Ars grammatica
Praefatio
Fl(auius) Sosipater Charisius u(ir) p(atricius) magister filio karissimo salutem dicit. amore Latini sermonis obligare te cupiens, fili karissime, artem grammaticam sollertia doctissimorum uirorum politam et a me digestam in libris quinque dono tibi misi. qua penitus inspecta cognosces quatenus Latinae facundiae licentia regatur aut natura aut analogia aut ratione curiosae obseruationis aut consuetudine, quae multorum consensione conualuit, aut certe auctoritate, quae prudentissimorum opinione recepta est. erit iam tuae diligentiae frequenti recitatione studia mea ex uariis artibus inrigata memoriae tuisque sensibus mandare, ut quod originalis patriae natura denegauit uirtute animi adfectasse uidearis. ualeas floreas uigeas aeuo quam longissimo, fili patri tuo karissime. continet liber I: I de grammatica; II de uoce; III de litteris; IIII de syllabis; V de communibus syllabis; VI de dictione; VII de casibus; VIII de generibus nominum; VIIII de numeris et pronominibus; X de ordinibus seu declinationibus nominum; XI de obseruationibus nominum quibus genera et numeri discernuntur; XII de monoptotis; XIII de nominibus quae hypocorismata non recipiunt; XIIII de nominatiuis ad regulam redactis; XV de extremitatibus nominum et diuersis quaestionibus;
XVI de gradibus comparationis seu conlationis; XVII de analogia; XVIII de ablatiuo casu; XVIIII de formis casualibus. liber II: I de definitione; II de genere; III de specie; IIII de oratione; V de partibus orationis VIII; VI de nomine; VII de pronomine; VIII de uerbo; VIIII de ordinibus uerborum; X de declinationibus uerborum; XI de coniugationibus; XII de participio; XIII de aduerbio; XIIII de coniunctione; XV de praepositione; XVI de interiectione. liber III: I de perfectis ordinum IIII; II de defectiuis; III de inchoatiuis; IIII de inpersonalibus; V de frequentatiuis; VI de paragogis; VII de confusis; VIII de qualitatibus Latini sermonis et temporibus. liber IIII: I de barbarismo; II de soloecismo; III de uitiis ceteris, id est: IIII de acyrologia; V de cacenphato; VI de pleonasmo; VII de ellipsi; VIII de perissologia; VIIII de macrologia; X de tautologia; XI de tapinosi; XII de cacosyntheto; XIII de amphibolia; II de tropis XII, id est: I metaphora; II catachresis; III metalepsis; IIII metonymia; V antonomasia; VI synecdoche; VII onomatopoeia; VIII periphrasis; VIIII hyperbaton; X hyperbole; XI allegoria cum speciebus suis VII; XII homoeosis cum speciebus suis III; III de metaplasmo cum speciebus suis XIIII; IIII de schemate lexeos cum speciebus suis XVIII, quae sunt: I prolepsis; II zeugma; III hypozeuxis; IIII synlepsis; V asyndeton; VI anadiplosis; VII anaphora; VIII epanalepsis; VIIII epizeuxis; X paronomasia;
XI schesis onomaton; XII parhomoeon; XIII homoeoteleuton; XIIII homoeoptoton; XV polyptoton; XVI hirmos; XVII polysyntheton; XVIII dialyton; V de schemate dianoeas et speciebus suis, quae sunt istae: I per dialogismon; II per mycterismon; III per paralipsin; IIII per ethologian; V per prosopopoeian; VI per apologismon siue ultro dando; VII per hyperbolen; VIII per confessionem; VIIII per commutationem; X negando; XI de transitu siue transmutatione personarum; XII per apoclisin; XIII per aporian; XIIII per epitropen; XV per antimetabolen; VI de lectione et partibus eius IIII, id est: I de accentu et posituris; II de discretione; III de pronuntiatione; IIII de modulatione; IIII de continuatione; V de separatione; VI de mora; VII de distinctione; VIII de subdistinctione; VIIII de rhythmo; X de metri uersificatione; XI de basi; XII de pedibus; XIII de uersibus; XIIII de metris; XV de idiomatibus. synonyma Ciceronis indifferenter. glossemata per litteras Latinas ordine conposita. glossemata idem significantia.
XVI de differentiis.
liber primus
I de grammatica
*
II de uoce
uox est aer ictus sensibilis auditu, quantum in ipso est. omnis uox aut articulata est aut confusa; articulata est quae litteris comprehendi potest; confusa est quae scribi non potest.
III de litteris
littera est elementum uocis articulatae. elementum est uniuscuiusque rei initium, a quo sumitur incrementum et in quod resoluitur. accidunt uni cuique litterae nomen figura potestas. nomen est quo appellatur, figura qua notatur, potestas qua ualet. litterarum aliae sunt uocales, aliae consonantes. uocales sunt quae per se proferuntur et per se syllabam facere possunt: sunt autem numero quinque, a e i o u. hae omnes apud nos et producuntur et corripiuntur, quod apud Graecos non ita est; septem enim litterarum uocalium haec est diuisio: η et ω longae, ε et ο breues sunt,
α ι υ dichronae nominantur. propterea autem Latina lingua suas quinque et corripit et producit, ut, quia numero uocalium exaequari non potuit, temporibus [non] exaequetur. harum duae, i et u, transeunt in consonantium potestatem, cum aut ipsae inter se geminantur aut cum aliis uocalibus iunguntur, ut Iuno uita et Ianus iecor uates uelox uox. consonantium species est duplex. sunt enim aliae semiuocales, aliae mutae. semiuocales sunt quae per se quidem proferuntur, sed per se syllabam facere non possunt: sunt autem numero septem, f l m n r s x. ex his liquidae sunt quattuor, l m n r, quae propterea liquidae dictae sunt, quod minus aridi habeant et in pronuntiatione liquescant et syllabam positione longam facere non possint, si in eadem syllaba ponuntur cum muta. nam in illo pede qui est
Phoebe grauis
Vergilius, Aen.
