genere et semper pluraliter dicas, sicut Asinius in Valerium libro I, quia pugillus est qui plures tabellas continet in seriem sutas. at tamen haec pugillaria saepius neutraliter dicit idem Catullus in hendecasyllabis. item Laberius in piscatore singulariter hoc
pugillar
mim.
Laberius Ribbeck³ 71¹ : Piscator = v. 89 Bonaria *
dicit. manibias per duo i dicendum, quia sunt a manibus, ut putat Verrius dictae. sed et manubiae per u dici possunt a manu, id est uirtute contractae. uultur dixit Vergilius in VI; sed et uulturius Lucilius in I. et pauos et pauo.
Ennius,
memini me fieri pauum
ann.
Ennius Vahlen² 15: = 11 Skutsch
; at Persius ait [me]
postquam destertuit esse
Maeonides quinto pauone ex Pythagoreo
Persius 6,10-11
. acceptor quoque et accipiter.
Vergilius
enim accipiter dicit, Lucilius autem
exta acceptoris et unguis
. erumnam Ennius ait per e solum scribi posse, quod mentem eruat, et per a et e, quod maerorem nutriat. ostia exitus fluminum in mare neutro genere semper pluraliter dicuntur. sed si urbem significare uoles, singularem potius numerum obseruabis; quamuis Sallustius frequenter etiam plurali numero urbem significet. frena neutraliter frequenter.
Vergilius frenos quoque, ut in georgicon III
et [in] stabulo frenos audire sonantis
Vergilius, georg.
3,184: sonantis Verg.
. sed et singulariter dixit in XII
ni frenum accipere et dicto parere fatentur
Vergilius, Aen.
12,568: dicto : uicti Verg.
; quod tamen consuetudo repudiauit. balneum ueteres dixerunt siue balineum: nihil enim differt, sed in priuatis; in publicis autem feminini generis, et quidem numero semper plurali frequenter balneas et balineas, nec inmerito. nam parsimoniae causa uno igni duplex balneum calfaciebant pariete interiecto, ut pudor uiris mulieribusque constaret. oliuam grammatici arborem significare uolunt, oleam fructum; sed ueteres hoc non obseruauerunt. e contrario enim Vergilius fructum oliuam,
nec pingues unam in faciem nascuntur oliuae
Vergilius, georg.
2,85
, et
sed truncis oleae melius propagine uites
Vergilius, georg.
2,63
, et iterum
prolem tarde crescentis oliuae
Vergilius, georg.
2,3
. Olympia feminino genere locus ipse dicitur, certamina uero neutraliter. nam Varro ait Olympia in ludos inuitat , item de poematis Olympiam non accessit . sed idem de gente populi Romani III ludos Olympia fecerat . rediuiua dicimus quae post interitum redeunt, recidiua quae ex suo casu restituuntur. unde Vergilius
recidiua manu posuissem Pergama uictis
Vergilius, Aen.
4,344: et recidiua Verg.
. necessitas imperii est, necessitudo sanguinis coniunctio.
Sallustius tamen necessitudinem saepe pro necessitate ponit, nec umquam pro necessitudine necessitatem aut ipse aut quisquam ueterum. uici dicuntur humiles domus. nam qua incedimus non uici sed uiae sunt uicorum. unde uicinia dicitur loci demonstratio, uicinitas uero uicinorum coniunctio. obseruans participium est, cum habet accusatiuum casum, ut fugitans, obseruans illum, fugitans illum, nec umquam conparatur. nam si genetiuus sequatur, erit nomen, ut obseruans magistri,
fugitans litium
Terentius, phorm.
623
, iactans sui, et tunc recipit conparationem, ut
iactantior Ancus
Vergilius, Aen.
6,815
. longitudo mensurae est, longinquitas regionis uel temporis. lŏra correpta prima syllaba et feminino genere dicenda est, cum uinum aqua corruptum significat,
producta autem neutraliter e corio uincula, ut et Lucilius in VIIII
ipsa si se corio omnia lōra
.
Arabs et Arabus uarie dicimus et uarie declinamus. nam ab eo quod est Arabs huius Arabis et huic Arabi facimus, pluraliter hi Arabes Arabum Arabibus; Arabus uero huius Arabi facit et huic Arabo, pluraliter hi Arabi Araborum Arabis. unde et Vergilius
Hircanisue Arabisque parant
. amphora, si declines, amphorarum facit; at ex hoc iunctim X milia amphorum dicimus. item modium sestertium nummum. cliens communis generis est; inuenimus tamen et clientam apud Afranium in pompa
interim
tua clienta
com.
Afranius Ribbeck³ 238-239 : Pompa frg.
II Ribbeck³ = II, 243 Daviault = II, 237-238 Lopez
, et apud Horatium
nec Laconicas mihi
trahunt honestae purpuras clientae
Horatius, carm.
2,18,7-8
. similiter et hospes cum sit communis generis, hospita quoque dicitur, ut Vergilius
bellum, o terra hospita, portas
Vergilius, Aen.
3,539: terra hospita Verg.
. et antistes habet antistitam
Cicero, Verr.
2.4,99: antistitae β, Baldo : antististite S ; antistatae R
, ut Varro diuinarum IIII et Cicero in Verrem IIII et Polio
Veneris antistita Cupra ; sed et Cornelius Seuerus
stabat apud sacras antistita numinis aras
. intiba neutro genere Vergilius dixit
et amaris intiba fibris
Vergilius, georg.
1,120
, et sic multi eruditorum. sed et masculino genere
frequenter a ueteribus dictum est. nam Lucilius in V deridens rusticam cenam enumeratis multis herbis
intibus praeterea pedibus proserpit equinis
, et Aemilius Macer
quales aget intubus herbas
. large et largiter.
Iulius Modestus utrumque recte dici ait, sed large esse qualitatis, largiter quantitatis. unde nascitur largitas uel largitio. nam largitudo nusquam inuenitur nisi apud Nepotem. clunes feminino genere dixit Melissus et habet auctorem Laberium, qui in ariete sic ait,
uix sustineo clunes *
mim.
Laberius Ribbeck³ 7 : Aries (u. s. l. c.) = II, 20 Bonaria (u. s. c.) *
et Horatius ‹
pulchrae clunes
›, et Scaeuola lassas clunes . sed Verrius Flaccus masculino genere dici probat, quoniam nis syllaba terminata anima carentia nominatiuo singulari masculina sunt, ut panis cinis crinis et similia. quid quod feminino genere dixit cinerem et Caluus in carminibus
cum iam fulua cinis fuero
carm.
Caluus Morel frg. 15: (epigrammata)
, item
forsitan hoc etiam gaudeat ipsa cinis
carm.
Caluus Morel frg. 16: (epigrammata)
. hinc muliebre ministerium cinerarius dicitur. nam Cato in originibus mulieres inquit nostrae capillum cinere unguitabant, ut rutilus esset crinis
orig.
Cato Peter 114: (ex libro VII)
.
insomnia plurali numero significare uolunt grammatici somnia, addita scilicet praepositione, ut Graeci dicunt ἐνύπνια; nam et Vergilius
sed falsa ad caelum mittunt insomnia ‹manes:›
Vergilius, Aen.
6,896
singulari uero numero uigiliam significare, ut Pacuuius in Antiopa dixit
perdita inluuie atque insomnia
trag.
Pacuuius Ribbeck³ 9: (Antiopa)
, id est uigilia. sed idem Vergilius insomnia etiam pluraliter pro uigiliis posuit,
quae me suspensam insomnia terrent?
Vergilius, Aen.
4,9
quamuis et hic somnia intellegi possint, quibus Dido terreri potuerit. cilones dicuntur quorum capita oblonga et conpressa sunt, chilones autem cum adspiratione ex Graeco a labris inprobioribus, quae illi uocant χείλη; unde et pisces chilones inprobius labrati. lactis nominatiuum alii uolunt lac, alii lact, alii lacte ĕ postrema. omnino enim nullum nomen muta littera finitur alia nisi s. itaque eruditiores adiunxerunt t [et] propter genetiuum, quia lactis facit. nam tria praeterea inueniuntur quae littera eadem finiuntur, caput
git nepet. sed his occurrit quod nullum omnino nomen duabus mutis litteris finiatur. ergo lacte sine uitio dicemus. nam et Cato sic dixit et in Italia atras capras lacte album habere
inc. libr. Cato Jordan 7: (= orig. inc. sed. 134 Peter)
. sed et Valgius et Verrius et Trogus de animalibus [heres] lacte dicunt. at consuetudo tamen aliud sequitur. latera lardi uitiose quis dicit. satis est enim lardum dicere. nihil enim aliud intellegi potest. nam latera non sunt nisi capita lardi. nihil si dicas, quantitatem notas; si uero nihili adiuncta i, hominis mores. cuius nominis origo haec est: hillum Varro rerum humanarum intestinum dicit tenuissimum, quod alii hillam appellauerunt, ut intellegeretur intestinum propter similitudinem generis. unde antiqui creberrime dempta littera hilum quoque dixerunt; unde intellegimus nihil sine adspiratione uitiose dici. heres parens homo, etsi in communi sexu intellegantur, tamen masculino genere semper dicuntur. nemo enim aut secundam heredem dicit aut bonam parentem aut malam hominem, sed masculine, tametsi de femina sermo habeatur. nam Marcus ait heredes ipsus secundus ; et Pacuuius in Medo, cum ostenderet a Medo matrem quaeri, ait
te, Sol, inuoco ut mihi potestatem duis inquirendi mei parentis
trag.
Pacuuius Ribbeck³ 219-220: (Medus)
. sed Gracchus suos parentes amat
or.
Gracchus Malcovati frg. 67: (inc. sedis)
cum dicit in
significatione matris * et in alia epistula tuus parens sum
ait, cum de se loqueretur. et apud Vergilium sic legimus,
ecqua tamen puero est amissae cura parentis?
Vergilius, Aen.
3,341: puerost ed.
. labra et labia indistincte dicuntur, et deminutio labella, non labiae, ut quidam uolunt. nam et Vergilius ait
calamo triuisse labellum
Vergilius, ecl.
2,34: poeniteat Gramm.
: pen- P paen- Verg.
. Verrius autem Flaccus sic distinxit, modica esse labra, labia autem inmodica, et inde labiones dici. nam et Terentius
labris demissis gemens
Terentius, eun.
336: labiis Lindsay (labris A, corr. A²)
, et Plautus
labris dum ductant eum
Plautus, Mil.
93
. capparim feminino genere dixit Varro de forma
philosophiae II. erit ergo haec capparis nominatiuo. nam et Graece feminine dicitur ἡ κάππαρις. cassidem dicimus nos ab eo quod est haec cassis; sed multi cassidam dicunt, ut et Propertius
aurea cui postquam nudauit cassida frontem
, et Vergilius
aurea uati
cassida
Vergilius, Aen.
11,774-775
. harena dicitur quod haereat, et arena quod areat; gratius tamen cum adspiratione sonat. et cum pluralem non habeat, Vergilius tamen ait
quam multae Zephyro turbantur harenae
Vergilius, georg.
2,106: turbentur Verg.
. leaena dicitur, non lea; sed Ouidius ait
nec lea, cum catulis lactentibus ubera praebet
Ouidius, ars 2,375
.
capo dicitur nunc; sed Varro de sermone Latino: iterum, ait, ex gallo gallinaceo castrato fit capus. gulam, ut Iulius Modestus ait, per u scribemus, non per y, quae Graecis uocabulis necessaria est et saepe in u transit, ut in sue mure * ait in
nuro
inter se degularunt omnia
com.
Atta Vahlen² 509: = 530 Skutsch
* therua
purpureis gemmauit pampinus uuis
; cuius moueremur, inquit [quam eo carmine] Plinius,
auctoritate, si quicquam eo carmine puerilius dixisset.
Albani dicuntur ab Alba, Albenses autem ab Alba Fucente. cuius rei causam Varro ait esse, quod analogia in naturalibus nominibus tantum seruatur, in uoluntariis uero neglegitur. nam ut a Roma Romanus dicitur, a Nola Nolanus, ab Atella Atellanus, sic Albanus ab Alba dici debet. in illa autem Fucente Alba hoc non conseruatur, quod alterius nomine cognominetur. quod magis apparet, cum dicimus Hispanos et Hispanienses, item Sardos et Sardinienses. nam cum dicimus Hispanos, nomen nationis ostendimus; cum autem Hispanienses, cognomen eorum qui prouinciam Hispanam incolunt, etsi non sunt Hispani. parobsides feminino genere dicuntur, a pulmentario uidelicet, quod Graeciὄψον appellant. sal masculini generis est nec habet pluralem. nam et Sallustius ita usus est, neque salem neque alia inritamenta gulae quaerebant
Sallustius, Iug.
89,7
. sed Fabianus
causarum naturaliumII neutraliter dixit, cur sal aliud perlucidius, aliud inquinatius aut nigrius?
quia sal ex arido congelatum est . idem etiam pluraliter dixit
haerescunt infusi sales , cum pluraliter facetias tantum
significari grammatici tradiderunt. et Varro de poematis II nunc uides in conuiuiis ita poni sal et mel . quod genus etiam Verrio placuit. nomenclator sine u dicitur, ut Verrius ait, uelut nominis calator. saturitas in cibo tantum dicitur, in ceteris uero satietas; sed Vergilius
odiis aut exsaturata quieui
Vergilius, Aen.
7,298: aut Verg. quieui Verg.
dixit. palumbes Vergilius feminino genere dixit
aeriae quo congessere palumbes
Vergilius, ecl.
3,69
, item
raucae, tua cura, palumbes
Vergilius, ecl.
1,57: palumbes verg.
; sed Lucilius XIV masculine
macrosque palumbos
.
Varro autem in Scauro palumbi dicit, quod consuetudo quoque usurpauit. aluaria neutro ‹genere pluraliter tantum› dicuntur: Vergilius
seu lento fuerint aluaria uimine texta
Vergilius, georg.
4,34: aluaria Verg.
: quamuis Cicero in oeconomico singulariter dixerit apes in aluarium concesserant
Cicero [Garbarino] phil. frg. 21 : congesserant P. Victorius collato Xen.
7,33 uel 17,14, Garbarino
. naris singulariter, haec naris, dicimus, ut Aemilius Macer
saucia naris
. mugil nominatiuo casu dici debet, ut uigil et pugil, et facit genetiuo plurali mugilum. si enim esset hic mugilis, etiam mugilium in plurali genetiuo faceret, ut sterilis et fertilis faciunt sterilium et fertilium.
pater familias et mater familias antiqui magis usurpauerunt, propterea quod nominatiuo singulari s litteram adiciebant, ut facerent genetiuum, haec familia huius familias, haec Maia huius Maias. quam declinationem et Sallustius in III secutus ait castella custodias thensaurorum in deditionem acciperentur
hist.
Sallustius Maurenbrecher (1893) frg.
3,58
. sed emendatius custodiae Maiae et familiae dicimus. quod ne celebraretur Sisenna effecit. ait enim eum qui diceret pater familiae etiam pluraliter dicere debere patres familiarum et matres familiarum. quod quoniam erat durum et longe iucundius patrum familias sonabat, etiam pater familias ut diceretur consuetudo conprobauit. et tamen ratio Sisennae non est ualida. nec enim necesse est pluralem numerum rei adiunctae adhibere. nam familia est ut plebs, et posset pater familiae dici ut tribunus plebis. praeterea praefecti alae et alarum dicuntur, urbis et urbium, nec tamen magistri ludorum et praefecti aerariorum, sed tantum modo singulariter magistri ludi et praefecti aerari. et ideo etiam matres familiae Varro dixit de scaenicis originibus primo et tertio, et Gracchus
patres familiae
or.
Gracchus Malcovati frg. 63: (inc. sedis)
, non familiarum. serta neutro genere dicuntur, ut Vergilius
serta procul tantum capiti delapsa iacebant
Vergilius, ecl.
6,16
. sed Propertius feminine extulit sic
tua praependent demissae in pocula sertae
, et Cornelius Seuerus
huc ades Aonia crinem circumdata serta
. sinapi per omnes casus similiter effertur; genetiuo tantum s littera adicitur, huius sinapis. pecunia per c, non per q scribenda est, quoniam a
pecore dicta est, et quoniam q litteram nusquam uolunt poni alias nisi ut duae uocales sequantur quarum prior sit u. falanx militum dicitur, falanga fustis cui quid deligatur. margarita feminini generis est, quia Graeca nomina
ης terminata in a transeunt et fiunt aut feminina, ut
ὁ χάρτης haec charta, μαργαρίτης margarita, aut communia, ut ἀθλητής athleta. ergo neutraliter hoc margaritum dicere uitiosum est; et tamen multi dixerunt, ut Valgius in epigrammate
situ rugosa, rutunda
margarita
et Varro epistularum VIII margaritum unum, margarita plura . sed idem Varro saepe et alii plures margarita feminine dixerunt; in genetiuo tamen plurali non nisi feminino genere margaritarum. similis sum illius et similis sum illi et genetiuo et datiuo casu auctores dixerunt; ‹genetiuo› Terentius
haut similis uirgo est uirginum nostrarum
Terentius, eun.
313
, datiuo Vergilius
omnia Mercurio similis
Vergilius, Aen.
4,558
; sicut Graeci dicunt ὅμοιος ἐκείνῳ. ueri simile tamen et sui simile genetiuo casu, nec aliter dicitur. nam uero simile Latinum non est. simiam auctores dixerunt etiam in masculino, ut Afranius in temerario
quis hic est simia,
qui me hodie ludificatus est?
com. Afranius Ribbeck³ 330-331 : Temerarius: v. 333 Daviault = 330-331 Lopez
.
Laberius tamen in Cretensi ait
farmacopoles simium
deamare coepit
mim.
Laberius Ribbeck³ 40-41 : Cretensis: v. 54-55 Bonaria *
; et Cicero ad Marcellum simiolum
Cicero , Poen.
1179
[Arabus].
Lucilius XXV
Arabus artemo
. denique et G(aius
Cassius in epistula quam ad Dolabellam scripsit Arabi mirifico animo erga nos fuerunt
Cassius Parmensis frg.
Char.: frg. seruatum apud Char. ibid. (epist. ad Dolabellam)
inquit.
Araps Maro
omnis Araps, omnes uertebant terga Sabaei
Vergilius, Aen.
8,706: Arabs Verg.
; Florus ad diuum Hadrianum quasi de Arabe aut Sarmata manubias
carm.
Florus Malcovati 2: (ex epistulis ad diuum Hadrianum)
. bos bouis, non ut gloris roris floris, quod haec r consonantem unius temporis habet, ut caput non magis placet, licet apud Graecos pthongos plures habeat haec littera, ut uocalis, bouis uero tametsi breuem tantum uocalem gerat.
biber τὸ πιεῖν G(aius Fannius annalium VIII,
domina eius, ubi ad uillam uenerat, iubebat biber dari
hist.
Fannius Peter frg. 2: (ex libro II annalium)
; Cato quoque originum * sed et Titinius in Prilia
date illi biber, iracunda haec est
com.
Titinius Ribbeck³ 78 : Prilia frg.
VI Ribbeck³ = XI, 80 Daviault = VIII, 78 Lopez = IV, 74 Guardì
.
Belidis Cinna in propemptico Pollionis,
nec tam donorum ingenteis mirabere aceruos
innumerabilibus congestos undique saeclis,
iam inde a Belidis natalique urbis ab anno Cecropis atque alta Tyriorum ab origine Cadmi
carm.
Cinna Morel frg. 1: (propempticon Pollionis)
. patronymice dixit Belidis, ut urbis. at uero Maro
Belidae Palamedis ait.
Cretum Cicero Tusculanarum libro II,
Cretum legis
Cicero, Tusc.
2,34: Cretum quidem leges (Cic.)
; Cretenses Ennius, ut Varro libro I de sermone Latino scribit. contubernale Pomponius in Macco milite,
cum contubernale inquit pugnaui, quia meam cenam
Atell.
Pomponius Ribbeck³ 73 : £Maccus miles£ frg.
II Ribbeck³ = II, 68-69 Frassinetti (contubernale ego … cenam cenauit)
.
Ceriale ablatiuo e terminabitur, si homo sit, cereali, si res sit, ut fructus. consulari. numquam per e dari ablatiuus poterit, quod proprium nomen hominis non sit sed aptum homini et negotio. coniuge, quod alii rei non possit esse commune, idcirco per e sonabit. cicatrice sub eadem ratione censebitur.
Celere, si proprium sit nomen uiri. quod si femininum siue id fuerit neutrum communis generis, celeri, id est, ab hoc et ab hac celeri: Plautus in Sticho
ita celeri inquit curriculo fui
Plautus, Stich.
337
. celebre simile dubiis est, ut sub a littera diximus, quaeque plurali nominatiuo in res exeunt, ut salubre palustre pedestre terrestre.
ceruicium. ubi Plinius eodem libro: exceptis monosyllabis cetera x finita nomina seu uocabula absque communibus genetiuo plurali quamquam ante um i non recipiunt, ut fruticum paelicum, radix tamen, ut ceruix, radicium facit. cicatricum, non cicatricium.
Hortensius pro G(aio
Rabirio cicatricum mearum , quod emendate dictum sit. compluria Terentius in Phormione, noua :: compluria
Terentius, phorm.
611
; ubi Plinius: Iulius Modestus, inquit, ita definiit: quae nomina comparandi fuerint, ea accusatiuis pluralibus in is exient, id est fortioris, genetiuus pluralis fortiorum facere debet, non fortiorium; id est ante um syllabam i recipere non debent. ita complura et complurum esse dicendum. consuetudo tamen et hos plures dicit et haec pluria. constante. cum cognomen erit, hoc uelut eius modi a praesente innocente sapiente nitente prudente clemente dicemus, ait Plinius, nec interest ens an ans nominatiuo singulari claudantur. sed enim
P(ublius Rutilius de uita sua II
animo 'inquit' constante
hist.
Rutilius Rufus , fam. (ad Marium) 7,2,3
deminutiue dixit. suouetaurilia quidam putant dicenda a uictimis sue oue tauro. sed Valgius de rebus per epistulam quaesitis solitaurilia dicta ait esse a solis maribus; tauri autem nomen pro omnibus maribus sumptum esse. quo loco per o et quo loci per i Varro [posse] posse dici [et] in epistulicarum VI scribit, sed ita ut, si de pluribus locis quaeras, uelut in Italia quid puta sit an in Graecia, quo loco dicas; respondetur hoc loco: si autem de unius loci parte quaeras, tunc quo loci per i; sicut: quis is est homo?
in multitudine dicitur. cum autem: quid hoc est hominis?
quaeritur, inquit, de alicuius quaero hominis qualitate.
* qui necesse sit. hic masculine dicendus est, ut Verrius ait, quoniam neutra in i et us non exeunt. spongia sine h dicenda est. nam et Graece ψιλῶς dicitur σπόγγος. plure aut minore emptum antiqui dicebant.