6,56
r consonans plena littera non habetur et ὑγρά nominatur, id est liquida, et accipi debet quasi sola g littera uel alia consonans uocali correptae subiecta esset. ex his una duplex est x. constat enim aut ex g et s, ut rex regis, aut ex c et s, ut pix picis, ideoque littera a quibusdam negatur. mutae sunt quae neque proferri possunt per se neque per se syllabam facere: sunt autem numero nouem, b c d g h k p q t. ex his superuacuae quibusdam uidentur k et q, quod c littera horum locum possit inplere. praeponitur autem k quotiens a sequitur, ut kalendae Karthago; q quotiens u coniuncta cum alia uocali subsequitur, ut quercus quaestio quia quoniam. h autem non littera existimatur. y et z propter Graeca nomina admittimus.
a littera est uocalis, quae quidem per se facit syllabam et breuem et longam, itemque conexa cum aliis tam praeposita quam media finiensque, ut Ahala: nota etiam praenominis, cum Aulum sola significat. e littera per se nominata itemque cum aliis iuncta facit syllabas et breues et longas * o littera tam corripitur quam producitur et singularis et cum aliis copulata. u littera corripitur et producitur et sola et cum aliis coniuncta: notam facit, cum quinque significat. f littera incipit in syllaba praeposita tam uocali quam semiuocali, tamquam facit, item subiuncta uocali, ut efficit officit. l littera tam praeponitur uocalibus quam subiungitur: praeponitur, cum laudem litteram legem et his similia scribimus; subiungitur item, tamquam tellus tolle. subiungitur item consonantibus, cum Claudium clementem clientem, sed et Clodium nominamus. cum sola ponitur, Lucium significat; item numerum, cum quinquaginta significat. m littera tam praeponitur quam subiungitur uocalibus, tamquam monet commonet: subiungitur consonantibus cum agmina et pigmenta dicimus: nota praenominis, cum Marcum sola scripta significat *
b littera tam praeponitur uocalibus quam subiungitur:
praeponitur et semiuocalibus, ut in Blesamio; propinqua p litterae, qua saepe mutatur, ut supponunt. c littera tam praeponitur uocalibus quam subiungitur, ut capit accipit: nota praenominis, cum Gaium significat; item numeri, cum centum significat. d littera tam praeponitur uocalibus quam subiungitur, ut datus additus: propinqua litteris consonantibus ‹his› c g l p r m t; quae succedunt in locum eius, ut accipe aggere alliga appara arripe ammitte attende: nota praenominis, ‹cum› Decium significat; item numeri, cum quingentos significat. g littera tam praeponitur uocalibus quam subiungitur, ut gere aggere: praeponitur et consonantibus, ut in agmine magno grege glire. h littera proprie continens adspirationem recepta uulgo in numerum mutarum omnibus uocalibus praeponitur, nulli subiungitur nisi consonantibus, ut in Thrasea Thracia Graecisque nominibus, ut Thebae. k littera notae tantum causa ponitur, cum kalendas solas aut Kaesonem aut kaput aut kalumniam aut Karthaginem scribimus. p littera et praeponitur uocalibus et subiungitur, ut ponit deponit: praeponitur et consonantibus r et l, ut plaudit prandit: nota praenominis, cum sola Publium significat, et cum r praeposita populum Romanum, et subiecta r rem publicam, et praeposita c litterae patres conscripti. q littera ex c et u litteris composita, nota praenominis, cum Quintum sola significat, item honoris, ‹cum› quaestorem indicat, nec minus ‹populum›, cum ea sola notamus Quirites. u litterae praeponitur. t littera tam praeponitur uocalibus quam subiungitur, ut
talis taliter: praeponitur et consonantibus, ut trabea: nota praenominis, cum sola Titum significat. his, ut supra dictum est, accedunt propter peregrinas dictiones y et z, ut in Hyazintho Zenone. ex his z duplex est, sic uti x, et apud Vergilium eodem modo posita inuenitur, ut
Mezenti ducis exuuias
Vergilius, Aen.
11,7
.
IIII de syllabis
syllaba est littera uocalis aut litterarum coitus per aliquam uocalem conprehensus. syllabae dicuntur a Graecis παρὰ τὸ συλλαμβάνειν τὰ γράμματα, Latine conexiones uel conceptiones, quod litteras concipiunt atque conectunt; uel comprehensio, hoc est litterarum iuncta enuntiatio. syllabae aut breues sunt aut longae. breues correpta uocalis efficit, aut cum antecedente consonante uocalis in fine syllabae corripitur; longas producta uocalis facit. in breui syllaba tempus est unum, in longa duo. syllabae aut natura longae sunt aut positione. syllabae natura longae, cum singulae uocales litterae producantur, ut a aut e, aut cum duae, ut ua, aut cum tres, ut uae; positione, cum correpta uocalis sequentes habeat duas consonantes. hae aut in eadem syllaba solent esse, ut ars, aut in proxima, ut amnis, aut in duas syllabas diuisae, ut arma. sed et duplex littera x duarum consonantium loco fungitur. haec quoque aut in eadem syllaba solet esse, ut nox, aut in proxima, ut axis. praestant idem et uocales litterae
loco consonantium positae, i et u, ut seruus iniustus: item cum desinit in consonantem c qua pars orationis finitur ‹et› excipitur a uocali, ut
hoc erat alma parens
Vergilius, Aen.
2,664
. haec in metris facilius deprehenduntur. aliis ita de syllaba placuit definire. syllaba est conceptio et congregatio aut uocalium litterarum aut consonantium, coniuncta tamen cum ratione uocalibus, ut trans prae. dicitur autem per catachresin syllaba et is sonus qui de singulis uocalibus redditur, ut a e. syllabae aut longae sunt aut breues. longas facit producta uocalis, breues correpta. omnes autem uocales, ut ratio postulabit, aut produci aut corripi possunt. in breui syllaba tempus unum est, in longa duo. natura longae syllabae aut ex una producta uocali sunt, ut e uel o, aut ex duabus iunctis, ut ae uel oe, quas Graeci dipthongos uocant. syllabae positione longae fiunt his modis. si correpta uocalis desinat in unam consonantem et excipiatur ab altera consonante, ut
arma uirumque cano
Vergilius, Aen.
1,1
: aut si desinat in duas consonantes, ut
est in secessu longo locus
Vergilius, Aen.
1,159
: aut si excipiatur a duabus consonantibus, ut
Acrisioneis Danae
Vergilius, Aen.
7,410
: aut si desinat in duplicem litteram x, ut
nox erat
Vergilius, Aen.
3,147: etiam: ; 04,522 ; 08,026 cf. Hor. Ep. 15,01;
: aut si excipiatur a duplici littera, ut si facias axe sub aetherio. idem hoc et in z, ut
Mezenti ducis
Vergilius, Aen.
11,7
; quae apud Graecos duplex est, ut supra, cum de litteris loqueremur, ostendimus. item si desinat in consonantem et excipiatur a uocali uice ‹posita› consonantis, ut
inueni germana uiam
Vergilius, Aen.
4,478
: aut si desinat in consonantem in qua pars orationis finitur, ut est
omnia uincit amor, et nos cedamus amori
Vergilius, ecl.