Cicero
plure uenit , et Lucilius
plure foras uendunt . sed consuetudo pluris et minoris dicit. strigem hanc in significatione auis dicas; striga
autem castrense uocabulum est interuallum turmarum significans, in quo equi stringuntur. unde [etiam] et strigosi dicuntur corpore macilento. stirps in significatione sobolis feminino genere dicitur, ut ait Vergilius
heu stirpem inuisam
Vergilius, Aen.
7,293
; sed cum materiam significat, masculino
imo de stirpe recisum
Vergilius, Aen.
12,208
. item
sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum
sustulerunt
Vergilius, Aen.
12,770-771: discrimine Verg.sustulerant Verg.
. dixerunt tamen etiam ‹in› significatione sobolis masculino genere, ut Pacuuius
qui stirpem occidit meum
trag.
Pacuuius Ribbeck³ 421: (inc. sedis)
. stips non dicitur in significatione trunci, sed stipes, et facit stipitis. ceterum in aeris significatione correpte stips dicitur et facit huius stipis. pometa dicuntur ubi poma nascuntur, ut oliueta; pomaria autem ubi seruantur, ut panaria. quies facit quietem, requies accusatiuo non facit requietem, sed requiem, quamuis Cicero dixerit requietem
epist.
Cicero Shackleton Bailey XIII: requiem GR ; requirem M ; requietem Victorius. cf. Cic. Cato 52; etiam leg.
2,2; 2,29; fin.
5,54 (bis)
ad Hostilium.
Sibyllam Epicadus de cognominibus ait appellatum qui ex [his] Sibullinis libris primo sacrum fecit, deinde Syllam; qui quod flauo et compto capillo
fuerit, similes Syllae sunt appellati. inde effeminati hodieque in ludo syllae dicuntur, quos uulgo inprudenter psyllos appellant. ceterum Psylli sunt in Africa serpentibus medentes, sicut in Italia Marsi. dies communis generis est. qui masculino genere dicendum putauerunt has causas reddiderunt, quod dies festos auctores dixerunt, non festas; et quartum et quintum kalendas, non quartam nec quintam; et cum hodie dicimus, nihil aliud quam hoc die intellegitur. qui uero feminino, catholico utuntur, quod ablatiuo casu e non nisi producta finiatur, et quod deminutio eius diecula sit, non dieculus, ut ait Terentius
quod tibi addo dieculam
Terentius, andr.
710: eho tu … satis habes … dieculam addo Lindsay
.
Varro autem distinxit, ut masculino genere unius diei cursum significaret, feminino autem temporis spatium; quod nemo seruauit. nam et secundum distinctionem dixit Vergilius
uenit summa dies
Vergilius, Aen.
2,324
, id est tempus, et
ille dies primus leti
Vergilius, Aen.
4,169
, pro uno die. tamen et feminino genere diei spatium significat, cum ait
exspectata dies aderat
Vergilius, Aen.
5,104
.
de pronomine. is homo idem compositum facit, nisi
quia Caesar libro II singulariter idem, pluraliter isdem dicendum confirmat. sed consuetudo hoc non seruat. se et sese pronomina ita distinguit, ut se dicamus, cum aliquem quid in alium fecisse ostendimus, ut puta: ille dicit se hoc illi fecisse; cum autem in se ipsum, tunc dicamus sese, uelut: dixit sese hoc sibi fecisse. nullus nullius facit genetiuo casu; sed Terentius ait
iners iam nulli consili sum
Terentius, andr.
608: iners tam Lindsay
. mi et mihi pronomina sunt; sed mihi datiuus casus est, ut
dic mihi, Damoeta, cuium pecus?
Vergilius, ecl.
3,1
. mi uocatiuus, ut o mi puer uel o mi senex. nam uenit a nominatiuo meus, nec aliud significat in masculino o mi quam in feminino o mea. denique in omnibus fere comoediis mi ad masculinum dicitur, ad femininum numquam. quod si interiectio esset, etiam diuerso sexui communis esset. dixerunt tamen mi pro mihi.
intro est in locum; intus in loco dicimus, ut etiam apud Graecos [ἔσω ] εἴσω καὶ ἔνδον. ideoque Lucilius ait
nam ueluti intro aliud longe esse atque intus
uidemus, sic et apud te longe alid est, neque idem ualet
ad te. intro nos uocas, at sese tenet intus apud se .
peregre uenit sine praepositione dicendum. uim enim aduerbii habet, cui praepositio non adicitur, ut rure uenit, non a rure nec a peregre. quando particulam pro cum ponere Formianos et Fundanos ait [ut] Varro aliique multi faciunt, nec sine exemplo. nam Plautus in
Menaechmis ita ait,
non habeo. at tu quando habebis, tum dato
Plautus, Men.
547
. uitium tamen esse non dubium est. quando acuta prima syllaba interrogationem temporis significat; sed si posterior acuatur, siquidem, ut Vergilius
quando tot stragis aceruos
Vergilius, Aen.
11,384
. si uero producatur, ut puta quandoque illud faciet, futurum tempus ostendit. sed particula d littera terminanda est. sedum enim antiqui pro sed ponebant, demptaque nouissima parte litteram tamen inmutare non patitur, ac sicut sat pro satis, ita sed pro sedum cum suis litteris seruauit. haud similiter d littera terminatur. οὐ enim Graeca uox d littera terminari apud antiquos coepit, quibus mos erat d litteram omnibus paene uocibus uocali littera finitis adiungere, ut
quo ted hoc noctis dicam proficisci foras?
Plautus, Curc.
1
sed et per t scribi sonus uocis admittit.
‹XVI› de gradibus comparationis siue conlationis
comparationum sunt ordines duo, secundus et tertius. diuiduntur autem singuli in tres gradus, et est primus gradus absolutus, quem et primitiuum dixerunt, secundus comparatiuus, tertius superlatiuus, et declinantur hoc modo. secundi ordinis masculine doctus doctior doctissimus, pluraliter docti doctiores doctissimi; feminine docta doctior doctissima, pluraliter doctae doctiores doctissimae; neutraliter doctum doctius doctissimum, pluraliter docta doctiora doctissima: aduerbialiter docte, comparatiue doctius, superlatiue doctissime: appellatio haec doctrina. tertii ordinis hoc modo. masculine felix felicior felicissimus, pluraliter felices feliciores felicissimi; feminine felix felicior felicissima, pluraliter felices feliciores felicissimae; neutraliter felix felicius felicissimum, pluraliter felicia feliciora felicissima: aduerbialiter feliciter, conparatiue felicius, superlatiue felicissime: appellatio haec felicitas. sunt quaedam quae primum et secundum gradum recipiunt tantum modo, ut iuuenis iuuenior ‹aut› iunior, senex senior; quaedam ‹quae› secundum et tertium, ut ulterior ultimus, interior intimus; quaedam quae primum et tertium, ut pius piissimus, fidus fidissimus, cuius secunda elatio est magis pius, magis fidus. quaedam autem nulla declinatione in conlationem ueniunt, quibus accidit magis ‹et maxime›, item minus et minime, uelut rudis proprius sobrius. dicimus enim magis rudis magis proprius magis sobrius, item maxime rudis maxime proprius maxime sobrius. sic ‹et› e contrario minus rudis minus proprius minus sobrius; ‹item›
minime rudis dicitur et minime proprius et minime sobrius. illa autem, quamuis diuersa sint, gradus tamen inter se fecerunt, ut bonus melior optimus, malus peior pessimus, magnus maior maximus. obseruabimus tamen, quod ipsum iam adnotauimus, nomina tantum in comparationibus uersari, non etiam participia. in his comparationibus secundi ordinis in aduerbiis primi gradus, quae in e proferuntur, sunt quattuor haec excepta, quae contra regulam proferuntur per r, ut nauiter humaniter largiter duriter: quae quamuis antiquitati adsignent grammatici, tamen dicunt etiam secundum suam rectam analogiam proferri posse, ut naue et ignaue humane large dure. sed ex his quae ante us e aut i habent comparationes fieri non possunt. neque enim ab idoneo idoneor fieri potest neque a necessario necessarior et similibus. non enim sunt quattuor tantum sed et alia conplura, et ex secundo ordine ad tertium deriuantur et ex tertio non deriuantur.
Velius Longus de hac regula dixit in V ea parte
ergo alacris cunctosque putans excedere palma
Vergilius, Aen.
5,380
. Romanus libro de analogia ita inquit: alacris, licet consuetudo, ut ait Plinius libro VI dubii sermonis, alacer dicat, ut equester ordo. nam et haec alacria ut equestria possunt neutro dici. quia tamen superlationem non capit, ut acerrimus, dici non debet alacer. sed et Terentius in eunucho
quidue est alacris?
Terentius, eun.
304: quidue's Lindsay
. sed et omnia nomina quae per er terminantur in superlationibus sic proferuntur, uelut pulcher pulcherrimus, non pulcherissimus; item acer acerrimus, non acerissimus, et cetera. item et quae per is terminantur, haec
dumtaxat quae subiecimus in superlationibus similiter proferuntur, uelut similis simillimus, facilis facillimus, humilis humillimus, agilis agillimus, gracilis gracillimus. reliqua nomina per issimus faciunt. aeque aduerbia horum omnium quae adnotauimus similia sunt, ut pulcherrime ‹acerrime› simillime facillime humillime ‹agillime› et gracillime. inuenimus tamen apud auctores etiam maturrime aduerbialiter, cum debeat maturissime. obseruabimus in declinatione comparationum aduerbium hoc quod uenit ex eo quod est facilis et difficilis. dicimus enim non faciliter nec difficiliter, tametsi ueteres dixerunt, sed facile facilius facillime et difficile difficilius difficillime. sic etiam ex eo quod est repens repenter debuit dici, ‹ut› recens recenter; ‹sed› dicimus repente repentius repentissime. ‹sed› ex eo quod ‹est› recens quia malum est dicere recente uel recenter, utimur sic, recens fecit, quod est pro aduerbio nomen, ut libens dixit. omnia quae per or terminantur in comparationem non ueniunt. memoriter ex eo fit quod est memor: memoriose non dicimus nec memoriosius. non habet enim comparationem.
Cicero in Laelio Quintus Mucius augur multa narrare de Gaio Laelio socero suo memoriter et iucunde solebat
Cicero, Lael.
1: augur] augur Sceuola L²H²S²
et Afranius in uopisco
memini memoriter
com.
Afranius Ribbeck³ 365 : Vopiscus frg.
XIII Ribbeck³ = XXXIII, 402 Daviault = XXIX, 394 Lopez
, ut Romanus refert in libro de aduerbiis sub eodem titulo. uidetur comparationem facere etiam dictio ista, satis satius. aliis ita placuit definire. partiones orationis quae appellantur qualitates hoc modo obseruandum. nam qualitas est et speciei, ut est niger taeter, et
quantitatis, ut magnus ingens. hae partiones trifariam declinantur, id est absolutiue conparatiue superlatiue, ex secundo et tertio ordine; uelut ex secundo hic pulcher pulchrior pulcherrimus, ex tertio fortis fortior fortissimus. harum appellationum comparatio ablatiuum casum accipit, uelut doctior illo, superlatio genetiuum, uelut doctissimus omnium. quamuis autem comparantes utamur et singulari et plurali numero, quoniam uno quis potest melior esse, ceteris peior, tamen, cum superlatiuum ponimus, non utimur singulari numero, sed aut dicimus omnium aut per se ponimus nihil adicientes. ipsa enim superlatio per se praelationem omnium significat et confirmat neminem prae illo esse doctiorem, ubi doctissimus appellatur. nec ut solemus dicere magis doctus et ualde doctus, ita etiam dicimus magis et ualde doctior uel doctissimus. illud enim in absolutione solet adici de his qui aliis sunt doctiores et habent alios prae se doctiores. ubi autem superlatione utimur, non potest adici neque magis neque ualde, quoniam ipsa superlatio omnia significat, quamquam ait Cicero
uel potentissimus
Cicero, S. Rosc. 6
, quod est ualde potentissimus. in primis ergo hoc obseruare debemus comparantes quod comparatio absolutionis perissosyllabum necesse est ut habeat, uelut doctus doctior, facilis facilior. sed si inciderit appellatio quae non potest habere perissosyllabum in comparatione, nec comparari potest; quod possumus ex hac comparatione euidentius uidere. uelut pius debebat in comparatione pior dici; sed quoniam non habet perissosyllabum, nec comparari potest, sicut nec idoneor dici potest. quae regula de omnibus appellationibus quae non habent in comparatione perissosyllabum obseruanda est, ut non comparentur. non minus autem excipimus ex comparationibus quaecumque nomina us pure proferuntur, uelut strenuus necessarius et similia. comparatiua enim non possunt habere, superlatiua uero habent ex omnibus quibus ueniunt,
uelut hic piissimus strenuissimus. ex tertia declinatione talia nomina non excipiuntur. his autem quae non recipiunt comparatiua adicimus magis quam ille et proferimus per nominatiuum, uelut hic necessarius magis quam ille, hic pius magis quam ille. sunt comparatiua aduerbia ex prototypis. uelut est prope aduerbium; ex hoc fit comparatiuum propius proxime: item intus interius intime, et siqua alia. omnis uero comparatio in tertii ordinis declinationem redigitur, uelut hic doctior huius doctioris, superlatio in secundi, uelut hic doctissimus huius doctissimi; sed feminina secundum primam declinationem declinantur, ut haec doctissima huius doctissimae. aduerbia uero quae ex appellationibus ueniunt hoc modo sunt obseruanda. quando appellationis genetiuus casus in is syllaba terminatur, et aduerbium in er utique facit, uelut hic utilis huius utilis utiliter facit aduerbium, grauis grauiter et omnia cetera similiter. sin autem appellationis genetiuus casus in i littera terminatur, et aduerbium utique in e litteram productam facit; uelut hic purus huius puri pure facit aduerbium, apertus aperti aperte et cetera his similia, exceptis his quae extra hanc regulam obseruantur. ex hoc enim quod est nouus noui nouiter facit, et sic ueteres dixerunt, et hic facilis huius facilis faciliter et facile, et uilis uiliter et uile facit, quamquam noue et faciliter ‹et uiliter› debebat esse. sed apud ueteres dictum est noue. facile autem appellatio neutralis uidetur esse τὸ εὐχερές et aduerbium εὐχερῶς. dixerunt ueteres nauiter [et] duriter humaniter, quae nos naue dure humane. sed humaniter quidem significat φιλανθρώπως, humane autem ἀνθρωπίνως.
similiter haec aduerbia sunt nobis obseruanda, quae quamuis ex appellationibus secundae declinationis ueniant, tamen regulam quam proposuimus non sequuntur. debentes enim dicere false et prime et tertie secundum appellationes, quae sunt falsus primus tertius, non dicimus, sed falso πλαστῶς, primo πρῶτον, secundo
δεύτερον, tertio τρίτον. sed et haec debentes secundum regulam dicere, bene et male per e productam (bonus enim est et malus appellationes), non dicimus, sed malĕ et benĕ per e correptam. temere proprium aduerbium est. neque enim ex appellatione neque ex uerbo uenit. praecipue et hoc obseruandum est in primis quod numquam aduerbium praepositionem recipiat, praeter hoc, adprime ἐν τοῖς πρώτοις et quae dixerunt ueteres ‹a› mane et abhinc annos decem natus est, quod est ante annos decem natus est. haec sola corrumpunt regulam comparationis quam supra diximus, magnus maior maximus, primus prior primarius, malus peior pessimus, bonus melior optimus.
‹XVII› de analogia, ut ait Romanus
analogia est, ut Graecis placet, συμπλοκὴ λόγων
ἀκολούθων, eaque generalis est. specialis uero est quae spectatur nunc in rebus nunc in rationibus occupata; cui Graeci modum istius modi condiderunt, ἀναλογία
ἐστὶν συμπλοκὴ λόγων ἀκολούθων ἐν λέξει. huic Aristophanes quinque rationes dedit uel, ut alii putant, sex; primo ut eiusdem sint generis de quibus quaeritur, dein casus, tum exitus, quarto numeri syllabarum, item soni. sextum Aristarchus, discipulus eius,
illud addidit, ne umquam simplicia compositis aptemus. cuius rei rectam ‹rationem› interim differamus, contenti paucis, quae exempli gratia Gaius Iulius Romanus sub eodem titulo exposuit, ut interdum tacente ratione quantum sibi dederit auctoritas colligamus, scilicet tramitibus nominum per litteras stratis.
* ut arbos Athos non potest accusatiuo rem capere exceptis monosyllabis flos glos ros. acer ‹Maro,›
acer anhelanti similis
Vergilius, Aen.
5,254
; acrum tamen pro acrem Gn(aeus Matius Iliados XV, ‹ut› Vindex a litterae libro I notat; acris Accius in epinausimache,
incursio ita erat acris
trag.
Accius Ribbeck³ 320: (Epinausimache)
. arcuis Cicero de deorum natura libro III,
cur autem arcuis species non in deorum numero ponatur?
Cicero, nat. deor. 3,51: arqui Ax : arci H Prisc.
; arcui V²B² ; arcus A³V³ ; arcuis Charis. reponatur codd.
Cic., Prisc.
: ponatur Charis.
. animale Lucretius,
unde animale genus
Lucretius 1,227
; quod cum ratione dictum inde dispicito, quia nullum nomen est quod nominatiuo plurali praeter quam nominatiuus est singularis duabus syllabis crescat. quam rationem si prorsus uolueris obtinere, consuetudinis elegantiam relegabis.
Allecto, hanc Allecto Maro,
luctificam Allecto
Vergilius, Aen.
7,324
. nam
et nomine Dido
saepe uocaturum
Vergilius, Aen.
4,383-384
eiusdem schematis esse grammatici tradiderunt, non per uocatiuum, o Dido.
Fl(auius tamen Caper Allecto monoptoton esse Valerium Probum putare ait [hanc Allecto].
Antiphonem Terentius, quod quidem rectae rationis est,
apud Antiphonem uterque mater et pater
Terentius, eun.
840
, ut leonis draconis, leonem draconem. nec enim nominatiuus Graecis par est.
Alcon Alconis adaeque facit. nam et Maro sic declinauit.
Argo, hanc Argo Varro Menippeus in age modo,
Argo citiremem .
Apollo et Carthago genetiui singularis regulam non tenent.
Cicero enim et quaecumque o finita nomina propria sunt Ciceronis Catonis Zenonis Iunonis faciunt; appellatiua uero dupliciter, ut praeconis cautionis ordinis marginis.
Adam ὁ πρωτόπλαστος monoptoton est, proin Latine ut et Graece.
Abraham adaeque monoptoton esse censeto. amicities, Plinius Secundus sermonis dubii libro VI, ut planities, inquit, luxuries mollities et similia, ueteri dignitate. ceterum rationis uia debet amicitia dici. omnia enim nomina quae nominatiuo plurali ae syllaba finiuntur e deposita reddunt nominatiuo singulari speciem sui iuris ac formae. quod si manus ueterum licentiae porrigemus, potest et copies et obseruanties et beneuolenties dici.
Amazon. quamuis nullum nomen Latinum on litteris finiatur et ideo Rhodum et Delum accusatiuo dicamus, tamen quaedam sunt, inquit Plinius Secundus, quae ad nos usque proprios gentis suae uultus formamque custodiant, ut Pluton Xenophon. autumnal Varro, aequinoctium autumnal , quod idem Plinius eodem libro VI notat. uidendum tamen est an reprehensione
sit dignum prius illa nobis spectata ratione. nomina quaedam sunt principalia, quae Plinius Secundus eodem libro facientia appellat, ex quibus possessiua nascuntur, quae patiendi uocat, ut aquale. nam Lucilius libro I
saturarum
arutaenaeque inquit aquales
; non ut autumnal. huius autem principale nomen est aqua. quod uero patitur ac tenet aquam aquale, ut equile sedile monile, ait idem Plinius [aquale]. aqualium an potius aquarium dici debeat quaerit Plinius Secundus et putat, ut laterale laterarium, scutale scutarium, et manuale saxum, manuarium uas, proin aqualis aquarium dici. arbor ut memor genetiuo singulari declinabitur et ut neutralia numero quattuor, aequor ‹robor› ador marmor, nec ut soror sapor. animal animale faciet, ut autumnal autumnale, capital capitale, tribunal tribunale: quae patiendi non sunt, ut supra diximus.
Plinius Secundus animal, non animale ait dici debere.
G(aius Caesar, quasi indiscretum hoc sit, ait l littera nominatiuo singulari neutra finita nomina eandem definitionem capere quam capiunt e littera terminata, huic animali et ab hoc animali, huic puteali et ab hoc puteali. ambos Terentius in adelphis,
usque a pueris curaui ambos sedulo
Terentius, ad.
962: ego ĭstos uobis usque a pueris curaui ambo sedulo Lindsay
; Sallustius quoque historiarum libro IIII
inter me atque Lucullum prope inopia rursus ambos incessit
Sallustius, epist. Mithr. 15
. idque Helenius Acron sic oportere dici in eadem Terentii fabula disputauit Verriumque dicit errare, qui putat hos ambo dici debere. indifferenter autem locutos ueteres, uberiora dabuntur exempla: Afranius in Panteleo
contemnes?
inquit liber natus est; ita mater eius dixit, in Gallia ambos cum emerem
com.
Afranius Ribbeck³ 232-233 : Pantelius frg.
I Ribbeck³ = I, 236-237 Daviault (cum ambos £sec. Hermann£) = I, 230-231 Lopez
, item idem in eadem
sed eccos ambos
com.
Afranius Ribbeck³ 235 : Pantelius frg.
III Ribbeck³ = II, 238 Daviault = II, 232 Lopez
. qui autem cum Helenio faciunt hanc afferunt causam, quia omnis accusatiuus numeri pluralis exceptis neutralibus et monoptotis s littera finiri debet. ‹praeterea› quoniam et has ambas ut doctas pictas, hos item ambos ut doctos pictos par erit dicere. ambo Afranius in
Panteleo
reuocas nos ambo ad periculum
com.
Afranius Ribbeck³ 234 : Pantelius frg.
II Ribbeck³ = III, 239 Daviault = III, 233 Lopez
, Terentius in Andria
hem, Charine: ambo oportune: uos uolo
Terentius, andr.
345: hem : eugae Lindsay
, Maro georgicon IIII
uerum ubi ductores acie reuocaueris ambo
Vergilius, georg.
4,88
, idem in bucolicis
nam saepe senex spe carminis ambo
luserat
Vergilius, ecl.
6,18-19
. quod genus Graeca declinatione profertur. illi enim
ἄμφω dicunt. aestifer an aestiferus?
Plinius in eodem libro VI: ut fatifer et aurifer et armiger lucifer furcifer dici debet, quia conposita sunt, nec ut quaedam quasi conposita, uelut Euander Teucer, dici debent et interdum e littera carere.
Augustas. cur pridie kal(endas Augustas et non Augustarum dicimus?
ubi Plinius Secundus eodem libro VI: a finita nomina singulari nominatiuo ueteres casu genetiuo as syllaba declinabant, ut Maia Maias. nam et Sisenna inquit eum qui diceret pater familiae, patrum familiarum oportere dicere. itaque, patrum familiarum ‹cum› consuetudinis taedium respuerit, et ‹pater familias› dicere perseueratum est.
ancipes ueteres cum ratione dixerunt, ne genetiuus ancipitis duabus uideretur syllabis crescere.
Plautus in
rudente
post alterinsecus est securicula ancipes
Plautus, Rud.
1158
. aedile, ab hoc aedile, non aedili, P(ublius Rutilius de uita
sua V * et Varro de originibus scaenicis II
a Claudio Pulchro aedile . quod cum ratione dictum esse monstrabis, ut ait Secundus sermonis
dubii libro VI, quod nomina quaecumque genetiuo singulari is syllaba finiuntur, exceptis his quae similiter faciunt nominatiuo, oportet ablatiuo singulari e littera terminari, a prudente, ab homine. quod si adicias aliquid, idem in eodem Plinius, per i debet dici, a prudenti consilio. aui, ‹ut› puppi, quoniam genetiuus similis est nominatiuo; et idcirco non potest ad supra dictam regulam pertinere. agile, ab ‹hoc› agile. si de persona dicatur, ita debet: quod si rem significat, ab hoc agili dici debet, ut idem Plinius eodem libro. annalei Varro epistolicarum quaestionum libro VI,
eclogas ex annalei descriptas . agreste Sallustius historiarum I; quod idem Plinius eodem libro: in animali 'inquit' significatione.
Aenea, hic Aenea sine s Varro dixit in age modo.
aeribus Lucretius II,
pulsabant aeribus aera
Lucretius 2,637: pulsarent (Lucr.)
, cum in his nominibus hoc quoque nomen esse uideatur, quae singulari quidem numero per omnes casus eunt, plurali non nisi per nominatiuum et accusatiuum et
uocatiuum tantum, ut iura maria rura aera: Cato, ut plura aera equestria fiant aeribus equestribus de duobus milibus a CC
or.
Cato Malcovati frg. 86: (ut plura aera equestria fierent) … milibus ac ducentis (Malcovati)
. arbor arboris, non ut uxoris et sororis. cum sit feminini generis, subartatur, quasi sit unum ex quattuor nominibus supra scriptis. as finita nomina casu nominatiuo singulari genetiuum uarie pronuntiant, ut Asprenatis Thoantis Atlantis. uocatiuus singularis similis erit nominatiuo. contra est Aeneas ‹huius Aeneae› et o Aenea, ‹item› Marsyas Amyntas. nec interest Graeca sint necne. aerem ueteres dixerunt, non item aetherem, sed aethera, ‹item et aera dicimus› quia utraque Graeca sunt. auxiliare per e, ab hoc auxiliare homine, ut idem Plinius, unde ‹exempla› ablatiui casus per omne specimen, et quidem quando i, quando e terminari debeant, collecta excepimus.
Astyanacte per e. quamquam enim genetiuus singularis is syllaba finiatur, quod tamen cum alio commune non est, e nec i ablatiuo cludetur.
Aiax. ad eandem rationem id quoque pertinet nomen: Aiace ablatiuo; hunc tuebitur nec i admittet. alacer. er finita numero singulari casu nominatiuo ablatiuum per uarias uias ducunt, ut acre accipitre * ex quibus siqua solent in nomen hominis transire, non sunt dubia.
Alexander, si ratio placet quam sub Euandri nomine disputauimus.
ager quoque usu, non ratione dicitur. quae mihi ratio uix uidetur adhibenda.
Aurelii genetiuus non tantum crescit cum nominatiuo, sed ut par sit datiuo casui, ut Plinius eodem libro scribit. amans amantium. ns finita nomina singulari nominatiuo genetiuo plurali ium recipiant necesse est. itaque Terentius
amantium irae amoris integratio est
Terentius, andr.
555
. amantum Caecilius, ut etiam Plinius notat,
quantum amantum in Attica est
com.
Caecilius Ribbeck³ 253 : ex incertis fabulis XI Ribbeck³ = XXIV, 272 Guardì *
. aplustre. omnium nominum quae sunt neutri generis et in e terminantur ait Plinius Caesarem scisse eosdem esse ablatiuos quales sunt datiui singulares. ar litteris nomina neutralia terminata item non minus ait Caesar, quia datiuo et ablatiuo pari iure funguntur, ut idem Plinius scribit. architectonis Titinius in Setina
incensus architectonis
com.
Titinius Ribbeck³ 129 : Setina frg.
XVI Ribbeck³ = XV, 127 Daviault = XVI, 129 Lopez = XIV, 126 Guardì
. algu Plautus in rudente
tu uel suda uel peri algu
Plautus, Rud.
582
. aui Cicero de auguriis, omnibus aui incerta
Cicero [Garbarino] phil. frg. 2 : (de auguriis)
. amni Maro
secundo defluit amni
. ubi Plinius eodem libro: ab antiquis, inquit, quos Varro reprehendit, obseruatio omnis illa damnata est, non quidem in totum. dicimus enim, inquit, ab hoc canali siti tussi febri. maiore tamen ex parte forma mutata est. ab hoc enim cane orbe carbone turre falce igne ueste fine monte fonte ponte strigile tegete aue asse axe naue classe dicimus. ac ne illa quidem ratio recepta est quam G(aius Caesar
ponit in femininis, ut puppi resti pelui. hoc enim modo et ab hoc cani dicemus et ab hoc iuueni. aenigmatis Varro de utilitate sermonis IIII. ait enim Plinius: quamquam ab hoc poemate his poematibus facere debeat, tamen consuetudini et suauitati aurium censet summam esse tribuendam, ut in Aceste et in Anchise Maroni diximus placitum; et quia Graeca nomina non debent Latinis nominibus alligari.
Arabis Maro
Hircanisque Arabisque parant
; ubi Plinius: es numero plurali finita nomina datiuo bus recipiunt, idque commentatores iubent. quid ergo, si sic declinauit, ut Plautus in Bacchidibus * et in
Poenulo
Arabus murrinus odor
Plautus peter frg.
8: (de uita sua, ex libro II)
.
continenti Varro de gente ‹populi Romani› libro I,
in terra continenti . candenti Varro rerum rusticarum III, candenti ferro . ciuitatium Annaeus Cornutus ad Italicum de Vergilio libro X, iamque exemplo tuo etiam principes ciuitatium, o poeta, incipient similia fingere
Cornutus [Mazzarino] frg.
35: (ex libris de Vergilio)
. canes Lucilius I,
inritata canes quam homo quam planius dicit
,
pro canis. nec enim potest dici ut nubes sedes, sed ut funis turris. canicula enim facit, ut turricula funicula. cetariis Pomponius Secundus ad Thraseam, cum ratio cetaribus, inquit Plinius, poscat, ut moenia moenibus, ilia ilibus, Parilia Parilibus. ea enim nomina quae i ante a habent, ut cetaria, in bus necesse est desinant. clauim Tibullus,
hinc clauim ianua sensit
. strigilim quoque Lucilius.
Varro de
poematis II lentim, quod eorum nominum ablatiuus singularis in i exit. auem autem et nauem: quoniam ab hac aue et naue faciunt, accusatiuus per i dari non potest. diligente. Verrius Flaccus, inquit Plinius, eorum nominum quae ns finiuntur casu nominatiuo ablatiuus in e dirigendus est. itaque Caesar
epistularum ad Ciceronem neque inquit pro cauto ac diligente se castris continuit . duo, hos duo Accius in epinausimache
Martes armis duo congressos crederes
trag.
Accius Ribbeck³ 321: (Epinausimache); Mauortes (Acc.)
, Terentius in adelphis
tu illos duo olim pro re tollebas tua
Terentius, ad.
809: tolerabas Lindsay (AδF²: tollebas cett.)
; ubi Helenius Acron: pro duos. duorum Pomponius in
Macco milite,
nam cibaria uicem duorum solum me comesse condecet
Atell.
Pomponius Ribbeck³ 71-73 : £Maccus miles£ frg.
I Ribbeck³ (solum post condecet £transp.£) = I, 66-67 Frassinetti (ad uicem)
dracontem Accius in Philocteta, quod utique uenit a nominatiuo hic dracon. domi suae Varro de sermone Latino libro V. nec enim potest aduerbium dici cui suae pronomen adest.
Cato de multa contra L(ucium Furium domi meae saepe fuit
or.
Cato Malcovati frg. 99: (in L. Furium de aqua)
, et est genetiuus.
digitum pro digitorum Varro ad Atticum de uita
P(opuli R(omani
libro I, neque ille Callicles, quaternum digitum tabellis nobilis cum esset factus, tamen in pingendo ascendere potuit ad Euphranoris altitudinem . damnas, ut cuias nostras et cuiatis nostratis, an quid esse dicemus?
nam et interpretatio eius damnatus participium facit. dii pro die seu diei Lucan‹us›.
Paulus enim
libra die somnique pares ubi fecerit ‹horas›
Vergilius, georg.
1,208: dies Geymonat (b, Gell. 9,14,7: die AMPωγ)
hoc est * ente † iis arguit diique ut sis pro legendum esse definit, idque in Coeli historiarum libro I *
ere deprehendes . duum Fronto ad Marcum Antoninum de feriis
Alsiensibus, duum item uestrum doctum principem et nauum modulorum et tibicinum studio fuisse deuinctum scimus
epist.
Fronto van den Hout 3,5,5-7: (de feriis Alsiensibus) nauum modulorum : nauom et orbis terrarum non regendi tantum, sed etiam perambulandi diligentem, modulorum (Fronto)
, Naeuius in Tarentilla
salui et fortunati sitis duo, duum nostrum patres
. dapsile, ab hoc dapsile, si de homine dicas, e littera ablatiuus est terminandus; dapsili, si rem significabis, ab hoc dapsili. decemuirali. ablatiuus semper hic erit nec in e litteram transiet, ut ab hoc consulari, quod honorum nomina propria hominum esse non possunt. duumuirali. id quoque ex supra dicta ratione consistit. duplici Bibaculus,
duplici inquit toga inuolutus
Bibaculus [C. Plinii sec. dubius sermo (Della Casa 1969)] frg.
34: (liber VI)
, non duplice. unde quidam errant qui x littera
nominatiuo singulari finita nomina ablatiuo e tantum modo putant claudi, cum ‹a› mendaci animo et ‹ab› artifici ingenio et ‹a› salaci * et a minaci proposito et ab atroci facto ‹et› a truci uultu, ait Plinius, recte dicamus.
Didun. Ateius philologus librum suum sic edidit ‹in›scriptum, an amauerit Didun Aeneas, ut refert Plinius, consuetudinem dicens facere hanc Callisto, hanc Calypso, hanc Io, ‹hanc› Allecto. itaque et L(ucius
Annaeus Cornutus in Maronis commentariis Aeneidos X Didus ait, hospitio Didus exceptum esse Aenean
Cornutus [Mazzarino] frg.
33: (in Vergilium commentatorium)
. elephans. ns litteris nominatiuo singulari finita nomina genetiuo singulari in s litteram necesse est exeant, ut saltantis, ablatiuus singularis ab hoc saltante, quod in elephanto non cadit. itaque elephantus est uocandus. facit enim huius elephanti et ab hoc elephanto. egente, ab hoc egente homine; egenti, ab hac egenti re.
Euandrus Maro, quod, ut ait [inquit] Aurelius Opilius, Graeca nomina ος syllaba finita Latine us ‹debent› terminari; usus tamen Euander. sunt sane quaedam quorum natura consuetudini copulatur, ut Codrus et Hesperus. ego pronomen ita declinandum dedit, ego mei mihi uel mi me o ego ab hoc me. er syllaba finita nomina masculina genetiuum duplicis formae dant, ut Euander Euandri, ager agri, niger nigri. at cum per ris, ut aggeris pauperis anseris sequestris equestris, quoniam quaedam eorum sint
communis promiscuiue generis, feminini etiam, sed et neutri, ut mulieris papaueris sileris. es producta finita nomina genetiuo diei aciei luxuriei faciei facient, excepto quies: quamquam enim et hoc ante es i litteram habeat, tamen quietis facit, requies uero requiei adeo, ut Maro IIII
requiem inquit spatiumque furori
Vergilius, Aen.
4,433
, non requietem: exceptis etiam rei spei fidei. exerciti Gn(aeus Naeuius belli Punici libro I
Marcus Valerius consul
partem exerciti in expeditionem ducit
. ficos uitium esse corporis proinque declinari debere quasi pomum, Martialis in Laetilianum iocantis nobis occurret exemplum. nam ita loquitur
cum dixi ficus, rides quasi barbara uerba,
et dici ficos, Laetiliane, putas.
dicemus ficus quas scimus in arbore nasci; dicamus ficos, Laetiliane, tuos
Martialis, epigr.
1,65,1-4
ut sit ἀσύνδετον dictum, quamuis quidam ficus uitium esse uelint, ut doloris quasi sonitus audiatur, ficos ut fagos moros ulmos. fagus Varronem dicere sub f littera dedimus exemplum: ficus Cicero
oratore libro II de ficu suspendit se
Cicero Vahlen² 261: = 245 Skutsch
, non frondes. fros sine n littera, ne faciat, inquit Plinius, frontis, quasi non dicatur nisi frons τὸ
μέτωπον, quodque se probare dicit, quoniam antea cum u non recipiebat n, sed nec cum ‹u› uertet in o: Varro
rerum rusticarum libro I ulmos et populos, unde est fros , idem antiquitatum Romanarum libro XV
fros faenum messis . femini Tibullus,
inplicuit‹que› femur femini
, non femori, quasi sit hoc femur huius feminis. femen enim nominatiuo ut semen necdum legimus a ueteribus adsertum. fragmine Maro VIIII,
atque ingenti fragmine montis
Vergilius, Aen.
9,569
.
gracile, ab hoc Gracile, si sit hominis nomen; gracili, si de re dicas. git. Varro ad Ciceronem XI per omnes casus id nomen ire debere commeminit; uulgo autem hoc gitti dicunt. itaque ut Plinius sermonis dubii libro VI * glossemata ut toreumata enthymemata noemata schemata poemata et his similia omnia Varronis regula, inquit Plinius, datiuo et ablatiuo plurali in bus derigit, quia singularis ablatiuus e littera finiatur. melior tamen ratio est quam sub a littera dedi; et ideo haec et eius modi ex alia formula genetiuum pluralem et ex alia datiuum sumunt, horum glossematum his glossematis. glis Varro in admirandis in silua mea est glis nullus . sed et Cato in originibus ita est locutus. quidam enim hic ‹glir huius› gliris putant dici. gluten Maro,
et lentum de cortice gluten
Vergilius, georg.
4,160
, et
collectumque haec ipsa ad munera gluten
Vergilius, georg.
4,40
. est autem quasi semen stamen. glutine Varro de
bibliothecis, glutine inquit et citro refecit , quasi semine stamine. glutinum Varro in Scauro,
glutinum inquit ferunt Daedalum inuenisse , quasi gaudium praemium. itaque Sallustius istius potius declinationis usum secutus glutino inquit adolescebant
hist.
Sallustius Maurenbrecher (1893) frg.
3,103
, ut gaudio praemio.
Hector et Mentor genetiuo singulari sonare debent
ut Nestor et his similia Graeca dumtaxat, nec ut rector rectoris, sed ut rhetor rhetŏris. habilis ut agilis. is enim syllaba finita nominatiuo singulari eundem debent habere genetiuum, ut nauis auris amnis; exceptis lapis cinis puluis cucumis cuspis.
Hippocoon, quia istud Graecum merum nomen est, Graeca lege debet genetiui casus seruare rationem. nam et Maro noster exit inquit locus Hippocoontis
Vergilius, Aen.
5,492
. nam et quia Μέμνονος et Σίνωνος dicunt, nos quoque eandem n in nominatiuo litteram reseruamus. hebes hebetis, ut militis segetis comitis teretis; et omnia quae es correpta terminantur, genetiuo tis syllaba finientur, exceptis residis obsidis desidis nominibus, quia ex uerbo generantur. hebem Caecilius in ὑποβολιμαίῳ,
subito res reddent hebem
com.
Caecilius Ribbeck³ 81 : Hypobolimaeus siue Subditiuos frg.
VI Ribbeck³ = VI, 79 Guardì
.
Ennius XVI, ubi Fl(auius Caper: non ut adiunctiuo sed appellatiuo est locutus. homo hominis et caro carnis et Anio Anienis, quia praeter formam nec ut tiro leno Piso declinantur, debilia nuncupantur. heres heredis facit e littera subinflexa, ut Pericletis et Stratocletis. quid igitur est quod grammatici definiunt es finita nomina nominatiuo singulari, si sint Latina, in genetiuo flecti non posse?
uidere non possum, nisi forte ea tantum putent quae es correpta cluduntur, ut eques pedes obses satelles teres. teres autem teretis debet facere. humile de homine aliquo, ut Pomponius Secundus in Aenea
ex humile rege
; humili ablatiuo, si res est.
Herculi pro Herculis et Vlixi pro huius Vlixis dici coeptum est,inquit Plinius eodem libro VI,
quando regula, inquit, illa, si genetiuo singulari ους litteris nomina finientur Graeca, uelut τοῦ Εὐμένους
τοῦ Διογένους, nostros quoque huius Eumenis huius Diogenis oportet proferre; at si τοῦ Εὐριπίδου τοῦ
Χρύσου, tunc demum nostros s subtrahere debere. itaque huius Euripidi Chrysi debere censeri, ut fortis Achati et
acris Oronti
Vergilius, Aen.
1,220: Oronti Verg.
. sed nostra, inquit, aetas in totum istam declinationem aboleuit.
Achillis enim potius et Herculis et his paria per s dicimus. hepar. ἧπαρ ἦμαρ ἔαρ ὕδωρ κρέας δέπας κέρας τέρας ne apud ipsos quidem Graecos rationem declinationis certam tenere potuerunt.
Irim pro Iridem Maro Aeneidos VIIII,
Irim de caelo misit Saturnia Iuno
Vergilius, Aen.
9,2
, cum constet omnia Graecae figurae nominatiuo singulari is syllaba terminata genetiuo singulari syllaba crescere, licet Varro et Tullius et Cincius, ut de consortio casuum diximus, huius Sarapis et huius Isis. im pro eum. nam ita Scaurus in arte grammatica disputauit, antiquos im ques † hunc eundem significare consuesse et declinari ita, is eius ei eum uel im, numero plurali ‹is›, ut est locutus Pacuuius in
Medo,
ques sunt is?
:: ignoti nescio ques
trag.
Pacuuius Ribbeck³ 221: (Medus)
.
Iuuenale ablatiuo e littera finietur, si homo sic uocetur; iuuenali, si ‹res sit›, ut ait Maro
iuuenali in corpore uires
Vergilius, Aen.
5,475
. res etenim, non persona censetur.
incolume Cicero de gloria II, quo stante et incolume
Cicero [Garbarino] phil. frg. 4 : (de gloria)
; Pomponius quoque in synephebis
incolume illo
Atell.
Pomponius Ribbeck³ 167¹ : Synephebi Ribbeck³: v. 167 Frassinetti
. ibes, hae ibes Aemilius Macer, [tum sacrae ueniunt cultoribus id est]
altis ex urbibus ibes
, item
auxilium sacrae ueniunt cultoribus ibes
. ubi Plinius libro VI sermonis dubii antiquorum, inquit, regula, quoniam quae is nominatiuo singulari sunt terminata in es plurali nominatiuo clauduntur. iubare. Plinius ait inter cetera etiam istud G(aium Caesarem dedisse praeceptum, quod neutra nomina ar nominatiuo clausa per i datiuum ablatiuumque singulares ostendant; iubar tamen ab hac regula dissidere. nam ut huic iubari dicimus, ab hoc iubare dicendum est, ut huic farri et ab hoc farre. innocente Varro de rebus urbanis III, Spartaco innocente coniecto ad gladiatorium . inpotente Catullus,
deperit inpotente amore
Catullus 35,12
, quod ita quoque dictum notat Plinius. insequenti Asinius Pollio ad Caesarem I, insequenti die . iugeris Ateius philologus πινάκων III, sed et Cato his iugeris, ut notat Plinius eodem libro VI. iugeribus quidam grammatici, inquit Plinius, ita dicendum putant, quasi sit hoc iuger tam quam hoc tuber, et ab hoc iugere tam quam ab hoc tubere, et ita ut tuberibus iugeribus, et tantum iugerum.
Varro rerum rusticarum III
iugerum agelli et iugero uno cum dixerit, idem in iugeribus multis ; sed et I rerum rusticarum iugeribus saepe dixit, quod utique descendit ‹a nominatiuo› iuger, ut tuber. iteris Iulius Hyginus in Cinnae propemptico,
ab Actio nauigantes stadia circiter LX ueniunt ad Isthmum Leucadiensium. ibi solent iteris minuendi causa remulco, quem Graece πάκτωνα dicunt, nauem traducere
gramm.
Hyginus Funaioli frg. 1: (in Cinnae propempticon)
.
Pacuuius quoque iteris dixit, quia genetiuus plus una syllaba ‹non› debet crescere quam est nominatiuus singularis. itiner idem in eodem,
quaerunt inquit etiam non nulli quam ob rem a Corcura iubeat Action nauigare, quod est e regione traductionis Leucadiensis, et rursus ab Actio circa insulam moneat ire, quam a Corcura rectum itiner ad Leucatam . quidam tamen sic istud notant, quasi sit unum ac nouum duabus syllabis crescens. imber ut September October Nouember December pater mater frater equester, quoniam quae nec conlationem recipiunt nec in neutri generis cadunt formam, ut Plinius eodem libro VI loquitur, non in is casu nominatiuo numero singulari sed in r debent uocis exitum ducere. iurum Cato originum VII, iurum legumque ‹cultores
orig.
Cato Peter 116: (ex libro VII)
, licet ius› numero plurali tantum modo per nominatiuum et accusatiuum et uocatiuum declinetur, ut maria rura aera iura. lepus leporis, lupus lupi, quia us finita nomina masculina et feminina per i uel per us [aut per is] faciunt genetiuum, neutra per is. excipiuntur in masculinis Ligus ‹lepus› uetus.
laterale an laterare?
ubi Plinius eodem libro VI: si r littera praecesserit in quacumque syllaba, sequi debet l, ut augurale. contra si l praecesserit, sequi debet r, ut molare. quod περὶ ὀρθογραφίας congruit quaestionibus copulare. later an lateris?
et huic nominatiuum singularem ablatiuus restituet singularis, si e litteram ‹de›ponat: Varro de sermone Latino V: later lutum iugmenta
lacer an laceris?
ut tener puer. ultimam enim uocalem si ablatiuus amiserit, dabit scire qualis esse debeat nominatiuus.