10,69
: aut si correpta uocalis ipsa per se partem orationis impleuerit, ut
horresco referens
Vergilius, Aen.
2,204: angues Verg.
et
liminaque laurusque dei
Vergilius, Aen.
3,91
; quae syllaba et inter communes haberi potest: aut si uocalem breuem sequatur i littera uice posita consonantis, ut
Harpyiaeque colunt aliae
. item si post breuem uocalem subiuncta sit consonanti ‹i uel u› uocalis et correptam uocalem habeat consequentem, ut
parietibus textum caecis iter
Vergilius, Aen.
5,589
.
V de communibus syllabis
communes syllabae fiunt modis quinque. primo, si correpta uocalis excipiatur a duabus consonantibus, quarum prior sit muta, sequens liquida: breuis enim est in hoc,
tune Clytemestrae foedasti uiscera ferro
carm.
Incertus auctor Morel frg.
23: (uersus aeui Augustei)
; longa autem in hoc,
Cyclops, Aetnaeus cultor, Neptunia proles
carm.
Incertus auctor Morel frg.
24: (uersus aeui Augustei)
. at si duae consonantes in duas syllabas fuerint diuisae, non fiet communis, sed longa, ut supra retulimus,
hoc erat alma parens
Vergilius, Aen.
2,664
et
arma uirumque cano
Vergilius, Aen.
1,1
:
nec si semiuocalis in unitatem cum liquida ueniat, ut sors fors; nam supra uenit cum l littera c. altero modo fiunt communes, cum uocalis producta excipitur a uocali: est enim breuis sic,
insulae Ionio in magno quas dira Celaeno
Vergilius, Aen.
3,211
; longa uero sic,
ulla moram fecere neque Aoniae Aganippae
Vergilius, ecl.
10,12: Aonie Aganippe Verg.
. tertio modo, ubi breuis syllaba finiens partem orationis a uocali excipitur: est enim longa in hoc,
hic, ait, et nostris inluserit aduena regnis
Vergilius, Aen.
4,591
; breuis in hoc,
itur in antiquam siluam et stabula alta ferarum
Vergilius, Aen.
6,179: et add.
Char.
. quarto, si desinat in consonantem et excipiatur a littera h: est enim breuis sic,
hic uir [uir], hic est, tibi quem promitti saepius audis
Vergilius, Aen.
6,791
; longa uero sic,
terga fatigamus hasta, nec tarda senectus
Vergilius, Aen.
9,610
. quinto quo correpta uocalis desinit in consonantem et excipitur principali littera u: est enim in hoc longa
inualidique patrum referunt ieiunia nati
Vergilius, georg.
3,128: referant Verg.
; et in illo breuis * aliis ita placuit de syllabis communibus definire. communes syllabae sunt ex his quae natura longae fuerint et ex his quae positione. natura, si producta uocalis excipiatur a uocali. est enim in hoc longa,
Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae
Vergilius, georg.
1,437
. nam et pedis primi secunda syllaba longa perseuerat et tertii pedis secunda breuis efficitur. fit autem in hoc breuis,
te Corydon, o Alexi, trahit sua quemque uoluptas
Vergilius, ecl.
2,65
:
in hoc enim uersu secundi pedis secunda syllaba pro breui accipitur. et in illo,
ipse nemus linquens patrium saltusque Lycaei
Vergilius, georg.
1,16
, pedis ultimi prima syllaba longa perseuerat. item natura, cum geminae uocales, quas Graeci dipthongos uocant, a uocali excipiuntur. est enim longa syllaba in hoc uersu,
ulla moram fecere neque Aoniae Aganippae
Vergilius, ecl.
10,12: Aonie Aganippe Verg.
. fit autem in hoc uersu breuis,
insulae Ionio in magno, quas dira Celaeno
Vergilius, Aen.
3,211
. de iis uero quae positione longae fiunt communis est quae excipitur a duabus consonantibus, ita ut prior sit muta quam liquida. est enim longa in hoc,
inmemores socii uasto Cyclopis in antro
Vergilius, Aen.
3,617: (cf. Don. mai. 606,9*)
; at in hoc breuis,
lustra domosque traho uastosque ab rupe Cyclopas
Vergilius, Aen.
3,647: uastosque Verg.
. ideo autem excipi syllabam dictum est, quod si in mutam desinat et excipiatur a liquida, cesset esse communium syllabarum. f quoque littera, si praeposita fuerit liquidae, quamuis semiuocalis sit, mutae tamen obtinet locum. itaque, si excipit uocalem correptam, communem facit. potest praeterea communis uideri ea syllaba quae apud Vergilium et pro longa et pro breui posita est, hic uel hoc, si a uocali excipiatur. est enim pro longa
omnibus hic erit unus honos, tres praemia primi
Vergilius, Aen.
5,308
, pro breui autem
hic uir, hic est, tibi quem promitti saepius audis
Vergilius, Aen.
6,791
. sed pro breui bis fere tantum. nam ut longa sit et ipsi et omnibus usitatum est. consideranda ergo est in his dumtaxat pronominibus natura c litterae, quod crassum quodam modo et quasi geminum sonum reddat, hic et hoc. si autem nec coniunctionem inspiciamus, licet
eadem littera finita sit, diuersum tamen sonabit. quod ita facilius diiudicabitur, si, quoniam alterum habemus, etiam alterum notemus in uersu. est enim
hoc erat alma parens
Vergilius, Aen.
2,664
et pro Iuppiter, ibit hic, ait, et nostris
Vergilius, Aen.
4,590-591
. si autem facies: nec erit alma parens aut: nec ait et nostris, iam speciem suam uersus amittet, cum aeque et hanc et illam syllabas constet esse correptas. ergo illae non ideo longae fiunt, quod pars orationis finitur, ut putant plurimi; nam idem et in hac effici posset; sed, ut dixi, in pronominibus c littera sonum efficit crassiorem et naturam i litterae inter uocales positae ac per hoc sonum geminantis imitatur. praeter has species rara sunt quae per synaliphen aut systolen aut etiam ectasin sanari necesse est. quae cum ratione fiant, aurium iudicio non probantur. ex his quoque illa est, cum correpta uocalis desinit in consonantem qua pars orationis finitur, ut
omnia uincit amor, et nos cedamus amori
Vergilius, ecl.
10,69
. quis enim non uideat iambum spondei in loco positum mor et?
plerumque etiam structuram prosae habet, ut
non te nullius exercent numinis irae
Vergilius, georg.
4,453
. item
et uersa puluis inscribitur hasta
Vergilius, Aen.