Ouidius
mille lacer spargere locis
Ouidius, met.
3,522
, quod ita dici solere et Caesar de analogia libro II nec non et Valgius de rebus per epistulam
quaesitis disputant. laurus Maro
inter uictrices hederas tibi serpere laurus
Vergilius, ecl.
8,13: heredam Verg. lauros Verg.
, idem
liminaque laurusque dei
Vergilius, Aen.
3,91
. sed et lauri Maro,
et uos o lauri carpam
Vergilius, ecl.
2,54: proxume Verg.
, idem
illum etiam lauri etiam fleuere myricae
Vergilius, ecl.
10,13
, idem
munera sunt lauri
Vergilius, ecl.
3,63
. lauro Maro
faciemque simillima lauro
Vergilius, georg.
2,131
, idem
et sacra redimitus tempora lauro
Vergilius, Aen.
3,81
. sed ablatiuum singularem datiuo non habet similem. ait enim Plinius huic lauro et tamen ab hac lauru et lauruum facere.
Lar, si familiaris erit, genetiuo Laris faciet, si Tolumni Porsennae, Lartis. meus mei meo meum mi a meo. femininum mea ut Helena declinabitur, inquit Scaurus artis grammaticae libris, additque quia uocatiuus singularis generis masculini multos dissidentes etiam nunc generat, o mi an o meus facere debeat. memoris, non ut sororis praetoris doctoris. est enim neutrali potestate, cum sit commune generum trium, ut sub a littera plenius diximus. mugil an mugilis?
Plinius eodem libro VI: hic mugil, inquit, ut pugil et uigil. ablatiuo enim singulari detracta postrema uocali qualem oporteat nominatiuum singularem esse dinosces, ut ab hoc consule. mugilum an mugilium?
ut uigilum et pugilum, mugilum quoque dici putato. propterea itaque ablatiuum singularem non i sed e littera terminari. molli numquam per e ablatiuo singulari euadat, quia proprium id nomen hominis esse non potest.
Mars. Mars horum Martum, inquit Plinius, facit, licet sors sortium et nox noctium faciat, quoniam quae in duas semiuocales aut in duplicem ‹consonantem› monosyllaba nominatiuo exeunt, haec genetiuo plurali ante um i litteram habere debent. murum Cicero de deorum natura libro II,
nec enim homines murum aut formicarum causa frumentum condunt
Cicero, nat. deor. 2,157: nec] ne B¹ ; neque Ax murum] murium AVB
. ubi Plinius eodem libro VI: pro murium, inquit, quoniam non ut fures furum et augurum et celerum dicimus, ita quoque murum censere debemus. quaecumque enim r littera nominatiuo singulari sunt terminata, [oportet] ea genetiuo plurali um non ium recipere debere. itaque Trogum
de animalibus libro X parium numerorum et imparium non recte dixisse, sed parum et imparum. mare Varro de gente populi Romani III,
a mare operta oppida , pro a mari, ut refert Plinius. idem, inquit, antiquitatium humanarum libro XII ab Erythro mare orti , et in
Fundanio in mare aquam frigidam oriri ; Atacinus quoque
cingitur Oceano, Libyco mare, flumine Nilo
. consuetudo uero per i locuta est contra finitionem quam sub titulo ruris dixit.
Plautus in
cistellaria
secundo uento uectus est
tranquillo mare
Plautus, Cist.
14
. Mysis, o Mysis Terentius, ut o crinis funis cinis.
Graeci demunt s litteram, nostri parem nominatiuo ‹uocatiuum› custodiunt. monteis. licet Pomponius Secundus poeta, ut refert Plinius, propter homonymum nominatiui accusatiuo casu omnes non putet dici sed omneis, tamen idem Plinius in eodem permanet dicens omnes tunc demum posse dici accusatiuo, ut canes, quando genetiuus pluralis horum canum ante um i non habet. maioreis Cicero, ut Plinius eodem libro notat. maiore, ab hoc ‹maiore›, si hominis sit proprium nomen; maiori de re uel negotio. atqui ferunt quaecumque comparatiui gradus sunt ablatiuo i finiri non posse.
Mantus Maro,
fatidicae Mantus
Vergilius, Aen.
10,199
, ut Didus.
Natale, ab hoc Natale per e, si homo sit; natali, si dies natalis sit.
Nobile, si homo uocetur, ablatiuo per e; nobili si res aliqua praedicetur. nauali per i ablatiuo, non etiam per e proferri debet. itaque Varro epistolicarum quaestionum libro I
corona inquit nauali , quia et homini et negotio aptari potest nec tamen in proprium hominis nomen cadit. neminis Plautus in captiuis,
neminis / misereri certum est
Plautus, Capt.
764-765: quae testimonia ad Caprum redeunt
. ns litteris nominatiuus singularis si terminetur, genetiuus pluralis ante um i recipiat necesse est. itaque Cicero rationis memor parentium saepe dicit. sed et Fronto pro Ptolemaeensibus parentum tuorum
Fronto [van den Hout] frg.
9: (epistul. frg. seruatum apud Char. ibid.)
, ut ait Plinius; alias poetarum uicem, qui regulam satis idoneam sopierunt. nobile Cicero de iure ciuili, aliquo excellente ac nobile uiro
Cicero [Garbarino] phil. frg. 2 * id etiam Plinio conserente. nobiliore. comparatiua Plinius e putat ablatiuo finiri; antiquos tamen ait per i locutos, quippe fastos omnes et libros a Fuluio Nobiliori scriptum rettulisse. osse. monosyllaba extra analogiam esse Plinius eodem libro VI scribit et addit eo magis consuetudinem in eo esse retinendam: Titinius
uelim ego osse arare campum cereum
com.
Titinius Ribbeck³ 160 : ex incertis fabulis frg.
IV Ribbeck³ = IV, 157 Daviault, Lopez = XVII, 179 Guardì
; Varro quoque osse inquit scribebant , non osso. ossum dici non potest, quoniam neutrale
nomen quodcumque nominatiuo singulari m littera terminatur in bus syllabam datiuo et ablatiuo plurali dari non potest, ut aptum bonum cauum datum.
Gellius tamen libro XXXIII caluariaeque eius inquit ipsum ossum expurgarunt inauraueruntque
hist.
Cn. Gellius Peter 26: (ex libro XXXIII annalium)
. ossu quidam ut ueru genu putarunt, inquit Plinius eodem libro VI, posse censeri. nam ut ueribus genibus, ossibus quoque dici posse manifestum est. os oris. omne enim s littera terminatum nomen neutri generis non potest in declinationem ueniens non per r litteram strepere, ut idem Plinius eodem libro scribit, et addidit: licet os corporis correptius diceretur, os uero faciei productius duceretur. oscen augurum consuetudo dicit; Cicero tamen, inquit Plinius, de auguriis et hic oscinis dixit. omni, ab omni, non etiam ab omne dicemus, quia nec hoc in nomen hominis cadit. oxo Varro ad Ciceronem XIII, oliuo et oxo putat fieri, inquit Plinius sermonis dubii libro VI. orbi pro orbe Ciceronem de re publica libro V,
orbi terrarum conprehensos
Cicero, rep.
5,10
, sed et Puplium Rutilium
de uita sua V, ex orbi terrarum
hist.
Rutilius Rufus , de orat.
2,278: ex ista L, Kumaniecki : ex ea M
; Varro quoque de scaenicis originibus libro I sub Ruminali ficu . itaque Plinius Secundus recte arborem ita dici ait, pomum uero per o litteram dici. fici Ennius,
fici dulciferae lactantes ubere toto
ann.
Ennius Vahlen² 264: = 448 Skutsch.
Cf. Charisius ,27
; Lucilius
fici inquit comeduntur et uuae
. felicium. trium generum nomina genetiuo plurali
ante um i debent recipere, ut pernicium audacium ferocium. alia illa regula est quam sub c littera diximus.
fretus, huius fretus Porcius Licinus, ut Plinius eodem
sermonis dubii libro VI refert, salsi fretus , Messala contra Antonii litteras
angustiae fretus . fretu Cicero, a Gaditano inquit fretu , Augustus ad Antonium
fretu cessi
epist.
Augustus Malcovati frg. 31: (ad M. Antonium)
. fabrum pro fabrorum; ubi Plinius eodem libro VI: hoc recte, inquit, usus, et sestertium, inquit, tot milia: M(arcus Scaurus contra Brutum de pecuniis repetundis praefecti fabrum. filiabus in testamentis ob discrimen sexus ait Plinius dici consuesse, cum his tantum nominibus ‹bus› adici soleat quae numero plurali es litteris terminantur, ut cupiditates dignitates, uel quae us, ut anus manus senatus fluctus. febrim ut tussim sitim, ait Plinius. exceptis his tribus cetera accusatiuo in em exeunt. fonteis. quorum nominum genetiui pluralis ante um syllabam i litteram merebuntur, accusatiuus, inquit Plinius, per eis loquetur, montium monteis; licet Varro, inquit, exemplis hanc regulam confutare temptarit istius modi, falcium falces, non falceis facit, nec has merceis, nec hos axeis lintreis uentreis stirpeis urbeis corbeis uecteis inerteis. et tamen manus dat praemissae regulae ridicule, ut exceptis his nominibus ualeat regula. funes, licet grammatici uelint, genetiuis tam
singulari quam plurali si i littera intererit, accusatiuum pluralem in eis exire, ut huius funis horum funium hos funeis. quam regulam negat Plinius uires habere potuisse. errant enim qui putant ea nomina quae nominatiuo singulari et genetiuo per is terminabuntur et genetiuos ‹plurales› per ium loquentur accusatiuos funeis posse dicere, quod negat Plinius. ferocior tam quam peior melior ait Stilo in eis accusatiuo posse proferri, ferocioreis. ferientium ferienteis idem Stilo putat facere debere, ut docenteis saltanteis, quoniam quaecumque secum uerbi iura traxissent, ea accusatiuis pluralibus, adiuuante [re] dumtaxat genetiuo plurali, in eis sonarent.
facilioreis
com.
Caecilius Ribbeck³ 289 : ex incertis fabulis frg.
XXXIX Ribbeck³ = XXV, 273 Guardì *
Caecilius, inquit Plinius. idem et
sanctioreis
com.
Caecilius Ribbeck³ 289 : ex incertis fabulis frg.
XXXIX Ribbeck³ = XXV, 273 Guardì *
ait. fagus Varro de gente P(opuli R(omani
I, fagus quas Graece φηγούς uocant ; fagos G(aius Caesar de analogia II, fagos populos ulmos.
Falaridis Cicero in Pisonem, sed dicunt isti ipsi qui mala dolore, bona uoluptate definiunt sapientem dicturum, etiamsi in Falaridis tauro succensis ignibus torreatur
Cicero, Pis.
42: sapientem etiam si in Phalaridis tauro inclusus (Cic.)
. fructi Terentius in adelphis,
nunc exacta aetate hoc fructi pro labore fero
Terentius, ad.
870: labore ab eis Lindsay
; ubi Helenius Acron: et huius fructuis ut senatuis ueteres extulerunt. facile, ab hoc Facile, si homo uocetur; facili, si de re loquaris. familiare, ab hoc Familiare, si de homine; familiari, si de re. familiari pro familiare Brutus ad Caesarem,
a Scaptio familiari meo ; Cicero quoque de
diuinatione libro I in Aesopo familiari tuo
Cicero , diu.
80
:
familiare pro familiari Varro ad Neronem, a Lare familiare : Familiare recte P(ublius Rutilius de uita sua libro III, pro Lucio Familiare ueniebam
hist.
Rutilius Rufus Peter frg.
9: (de uita sua, ex libro III)
.
Forte, ab hoc Forte Tullio oratore; forti, ab hoc forti uiro. generaliter enim dicitur. pro fragili fragile uerti uel dici ablatiuo dumtaxat casu omnino non potest, quod in [e] proprium hominis nomen omnino non uertitur. ab hoc enim fragili dicimus et homine et negotio.
Felice, a Felice defensus, felici die. feroce, a Feroce adiutus, a feroci et agresti homine prostratum. nec enim sunt communia, cum aliud sit proprium hominis, aliud generale feritatis. face, ab hac face, quia nullo uel tenui uestigio potest esse commune. frus, haec frus, quia sic ab Ennio est declinatum
annalium libro VII,
russescunt frundes
ann.
Ennius Peter frg. 11: (de uita sua, ex libro V)
, et frequenter antiquos ita locutos Plinius eodem libro VI notat: quia consuetudo melior, inquit,
quae faciat ex orbe, non sine ratione, quam in nomine rure diximus. omnes Sallustius in Catilina, omnes p(atres c(onscripti qui de rebus dubiis consultant ab odio amicitia i(ra a(tque m(isericordia u(acuos d(ecet
Sallustius, Catil.
51,1
, cum idem in eodem omneis homines qui sese student praestare ceteris animalibus
Sallustius, Catil.
1,1
; quod ratione potius esse subnixum sub f et sub m littera poterit ostendi. sed Asper, si genetiuus, inquit, omnium i litteram natura retinet, et in accusatiuo esse seruandam. poematis, quamuis ratio poematibus faciat. nam sic inscribit Varro libro suo de poematis; et Annius Florus ad diuum Hadrianum poematis delector
carm.
Florus Malcovati 1: (ex epistulis ad diuum Hadrianum)
. pecus si neutri sit generis, pecoris dicitur; pecudis, si feminini. pecudem Plautus in ‹truculento›,
ob meam scripturam pecudem cepit
Plautus, Truc.
144
. penu Pomponius * e careo tam pulchra penu
Atell.
Pomponius Ribbeck³ 183 : ex incertis fabulis frg.
III Ribbeck³ (penu) = Dogalis frg.
II, 37 Frassinetti (penu)
. penus peni, si femininum; penoris ut pecoris, si generis neutri sit, ut quidam putant. palumbes Maro ait. palumbes a quo nominatiuo ueniat quaeri solet. pometa ubi poma gignuntur ut oliueta; pomaria autem quo ponuntur; pomaria in quibus continentur. patris matris, non ut apri capri, quia pater et mater Graeca declinatione adtinentur. pubes. si uerendorum pars uel lanuginis
significabitur, genetiuus pubis facit; si iuuentas aut aetas, puberis. cuius utriusque nominis Maro meminit,
haud aliter puppesque tuae pubesque tuorum
Vergilius, Aen.
1,399: haut Verg.
; et cum in tertio
uirgo
pube tenus postrema immani corpore pistrix
Vergilius, Aen.
3,426-427
. conpositio tamen inpubis facit, non inpuberis, ut ait Maro V
comitemque inpubis Iuli
Epytiden uocat
Vergilius, Aen.
5,546-547
. Pataui Maro,
ille urbem Pataui
Vergilius, Aen.
1,247
, pro Patauii. par enim genetiuus esse ‹debet› nominatiuo, nec minor, ut huius imperii et ingenii. pecu Plautus in Bacchidibus,
pastor harum
dormit, cum haec eunt a pecu halitantes
Plautus, Bacch.
1122-1123
, idem in rudente
non uides referre me uuidum rete sine squamoso pecu?
Plautus, Rud.
942
. patruele, ab hoc patruele Cornelius Nepos inlustrium
uirorum libro XVI, a fratre patruele inquit. numquid hic recte potest dictum uideri, quia non tantum rem necessitudinis, sed etiam personam ostendat?
pacium an pacum et lucium an lucum addubitari etiam nunc ait Plinius, quoniam nec finitionem ullam in monosyllabis, inquit, grammatici temptauerunt. nam ut fax faex nux crux rex lex sine i genetiuo plurali sunt dictitanda, ita contra nox falx calx arx lanx cum i pronuntianda sunt. panium Caesar de analogia libro II dici debere ait. sed Verrius contra. nam i
detracta panum ait dici debere. neutrum autem puto posse dici, quia de his est nominibus quae, cum pondere numero mensuraque constent, semper sunt singularia. partum. Caesar in analogicis harum partum, Cornelius Nepos inlustrium XV * et Ennius
iamque fere quattuor partum
ann.
Ennius Vahlen² 593: = 600 Skutsch
, quoniam ab hac parte facit et has partes. sed consuetudo, inquit Plinius, ut praegnatium optimatium. poematorum et in II et in III idem Varro adsidue dicit et his poematis, tam quam nominatiuo hoc poematum sit et non hoc poema. nam et
Ciceronem XI, horum poematorum et his poematis oportere dici. itaque Cicero pro Gallio
poematorum
or.
Cicero Crawford 4
et in oratore poematis
Cicero Crawford (pro Oppio II) 7: cf. diu. Caec. 19 (-us codd.
Cic.)
. supellectilis. genetiuus una syllaba crescere debet excepto hoc nomine, et quia datiuo minor esse non debet et quia nominatiuus in x littera, quae duplex est, terminatur.
Saturnalium. a littera finita nominatiuo plurali ‹genetiuo› alia um, alia rum terminabuntur. inspiciendus itaque nobis est datiuus et ablatiuus pluralis, in is syllabam an in bus exeant. itaque fulmina fulminum, lupanaria lupanarium, Saturnalia Saturnalium. bus enim syllaba datiuus et ablatiuus clauduntur. balneorum uero et ferreorum ideo dicimus, quod eorum datiui et ablatiui non bus sed is terminantur. secunda ratio, qua Plinius ait Valgium niti, talis est: nomina semper pluralia, si ante nouissimam a litteram i habebunt, deposita a et adsumpta um facere genetiuos plurales,
uelut Liberalia Floralia, Liberalium Floralium; si autem ante a i non habebunt, in rum faciant necesse est genetiuum. itaque exta castra extorum castrorumque faci‹un›t. senapi huius senapis tantum posse dici aiunt quibus grammatica curae est, ceteros uero casus esse similes singulari nominatiuo, ut cummi cummis. siremps tantum per nominatiuum et ablatiuum declinatur, siremps, ut tabes et pluris, ab hac sirempse plure tabe; Caesar ergo: siremps lex esto quasi sacram uiolauerit dixisse pronuntiandus est, nisi forte quidam aduerbialiter legere maluerint, similiter lex esto. senex senecis facere deberet. ex enim syllaba finita nomina genetiuo aut gis aut cis recipiunt, [ut] ut uertex uerticis simplicis supplicis duplicis. est ergo de exceptis senex. senis namque facit. supellex. et hoc inter excepta esse praeter regulam supra scriptam notandum grammatici putauerunt. nam supellectilis facit. gis autem finiuntur ut gregis regis remigis. strix auis dicitur et declinatur strix strigis strigi strigem strix a strige. sinapis Plautus in Pseudulo,
teritur sinapis scelera, quod illi qui terit,
prius quam contriuit, oculi ut exstillent facit
Plautus, Pseud.
817-818
. supellex. quosdam nominatiuo haec supellectilis
posse dici temptasse rettulerunt, ne genetiuus duabus syllabis cresceret. sed necdum nobis idoneum proin loquentis occurrit exemplum, uelut ancipes et praecipes, quod uetustas cum ratione rancidum protulit. schema, quasi monoptoton sit, proinde declinasse Caecilius in ἁρπαζομένῳ denotatur, utinam inquit te scioli schema sine cruribus / uideam
com.
Caecilius Ribbeck³ 57-58 : Harpazomene frg.
III Ribbeck³ (pisciculi te) = III, 53-54 Guardì (†te scioli†)
, pro schemate; Plautus in Amphitryone
huc ego processi cum seruili schema
Plautus, Amph.
117
. spinu, ab hac spinu Varro in aetiis,
fax ex spinu alba praefertur, quod purgationis causa adhibetur . spino, ab hac spino Maro
eduramque pirum et spinos
Vergilius, georg.
4,145
. tristi, ab hoc tristi, nec potest ‹i› in e moueri, quod id quoque in hominis proprium nomen non potest cadere. tus aut lus nominatiuo singulari producto finita nomina non recipiunt i ante um genetiuo plurali, ut uirtus salus palus, quoniam nec accusatiuus is sed es recipit.
Turbo Turbonis, si proprium sit hominis nomen; turbinis, si procellam uoluerimus exprimere, aut in eo, inquit Plinius, qui est in lusu puerorum. sed Caesar de analogia II turbonem, non turbinem etiam in tempestate dici debere ait, ut Cato Catonis, non ut homo hominis.
Tanaidis Varro antiquitatum humanarum XIII, non huius Tanais ut Tiberis, inquit Plinius.
Titanas. ubi Plinius: nec paeanas accusatiuo, inquit, recte dicimus. nullum enim nomen accusatiuo plurali in as uenit nisi quod nominatiuo plurali in ae sonabit.
turben Tibullus,
namque agor ut per plana citus sola uerbere turben ; quem Maro VII turbonem uocat,
tortus sub uerbere turbo
Vergilius, Aen.
7,378: uolitans Verg.
. et ita putant dici debere, non turben, quia et homo et tempestas et buxum eodem possint nominatiuo perhiberi. tu. quidam hunc nominatiuum non per eandem aliis uiam rationemue duxerunt sed ita, tu tis tibi te tu a te; hi uos uestri uobis uos o uos a uobis. te ablatiuo, clam te est. atquin Plautus in
Menaechmis
clam uxorem est
Plautus , orat.
70
dixit. sed et Q(uintus Laelius ex principibus grammaticis librum suum ita inscripsit: de uitiis
uirtutibusque poematorum.
Accius quoque didascalicorum VIIII
nam quam uaria sint genera poematorum, Baebi, quamque longe distincta alia ab aliis nosce
carm.
Accius Morel frg. 13,1-2: (Didascalica) ; nam quae (Acc.)
. quies quietis facit, cum es ‹producta› finita nomina genetiuum ei soleant terminare, ut dies acies luxuries; quod tamen nomen iuncta praepositione in regulam redit, ut Maro
requiem spatiumque furori
Vergilius, Aen.
4,433
, quamuis Cicero requietem
epist.
Cicero Shackleton Bailey XIII: requiem GR ; requirem M ; requietem Victorius. cf. Cic. Cato 52; etiam leg.
2,2; 2,29; fin.
5,54 (bis)
dixisse memoretur. rudi. nec hic ablatiuus in e mutabit, quoniam non capit esse nomen proprium hominis, et quia rei est, ut a rudi animo.
rude, ab hac rude. si de ‹ea› qua ludimus, ait Plinius, merito e littera claudi debet. itaque et ab hac, inquit, summa rude dici debet. retium, non retum, quoniam, ut ait Plinius sermonis
dubii libro VI, genetiuus numquam pauciores syllabas habet quam nominatiuus. radicium Varro rerum rusticarum I et III; et Fabianus de animalibus radicum genera inquit.
Hyginus quoque de agri cultura II ab extremis radicum partibus ; quod magis cum ratione dici leges sub c littera. rure Terentius in eunucho,
ex meo propinquo rure hoc capio commodi
Terentius, eun.