1,478
. quis enim non uideat structuram
nullius exercent
et
puluis inscribitur
?
etiam illud magna cura uidendum est quod ueteres omnia uel uerba uel nomina quae o littera finiuntur, item aduerbia uel coniunctiones producta extrema syllaba proferebant, adeo ut Vergilius quoque idem seruauerit, in aliis autem refugerit incultae uetustatis horrorem et carmen contra morem ueterum leuigauerit. inuenitur tamen apud Vergilium in uerbo breuis posita, ut
nunc scio quid sit amor
Vergilius, ecl.
8,43
, ‹et›
hoc sat erit, scio me Danais e classibus unum
Vergilius, Aen.
3,602
. quod quia in uno uerbo uidetur, episynaliphe contrahunt qui seruandam uetustatis consuetudinem putant. spondeum ergo pro dactylo faciunt, et cum sit nunc scio
Vergilius, ecl.
8,43
, uolunt fieri nunc sco, quod quam absurdum sit perspicuum omnibus puto. illam autem opinor fuisse rationem, quod ueteres secuti Graecos, apud quos ω littera ubique quidem natura longa est, plerumque tamen in ultima uerbi syllaba ponitur, etiam in communi sermone prosae similiter proferebant. ita dum id usurpauit prosa, et uersus obtinuit. paulatim autem usus inuertit, ut in sermone nostro scribo dico et item talibus, ubi ‹o› non solum correpta ponitur, sed etiam ridiculus sit qui eam produxerit. mirum ergo non est, ‹si› consuetudinem sequitur et uersus, nisi sicubi poeta maiorem sibi licentiam uindicauit. sane monosyllaba fere quaecumque sunt uerba πρωτότυπα o littera finita tam uersu quam etiam prosa similiter productam habent: necesse non corripi, ut stō dō. quibus si conferatur dico curro disco item producta o littera, diiudicari poterit quam sit aliud absurdum, aliud per euphoniam gratum.
VI de dictione
dictio est ex syllabis finita cum significatione certa locutio, ut est dico facio. quaedam dictiones sunt simplices [simplices], ut facio, quaedam compositae, ut conficio. ex conpositis dictionibus quaedam fiunt ex
duobus imperfectis, ut sinciput, cum intellegatur sematum caput, quaedam ex imperfecto et integro, ut est cismare, quo significatur citra mare; quaedam ex integro et imperfecto, ut est cornucen, ‹ut› intellegatur cornu canens; quaedam ex duobus integris, ut est sacrauia.
VII de casibus
casus sunt sex, nominatiuus genetiuus datiuus incusatiuus, qui et accusatiuus, uocatiuus ablatiuus.
VIII de generibus nominum
genera nominum sunt tria uel, ut quibusdam placet, quinque, masculinum, ut hic Cato, femininum, ut haec Musa, neutrum, ut hoc templum. est et commune aut duobus generibus, ut hic et haec canis, aut tribus generibus, ut hic et haec et hoc felix. adicitur quintum genus quod Graece ἐπίκοινον dicitur, Latine promiscuum, ut haec mustela aquila. nam etsi mas sit mustela uel aquila, feminino genere tantum dicitur. item hic passer quamuis masculino genere proferatur, tamen etiam femininum genus significat.
VIIII de numeris et pronominibus
numeri sunt duo, singularis et pluralis. dualis enim apud Romanos non est. pronomina masculini generis numeri singularis, hic huius huic et cetera usque ab his. pronomina feminini generis numeri singularis, haec huius et cetera usque ab his. pronomina neutri generis numeri singularis, hoc huius huic et reliqua, et pluraliter haec horum his haec o ab his.
X de ordinibus nominum
ordines omnium nominum, qui quidem ratione et obseruatione inueniuntur, numero sunt quattuor uel, ut quibusdam placet, quinque. quorum declinationes sunt hae.
ordinis primi
[primae declinationis nominatiui sunt, as a es, quorum genetiuus ae, item datiuus similiter ae, accusatiuus in am uel an uel en, uocatiuus in a uel e. masculini generis, hic Aeneas huius Aeneae huic Aeneae, hic poeta huius poetae huic poetae, hic Achates huius Achatae huic Achatae. feminini generis, haec Minerua huius Mineruae huic Mineruae, haec Diana huius Dianae huic Dianae] primae declinationis nominatiui sunt, quorum genetiuus facit ae. effertur autem prima declinatio masculine et feminine per a, per as, per es, ut hic poeta huius poetae huic poetae, hic Aeneas huius Aeneae, hic Achates huius Achatae huic Achatae. feminini generis, haec Minerua huius Mineruae, haec Diana huius Dianae huic Dianae. neutrale prima declinatio non habet. dicunt quidam ueteres in prima declinatione solitos nomina genetiuo casu per as proferre, item datiuo per i, ueluti haec aula huius aulas huic aulai; etiam inde perseuerasse pater familias, item adhuc morem esse poetis in datiuo casu, ut
aulai medio
Vergilius, Aen.
3,354: aulai medio Verg.
Vergilius,
terrai frugiferai
ann.
Ennius Vahlen² 489: = 510 Skutsch
Ennius in annalibus.
multa sunt sane nomina similia primae et tertiae declinationis, ut Aeneas et Maecenas. de quibus quid dici potest, nisi quod genetiuus sit arbiter utriusque declinationis discernens nomina?
quare ergo Aeneas Aeneae, Maecenas uero Maecenatis faciat?
quia nomina Graeca in ας productam terminata uel dissyllaba flexa, cum apud eos per genetiuum ου habent syllabam in extremitate, apud nos primae sunt declinationis, uelut
Λυσίας Λυσίου, Ἀμύντας Ἀμύντου, ‹Lysias Lysiae, Amyntas Amyntae›; et dissyllaba flexa, Antas Antae, Menas Menae, quia et apud Graecos Ἀντᾶς Ἀντᾶ,
Μενᾶς Μενᾶ. nam Dryas Dryantis et Thoas Thoantis, quia nec flectuntur et omnia uel in τος uel in δος apud Graecos genetiuo exeuntia eodem casu apud nos ο Graeco in i mutato efferuntur, uel‹ut› Δρύας Δρύαντος,
Εὔπολις Εὐπόλιδος; nos Dryas Dryantis, Eupolis Eupolidis dicimus. similiter et in femininis. item Orontes Orontae, Achates Achatae facit, quoniam et apud Graecos per ου efferuntur. quae autem conposita sunt et genetiuo apud Graecos per ους extremam syllabam habent tertiae sunt apud nos declinationis, ut
Διογένης Διογένους, Ἀριστοτέλης Ἀριστοτέλους, apud nos Diogenes Diogenis, Aristoteles Aristotelis. incusatiuus autem primae declinationis aut per am exit aut per an. per an erit ex nominibus Graecis, uelut hic Callias hunc Callian, per am ex Latinis, quae aut in a aut in es exeunt, ut hic Seneca hunc Senecam. hic Oronta, cum Latinereformatur, et hunc Orontam dicimus. nam si non reformetur, Oronten poterimus dicere, ut Vergilius,
fidumque uehebat Oronten
Vergilius, Aen.
1,113
.
exempla primae declinationis masculini generis. in as singulariter, hic Aeneas ae ae am a a. pluraliter ae arum is as ae is. similiter in a sunt, hic poeta tae tae tam ta ta. pluraliter tae tarum tis tas tae tis. hoc nomen pariter declinatur cum supra declinato nomine praeter nominatiuum. hic uero Anchises et Orontes duplicem dicuntur habere nominatiuum, uelut hic Anchisa et hic Anchises. et si quidem erit nominatiuus hic Anchisa, declinatur ut hic poeta. si uero hic Anchises habuerit nominatiuum, aliter declinatur quam duo nomina supra scripta. illa enim aut in as aut in a efferuntur, hoc autem in es. ‹ad› hoc ‹si› sic declinatur, hic Anchises, inmutat quattuor casus singulares, datiuum incusatiuum uocatiuum ablatiuum, ueluti huic Anchise hunc Anchisen o Anchise ab hoc Anchise, ut tantum modo genetiuum singularem supra scriptis nominibus similem habeat. femininorum nominum nominatiuus, ut supra diximus, in a effertur et declinatur eodem modo sicut poeta, uelut haec fortuna [et cetera usque ab his fortunis] hae fortunae huius fortunae harum fortunarum huic fortunae his fortunis hanc fortunam has fortunas o fortuna o fortunae ab hac fortuna ab his fortunis. sunt quaedam nomina feminina primi ordinis quae in datiuo plurali in bus syllabam efferuntur, uelut haec dea, pluraliter his deabus, et haec liberta, pluraliter his libertabus. similiter haec filia, pluraliter his filiabus; quod concessum est propter generis discretionem.
ordinis secundi
secundae declinationis nominatiui sunt hi quorum genetiuus i facit. efferuntur autem secundae declinationis masculina per us er ir eus, feminina in us, neutralia in um et us. et in us masculina quidem, uelut hic Augustus huius Augusti; item in er, hic puer huius pueri; item ir, hic uir huius uiri; item eus, uelut hic Peleus huius Pelei. feminina in us, uelut haec cypressus huius cypressi, haec laurus huius lauri. neutralia in um et us, uelut hoc donum huius doni, hoc uulgus huius uulgi, hoc pelagus huius pelagi, hoc uirus huius uiri: quod quidam indeclinabile arbitrantur. sed haec duo nomina, uulgus et pelagus, pluraliter non declinantur, quamquam multi uulgus masculine extulerint, ut Vergilius, in uulgum ambiguas
Vergilius, Aen.
2,99: ambiguas Verg.
. longe solent errare qui secundae declinationis feminina negant esse, cum plura inueniantur, uelut haec colus coli, haec aluus alui, haec humus humi. item similiter errant qui omnia genera arborum quartae declinationi solent adsignare inuentis ipsis praesertim apud Vergilium
et uos, o lauri, carpam et te, proxima myrte
Vergilius, ecl.
2,54: proxume Verg.
. item fagus pirus ulmus cypressus taxus buxus cerasus platanus. contendunt tamen non nulli dicentes laurum et myrtum esse quartae declinationis et tantum auctoritate mutari in uocatiuo casu. item Vergilius dixit
qui tripodas Clari laurus, qui sidera sentis
Vergilius, Aen.
3,360
.
sane, ut breuiter dicam, in us exeuntia nomina ea demum secundae declinationis sunt quae propria uidentur, ut Marcus Antonius; item illa appellatiua quae feminina in a faciunt, uelut superbus superba, celsus celsa. nam si non faciunt feminina, sine dubio quartae sunt declinationis, uelut senatus ascensus. item illa quae ex participiis ueniunt, hic tractus huius tracti, hic pressus huius pressi; item et quae nominatiuo corripiuntur, uelut locus τόπος, mundus κόσμος; somnus
ὕπνος; item pleraque ciuitatium nomina, ut Damascus Berytus Byblus Tyrus. siqua autem masculina nominatiuo producuntur nec feminina faciunt, haec omnia quartae sunt declinationis, ut hic senatus huius senatus. quamquam ueteres omnia quartae declinationis ut secundae extulerunt, sicut Sallustius, nam duobus senati decretis
Sallustius, Catil.
36,5
, et Terentius
quaesti gratia
Terentius,
hec.
836
et
nihil tumulti
Terentius Malcovati 1: (ex epistulis ad diuum Hadrianum)
. genere feminino Plautus schema pro schemate dixit in Amphitruone,
huc ergo processi cum seruili schema
Plautus, Amph.
117
. Plinius sermonis dubii VI de Varrone: quam maxime uicina Graeco Graece dicit, uti ne schematis quidem dicat sed schemasin. communia duorum generum quae in a ueniunt plura quam triginta duo sunt, ueluti uerna collega nauta. sed haec ex eadem obseruatione declinationum qua superiora feminina et masculina declinantur. neutralia enim sola, ut supra diximus, ab horum declinatione deflectunt, quia genetiuo plurali schematum, datiuo et ablatiuo schematibus faciunt. commune trium generum in a unum uenit nequa; facit enim hic et haec et hoc nequa. idem istud et singulari et plurali numero
monoptoton est; propter quod multum errant qui dicunt adiecta e littera: nequae hominis propositum habent. masculina in e litteram nulla ueniunt neque feminina nisi peregrina talia, Crotale Eriphyle Calpe. haec cum sint Graeca, Graeca analogia declinantur, ueluti Crotale Crotales Crotalen, Eriphyle Eriphyles Eriphylen, Calpe Calpes Calpen.