971
. itaque et Varro ad Ciceronem XXII: rure ueni. quem Plinius ad eundem XI: rure ordinatum arbustum dixisse laudat; sed et Terentium in adelphis
filium negat esse rure
Terentius, ad.
542: rure Lindsay ex Charisio (-ri ω)
, sed et Titinium in Hortensio
in foro aut in curia
posita potius quam rure apud te in clausa
com.
Titinius Ribbeck³ 60-61 : Hortensius: v. 61-62 Daviault = 61-62 Lopez (inclusa) = 63-64 Guardì
; cum nemo dubitet. et tametsi nulla possit esse nominis regula certior, [et] in signis tamen aduerbialibus non potest nominibus esse commune. ‹quam›quam enim finitio istius sit eius modi, quaecumque nomina genetiuo singulari in is uenerint, ablatiuo singulari in e uenire, tamen contra
ruri agere uitam, perparce ac duriter
sese habere
Terentius, ad.
45-46: semper parce … / se Lindsay
Micionem Terentius in adelphis loquentem de fratre conmeminit, non rure. rudis, siue species ‹uirgae› quam lanista liberandis gladiatoribus gerit siue inperitus, eundem nominatiuum
habent, licet diuersos ablatiuos, summa ‹rude et ab hoc› rudi. item Plinius eodem libro VI: ablatiuus, ab hac rude summa, ‹a› rudi homine, a rudi animo, a rudi consilio.
Salutare, ab hoc Salutare, si homo sic uocetur; salutari, si res sit, ut est medicamentum.
Sodale, si homo sit Sodalis; sodali, si res sit.
Saeculare, si homo sic uocetur; saeculari, si temporis ‹sit›.
Saguntinorum Coelius, Saguntium Sallustius, ut Paulus in Coeli historiarum libro I notat.
Suaue, a Suaue inuitatus sum; suaui, a suaui uictu. senatuis ut fluctuis. ita genetiuum, inquit Plinius, declinabant, ut G(aius Fannius co(ns(ul contra
G(aium Gracchum senatuis consulta
or.
Fannius Malcovati frg. 4: (de sociis et nomine latino contra C. Gracchum)
. senati Sallustius, senati decretum fit
Sallustius, Catil.
53,1
ut lauri; Cicero quoque [de] diuinatione, in Verrem et pro
Oppio II senati
or.
Cicero , Men.
152
; nisi forte clam et accusatiuo et ablatiuo possit aptari. torques, hic et haec torques nominatiuo, ut hic et haec canes a Lucilio libro I dictum legimus; itaque dixisse ueteres Caper his exemplis docet: Ninnius Cypriae Iliadis libro I
collum marmoreum torques gemmata coronat . testu ut genu F(lauius Caper ueteres ait uti solitos: Mummius in atellania † riunius
ad spectacula est uidere in testu quantum sit caput
Atell.
Mummius Ribbeck³ 2 : ex incertis fabulis frg.
I Ribbeck³ (triunius / ad spectacula etc.) = I, 1 Frassinetti
, Afranius
indignum uero dici solet testu
com.
Afranius Ribbeck³ 420 : ex incertis fabulis frg.
XIV Ribbeck³ (uero testu quod d. s.) = XIV, 421 Daviault = XIV, 419 Lopez
. at Maro testam dixit. torcular Afer pro Taurinis. sed torculare dici debet, quia genetiuo a littera producitur, non ut iubaris lucaris, sed torcularis. tores Seruilius, ut etiam F(lauius
Pomponianus notat, aurem tores , pro torques. tabes. huius tabis Cinna in Smyrna dixit,
nullo ante se usus auctore, quando per nominatiuum et ablatiuum tantum modo declinari posse grammatici pronuntiant, proin ab hac tabe ut plure sirempse; cum sit eorum nominatiuus tabes plures siremps. tergum dorsum. hoc tergum tergi tergo, pluraliter haec terga tergorum. at uero tergus huius tergoris facit et haec tergora horum tergorum correpte.
Vergilius tamen contra
terga bouum
Vergilius, Aen.
5,405: boum Verg.
dicit, et in VIIII
hinc raptas fugientibus ingerit hastas
in tergus
Vergilius, Aen.
9,763-764: tergus Char. cum codd.
PR : tergum Verg.
. quibus exemplis inpunitas etiam illis datur qui putant tergum hominis, tergus uero pecoris nominari. uera rectius dicimus et testa quam ut genua cornua. nam et tonitrua an tonitra dici debeat dissidetur. us litteris finita neutri generis genetiuo adaeque singulari ris finiuntur, ut operis oneris; exceptis uulgo et pelago, quod interdum uulgus masculini sit generis, pelagus commune cum Graecis.
Vitale, ab hoc Vitale, si hominis proprium nomen sit, recte dicemus; uitali, si res aliqua dicatur.
Vtile, ab hoc Vtile nomini proprio debetur; utili, si rem aliquam uelimus ostendere.
Vestale Nepos exemplorum II, a uirgine Vestale inquit pro Vestali, quia non personam sed rem significat. uenali. per i, non etiam per e ablatiuus est finiendus, quoniam et de homine, inquit Plinius, dicimus et de negotio.
Veloce, a Veloce honoratus, a ueloci uero equo superatus. uas, huius uasis, ut huius uadis. itaque genetiuo plurali horum uasum.
uasi. genetiuo singulari i finita nomina genetiuo plurali rum syllabam capiunt, uasorum, et nominatiuus erit hoc uasum. pluralis utrisque communis est, haec uasa.
uolucrium
Cicero, fin.
2,110
Cicero de finibus bonorum et malorum, nec non et Fabianus causarum libro II et III; uolucrum Maecenas in dialogo II et consuetudo, ut idem ait Plinius.
uectigaliorum
Att. Cicero Shackleton Bailey XV
Cicero ad Atticum; at enim in ratione consiliorum suorum, sed et
de lege agraria uectigalium
Cicero Lindsay frg.
I: Friuolaria
. non quia negem ultra Sassinum interque Vestinos sed et Teatinis et Marucinis esse moris e litteram relegare, o uidelicet pro eadem littera claudentibus dictionem. itaque ueteres nec haec seu facultas siue ratio seu quidquid est elegantiarum potuit euadere. denique Q(uintus
Caepio in M(arcum Aemilium Scaurum lege Varia
cum ab isto uiderem inquit cotidie hostis adiuuari
or.
Caepio Malcovati frg. 6: (in M. Aemilium Scaurum lege uaria)
. quae quidem ego reprehendenda non iudico, siqua ratio fortasse non firma nec in legibus suis durans interdumue succumbit alienis elegantiarum remediis adquiescens fidemque proclamat, auctoritatis uidelicet nec adeo sanctionis, alienis uiribus manus tradens. nam et cum dialecticae statum non eadem uia nec substantia terminarint [et cetera quae Graece sequuntur] aliqui, ut ὁ Ἀκύλας περὶ κατηγοριῶν δέκα
Ἀριστοτέλους· διαλεκτική ἐστι μέθοδος καὶ ἐπιστήμη τῶν
σημαινουσῶν καὶ σημαινομένων φωνῶν. οἱ δέ τινες, ἡ κατὰ φύσιν ὁδὸς ἐπὶ τὴν φύσιν φέρουσα πρότερον
Aquila Schenkeveld CQ 41/2, 1991, 490-495
, multo magis ego cui danda quidem est, sed tamen cautior inpunitas disserendi, differentia morabor ingenia loquellarum, quod adeo iudico moderatius exsequendum, ut exemplis idem istud bonorum sit nobis ratio subrogata. denique Sisenna Milesiarum libro XIII, uelut sciens regulae, quia solis qualitatibus et quantitatibus o littera clauderetur, ita protulit nisi comminus excidisset, quanti dantur?
tanti, inquit Olumpias; simul hoc dicens suauium dedit ; ut scilicet subsonaret quanti preti. tametsi mox idem: proin dato aliquid quod domi habebis inquit quod tibi non magno stabit . et tamen passim magni te facit dicimus et multi, et quia saepenumero contendere a nobis non desinitis, licet Statilius Maximus de singularibus apud Ciceronem quoque positis saepenumero notet, ut in ceteris an ratio teneat examen, per easdem uias pedetemptim subire conabimur, quidue sit cum officiis rectae constitutaeque rationis quidue licentius proditum requiramus. et prius illud praeuerbium an aduerbium dici debeat disputemus.
Suetonius etenim Tranquillus praeuerbium putat dici debere, quod ante, uel aduerbium, quod post uerbum, appellationem etiam nomenque ponatur. sed ut facilitas legentibus adsit non requisita, placeat non per sapores specimenque partis istius et enumerata membra regulis alligata sed ire per litteras maxime, cum aduerbium stoici, ut alias diximus, pandecten uocent. nam omnia in se capit quasi collata per saturam concessa sibi rerum uaria potestate.
aliter pro alias Sallustius historia I,
sanctus alias et ingenio ualidus
Sallustius, hist. frg. 1,116
, item in eadem
insanum aliter sua sententia atque aliarum mulierum
Sallustius, hist. frg. 1,60: ATTENTION: Incertus auctor com. ex incertis incertorum fabulis frg.
LIX Ribbeck³
* actutum pro cito Maro VIIII,
tum cetera reddent
actutum pius Aeneas atque integer aeui Ascanius
Vergilius, Aen.
9,254-256: reddet Verg.
. alias pro aliter Terentius in Andria,
quid alias malim quam hodie istas fieri nuptias?
Terentius, andr.
529: istas : has Lindsay
ubi Fl(auius Caper de Latinitate: non ausim adfirmare alias pro aliter dici. nam neque pronomen est neque aduerbium temporis. sed proximum uero est ut pro aliter dictum esse fateamur. abhinc Pacuuius in armorum iudicio,
seque ad ludos iam inde abhinc exerceant
trag.
Pacuuius Ribbeck³ 21: (armorum iudicium)
, Plautus in
mustellaria
qui abhinc sexaginta annis occisus foret
Plautus, Most.
494
; ubi Caper utroque casu recte dicimus, quamuis ut sordidum et uulgare, inquit, quidam improbent. amplius Lucilius saturarum libro I,
quo pacto populum atque urbem seruare potis sit
amplius Romanam
. quod adeo prolixum temporis spatium significat, ut iudices, quotienscumque significabant adhuc se audire uelle, amplius dicebant itaque negotium differebant; unde hodieque ampliari iudicium differri dicitur.
ampliter
Plautus, Bacch.
677
Plautus in Bacchidibus pro ample. omnia enim nomina quae in qualitate sunt aut in quantitate, si datiuo casu in o exeant, aduerbia per e litteram faciunt, ut doctus docte, amplus ample. sed ueteres non obseruauerunt. artificiose P(ublius Rutilius Rufus de uita sua libro I,
Pompeius elaborauit uti populum Romanum nosset eumque artificiose salutaret
hist.
Rutilius Rufus Peter frg.
7: (de uita sua, ex libro I)
; Asellio quoque
rerum Romanarum XL tam pulchrum opus tamque artificiose factum passus est dirui
hist.
Asellio Peter frg. 13: (rerum gestarum libri, ex libro †XL)
; ubi Fl(auius
Caper: quamuis artificiosus dici non possit, ut malitiosus. acriter Crispus III, non tu scis, siquas aedes ignis cepit acriter, haud faciles sunt defensu quin conburantur proxumae
com.
Incertus auctor Ribbeck³ 46-47 : ex incertis incertorum fabulis frg.
XXXIV
. *
aegre faciam filiis
com.
Incertus auctor Ribbeck³ 50 : ex incertis incertorum fabulis frg.
XXXVII
. idem in eadem * subaudiri debet uerbum, ut sit aegre. aliter Plautus in Bacchidibus
aegre impetraui
Plautus, Bacch.
691
. item Caesellius Vindex libro L aegre ut docte ait posse dici. breui pro breuiter M(arcus Tullius de oratore ad Quintum
fratrem, ac ne plura inquit quae sunt innumerabilia, consecter, conprehendam breui
Cicero, de orat.
1,34: paene innumerabilia (Cic.) conprehendam] comparandam E¹
.
confidenter
Terentius, eun.
839: cf. haut. 1009
pro audacter Terentius in eunucho,
quae eius confidentia est?
Terentius, eun.
839
. confestim uelut conpetenti festinatione Sisenna
Milesiarum XIII, confestim secuta est . confestim
pro continuo et sine interuallo sed iugi festinationis studio pergentis Sallustius libro * fessit ut nuntiis confestim lugubribus
hist.
Sallustius Maurenbrecher (1893) frg. inc. 29
; ubi Statilius Maximus: ordine, inquit, et sine intermissione: [Sisenna
Milesiarum XIII confestim secuta est :] Naeuius in
Tarentilla et in corollaria. cotidio ut falso pro cotidie Q(uintus Caepio in M(arcum
Aemilium Scaurum lege Varia, cum ab isto uiderem cotidio consiliis hosteis adiuuari
or.
Caepio Malcovati frg. 6: (in M. Aemilium Scaurum lege uaria)
. similiter et
commodo
Friu.
Plautus Lindsay frg. I: Friuolaria
dixerunt, ut Plautus in friuolaria. commode Titinius in iurisperita,
nunc adeo uisam: rem magnam aibat uelle se[se]
mecum loqui: et commode eccum exit
com.
Titinius Ribbeck³ 63-64 : Iurisperita frg.
II Ribbeck³ = II, 65-66 Daviault *
; id est in tempore: Sisenna Milesiarum XIII,
eamus ad ipsum. atque ipse commode de parte superiore descendebat . concorditer Ennius annalium libro I,
aeternum seritote diem concorditer ambo
ann.
Ennius Vahlen² 106: = 101 Skutsch
. ceterum Sallustius historiarum libro IIII,
scio equidem tibi magnas opes uirorum armorum et auri esse, et ea re ab nobis ad societatem, ab illis ad praedam peteris. ceterum consilium est Tigranis regno integro meis militibus belli prudentibus procul a domo per nostra corpora bellum conficere
Sallustius, epist. Mithr. 16
. ubi Asper
ceterum quo modo positum est?
pro alioquin?
‹alioquin› consilium est; an pro relicum, ut sit nomen?
relicum consilium est . communiter G(aius Gracchus ut lex Papiria accipiatur,
qui sapientem cum faciet, qui et uobis et rei publicae et sibi communiter prospiciat, non qui pro sylla humanum trucidet
or.
Gracchus Malcovati frg. 18: (uti lex Papiria accipiatur)
. cotidiano Afranius in uopisco,
etenim cottidiano in rebus maximis qui propositis nunc potest, qui meo sit nixus nomine
com.
Afranius Ribbeck³ 369-371 : Vopiscus frg.
XV Ribbeck³ (propositis qui noenum potest quin) = XXIV, 391-392 Daviaut = XXX, 395-396 Lopez (quin)
; Fronto quoque ad Marcum inuicem libro IIII
satis abundeque honorum est, quos mihi cottidiano tribuis
Fronto [van den Hout] frg.
2: (epistul. frg. seruatum apud Char. ibid.)
. conpacto Afranius in emancipato,
te facere conpacto omnia
com.
Afranius Ribbeck³ 90 : Emancipatus frg.
XV Ribbeck³ = VIII, 84 Daviault = XV, 89 Lopez (conpecto)
. uerbum enim quaero an possit esse impersonale, quamuis primae positionis ei status desit. nemo enim etiam nunc dixit conpaciscor. dedita opera declinari quidem ut nomen potest, sed tamen uim aduerbii retinet: Naeuius in agitatoria,
quasi dedita opera quae ego uolo, ea tu non uis,
quae ego nolo, ea cupis
com.
Naeuius Ribbeck³ frg. 9 : Agitatoria frg.
II
. de conpecto Plautus in captiuis,
rem de conpecto gero
Plautus, Capt.
484
. donicum pro donec. ita Liuius, inquit, usurpat,
ibi manens sedeto, donicum uidebis me carpento uehementem domum uenisse ; Plautus quoque,
inimicus esto, donicum ego reuenero
inc. fab. Plautus Lindsay frg. XXXV
; sed et Cato, tu otiosus ambulas, qui
apud regem fuisti, donicum ille tibi interdixit rem capitalem
or.
Cato Malcovati frg. 181: (de Ptolomaeo minore contra L. Thermum siue de Thermi quaestione)
. duriter Terentius in adelphis,
ruri agere uitam, semper parce ac duriter
[se]se habere
Terentius, ad.
45-46: semper parce … / se Lindsay
; ubi Acron: secundum antiquorum, inquit, consuetudinem. nam et Ennius in Phoenice
quam tibi ex ore orationem duriter dictis dedit
scaen.
Ennius Vahlen² 306: = 258 Jocelyn (Phoenix frg. CXXVII)
. doctus lautus docte laute facit. cur bonus et malus non item producunt in aduerbio e litteram?
aiunt quidam, quoniam et in comparatione dissimiles sunt. doctus enim et lautus doctior lautior facit, malus ac bonus non item. defricate Naeuius in Tarentilla, facete et defricate
com.
Naeuius Ribbeck³ frg. 80 : Tarentilla frg.
III
. decolorem pro sine colore Cicero Tusculanarum II, cum Herculem daret ingemescentem,
iam decolorem sanguinem omnem exorbuit
Cicero, Tusc.
2,20: = £Soph. frg. I,9 Soubiran; cf. Sophocles Trach.
1046-1102.£ exorbuit £Cic.
£
. dapsiliter Naeuius in corollaria,
ultro meretur, quam ob rem ametur:
ita dapsiliter suos amicos alit
com.
Naeuius Ribbeck³ frg. 39-40 : Corollaria frg.
II
. dis pro ualde Plautus in Bacchidibus,
nam illa memorare, quae illum facere uidi, dispudet
Plautus, Bacch.
481
, Terentius in Phormione
cum hoc ipso distaedet loqui
Terentius, phorm.
1011
. efflictim Naeuius in corollaria,
nolo ego
hanc adeo efflictim amare: diu uiuat uolo, ut mihi prodesse possit
com.
Naeuius Ribbeck³ frg. 36-38 : Corollaria frg.
I
; ubi Probus:
usque donicum effligatur
com.
Incertus auctor Ribbeck³ (ex incertis fabulis frg. LVII) 74/1
.
edio fidio, per Iouem uel fidem filiumque Iouis Herculem. quae iuratio propria uirorum est, ut feminarum edepol ecastor eiuno. denique Titinius in Setina, molliculum adulescentulum effeminate loquentem cum reprehendere magis‹ter› uellet,
an inquit quia pol edepol fabulare?
edimedi [emini]
com.
Titinius Ribbeck³ 111 : Setina frg.
V Ribbeck³ (edi medi meministi) = VI, 114 Daviault (edi medi meministi) = V, 112 Lopez (edi medi) = V, 114 Guardì (edi medi †emini†)
. edi Titinius in baratto, id necessest?
respondetur edi
com.
Titinius Ribbeck³ 12 : Barbatus frg.
VIII Ribbeck³ = VIII, 10-11 Daviault = VIII, 11-12 Lopez = VIII, 12-13 Guardì *
; pro edius fidius. examussim Plautus in Amphitryone,
examussim est optima
Plautus, Amph.
843
; ubi Sisenna pro examinato inquit. amussis autem est tabula rubricata, quae dimittitur examinandi operis gratia an rectum opus surgat. eruditius Cicero de senectute, qui si eruditius uidebitur disputare quam consueuit ipse in suis libris
Cicero, Cato 3
. effrenate Cicero de senectute, auidae libidines temere et effrenate ad potiendum incitarentur
Cicero, Cato 39
. emendate Cicero de optimo genere oratorum,
nam quoniam eloquentia constat ex uerbis et ex sententiis, perficiundum est ut pure et emendate loquentes, quod est Latine, uerborum praeterea et propriorum et tralatorum elegantiam persequamur
Cicero, opt. gen. 4
. elate Cicero de optimo genere oratorum, ita fit ut Demosthenes certe possit summisse dicere et
elate Lusias fortasse non possit
Cicero, opt. gen. 10: dicere, elate: GP, Yon
, idem in Bruto
nihil ornatum uel uerborum grauitate uel sententiarum, quo quicquam esset elatius
Cicero, Brut.
35
, ut etiam Fl(auius Caper refert. ferme, ut apud Terentium lectum ferunt
ferme in diebus paucis, quibus haec acta sunt,
Chrusis uicina haec moritur
Terentius, andr.
104-105
. at qui detracta m littera legerunt fere, producere solent. quae diuersitas uix distingui potest. siquis tamen illam non inutilem tueri uelit regulam, facile defendet aduerbiorum quaedam suae positionis esse, ut heri nuper, alia ex aliis, ut doctus docte, bonus bene. furax furaciter facere debet, fur furtim, furtiuus furtiue, furans furanter, facilis facile; sed contra similis similiter, docilis dociliter, agilis agiliter, fortis fortiter. falso Naeuius in acontizomeno,
huius autem gnatus dicitur geminum alterum
falso occidisse
com.
Naeuius Ribbeck³ frg. 2-3 : Acontizomenos frg.
II
. si subauditur iudicio, nomen est.
Sallustius tamen aduerbialiter dixit falso queritur de natura sua genus humanum
Sallustius, Iug.
1,1
. sed et Cicero ad Atticum
tu conuiuis tuis arcano legis
Cicero, Att.
16,3,1: hunc tu tralatum in macrocollum lege arcano conuiuis tuis (Cic.)
. o littera cum est in nouissima parte uocis, ut supra diximus, modo uincit, modo uincitur, modo alternat, modo par est.
M(arcus Cato dierum dictarum de consulatu suo
ei rei dant operam ut mihi falso maledicatur
or.
Cato Malcovati frg. 23: (dierum dictarum de consulatu suo)
. false Sisenna libro I, iudicium false factum . fabre Plautus in caeco uel in praedonibus,
nihil quicquam factum nisi fabre, nec quicquam
positum sine loco: auro ebore argento purpura picturis spoliis tum statuis
Caec.
Plautus Lindsay frg. I: Caecus uel Praedones
.
firme ab eo quod est firmus, ut docte laute; firmiter ab eo quod est firmis, ut agiliter dociliter. festiuissime *
diem hunc decorare festum festiuissime
trag.
Incertus auctor Ribbeck³ 223
. nam et nomina interdum accidunt quae nec absolutum nec comparatiuum, sed tantum superlatiuum ferunt. gratiis Plautus in Bacchidibus,
sin lenocinium forte collibitum est tibi,
uideas mercedis quid tibi est aecum dari, ne istac aetate me sectere gratiis
Plautus, Bacch.
28-30: frg.
XIX Lindsay ex actu primo
.
heri
Terentius, phorm.