Romana sane nomina nominatiuo casu in a exeuntia accipiunt e litteram et faciunt genetiuum et datiuum singularem, ut haec amicitia huius amicitiae huic amicitiae; accipiunt m et faciunt accusatiuum, ut hanc amicitiam. quorum ablatiuus tantum producitur, quoniam omnia quae a littera terminantur, seu singulari seu plurali numero, necesse est ut corripiantur nisi ablatiuo casu, qui numquam corripitur, nisi cum e littera terminatur, nec tamen in omnibus: nam in multis et producitur, ueluti ab hac re fide specie acie. necesse est autem ablatiuus uocalibus litteris semper terminetur. itaque cum a uel o littera terminetur, rum accipit et facit genetiuum pluralem. datiuus et ablatiuus per is exeunt, ut ab hoc docto doctorum doctis, ab hac tabula tabularum tabulis; nisi quod non numquam ratio ista auctoritate uel necessitate corrumpitur; ueluti cum dicimus his deabus et libertabus filiabusque, quod iuris periti instituerunt, ambiguitatis secernendae scilicet gratia, ob quod multa sordide ab auctoribus dicta uidentur habere rationem. nam Gellius in II deabus
inquit supplicans , et in eodem multitudo puerorum iam erat ex raptabus . et in tertio
capite cum aliis paucabus consilium , et in VI puellabus, et in VII pro duabus pudicabus . quae, ut dixi, sexus ostendendi causa defendi possunt. at cum nulla causa cogente quid tale dicitur, tunc ni mirum confitendum est de errore, ut idem Gellius in XXVII portabus, et mox oleabus, et Plautus in Curculione
hibus
Plautus , andr.
365
. excipiuntur haec sola quae sunt declinationis tertiae, quoniam et crescunt genetiuo, masculina quidem, hic Ligus Liguris, lepus leporis, mus muris, uetus ueteris, quod est commune trium generum; feminina autem, haec iuuentus iuuentutis, haec seruitus seruitutis, senectus senectutis, salus salutis, uirtus uirtutis, Venus Veneris, tellus telluris, palus paludis, fraus fraudis, laus laudis, sus suis. item secundi sunt ordinis quae in ευς apud Graecos proferuntur, uelut Tydeus. hic enim Tydeus huius Tydei. item ea nomina secundo ordini attribuuntur quae
apud Graecos genetiuo casu πλεονοσύλλαβα sunt, uelut Ἀχιλλεύς Ἀχιλλέως, Ὀδυσσεύς Ὀδυσσέως, [uelut] Achilles Achilli, Vlixes Vlixi. sed quidam dicunt hic Achilleus huius Achillei, hic Vlixeus huius Vlixei. alii uero tertii ordinis dicunt esse, uelut hic Achilles huius Achillis, hic Vlixes huius Vlixis. nomen masculinum proprium singulare simplex declinationis secundae ita utroque numero declinatur, singulari hic Marcus huius Marci huic ‹Marco› hunc Marcum o Marce ab hoc Marco et cetera usque ab his Marcis. item quae ante us syllabam i habent sic declinantur geminata i in genetiuo, ut hic Concordius huius Concordii. item feminina, haec laurus huius lauri. neutrum nomen in us correptum, quod singulariter tantum declinatur, hoc pelagus et hoc uirus ‹huius uiri huic uiro hoc uirus› o uirus ab hoc uiro. neutrum in um, hoc bellum huius belli et reliqua. item quae ante um habent i similiter declinantur geminata i in genetiuo, hoc studium huius studii et reliqua. illud memineris, quod omnia nomina masculina quae ante us syllabam i habent, haec genetiuo singulari eandem i litteram geminatam recipiunt. in uocatiuo uero, ne similis sit genetiuo singulari, unam i recipiunt, uelut hic Concordius huius Concordii o Concordi. item datiui et ablatiui plurales eandem litteram geminatam recipiunt, uelut his et ab his Concordiis. nam de uocatiuo plurali nihil dicendum est, cum sciamus omnium nominum uocatiuum pluralem similem esse nominatiuo plurali, uelut hi Concordii o Concordii. item neutra quae ante um
syllabam i habent genetiuo singulari et datiuo et ablatiuo plurali eandem i geminatam recipiunt, uelut hoc studium huius studii his et ab his studiis. nomen quod apud Graecos in ευς profertur sic declinatur, singulariter hic Tydeus huius Tydei huic Tydeo hunc Tydeum o Tydeu ab hoc Tydeo, pluraliter hi Tydei Tydeorum Tydeis Tydeos et Tydeas Tydei ‹a› Tydeis. item Graeca nomina in us terminata quae apud Graecos aut crescunt aut per ος efferuntur, haec o litteram in i mutant et declinabuntur ut tertiae declinationis, uelut Melampus Melampodis, item Eunus Eunois, Euplus Euplois. in er uero tantum masculina inueniuntur in hac declinatione. namque feminina aut neutralia sine dubio tertiae declinationis sunt, uelut feminina quidem, haec mater huius matris, neutralia uero, hoc papauer huius papaueris, cadauer cadaueris. masculina autem haec quae a Graecis proficiscuntur. omnia enim quae apud Graecos aut per γρος aut per τρος aut per δρος aut per
κρος efferuntur, haec omnia amissa Graeca extremitate et per er elata ut secundae declinationis declinantur, uelut ἀγρός ager agri, Ἀντίπατρος Antipater Antipatri,
Μένανδρος Menander Menandri, Τεῦκρος Teucer Teucri: quamquam Vergilius extulit Teucrus et Euandrus. duo haec nomina suo statu permanent, Codrus et gongrus: non enim dicitur Coder nec gonger. item ea nomina quae per fer aut per ger conponuntur genetiuum faciunt per i litteram, ut lucifer armiger luciferi armigeri. item ea nomina quae, ut supra dictum est, femininum in a faciunt sine dubio secundae sunt declinationis, uelut piger pigra et niger nigra. reliqua uero masculina quae neque a Graecis proficiscuntur neque ex conpositione
ueniunt neque femininum faciunt in a, haec omnia tertiae sunt declinationis, ut pater patris, ‹frater› fratris; exceptis his solis, cancer liber gener socer auster aper puer ager caper oleaster, quae utique genetiuum in i litteram faciunt. exempla secundae declinationis in er, hic piger huius pigri huic pigro et reliqua. in ir uero quae finiuntur haec tantum modo inueniuntur et ipsa masculina. uir leuir hir. et hir quidem indeclinabile, leuir autem leuiri facit et uir uiri, et quae ab eo conponuntur, uelut duumuir duumuiri, triumuir triumuiri et similia.
Graeca uero quae, ut supra diximus, genetiuo Graeco aut crescunt aut per ος efferuntur, haec o litteram in i commutant et declinantur ut tertiae declinationis, ut Melampus Melampodis. scito autem in hac declinatione uocatiuum singularem quadrifariam efferri, per e, per er, per ir, per i. et quidem per e eorum quae in us terminantur, uelut Marcus o Marce; per er eorum quorum nominatiuus per easdem litteras profertur, uelut hic niger o niger. similiter et per ir, uelut hic uir o uir. item per i eorum quorum similiter in nominatiuo ante us syllabam i littera interposita est, uelut hic Caelius o Caeli, hic Concordius o Concordi. exempla secundae declinationis in ir, hic uir huius uiri huic uiro et cetera.
ordinis tertii
tertiae declinationis nominatiui sunt hi quorum genetiuus is facit. efferuntur autem ordine‹litterarum›
sic, per a al an ans ar ars as ax, per e el en ens er es correptam, es productam, item ex, per il in is ix, per o ol on or os ox, per ul ur us uis ut ux. item nominatiui qui in duas consonantes terminantur, rs uelut Mars Martis, bs trabs trabis, nx lanx lancis, ps municeps municipis, ns neglegens neglegentis, ms hiems hiemis. et siqui alii nominatiui sunt qui in ceteris declinationibus locum non habent, tertii ordinis erunt. agamus igitur per supra ascriptos nominatiuos sic. a littera terminata singularia neutra nulla inueniuntur nisi peregrina, ut poema toreuma emblema. de quibus dubitatur, quem casum genetiuum et ablatiuum habeant pluraliter. legimus enim toreumatum et toreumatorum, item toreumatis et toreumatibus, et sic similia, de quibus plenius sub titulo de extremitatibus
nominum explanatum est. exemplum tertiae declinationis in a neutri generis, hoc poema huius poematis huic poemati et cetera. al neutralia tantum inueniuntur, uelut hoc animal huius animalis, hoc tribunal tribunalis, hoc bidental bidentalis. horum ablatiuus per i effertur, uelut ab hoc animali tribunali bidentali. multi autem uoluerunt nominatiuum per e efferri, ut hoc animale tribunale bidentale. siqua autem masculina inueniuntur, haec barbara sunt, ut Hannibal Adherbal Mastanabal, et siqua alia Romana parum sunt. exempla tertiae declinationis neutri generis in al, hoc animal huius animalis huic animali et pluraliter haec animalia horum animalium his animalibus et cetera. item barbara masculina, hic
Hannibal huius Hannibalis huic Hannibali et cetera, et pluraliter Hannibales Hannibalium Hannibalibus et cetera. unum autem nomen Latinum [nomen] inuenitur quod in al terminatur, quod quaeritur quo modo debeat declinari. alii enim dixerunt nominatiuum hic sal huius salis et hi sales (sales autem iocum significat). sal autem non est dicendum, quia nullum nomen Latinum in hac finitur extremitate. sale igitur ut mare et lacte; ut maris et lactis ita et salis dici debet, et erit semper singulare. an nulla Latina, sed omnia Graeca et masculina inueniuntur, uelut singulariter hic Titan huius Titanis Titani Titanem et Titana Titan Titane, et pluraliter hi Titanes Titanum Titanibus Titanes et Titanas Titanes Titanibus. in an quae ueniunt, ut supra dictum est, fere sunt Graeca, ut paean Alcman. haec nomina in uno casu habent quaestionem, id est in accusatiuo plurali. paeanas enim et Titanas et Alcmanas dixerunt plerique, qui errant. nullum enim nomen in as extremitatem uenire potest accusatiuo plurali, nisi prius nominatiuus singularis in a uenerit, ut hic Pansa hos Pansas, hic Catilina hos Catilinas. et quaecumque nomina genetiuis singularibus is litteras acceperint, ea numquam accusatiuo plurali as litteras accipiunt. et quaecumque ablatiuo casu in e uenerint necesse est m adquisita accusatiuum faciant singularem, ut ab lege legem, ab rege regem. ergo paeanem et Titanem si
dicemus, [cum] non poterit paeanas et Titanas proferri. nam quae ablatiuo a accipiunt, ea per as accusatiuum faciunt, ut a Caecilia has Caecilias, a Sempronia has Sempronias. ergo hos paeanes et hos Titanes, ut hos reges et has leges. ans commune trium generum inuenitur, uelut hic et haec et hoc stans stantis. ar masculina tantum et neutralia inueniuntur; masculina, ut hic Caesar Caesaris, Lar Laris; neutralia, ut hoc lucar [τὸ λύκαφος ]. inueniuntur et communia trium generum, ut par inpar. faciunt enim hic et haec et hoc par. horum autem duorum, paris et imparis, ablatiuus dupliciter effertur, uelut ab hoc pare et pari. praecipue autem quaeritur in neutralibus cur torcular torcularis puluinar puluinaris producta a littera, at lucar ‹lucaris› a littera correpta efferatur. scilicet torcular ideo producitur, quia quibusdam placuit hoc torculare dici, non torcular, et hoc puluinare, non puluinar. exempla masculini generis in ar, hic Caesar Caesaris et cetera, et pluraliter hi Caesares Caesarum Caesaribus. communia trium generum in ar sic declinantur, hic et haec et hoc par huius paris et reliqua usque ab hoc et ab hac ‹et ab hoc› pare et pari, pluraliter hi et hae pares et haec paria horum et harum ‹et horum› parum et parium et cetera. item neutri generis singulare, hoc torcular et reliqua usque ab his torcularibus. ars feminini generis inuenitur, ut haec ars huius artis et cetera. as masculina tantum et feminina inuenies, uelut hic Maecenas Maecenatis, haec dignitas dignitatis et cetera. item Graeca quae genetiuum per τος, Latine per
tis faciunt, uelut Thoas Thoantis, Gigas Gigantis. cum ergo omnia genetiuum faciant per tis, haec sola monosyllaba diuerse efferuntur, uas uadis, mas maris, as assis. inueniuntur alia tria, neutralia quidem duo, sed indeclinabilia, uelut hoc fas huius fas et hoc nefas huius nefas. nugas autem, licet indeclinabile sit, tamen commune trium generum est. dicimus enim hic et haec et hoc nugas. exempla declinationis masculini generis in as, hic Maecenas huius Maecenatis et reliqua, pluraliter hi Maecenates Maecenatum et cetera. item feminini generis singulariter, haec dignitas et reliqua. neutralia quae inueniuntur, sicut supra diximus, fas et nefas indeclinabilia sunt, et nugas, quod est commune trium generum. ax masculina tantum et feminina inueniuntur, neutralia propria nulla, nisi ea quae ex communione ueniunt, uelut masculina, hic Aiax huius Aiacis; feminina, haec fax huius facis, haec pax huius pacis; communia uero, hic et haec et hoc audax. sed horum communium ablatiuus dupliciter effertur, per e et per i, uelut ab hoc audace et audaci. exempla declinationis masculini generis in ax, hic Aiax Aiacis et cetera. item feminini generis, haec fax facis et reliqua usque ab hac face. item communia trium generum, hic et haec et hoc audax et reliqua usque ab hoc et ab hac et ab hoc audace uel audaci.
in e neutralia tantum inueniuntur, hoc sedile sedilis, hoc praesepe praesepis. el neutralia tantum inueniuntur pauca admodum et sine ulla uarietate, hoc fel fellis, hoc mel mellis, quae simili modo declinantur ut cetera neutra tertii ordinis. est autem quaestio in illis an possint transire in pluralem numerum, quod plerisque displicuit eo quod quaedam nomina monomere sint in numeris.