36
Terentius in Phormione * Cicero quoque
Tusculanarum libro II et heri feci
Cicero , leg. agr. 1,21,24: cf. etiam leg. agr. 2.15. 80. 82
. at uero Varro
bibliothecis II uectigaliorum, et Asinius Pollio
uectigaliorum rei publicae curam esse habendam . uectigalium Messala, de uectigalium Asiae constitutione ; P(ublius quoque Rutilius de uita
sua libro IIII, Scaurus libro III
uectigalium se minus fructos . uolgus, huius uolgus Varro antiquitatium diuinarum XV, uolgus rumorem . uulgu, ab hoc uulgu Oppius de uita Cassii, idem de uita prioris Africani opinante uulgu , Varro hebdomadon VIIII a uulgu condemnaretur . uetere, uetere uino Varro de actionibus scaenicis III, non ueteri. ungui Licinius Caluus in poemate,
uaga candido nympha quod secet ungui
. uolucris, non uolucer [sed] ut equester, ait Plinius dici debere. uulturius M(arcus Aemilius Scaurus contra Quintum
Caepionem actione II, nefarius uulturius,
patriae parricida , Cicero in Pisonem uulturius illius prouinciae
Cicero, Pis.
38
; idem in eadem Scaurus uulturius rei publicae . uultur Maro Aeneidos VI, inmanis uultur obunco rostro
Vergilius, Aen.
6,597: uoltur Verg.
, ut turtur; uolturus Ennius,
uulturus in spineto supinum mandebat hominem
ann.
Ennius Vahlen² 138: = 125 Skutsch
.
‹XVIII› de ablatiuo casu
ablatiuus casus singularis, ut ait Cominianus grammaticus, quinque uocalibus terminatur, a e i o u, semiuocalibus duabus, m et s, exceptis pronominibus, ut ab eodem et ab hoc, et nominibus appellatiuis monoptotis, ut nequam nugas. quaecumque nomina a uel o productam habuerint, ea genetiuo plurali rum syllabam adsumunt, datiuo et ablatiuo is, ut ab hoc Catilina horum Catilinarum his et ab his Catilinis, item ab hoc docto horum doctorum his et ab his doctis. quae e finientur, ea producentur aut corripientur. quae producentur, ea genetiuo plurali rum syllabam adsumunt, datiuo et ablatiuo bus, ut ab hac re harum rerum his et ab his rebus. quae corripientur, ea amissa e ultima genetiuo plurali um syllabam adsumunt, datiuo et ablatiuo bus, ut ab hoc pariete horum parietum his et ab his parietibus. sunt autem quae commutant declinationem praedictam et genetiuum pluralem in ium faciunt, ut ab hoc fonte horum fontium his et ab his fontibus.
quae i finientur, ea genetiuo plurali um adsumunt, datiuo et ablatiuo bus, ut ab hoc agili horum agilium his et ab his agilibus. accusatiuus quoque in is syllabam exibit, qui detracta s littera et adposita a neutrum genus ex se faciet, ut haec agilia. quae u finientur, ea ad integram formam genetiuo plurali um syllabam adsumunt, datiuo et ablatiuo bus, ut ab hoc uersu horum uersuum his et ab his uersibus. quae m et s habuerint, ea et in plurali numero monoptota erunt, ut nequam nugas. aliis de ablatiuo casu et catholicis eius obseruationibus ita placuit definire. ablatiuus casus numeri singularis obseruata nouissima syllaba litteraue facile monstrabit quo modo declinare pluralem numerum debeamus. nomina quae ablatiuo casu numero singulari a littera finiuntur adiecta e littera faciunt nominatiuum et uocatiuum pluralem, ut ab hac Musa hae Musae et o Musae. remota autem e littera et adposita s faciunt accusatiuum pluralem, ut ab hac Musa has Musas. si remoueas s litteram et adponas rum syllabam, fiet genetiuus pluralis, ut ab hac Musa harum Musarum. sublata autem de ablatiuo singulari a nouissima littera et adposita is syllaba fiet datiuus et ablatiuus pluralis, ut ab hac Musa his et ab his Musis. nam deabus et filiabus et quidquid huius modi est discernendi sexus gratia contra rationem receptum est. nomina quae ablatiuo casu numero singulari e littera producta finiuntur, adiecta s littera faciunt similiter producta nouissima syllaba nominatiuum et accusatiuum et uocatiuum pluralem, ut ab hoc uel ab hac die hi uel hae dies hos uel has dies et o dies. remota s
littera appositaque rum syllaba fiet genetiuus pluralis, ut ab hoc uel ab hac die horum uel harum dierum. si remoueas rum et apponas bus syllabam, datiuum et ablatiuum pluralem facies, ut ab hoc uel ab hac die his et ab his diebus. nomina quae ablatiuo casu numero singulari e littera correpta finiuntur tam genere masculino quam feminino adiecta s littera nominatiuum et accusatiuum et uocatiuum pluralem faciunt, interdum producta ultima syllaba, ut ab hoc et ab hac diuite hi et hae diuites hos et has diuites et o diuites. interdum correpta ultima syllaba nominatiuum et uocatiuum pluralem faciunt, ut ab hoc Daphnide et ab hac Bacchide hi Daphnides et hae Bacchides o Daphnides et o Bacchides. nam accusatiuus hos Daphnidas et has Bacchidas facit. sed hoc in Graecis tantum nominibus obseruari necesse est. in neutrali uero genere ablatiui singularis ultimam e litteram in a litteram uerte et fiet nominatiuus accusatiuus uocatiuus pluralis, ut ab hoc ore haec ora et o ora. genetiuum autem pluralem in omni genere ablatiuus singularis correpta e littera finitus pari modo faciet, si aut remota e littera aut in i conuersa adieceris um syllabam, ut ab hoc et ab hac paupere horum et harum pauperum, ab hoc et ab hac dite horum et harum ditium. ex hac eadem specie ablatiui singularis, si e litteram in i uertas et adicias bus syllabam, pari modo in omni genere fiet datiuus et ablatiuus pluralis, ut ab hoc hospite et ab hac matre et ab hoc ore, his et ab his hospitibus matribus oribus. nomina quae ablatiuo casu numero singulari i littera finiuntur genere masculino et feminino sublata i ultima et adposita es syllaba producta faciunt
nominatiuum et uocatiuum pluralem, ut ab hoc et ab hac agili hi et hae agiles et o agiles. nam accusatiuus iuxta regulam manente i littera debet enuntiari, hos et has agilis, ut est omnis homines
Sallustius, Catil.
1,1
; sed eum ad nominatiui et uocatiui formam consuetudo transduxit. in neutrali autem genere ad singularem ablatiuum adiecta a littera fiet nominatiuus, accusatiuus et uocatiuus pluralis, ut ab hoc agili haec agilia et o agilia. genetiuum uero pluralem in omni genere pari modo facies, si adicias um syllabam ablatiuo singulari, ut ab hoc et ab hac agili horum et harum agilium. item in omni genere datiuum et ablatiuum pluralem facies, si singulari ablatiuo adicias bus syllabam, ut ab hoc et ab hac agili his et ab his agilibus. nomina quae numero singulari casu ablatiuo o littera finiuntur genere masculino sublata o et adposita i nominatiuum et uocatiuum pluralem facient, ut ab hoc Scauro hi Scauri et o Scauri. accusatiuum autem pluralem facies, si ablatiuo singulari adieceris s litteram, ut ab hoc Scauro hos Scauros. in neutrali uero genere, si ablatiuo singulari sublata o nouissima a litteram ponas, fiet nominatiuus accusatiuus uocatiuus pluralis, ut ab hoc templo haec templa o templa. pari autem modo et masculino et neutrali genere fiet genetiuus pluralis, si ablatiuo singulari adicias rum syllabam, ut ab hoc Scauro horum Scaurorum, ab hoc templo horum templorum. datiuus quoque et ablatiuus pluralis et masculino et neutro genere pari modo fiet, si ablatiuo singulari sublata o littera is syllabam ponas, ut ab hoc Scauro et ab hoc templo, his et ab his Scauris et his et ab his templis. nomina quae ablatiuo casu numero singulari u littera finiuntur masculino et feminino genere adiecta s littera faciunt nominatiuum et accusatiuum et
uocatiuum pluralem, ut ab hoc uersu et ab hac manu, hi uersus hos uersus o uersus, et hae manus has manus o manus. in neutrali autem genere adiecta a littera faciunt nominatiuum et accusatiuum et uocatiuum pluralem, ut ab hoc cornu haec cornua et haec cornua et o cornua. genetiuum uero pluralem in omni genere pari modo facies, si adicias ablatiuo singulari um syllabam, ut ab hoc uersu et ab hac manu et ab hoc cornu, horum uersuum harum manuum horum cornuum. datiuus quoque et ablatiuus pluralis in omni genere pari modo fiet, si ablatiuo singulari u litteram in i commutes et adicias bus syllabam, ut ab hoc uersu et ab hac manu ‹et› ab hoc cornu, his et ab his uersibus manibus cornibus.
‹XVIIII› de formis casualibus
formae casuales sunt sex, senaria quinaria quaternaria ternaria bipertita simplex uel unita. senaria forma est quae in omnibus sex casibus uaria forma in declinationibus effertur, ut est unus et solus et nullus. nam declinamus hic unus unius uni unum o une ab hoc uno. quinaria forma est, cum datiuus et ablatiuus sociantur in declinationibus, ut est doctus et probus [et reliqua]. dicimus enim hic doctus docti docto doctum docte ab hoc docto, qui et datiuus. quaternaria forma est, cum inuenitur nominatiuus idem qui et uocatiuus et genetiuus idem qui et datiuus, ut res spes [et reliqua huius ordinis]. dicimus enim haec res et o res et huius rei et huic rei hanc rem et ab hac re. ternaria forma est quae in neutralibus nominibus inuenitur, in quibus nominatiuus accusatiuus uocatiuus sociantur, ut scamnum scrinium, datiuus et ablatiuus, huic scamno ab hoc scamno et cetera. non minus haec forma etiam
in communibus nominibus inuenitur is litteris finitis, in quibus nominatiuus genetiuus et uocatiuus sociantur, ut facilis agilis, datiuus et ablatiuus huic facili ab hoc facili. bipertita forma est quae in neutralibus nominibus u littera finitis est, ‹in› quibus nominatiuus et accusatiuus et uocatiuus sociantur, ut genu ueru, genetiuum datiuum ablatiuum segregat ab his productio. dicimus enim huius genu huic genu et ab hoc genu. unita uel simplex forma est quae in monoptotis nominibus inuenitur, ut nequam. dicimus enim in omnibus casibus similiter hic nequam huius nequam huic nequam hunc nequam o nequam ab hoc nequam. pluralis uero numerus aut quaternariam formam habet aut ternariam. quaternariam habet, cum inuenitur nominatiuus idem qui et uocatiuus et datiuus idem qui et ablatiuus, ut sunt docti et probi. ternaria forma est in quibus nominatiuus accusatiuus uocatiuus [pluralis] sociantur, et datiuus et ablatiuus, ut sunt scrinia et parietes.
liber secundus
‹I› de definitione
definitio est oratio quae id de quo quaeritur aperte describit et determinat.
‹II› de genere
genus est dictio qua plures continentur species, ut animale et inanimale.
‹III› de specie
species est dictio originem trahens a genere,
paucioribus confusa significationibus quam genus, ut homo arbor.
‹IIII› de oratione
oratio est ore missa et per dictiones ordinata pronuntiatio, uelut oris ratio.
‹V› de partibus orationis
orationis partes sunt octo, nomen pronomen uerbum aduerbium participium coniunctio praepositio interiectio.
‹VI› de nomine
nomen est pars orationis cum casu sine tempore significans rem corporalem aut incorporalem proprie communiterue, proprie, ut Roma Tiberis, communiter, ut urbs ciuitas flumen. nomina aut propria sunt aut appellatiua. propria hominum tantum modo, quae in species quattuor diuiduntur, praenomen nomen cognomen agnomen, ut Puplius Cornelius Scipio Africanus. nam agnomina cognominibus ex aliqua ratione aut uirtute adduntur, uelut Africanus Creticus Asiaticus Numantinus et his similia. praenomen ergo est quod nomini praeponitur, ut Publius, nomen quod familiae originem declarat, ut Cornelius, cognomen quod nomini subiungitur, ut Scipio, agnomen quod extrinsecus adici solet, ut Africanus. appellatiua autem quae generaliter communiterque dicuntur quaeque in duas species diuiduntur, quarum altera significat res corporales, quae uideri tangique possunt, ut est homo terra mare, altera incorporales,
ut est pietas iustitia dignitas, quae intellectu tantum modo percipiuntur, uerum neque uideri nec tangi possunt. nomini accidunt qualitas genus figura numerus casus. qualitas est qua intellegitur proprium sit an appellatiuum. genera nominum sunt tria uel, ut quibusdam placet, quinque, masculinum femininum neutrum commune promiscuum. masculinum est cui numero singulari casu nominatiuo pronomen praeponitur hic, ut hic praeceptor. femininum est cui numero singulari casu nominatiuo pronomen praeponitur haec, ut haec schola. neutrum est cui numero singulari casu nominatiuo pronomen praeponitur hoc, ut hoc scrinium. commune ex his fit duobus modis. sunt communia aut ex genere masculino et feminino, ut hic et haec canis, aut ex genere masculino feminino et neutro, ut hic et haec et hoc felix. sunt etiam promiscua nomina, quae Graeci
ἐπίκοινα appellant, uelut passer aquila mustela. haec enim sub uno genere duorum habent intellectum. nam passerem feminam accipimus et aquilam et mustelam [quae] masculino quoque genere intellegimus, quamuis feminino genere tantum dicantur. figura [in] nominibus aut simplex est, ut felix, aut composita, ut infelix. conponuntur autem nomina modis quattuor, ex duobus integris, ut suburbanum; ex duobus corruptis, ut opifex artifex; ex integro et corrupto, ut ineptus; ex corrupto et integro, ut omnipotens; aliquando ex compluribus, ut inexpugnabilis.
numeri sunt duo, singularis, ut hic praeceptor, pluralis, ut hi praeceptores. dualis enim apud Romanos non est. sunt quaedam nomina semper singularia, ut aurum oleum; quaedam semper pluralia, ut sordes moenia; quaedam singularem pluralemque numerum communiter significantia, ut dies nubes; quaedam positione singularia intellectu pluralia, ut populus contio; quaedam positione pluralia intellectu singularia, ut Mycenae Cymae Thebae Athenae. casus sunt, ut quidam uolunt, sex; ratione tamen sunt quinque, genetiuus datiuus accusatiuus uocatiuus ablatiuus. nominatiuum enim optime casum esse noluerunt, quoniam quidem sit positio ‹nominis› uel recta nominatio uel declinationis regula. quem nominatiuum Graeci non πτῶσιν sed ὀρθήν uel εὐθεῖαν uocant. καταχρηστικῶς tamen nominatiuum casum dicimus. adicitur a diligentioribus etiam septimus casus. ubi enim a re aut loco dicimus, ablatiuo utimur; ubi autem ‹in re aut loco dicimus›, septimo magis casu utimur, ut est illud: et ignem fomite capit, spe posse configere et
ducente deo
Vergilius, Aen.
2,632
. et ut generaliter dicam, propemodum per passiuum modum ablatiuo utimur, septimo casu actiuo modo. sed quaedam nomina per omnes figuras uariantur: quaedam nomina inueniuntur quae flecti non possunt, ut frugi nequam nihili: quaedam duobus aut tribus casibus tantum
flectuntur, ut Iuppiter nominatiuo et uocatiuo casu et opes; nam in singulari genetiuum et accusatiuum et ablatiuum inuenimus. sunt nomina quae gentem significant, ut Afer Dacus Hispanus; alia numerum, ut unus duo; alia ordinem, ut primus secundus; alia qualitatem, ut bonus malus [nigrus] albus niger; alia quantitatem, ut proculus altus magnus sublimis humilis: alia ab accidentibus uel consequentibus tracta, ut beatus diues pauper. sunt quaedam etiam nomina quae sicut nata sunt efferuntur, ut mons schola: sunt quaedam deriuatiua quae ab aliqua persona propter coniunctionem generis declinantur, ut Pelides Aeacides, quae Graeci
πατρονυμικά appellant: quaedam possessiua, ut Peleius Aeacius; ex hac specie
Aeneia puppis
prima tenet
Vergilius, Aen.
10,156-157: puppes Verg.
et
Romuleoque recens horrebat regia culmo
Vergilius, Aen.
8,654
et
Phineia postquam
clausa domus
Vergilius, Aen.
3,212
. haec Graeci κτητικά appellant. sunt quaedam deminutiua quae in absolutis nominibus adiecta in nouissima parte aut littera aut syllaba capiunt deminutionem sine ulla comparatione, ut mons monticulus, scholasticus scholasticulus, paruus paruulus, adulescens adulescentulus. illud uero meminerimus quod semper deminutiones generibus suis unde oriuntur consonant,
pauca dissonant, ut rana raniculus, unguis ungula, glandium glandula, beta betaceus, malua maluaceus, pistrinum
pistrilla
Terentius, ad.
584: est pistrilla et exaduorsum Ter.
, ut Terentius in adelphis, ensis
ensicula
Plautus,
Rud.
1169: sicilicula cod.
Lindsay ; uar. lect. ensicula in archetypo ascripta Leo *
et
ensiculus
Plautus , Rud.
1156: uide Plaut.
Rud. 1169
: Plautus [ensicula] in rudente. monoptota uero nomina et haec quae natura singularia sunt, id est elementa, ut terra caelum. item fluminum et montium nomina et urbium, item deorum et hominum nomina propria, item dies festi, item litterarum elementa, item numeri deminutionem, quam Graeci hypocorismon appellant, non recipiunt. sunt etiam quae ab his ῥηματικά dicuntur, nos non absurde uerbalia dixerimus, ut a uerbo lego lectio et dico dictio et oro oratio et raptor et percussor ex eo quod est rapio et percutio. quaedam generalia sunt quibus multa continentur dissimilia, ut animal arbor. ex his nascuntur specialia, quae tamen insunt originibus suis generalibus, uelut homo equus taurus laurus pinus fraxinus. quaedam ficta sunt a sonis uel ‹a› uocibus, ut stridor clangor hinnitus ‹tinnitus› ululatus fremitus mugitus. quaedam descendunt ab aduerbiis, ut hesternus hodiernus crastinus serus nimius citus. alia a participiis, ut ludibundus et laudabundus. sunt etiam quae a Graecis ἐπίθετα dicuntur, quae quibusque personis adiciuntur laudandi gratia uel uituperandi; laudandi, uelut
Lausus equum domitor debellatorque ferarum
Vergilius, Aen.
7,651: ecum Verg.
; uituperandi, ut
et ipse doli fabricator Epios
Vergilius, Aen.
2,264
. sed haec omnia, quamquam species sunt nominum,
absolute tamen nomina dicuntur et singulis rebus personisue posita sunt. sunt quaedam nomina quae per se sine alterius partis orationis adminiculo intellegi non possunt, quae Graeci dicunt τῶν πρός τι, id est ad aliquid, quae non possunt intellegi sola, ut pater mater. iungunt enim sibi et illa per quae intelleguntur. sunt his similia quae Graeci dicunt τῶν πρός τί πως ἔχοντα, id est ad aliquid quodam modo adtendentia, ut dexterior sinisterior. sunt quoque quaedam homonyma, quae una loquella plura significant, ut nepos acies. significat enim nepos et certum cognationis gradum et rei auitae consumptorem. similiter acies ‹et› oculorum dicitur et ferri et exercitus. quaedam synonyma, quae pluribus loquellis idem tamen significant, tam quam terra humus, ensis mucro gladius. quaedam mediae potestatis, quae significationem a coniunctis sumunt, ut magnus fortis. haec enim per se nullum habent intellectum et ideo a quibusdam adiectiones uocantur, ut magnus uir, fortis exercitus. his et comparatio accidit, quoniam aut in qualitate sunt aut quantitate, ut magnus maior maximus, fortis fortior fortissimus. non omnia nomina autem gradus comparationis recipiunt, sed sola quae in qualitate sunt aut in quantitate; cetera autem non habent conlationem, uelut quae corpus significant, ut homo arbor; uel quae gentes, ut Graecus Hispanus; uel quae numerum, ut unus duo; uel quae ordinem, ut secundus tertius; uel quae ad aliquid referuntur, ut pater frater. quaedam nomina quamuis qualitatem significent, gradus tamen collationis non recipiunt, ut mediocris sobrius rudis grandis. non enim fit mediocrior sobrior rudior grandior. sed cum sint comparationis gradus tres, positiuus, ut fortis,
comparatiuus, ut fortior, superlatiuus, ut fortissimus, de quibus iam suo loco exposuimus, inuenimus non in omnibus nominibus tres gradus perseuerare. aliquando enim primus tantum gradus inuenitur, ut mediocris; aliquando primus et secundus, ut senex senior, iuuenis iuuenior aut iunior; aliquando primus et tertius, ut pius piissimus (nam pro secundo gradu magis aduerbium ponimus, ut magis pius); aliquando secundus et tertius, ut ulterior ultimus; aliquando tertius tantum, ut nouissimus. sunt item nomina superlatiua quae absolutum non habent, sed ab aduerbio ‹ueniunt›, ut citerior citimus a citra, inferior infimus ab infra; superior supremus a supra, prior etiam et primus ab aduerbio prius et peior pessimus ab aduerbio peius. quaedam sunt quae diuersis figuris in conlationem ueniunt, ut malus peior pessimus, bonus melior optimus. his enim per omnes tres gradus comparatio processit, nec tamen unam formam nominis tenuit. sunt alia absoluta quae nullo quidem gradu comparationis figurantur, recipiunt tamen conlationem, si illis magis aduerbium iungatur, sicut superius dictum est, ut magis rudis, magis pius, maxime similiter. sic et e contrario minus et minime adduntur. utimur autem gradu comparatiuorum in uno et altero prope aequalibus ac similibus (nam dissimilium comparatio nulla est), ut hi duo uiri fortes, sed hic altero fortior. item comparatiuus et his qui sui generis sunt et his qui alterius sunt comparatur, ut equus uelocior equo dicitur, qui eiusdem generis est, item uelocior cane, qui alterius generis est. superlatiuus uero gradus omnibus his tantum qui sui generis sunt praeponitur; nam uelocissimus equus non dicitur nisi equis conparatus. itaque superlatiuus gradus aut omnibus sui generis praeponitur, ut
o Danaum fortissime gentis
Tydide
Vergilius, Aen.
1,96-97: Tydide Verg.
, aut nullis. scito autem comparatiuum gradum ablatiuum casum trahere numeri tam singularis quam pluralis, ut doctior illo, doctior illis, superlatiuum uero genetiuum trahere casum et tantum plurali numero iungi, ut iustissimus omnium.
‹VII› de pronomine
pronomen est pars orationis quae posita pro nomine minus quidem plene, idem tamen significat. pronomini accidunt qualitas genus figura numerus casus persona. qualitas pronominum finita est aut infinita. finita est quae notat certam personam, ut ego tu ille. infinita est quae cuilibet personae potest aptari, ut quis quantus qualis. genera pronominum sunt quattuor, masculinum ut hic, femininum ut haec, neutrum ut hoc, commune ut ego. figura in pronominibus aut simplex est ut quis, aut conposita ut quisquis. numeri sunt duo, singularis ut qualis, pluralis ut quales. communis quoque numerus inuenitur, ut qui; dicimus enim qui uir et qui uiri. casus pronominum totidem sunt quot et nominum. personae pronominum sunt tres, prima ut ego, secunda ut tu, tertia ut ille. sunt pronomina ad aliquid, ut meus tuus. nam et haec sine aliquo non possunt sola intellegi. pronominum declinationes finitae siue absolutae, [hic huius huic et cetera] ‹ego et cetera›. sed
uocatiuum habere non potest, quia nemo dicit o ego, nisi ‹o› exclamatio sit, ut apud Horatium
o ego infelix, quem tu fugis
Horatius, epod.
12,25: non felix (Hor.)
. nec pluralis habet uocatiuum, nisi si aeque exclamatio sit, ut cum dicimus o nos felices. pronomen hoc, id est nos, trium generum est commune. non est tamen repudianda illorum sententia qui dixerunt in quibusdam pronominibus uocatiuum non posse cadere, cum etiam paene in omnibus pronominibus non debeat esse uocatiuus. sed nos non dum refragamur rationi uocatiuum adiecimus, sed quoniam contextum declinationis habere uoluimus, instruendi gratia fecimus mentionem, quamquam uocatiuum non solum non inuenimus uerum etiam in quibusdam casus deficere uidemus [ea]. tu et cetera. hoc quoque pronomen omnium generum est commune [uelut dicimus]. hic huius, haec huius, hoc huius. ‹is eius ea eius id eius›. iste istius, ista istius, istud istius istuc. ‹ipse ipsa› ipsum. quare non ipsud ut illud et istud?
quoniam ueteres nominatiuum ‹masculinum› non ipse dicebant sed ipsus, quod etiam in comoediis ueteribus inuenimus. ille illius, illa et illaec illius, illud et illuc illius. infinitiua. quis et qui cuius, quae cuius, quod cuius. sed ueteres nominatiuum pluralem quis dixerunt regulam secuti: unde etiam datiuus mansit in consuetudine. nam dicimus quibus pro quis; ‹et pro quibus quis› non numquam dicimus. quisque cuiusque, quaeque
cuiusque, quodque cuiusque. ‹quiscumque cuiuscumque, quaecumque cuiuscumque, quodcumque cuiuscumque›: cumque in omnibus casibus indeclinabile manet postremum. alius alius, alia alius, aliud alius; sed ueteres alia aliae aliae. alter alterius, altera alterius, alterum alterius. neuter neutrius, neutra neutrius, neutrum neutrius; sed ueteres neutra neutrae neutrae. uter utrius πότερος, utra utrius, utrum utrius; sed ueteres utra utrae utrae. uterque utriusque, utraque utriusque, utrumque utriusque; sed ueteres utraque utraeque utraeque: que per omnem declinationem postremum aeque manet. alteruter alterutrius, alterutra alterutrius, alterutrum alterutrius; sed ueteres alterutra alterutrae alterutrae. unus unius, una unius, unum unius; sed ueteres una unae unae. unusquisque uniuscuiusque, unaquaeque uniuscuiusque, unumquodque uniuscuiusque; sed ueteres unaquaeque unaecuiusque unaecuique. quidam cuiusdam, quaedam cuiusdam, quoddam cuiusdam: postrema syllaba manet in omnibus casibus indeclinabilis. aliquis alicuius, aliqua alicuius, aliquid alicuius; antiqui aliques dicebant, unde mansit aliquibus: sed ueteres aliqua aliquae aliquae. ullus ullius, ulla ullius, ullum ullius; sed ueteres ulla ullae ullae. nullus nullius, nulla nullius, nullum nullius; sed ueteres nulla nullae nullae. totus totius, tota totius, totum totius; sed ueteres similiter superioribus. hic qualis qualis, haec qualis qualis, hoc quale qualis. hoc pronomen quod est qualis, item quod sequitur talis, communia sunt masculino et feminino generi: ‹qualis› ποταπός, οἷος,
ποῖος, ὁποῖος. hic talis talis, haec talis talis, ‹hoc› tale talis. item quantus quanti, quanta quantae, quantum quanti. tantus tanti, tanta tantae, tantum tanti. quotus quoti, quota quotae, quotum quoti. possessiua. meus mei, mea meae, meum mei. sed
ueteres mius dicebant, ut merito et uocatiuus secundum regulam manserit, ut [sic] sit o mi. omnia enim quae nominatiuo ante us nouissimam syllabam i habent uocatiuo i terminantur, uelut hic Sallustius o Sallusti, hic Horatius o Horati, hic Lucilius o Lucili: sic et mius o mi; et iam ordine suo hanc quoque regulam adnotauimus. tuus tui, tua tuae, tuum tui. ex his pronominibus aliquot sunt quae aduerbialiter quodam modo intelleguntur. sed et siqua alia pronomina incident, adnotare non pigebit. idem eiusdem, eadem eiusdem, idem eiusdem. quispiam cuiuspiam, quaepiam cuiuspiam, quodpiam cuiuspiam. nostras uestras. nemo pronomen non habet genetiuum, ut ‹dicamus› neminis, ut quibusdam uidetur; sicut et alius pronomen ‹aeque› genetiuum non habet, ut dicamus alius, tametsi antiqui genetiuum alius producta ‹i› [us] dixerunt, quorum auctoritatem secuti et nos adiecimus. cuius nominatiuum ueteres non tantum alius dixerunt sed etiam alis, sicut et Sallustius
alis alibi stantes ceciderunt, omnes tamen aduorsis uulneribus conciderunt
Sallustius, Catil.
61,3
. conuincitur uero haec opinio auctoritate Plauti, qui ita dixit in captiuis
neminis / misereri certum est, quia mei miseret neminem
Plautus, Capt.
764-765: quae testimonia ad Caprum redeunt
. aliis ita placuit de pronominibus disserere. pronomina sunt quae et ipsum et cuius quod est singulariter indicant. sunt quae e contrario utrumque pluraliter et ipsos et quod eorum est significant, quae exemplis manifestiora erunt. utrumque igitur singulariter, et quod est et cuius quod est, in his intellegitur, meus
tuus, mea tua, meum tuum; utrumque pluraliter, nostros uestros, nostras uestras. nam uelut [ut] in istis ipsis cuius quod est unum significatur; ea autem quae subiecta sunt pluraliter, meos tuos, meorum tuorum. horum animaduersio a Graecis notata est. neque enim cum his solis communis est nobis loquella sed etiam cum plurimis nationibus. pronomina quaedam, sicut nomina et participia, referuntur ad aliquid, ut meus tuus noster illius illorum. nam et in his ut in illis bina intellegimus. pronominum alia sunt simplicia, alia composita, ut haec, etquis quemnam meapte suapte quispiam quippiam quoipiam haecine[et], etiam eorundem quorundam, dispar praecedentibus natura est, ut tute temet semet nosmet. nam his non pars orationis sed adiectamentum quoddam accedit. qua ex causa numquam hae uoces his pronominibus separari possunt, aut si separantur, nusquam utiles esse possunt, sicut praepositiones et coniunctiones ceteraeque lexis; ideoque noua uocabula quidem propria habent omnes partes orationis; nec ipsae ullis quam pronominibus accedunt. nec enim significatio earum legitima magis quam symbolica est. in his illud quoque obseruandum est quod ista omnia quae quasi adiectamenta diximus tam singulari numero quam plurali accedunt. unum autem adest quam semper singulare. non enim ut quisquam quemquam, sic utique quiquam quosquam dicimus.
pronomina a nominibus et participiis ita discernimus, si omni percunctationi responsionem suam exhibebimus. nam hoc quasi proprium pronominum est, ut cum dictum sit quis, subiungas hic uel ille, aut cum quas has, aut qualis talis, deinde quantus tantus, mox quot tot. quaedam pronomina ad aliquid pronuntiantur et utraque significatione singularia sunt, ut meus tuus; aut utraque pluralia, ut nostri uestri; aut intrinsecus pluralia extrinsecus singularia, ut noster uester; aut intrinsecus singularia extrinsecus pluralia, ut mei tui. per casus pronomina ita ut nomina declinantur, carentia scilicet uocatiuo casu. nam alia sunt quae ad uocatiuum casum referuntur neque sunt ex declinatione, ut tu uos; alia accusatiuo uocatiuoque, ut te; alia per singulares casus declinantur neque sunt casualia, ut ego. ‹masculina singulariter ego› tu hic, [ille mei tui illius] mei tui huius, mi tibi huic, me te hunc; et pluraliter nos uos hi, nostrum uestrum horum, nobis uobis his. item feminina singulariter ego tu haec, mei tui huius, mi tibi huic, me te hanc; pluraliter nos uos hae, nostrum uestrum harum, nobis uobis his, nos uos has; neutralia singulariter ego tu hoc, mei tui huius, mi tibi huic, me te hoc; pluraliter nos uos haec, nostrum uestrum horum, nobis uobis his, nos uos haec, nobis uobis his. aliis ita placuit declinare, persona prima singulariter ego mei mihi me o a me, pluraliter nos nostrum nobis nos o a nobis: secunda persona singulariter tu tui
uel tis tibi te tu a te, pluraliter uos uestrum uobis uos o a uobis: tertia persona ‹masculina› singulariter ille illius illi illum ille ab illo, pluraliter illi illorum illis illos illi ab illis; feminina singulariter illa illius illi illam illa ab illa, pluraliter illae illarum illis illas illae ab illis; neutralia singulariter illud illius illi illud illud ab illo, pluraliter illa illorum illis illa illa ab illis. et alia pronomina simili modo. masculina singulariter iste istius isti istum iste isto, pluraliter isti istorum istis istos isti istis; feminina singulariter ista istius uel istae isti uel istae istam ista ab ista, pluraliter istae istarum istis istas istae ab istis; neutra singulariter istud istius isti istud istud ab isto, pluraliter ista istorum istis ista ista ab istis. minus quam finita masculina singulariter ipse uel ipsus ipsius uel ipsi ipsi uel ipso ipsum o ipse ab ipso, pluraliter ipsi ipsorum ipsis ipsos ipsi ab ipsis; feminina singulariter ipsa ipsius uel ipsae ipsi uel ipsae ipsam ipsa ab ipsa, pluraliter ipsae ipsarum ipsis ipsas ipsae ab ipsis; neutra singulariter ipsum ipsius ipsi ipsum ipsum ab ipso, pluraliter ipsa ipsorum ipsis ipsa ipsa ab ipsis. infinita masculina singulariter quis cuius cui quem qui a quo, pluraliter ques cuium quis uel quibus ques ques a quis. minus quam finita masculina singulariter qui cuius cui quem qui a qui, pluraliter qui quorum quibus quos ‹qui› a quibus; feminina singulariter quae cuius cui quam quae a qua, pluraliter quae quarum quis quas quae a quis: neutra singulariter quod uel quid cuius cui quod uel quid o quod uel quid a quo uel a qui, et pluraliter quae quorum uel cuium quis uel quibus quae quae a quis uel a quibus. minus quam finita masculina singulariter is eius ei
eum is ab eo, pluraliter ii eorum iis eos ii ab iis; feminina singulariter ea eius uel eae ei uel eae eam ea ab ea, pluraliter eae earum iis eas eae ab iis; neutra singulariter id eius ei id id ab eo, pluraliter ea eorum iis ea ea ab iis. possessiua ad aliquid masculina singulariter meus mei meo meum meus uel mi a meo, pluraliter nostri nostrorum nostris nostros nostri a nostris; feminina singulariter mea meae meae meam mea a mea, pluraliter [meae mearum meis meas meae a meis] nostrae nostrarum nostris nostras nostrae a nostris; neutra singulariter meum mei meo meum meum a meo, pluraliter nostra nostrorum nostris nostra nostra a nostris: masculina singulariter tuus tui tuo tuum tuus a tuo, pluraliter uestri uestrorum uestris uestros uestri a uestris; feminina singulariter tua tuae tuam tua a tua, pluraliter uestrae uestrarum uestris uestras uestrae a uestris; neutra singulariter tuum tui tuo tuum tuum a tuo, pluraliter uestra uestrorum uestris uestra uestra a uestris. intrinsecus singularia [et] extrinsecus pluralia, masculina mei meorum meis meos mei a meis, feminina meae mearum meis meas meae a meis, neutra mea meorum meis mea mea a meis; masculina tui tuorum tuis tuos tui a tuis, feminina tuae tuarum tuis tuas tuae a tuis, neutra tua tuorum tuis tua tua a tuis. intrinsecus pluralia extrinsecus singularia, masculina noster nostri nostro nostrum noster a nostro, feminina nostra nostrae nostrae nostram nostra a nostra, neutra nostrum nostri nostro nostrum nostrum a nostro; masculina uester uestri uestro uestrum uester a uestro, feminina uestra uestrae uestrae uestram uestra a uestra, neutra uestrum uestri uestro uestrum uestrum a uestro. intrinsecus singulare et extrinsecus singulare in tertia persona, masculina singulariter suus sui suo suum suus a suo, pluraliter sui
suorum suis suos sui a suis; feminina singulariter sua suae suae suam sua a sua, pluraliter suae suarum suis suas suae a suis; neutra ‹singulariter› suum sui suo suum suum a suo, pluraliter sua suorum suis [suos] sua sua a suis. item masculina singulariter uter utrius utri utrum uter ab utro, pluraliter utri utrorum utris utros utri ab utris; feminina singulariter utra utrius uel utrae utri uel utrae utram utra ab utra, pluraliter utrae utrarum utris utras utrae ab utris; neutra singulariter utrum utrius utri utrum utrum ab utro, pluraliter utra utrorum utris utra utra ab utris. item masculina singulariter alter alterius alteri alterum alter ab altero, pluraliter alteri alterorum alteris alteros alteri ab alteris; feminina singulariter altera alterius alterae alteri alterae alteram altera ab altera, pluraliter alterae alterarum alteris alteras alterae ab alteris; neutra singulariter alterum alterius alteri alterum ‹alterum› ab altero, pluraliter altera alterorum alteris altera altera ab alteris. item masculina singulariter alius alii alius alio alii alium alius ab alio, pluraliter alii aliorum aliis alios alii ab aliis; feminina singulariter alia aliae alius aliae alii aliam alia ab alia, pluraliter aliae aliarum aliis alias aliae ab aliis; neutra singulariter aliud alii alius alio alii aliud aliud ab alio, pluraliter alia aliorum aliis alia alia ab aliis. praepositiua masculina singulariter quantus quanti quanto quantum quantus a quanto, feminina singulariter quanta quantae quantae quantam quanta a quanta, neutra singulariter quantum quanti quanto quantum quantum a quanto; pluraliter masculina quanti quantorum quantis quantos quanti a quantis, pluraliter feminina quantae quantarum quantis quantas quantae a quantis, pluraliter neutra quanta quantorum quantis quanta quanta a quantis.
subiunctiua masculina singulariter tantus tanti tanto tantum tantus a tanto, feminina singulariter tanta tantae tantae tantam tanta a tanta, singulariter neutra tantum tanti tanto tantum tantum a tanto; pluraliter masculini generis tanti tantorum tantis tantos tanti a tantis, pluraliter feminina tantae tantarum tantis tantas tantae a tantis, pluraliter neutra tanta tantorum tantis tanta tanta a tantis. communia subiunctiua masculina et feminina singulariter talis talis tali talem talis a tali, pluraliter tales talium talibus tales tales a talibus; neutra singulariter tale talis tali tale tale ‹a› tali, pluraliter talia talium talibus talia talia a talibus. communia praepositiua masculina et feminina singulariter pluraliter. qualis qualis quali qualem qualis a quali. quales qualium qualibus quales quales a qualibus. neutra singulariter ‹pluraliter› quale qualia qualis qualium quali qualibus quale qualia quale qualia ‹a› quali qualibus. sunt et alia pronomina quae simili modo declinantur, quisque quicumque quiscumque qualiscumque solus singularis.
‹VIII› de uerbo
uerbum est pars orationis administrationem rei significans cum tempore et persona numerisque carens casu. uerbo accidunt qualitas genus figura numerus modus tempus persona coniugatio. qualitas uerborum finita est aut infinita. qualitas uerborum finita est quae notat certum numerum, certum modum, certum tempus, certam personam, ut lego scribo. infinita est quae nihil certum habet, ut legere scribere. haec enim in omnibus numeris temporibus
personis infinita sunt. ceterum legisse scripsisse dicuntur quidem finita, sed tempore solo finita sunt. uerborum genera sunt quinque, actiuum, ut lego scribo, passiuum, ut legor scribor, neutrum, ut sedeo curro, commune, ut adulor criminor, deponens, ut luctor conuiuor. praeterea sunt et inpersonalia, ut sedetur itur uidetur. non minus et illa inpersonalia dicuntur, ut taedet pudet paenitet. quibusdam placuit uerborum genera esse quattuor, agens patiens commune neutrum. agens uerbum intellegitur quod o littera terminatur et adsumpta r littera ‹facit› patiens, ut moneo scribo: participia habet duo, instantis temporis et futuri, ut monens scribens, moniturus scripturus. adsumpta r littera facit passiuum, ut moneor scribor: participia habet duo, praeteriti temporis et futuri, ut monitus monendus, scriptus scribendus. ergo neque actiuum sine passiuo est neque passiuum sine actiuo. nam ubi est qui facit, necesse est ut sit qui patitur. commune uerbum intellegitur quod r littera terminatur et eandem numquam amittit et in duas cadit potestates, agentis et patientis, ut consolor criminor. dicimus enim consolor illum et ab illo. non enim facit consolo et crimino. participia habet quattuor, secundum formam quidem actiuam praesentis temporis et futuri, ut consolans consolaturus, criminans criminaturus; secundum formam autem passiuam praeteriti temporis et futuri, ut consolatus consolandus, criminatus criminandus et similia, ut osculor ludificor depopulor blandior. neutrum uerbum intellegitur quod habitum significat o littera terminatum et non accipit r litteram, ut faciat patiens, ut sedeo ambulo. non enim facit sedeor ambulor. participia habet duo, instantis temporis et futuri, ut ambulans ambulaturus,
sedens sessurus. ideo autem neutralia dicuntur, quod neque adficiunt neque patiuntur, ut sto iaceo algeo sitio esurio curro uenio. etiam quintum genus uerborum alii dixerunt, simplex uel deponens, de quo dicendum est. simplex uel deponens uerbum intellegitur quod r littera terminatur et eandem ‹numquam amittit et› [habet] in unam cadit potestatem agentis, ut luctor irascor. non enim facit lucto irasco. participia habet tria, praesentis praeteriti futuri, ut luctans luctatus luctaturus et similia, ‹ut› sequor conor. luctandus non dicimus; luctandum tamen dicimus figura illa qua in omnibus uerbis utimur, uelut luctandum mihi est, eundum mihi est, gaudendum mihi est, standum mihi est, ueniendum mihi est. item e contrario quod forma agendi significat patientiam, ut ueneo uapulo ardeo flagro, quae uerba in neutrorum specie quidam posuerunt, alii supina dixerunt. participia habet duo, praesentis et futuri, praesentis, ut uapulans, futuri, ut uapulaturus. errauerunt qui in neutrorum specie ista uerba posuerunt. nam in neutris uerbis uel aliquot partibus r littera admittitur uel significationem quodam modo passiuam exprimunt, uelut in inpersonalibus sedetur ambulatur. etiam ambulatum est, in infinitiuis quoque ambulari dicimus. aliis placuit omnium omnino uerborum genera esse tria, actiuum passiuum habitiuum, et ita distingunt. actiuum est quod facere quid significabit, ut lego, ‹uel› corporis motum significans, ut salio, uel animi, ‹ut› prouideo. passiuum est actiuo contrarium, quod pati quid significat, ut uror. haec quoque, ut superius dictum est, habent ‹corporis uel› animi motum significantia. animi significat [namque] cogitatur, corporis
salior. habitiua quae per se quid fieri aut esse significant, ut nascitur crescit oritur. haec quidem quasi indifferentia a passiuis repugnant [et passiua] et actiua tantum modo sunt. actiuorum autem species sunt duae, quarum una passiuum non habet, ut ambulat currit, altera habet, ut iubet docet. passiuorum quoque species sunt totidem, quarum una est quae natura pati quid significat, ut moritur senescit, quibus etiam illa adnumerantur quae per se quid uenire significant, ut cadit labitur tremit. altera exstat, cum illi qui patitur accidere quid significatur, ut uerberatur uritur. est aliud genus quod commune uocatur, ut uador ulciscor. communiter enim tam agit quam patitur. quaedam et tempus et personam et numerum significant, uelut lego scribo. est enim et instantis temporis et personae primae et numeri singularis significatio. quaedam uero sine persona solam rem per tempora ostendunt, ut curritur currebatur curretur. haec enim neque [et] pluralia fieri neque ad personam referri possunt. at eadem conposita habent in eadem forma (nam significant quasi percurritur inambulatur) et in passiuam personam referuntur et numerum. dicimus enim percurritur campus, perambulatur forum, circuitur ciuitas, aditur magistratus. similiter haec siue simplicia siue composita sine numero personaque cum tempore tamen ostenduntur, ut decet decuit decebit oportet licet taedet pudet piget. his enim cum adicitur nomen aut pronomen, personam designant, quasi decet illum, pudet Gaium. eadem ad praeteritum tempus relata tribus modis intelleguntur. nam partim duplicantur addito aliquo
uerbo, ut taedet, pertaesum est, partim sine adiectione, ut decet decuit. nec enim aut taeditum aut taesum est nec rursus taeduit ut decuit dici potest. tertia species est eorum quae in utramque formam cadunt, ut licuit licitum est, puduit puditum est. sunt uerba actiua passiuorum figura enuntiata, ut testificatur exsecratur. melius enim erat dicere testificat, quasi testem facit, ut amplificat, quasi amplum facit, item exsecrat, ut obsecrat, quam testificatur exsecratur, quasi ipse ab alio. sunt etiam e contrario passiua quae speciem actiuorum optinent, ut ueneo per praeconem, ardeo amore, fio magistratus, uapulo pendens. sunt uerba quae dicuntur inceptiua, ut tepescit frigescit calescit, ex quibus habitiua fiunt, cum inceptionem transierint, ut tepet friget calet pallet. cum omnia uerba aut actione actiua aut passione passiua aut habitu habitiua dicantur, non inmerito habitiua cum actiuis adnumerantur quae habent ἐνέργειαν, ut cernit uidet aspicit. at contraria eorum
καταχρηστικῶς nominantur passiua. nullum enim πάθος habet qui cernitur ab aliis siue uidetur, amatur, diligitur, [et] suspicitur, auditur, excusatur, defenditur, quoniam non minus haec in praesentis quam in absentis cadunt, qui illa etiam ignorare possunt. sunt uerba quaedam sine dubio actiua, ut scio uolo, quibus cum accesserint aduerbia, fiunt habitiua, ut nolo nescio. talis est huius aduerbii natura ut additum uerbo contrariam significationem faciat.
figura uerborum aut simplex est, ut scribo, aut conposita, ut inscribo. numeri sunt duo, singularis, ut scribo, pluralis, ut scribimus. modi sunt septem, indicatiuus imperatiuus promissiuus optatiuus coniunctiuus perpetuus impersonalis. tempora sunt tria, praesens, ut lego, praeteritum, ut legi, futurum, ut legam. aliis ita disserere placuit. tempus est diuturnitatis spatium aut ipsius spatii interuallum aut rei administratiuae mora. tempora sunt tria, instans praeteritum futurum; instans, cum in praesenti quid fieri ostendit, ut limo scribo; praeteritum, cum transactum quid significat, ut limaui scribsi; futurum, cum facturum aliquem demonstrat, ut limabo scribam. praeteriti tamen differentiae sunt quattuor, incohatiuae siue imperfectae, ut legebam limabam, praeteritae, ut limaui legi, oblitteratae, ut limaueram legeram, recordatiuae, ut limauerim legerim. persona est substantia nominis ad propriam significationem dicendi relata. personarum notitia est triplex, primae secundae tertiae. prima est quae loquitur, id est a qua dicitur, ut lego legimus; secunda est ad quam dicitur [et ad quam personam dicitur], ut dicis dicitis; tertia de qua dicitur et ad quam personam dicitur, ut dixit dixerunt. quaedam uerba semel quid factum significant, ut lego, quaedam saepe, ut lecto, quaedam saepius, ut lectito. breuiter autem et apertius ab aliis significatio uerborum definita est, qui in species quinque eam diuiserunt hoc modo: actiua est, ut lego, passiua, ut legor, neutra, ut sto, deponens, ut nascor,
communis, ut populor. ergo hae significationes sic facillime intellegi poterunt. actiuum erit uerbum quod pronuntiatiuo modo praesenti tempore persona prima o littera finitum accipere poterit r litteram et facere uerbum passiuum, ut scribo scribor, lego legor. passiuum erit quod r littera finitum amittere eam poterit et facere uerbum actiuum, ut ducor trahor. sublata enim r fiet actiuum, duco traho. neutrum erit quod o littera finitum r litteram non recipit, et cum sit actiua specie, passiuam non habebit, ut curro. non enim dicimus curror. deponens per antiphrasin dicitur, id est e contrario, quia uerbum r littera finitum deponere eam non potest, et cum sit passiua specie, actiuam non habebit, ut nascor. non enim dicimus nasco. commune est uerbum quod specie passiuae declinationis et passiuam et actiuam continet significationem, ut populor te, populor a te.
‹VIIII› de ordinibus uerborum
ordines uerborum sunt quattuor, qui uerba dispertiunt. primi ordinis est uerbum cuius secunda persona as litteris terminatur, uelut amo amas [amas]. secundi ordinis est uerbum cuius secunda persona es terminatur, uelut teneo tenes: tertii ordinis est uerbum cuius secunda persona per is correptam terminatur, ut ago agis: quarti ordinis est uerbum cuius secunda persona productis is litteris terminatur, uelut munio munis. itaque omnia uerba quae eiusdem ordinis erunt similem etiam declinationem habent, et ideo satis est ex quoque ordine cuiusque uerbi tam actiui quam passiui declinationem per omnia tempora et modos exempli gratia perscribere. nam modi uerborum siue
qualitates sunt quinque, pronuntiatiuus seu finitiuus, imperatiuus, optatiuus, subiunctiuus seu coniunctiuus, infinitiuus. declinantur autem hoc modo.
‹X› declinatio uerbi ordinis primi
uerbum finitiuum ordinis primi actiuum [et passiuum] temporis instantis numeri singularis amo amas amat et pluraliter amamus amatis amant, praeteriti inperfecti amabam amabas amabat, perfecti amaui, plusquamperfecti amaueram, futuri amabo. imperatiua instantis ama amet, futuri amato tu amato ille. optatiua ‹instantis et› praeteriti inperfecti ut amarem, perfecti ut amauerim, plusquamperfecti ut amauissem, futuri ut amem. subiunctiua instantis cum amem, praeteriti ‹inperfecti› cum amarem, praeteriti perfecti cum amauerim, plusquamperfecti cum amauissem, futuri cum amauero. infinita instantis temporis amare, praeteriti amasse, futuri amatum ire, ‹amaturum esse›. participia instantis amans, futuri amaturus. supina uel aduerbia amandi amando amandum. passiua instantis temporis amor amaris amatur pluraliter amamur amamini amantur, passiua inperfecti amabar amabaris amabatur, passiua perfecti amatus sum ‹fui›, passiua plusquamperfecti amatus eram ‹fueram›, passiua futuri amabor. passiua imperatiua instantis amare ametur, futuri amator [ametur]. optatiua instantis et inperfecti ut amarer, perfecti ut amatus sim [et] fuerim, plusquamperfecti ut amatus essem fuissem, futuri ut amer. subiunctiua instantis passiua cum amer, praeteriti inperfecti cum amarer, perfecti cum amatus sim fuerim, plusquamperfecti cum
amatus essem fuissem, futuri cum amatus ero fuero. passiua infinita instantis amari, praeteriti amatum esse, futuri amatum iri. participia praeteriti passiui amatus, futuri amandus. passiua inpersonalia amatum amatu. appellatio amatio; nomen amator; aduerbium amabiliter. ergo in primo ordine, ita ut praedictum est, secundam personam per as obseruabis finitam, ut amo amas, quae a littera per totam declinationem media inuenitur, futuri primam personam per bo, ut amabo, optatiua em, coniunctiua ro. imperatiuus modus a litteram habet subtracta s, ut ama; cui inpones re litteras et facies infinitiuum, ut amare.
declinatio uerbi ordinis secundi
uerbum ‹finitiuum› ordinis secundi actiuum temporis instantis numeri singularis exerceo exerces exercet et pluraliter exercemus exercetis exercent; praeteriti inperfecti exercebam, perfecti exercui, plusquamperfecti exercueram, futuri exercebo. imperatiua instantis exerce, futuri exerceto. optatiua instantis et inperfecti ut exercerem, perfecti utinam exercuerim, plusquamperfecti ut exercuissem, futuri utinam exerceam. subiunctiua instantis temporis cum exerceam, praeteriti ‹inperfecti› cum exercerem, perfecti cum exercuerim, plusquamperfecti cum exercuissem, futuri cum exercuero. infinita instantis actiua exercere, praeteriti exercuisse, futuri exercitum ire exerciturum esse. participia instantis exercens, futuri exerciturus. supina uel aduerbia exercendi exercendo exercendum exercitum exercitu. passiua instantis temporis indicatiuo modo exerceor exerceris exercetur pluraliter exercemur exercemini exercentur, passiua inperfecti exercebar, perfecti exercitus sum fui,
plusquamperfecti exercitus eram fueram, futuri exercebor. imperatiua passiua temporis instantis exercere exerceatur, futuri exercetor tu exercetor ille. optatiua passiua instantis et inperfecti ut exercerer, perfecti ut exercitus sim fuerim, plusquamperfecti ut exercitus essem fuissem, futuri ut exercear. subiunctiua passiua temporis instantis cum exercear, praeteriti inperfecti cum exercerer, perfecti cum exercitus sim fuerim, plusquamperfecti cum exercitus essem fuissem, futuri cum exercitus ero fuero. infinita instantis passiua exerceri, praeteriti exercitum esse, futuri exercitum iri. participia praeteriti passiui exercitus, futuri exercendus. appellatio exercitatio; nomen exercitator. in secundo ordine obseruandum est quod secunda persona instantis per es facit, ut exerceo exerces, quae e littera per totam declinationem media inuenitur, futuri prima persona aeque ut in primo ordine per bo, ut exercebo, optatiua eam, subiunctiua ro. imperatiuus modus e litteram habet sublata s, ut exerce; cui inpones re litteras et facies infinitiuum, ut exercere.
declinatio uerbi ordinis tertii
uerbum finitiuum ordinis tertii actiuum temporis instantis numeri singularis premo premis premit et pluraliter premimus premitis premunt, inperfecti premebam, perfecti pressi, plusquamperfecti presseram, futuri premam. imperatiua instantis preme premat, futuri premito. optatiua instantis et praeteriti inperfecti ut premerem, perfecti ut presserim, plusquamperfecti ‹ut› pressissem, futuri ‹ut› premam. subiunctiua instantis cum premam, praeteriti inperfecti cum premerem, perfecti cum presserim, plusquamperfecti cum pressissem, futuri cum pressero. infinita instantis temporis premere, praeteriti pressisse, futuri pressum ire ‹pressurum esse›. participia instantis premens, futuri pressurus. supina
premendi premendo premendum [participia] pressum pressu. passiua instantis temporis indicatiui modi premor premeris premitur et pluraliter premimur premimini premuntur, passiua praeteriti inperfecti premebar, perfecti pressus sum fui, plusquamperfecti pressus eram fueram, futuri premar. imperatiua instantis premere prematur, futuri premitor. optatiua temporis instantis et praeteriti inperfecti ut premerer, perfecti ut pressus sim fuerim, plusquamperfecti ‹ut› pressus essem fuissem, futuri ‹ut› premar. subiunctiua instantis cum premar, praeteriti inperfecti cum premerer, perfecti cum pressus sim fuerim, plusquamperfecti cum pressus essem fuissem, futuri cum pressus ero fuero. infinita instantis premi, praeteriti pressum esse, futuri pressum iri [aut pressurum esse]. participia praeteriti pressus, futuri premendus. appellatio pressio; nomen pressor. ergo tertius ordo est qui per is correptam exit, ut premo premis, dico dicis, ago agis. huius futurum tempus finitiui in am exit, ut premam. imperatiuus in e litteram [et] facit, ut preme; cui adpones re litteras et facies infinitiuum, ut premere. rursus in tertii ordinis uerbo futurum finitiui hoc differt, quod in primo et secundo ordine ‹per› bo facit, in tertio uero per am, item optatiua per am, subiunctiua uero per ro; uelut finitiua premam agam dicam, optatiua ut premam agam dicam, subiunctiua cum pressero egero dixero. meminisse autem debemus eorum uerborum quae sunt tertii ordinis duo genera esse, unum eorum quorum secunda persona finitiui per is litteras correptas terminatur, uelut ago agis; alterum eorum quorum per is litteras productas terminatur, ut seruio seruis. sed excepto tempore et productione litterarum per totam declinationem isdem litteris terminantur. quare in uno ordine ea copulare non dubitabimus. praeterea etiam animaduertendum est praeteritum inperfectum eorum uerborum quae sunt
tertii ordinis ex prima persona finitiui quae per io litteras terminantur semper per ie litteras medias terminari, uelut facio faciebam et similia; et ideo summo errore labuntur qui seruibam et seruibo dicunt, quod obseruatur in his uerbis quae quarti ordinis esse definimus. sed eos fallit secunda persona finitiui simili tempore et productione isdem is litteris terminata, uidelicet non perspicientes primam personam quarti ordinis ubique per io terminatam ordinis distinctionem declinationisque differentiam facere.
declinatio uerbi ordinis quarti
uerbum ordinis quarti actiuum et passiuum finitum temporis instantis numeri singularis et pluralis. actiua instantis audio audis audit ‹et› pluraliter audimus auditis audiunt, praeteriti inperfecti audiebam, perfecti audiui, plusquamperfecti audiueram, futuri audiam; et passiua audior audiris auditur audimur audimini audiuntur, passiua inperfecti audiebar, passiua perfecti auditus sum fui, plusquamperfecti auditus eram fueram, futuri audiar. imperatiua instantis actiui audi, futuri audito tu ille. optatiua instantis et praeteriti inperfecti ut audirem, perfecti ut audierim, plusquamperfecti ut audissem, futuri ut audiam. subiunctiua instantis cum audiam, praeteriti inperfecti cum audirem, perfecti cum audierim, plusquamperfecti cum audissem, futuri cum audiero. imperatiua passiua instantis audire, futuri auditor tu ille. optatiua instantis et praeteriti inperfecti ut audirer, perfecti ut auditus sim fuerim, plusquamperfecti ‹ut› auditus essem fuissem, futuri ut audiar. subiunctiua instantis temporis cum audiar, praeteriti inperfecti cum audirer, perfecti cum auditus sim fuerim, plusquamperfecti cum auditus essem fuissem, futuri cum auditus ero fuero. infinita instantis actiua audire,
praeteriti audisse, futuri auditum ire [aut] auditurum esse. infinita passiua temporis instantis audiri, praeteriti auditum esse, futuri auditum iri. participia passiua praeteriti auditus, futuri audiendus. appellatio auditio; nomen auditor. participia actiua instantis audiens, futuri auditurus. supina [actiua] uel aduerbia audiendi audiendo audiendum auditum auditu. quartus ergo est ordo ubi secunda persona finitiui per is syllabam terminatur, ut audio audis, haurio hauris. cuius futurum tempus bo et am terminatur. sed ista differentia est, si prima persona finitiui eo terminatum uerbum inuenies huius ordinis, futurum tempus per bo efferes, ut transeo transis transibo, redeo redis redibo; cetera am finies, ut haurio hauris hauriam, munio munis muniam. imperatiua facies sublata s littera de secunda persona finitiui, ut audis audi; cui adpones re et facies infinitiuum, ut audire. alii dixerunt in quarti ordinis uerbo futura finitiui ‹et optatiui et subiunctiui› tantundem inter se differre quantum in uerbo secundi ordinis. nam dicimus adibo et utinam adeam et cum adiero. sed in hoc amplius obseruatur praeteritum inperfectum media e littera tantum modo detracta i litteram recipere, uelut adibam praeteribam. nam ut detrahatur e littera tempore inperfecto et futuro finitiuo b addatur prima persona eius praebet obseruationem, quae per eo terminatur, quamuis secunda persona is litteris similiter productis terminetur. cuius autem ordinis sit uerbum facile intellegi poterit ex infinitiuorum obseruatione. primi enim ordinis uerbum ante nouissimam syllabam a accipit, uelut amare, secundi e productam, uelut habere, tertii e correptam, uelut scribere, quarti i, uelut munire. potest et alias. si enim secundae personae abicias nouissimam
litteram et adicias re, facis infinitiua, uelut amo amas amare, habeo habes habere. eo uerbum quarti ordinis est et quae ex eo conposita sunt, uelut exeo transeo praetereo adeo abeo ueneo ineo prodeo. haec quamuis sint quarti ordinis, tamen inperfecto tempore e non admittunt, ut ibam ibamus, exibam exibamus et cetera. item eadem futuro finitiui per bo declinantur, ut ibo ibis ibit et cetera similiter. item participium exiens, et genetiuus exeuntis. in ‹uerbis› quarti ordinis futurum in am est; sed tum in bo effertur, quotiens est ex eo quod est eoπορεύομαι et quae ex ipso deriuantur, ueneo πιπράσκομαι, transeo
παρέρχομαι, circumeo περιέρχομαι, exeo ἐξέρχομαι, praetereo διαβαίνω, adeo προσέρχομαι, abeo ἀπέρχομαι, ineo εἰσέρχομαι, prodeo προέρχομαι. igitur ex quattuor ordinibus uerborum declinationem bifariam actiuorum et passiuorum plenam per species digessimus et discrimina eius instituimus. in ceteris omnibus uerbis eadem regula est, ne sit opus pluribus instrui quod satis ex ista declinatione cognoscetur. sed tamen quaedam de differentia obseruatione collegimus. respeximus simul cuiusque ordinis uerba, quibus ‹modis quibus›que temporibus [et] quales breuitates recipiant iuxta ueteres auctores [et est].
primi ordinis
primi ordinis actiuum tempore finitiuo perfecto hoc recipit et peragit, quod frequenter in usu dicitur pro
parauisti parasti, item parare pro parauere, pararunt pro parauerunt; item plusquamperfecto pararam pararas pararat pararamus pararatis pararant pro paraueram paraueras parauerat paraueramus paraueratis parauerant; item optatiuo perfecti utinam pararim pro parauerim et cetera; item subiunctiuo futuri pararo pro parauero. praeterea in passiuo eiusdem ordinis finitiuo inperfecto parabare pro parabaris, item futuro parabere pro paraberis, item optatiuo praesentis et inperfecti utinam pararere pro parareris, et ‹coniunctiuo› inperfecti ‹cum pararere pro parareris; item› in optatiuo futuri et in coniunctiuo praesentis, uelut amere pro ameris, parere pro pareris.
ordinis secundi
in secundi ordinis uerbo haec reperiuntur: finitiuo quidem perfecto habuere pro habuerunt, in passiuo autem eiusdem inperfecto finitiuo habebare pro habebaris, futuro habebere pro habeberis, optatiuo praesentis et inperfecti utinam haberere pro habereris, subiunctiuo inperfecti cum haberere pro habereris, futuro optatiuo et subiunctiuo instantis habeare pro habearis.
ordinis tertii
rursus in tertio ordine in finitiuo perfecto scripsere pro scripserunt, item consuestis pro consueuistis, consuerunt pro consueuerunt, petii petisti pro petiui petiuisti; at in passiuo eiusdem inperfecto finitiuo scribebare pro scribebaris, et in futuro scribere pro scriberis, et in optatiuo praesenti et inperfecto et in coniunctiuo inperfecto scriberere ἀντὶ τοῦ scribereris, item optatiuo futuri et coniunctiuo praesentis reuertare pro reuertaris.
ordinis quarti
amplius in quarto ordine finitiuo perfecto ueni uenisti uenit ἀντὶ τοῦ ueniui ueniuisti ueniuit, item adiere pro adierunt; in passiuo autem eiusdem inperfecto adibare pro adibaris, futuro adibere ἀντὶ τοῦ adiberis, optatiuo praesenti et inperfecto et coniunctiuo inperfecto adirere pro adireris, item optatiuo futuro et coniunctiuo praesenti adeare ἀντὶ τοῦ adearis. praeterea apud auctores historicos, uelut Sallustium Liuium, parare arcere facere adire pro parabant arcebant faciebant adibant, ut ex ipsis lectionibus cognosci poterit. item quasi infinitum in uerbis reperitur, adoratum eo, pransum eo, perditum aliquem ‹eo›, lotum eo, auditum eo, uenum eo. item confitendum est, agendum est, adeundum est. ut autem omissa ordinum obseruatione generaliter absoluam, admonendi sumus infinitiua passiua uerba ita solitos ueteres terminare, ut agitarier docerier legier audirier, posteriores i littera, ut agitari doceri legi audiri. in secunda persona passiuorum numero singulari finitiuo modo ueteres ita declinabant, amare pro amaris, uelut amor amare amatur, docere pro doceris, ut doceor docere docetur, ‹legere pro legeris›, munire pro muniris, et similiter per tempora instantis et praeteriti inperfecti et futuri in optatiuis et subiunctiuis efferebant: tantum absunt haec perfecto et plusquamperfecto. in tertia persona actiuorum numeri pluralis finitiui modi temporis perfecti dumtaxat figura haec obseruatur, ut iam adnotauimus,
amauere pro amauerunt, docuere pro docuerunt, dixere pro dixerunt, muniere pro munierunt; quam figuram alii duplicem existimant, de qua etiam Velius Longus in II Aeneidos satis commentatus est,
conticuere omnes intentique ora tenebant
Vergilius, Aen.
2,1
. quidam grammatici dicunt in passiuorum imperatiuis non esse coniungenda tempora praesentis et futuri, sed ita distingunt ut id quod pro utroque notauimus esset praesentis tantum, futuri autem in hunc modum declinari, amator ametur pluraliter amemur amemini amentur, mouetor moueatur pluraliter moueamur moueamini moueantur, uincitor uincatur pluraliter uincamur uincamini uincantur, munitor muniatur pluraliter muniamur muniamini muniantur et similia. sed tota ista declinatio adeo absurda uidetur ut etiam apud auctores rarissima sit. uerba supina sunt haec, docendi docendo docendum doctum doctu. quae quidam declinant post finitiua adiungentes, nonnulli post participia uelut participiis similia; quidam putant uerba infinitiua; alii inter aduerbia qualitatis posuerunt.
‹XI›
de coniugationibus, quas nos ordines praediximus, Cominianus disertissimus grammaticus ita disseruit. coniugationes, quas Graeci συνζυγίας appellant, sunt apud nos tres, prima secunda tertia. hae dinoscuntur in uerbis actiuis et neutralibus sic. primae coniugationis uerba indicatiuo modo tempore praesenti persona secunda as litteris productis terminantur, ut amo amas, canto cantas. secundae coniugationis uerba indicatiuo modo tempore praesenti persona secunda es litteris productis terminantur, ut uideo uides, moneo
mones, sedeo sedes. tertiae coniugationis uerba indicatiuo modo tempore praesenti persona secunda is litteris interdum correpte interdum producte terminantur; correpte, ut lego legis, producte, ut audio audis, nutrio nutris. de prima coniugatione. primae coniugationis uerba indicatiuo modo tempore praesenti persona prima aut o littera nulla alia praecedente uocali terminantur, ut amo amas, canto cantas, aut e et o, ut commeo commeas, calceo calceas, aut i et o, ut lanio lanias, satio satias, aut u ‹et› o, ut adiuuo adiuuas, subleuo subleuas. primae coniugationis uerba imperatiuo modo tempore praesenti ad secundam personam a littera terminantur, ut amo ama, canto canta. primae coniugationis uerba promissiuo modo adiecta ad imperatiuum modum bo syllaba terminantur, ut ama amabo, canta cantabo. primae coniugationis uerba infinito modo adiecta ad imperatiuum modum re syllaba terminantur, ut ama amare, canta cantare. primae coniugationis uerba indicatiuo modo tempore praeterito specie perfecta adiecta ad imperatiuum modum ui syllaba terminantur, ut ama amaui, canta cantaui. sed consuetudo saepe breuitatem appetens a litteram subtrahit et i ab u disiungit, ut tona tonui, intona intonui, ut apud Vergilium
intonuit laeuum
Vergilius, Aen.
2,693: etiam: 9,631 laeuum gramm. (cum codd. FMV): -uom Verg.
. primae coniugationis uerba indicatiuo modo tempore praeterito specie incohatiua adiecta ad imperatiuum modum bam syllaba terminantur, ut ama amabam, canta cantabam. primae coniugationis uerba indicatiuo modo tempore praeterito specie recordatiua adiectis ad imperatiuum modum ueram syllabis terminantur, ut ama amaueram, canta cantaueram. de secunda coniugatione. secundae coniugationis uerba indicatiuo modo tempore praesenti prima