Nisus autem eleganter nominatiuum pluralem tantum in ‹his›, mella et uina, secundum consuetudinem dici posse ‹ait› ita, cum in genera recipiuntur, ut Attica mella, Italica uina. en masculina tantum et neutralia inueniuntur. et masculina quidem haec sola, hic rien rienis, lien lienis, flamen flaminis, pecten pectinis, fidicen fidicinis, tibicen tibicinis, tubicen tubicinis ex tuba longa, cornicen cornicinis, liticen liticinis ex lituo, quod est genus tubae minoris. cetera uero neutralia sunt, uelut hoc certamen certaminis. declinantur autem supra scripta nomina ut tertii ordinis. ens communia trium generum inuenies, ut hic et haec et hoc uehemens, hic et haec et hoc patiens, hic et haec et hoc cliens. et declinantur eodem modo ut supra scripta, uehemens uehementis, patiens patientis, cliens clientis. er omnium generum nomina inueniuntur; masculini, ut hic pater, feminini, ut haec mater, neutri, ut hoc papauer. unum autem inuenitur quod genetiuo crescit duabus syllabis, uelut iter itineris. apud ueteres autem inuenimus hoc itiner. exempla declinationis in er, hic
pater patris, haec mater matris, hoc papauer papaueris et cetera. in es correptam masculina et feminina, neutralia nulla, nisi quae per communionem ueniunt, uelut hic et haec et hoc teres. et sunt masculina, hic miles comes, feminina, haec seges. quattuor inueniuntur quae genetiuum diuersum faciunt. nam cum omnia efferantur per tis, uelut miles militis, comes comitis, haec sola genetiuum per dis faciunt, et sunt haec, praeses praesidis, reses ἀργός residis, deses desidis, obses obsidis; ideo per dis, quod ex uerbis trahuntur. exempla declinationis in es correptam, hic miles militis, haec seges segetis. neutrum non inuenitur nisi trium generum, hic et haec et hoc teres. es producta masculina tantum et feminina inueniuntur; masculina, hic Hercules, feminina, haec labes. exempla declinationis in es productam, hic Hercules huius Herculis, haec labes labis. ex masculina et feminina inueniuntur, neutrum nullum nisi ex communione, ueluti hic senex senis seni, haec lex legis. il masculina inueniuntur, hic uigil uigilis, mugil mugilis, pugil pugilis pugili et cetera; femininum unum, Tanaquil Tanaquilis; neutrum nullum inuenitur. in Latinum nullum, Graeca tantum inueniuntur, uelut delphin Telchin delphinis Telchinis. horum incusatiui secundum Graecam declinationem terminantur, ut apud Vergilium
Orpheus in siluis, inter delphinas Arion
Vergilius, ecl.
8,56
.
is masculina tantum et feminina inueniuntur, hic ignis ignis, haec puppis puppis, communia utriusque generis, hic et haec suauis. ix masculina, et feminina et communia inuenies, hic calix calicis, haec pix picis, hic et haec et hoc felix et pernix. o masculina et feminina et neutra inueniuntur, hic Cicero Ciceronis Ciceroni, haec emptio emptionis emptioni, hoc tabo pondo, quae inter monoptota sunt. ol masculinum inuenies tantum, hic sol. on masculina inueniuntur et ipsa Graeca, ut hic Laucoon Laucoontis Laucoonti, Hippocoon Hippocoontis Hippocoonti. or masculina et feminina et neutra inueniuntur, hic praetor, haec uxor, hoc marmor robor aequor. os masculina et feminina et communia inueniuntur, hic flos floris flori et c(etera), haec arbos arboris, hic et haec et hoc custos. est neutrum, hoc os haec ora. ox feminina tantum et communia trium generum inueniuntur, hic et hoc ferox, haec uox. ul masculina inuenies, hic exul, hic consul, hic praesul; unum barbarum, Suthul. ur masculina inuenies et neutra, communia quin etiam, ut hic fur furis furi, haec turtur turturis
turturi; femur femoris et feminis femori et femini, iecur, quod genetiuum duplicem facit. nam et iecoris et iocineris facit. us masculina feminina et neutra inueniuntur, hic stercus stercoris, haec Venus Veneris, hoc nemus nemoris. uis masculina et feminina inuenies, hic sanguis sanguinis, haec nauis nauis. ut neutra sunt et pauca, ut hoc caput capitis, hoc sinciput sincipitis. ux masculina et feminina inuenies et communia, hic Pollux Pollucis, haec nux ‹nucis›, lux lucis, crux crucis; commune, trux trucis truci.
ordinis quarti
quarta declinatio nominatiuum et genetiuum in us facit, uelut masculine, hic senatus huius senatus, feminine, haec porticus huius porticus, haec anus huius anus, haec domus ‹huius› domus. habet et neutrale, quod in singulari quidem numero monoptoton est per u, in plurali uero recipit casus suos, uelut hoc cornu huius cornu, pluraliter haec cornua et cetera. item hoc genu huius genu. similiter ueru gelu tonitru seru.
ordinis quinti
est et alius ordo declinationis, quem alii ad secundum ordinem pertinere dicunt, quoniam genetiuum in i litteram facit, alii tertii putauerunt, quoniam accusatiuum in em, item datiuum et ablatiuum pluralem in bus facit; quem ideo nulli parti tribuentes quintae declinationis dicendum esse putauere. profertur autem per es, uelut hic et haec dies huius diei; dum tamen
sciamus pluraliter feminine hae dies et has dies non oportere nos dicere, quamuis singulariter feminine dicamus. cetera tamen similia feminino modo proferentur tantum, uelut haec species speciei, haec materies materiei, haec luxuries luxuriei. quarum specierum pluralem genetiuum non similiter obseruabis sicut in die et meridie per rum, sed per um syllabam, ut specieum materieum luxurieum. sed ueteres in hac specie declinationis genetiuum singularem similem nominatiuo dicebant. inde inuenimus in quibusdam pernicies pro perniciei, ut sit haec pernicies huius pernicies, haec luxuries huius luxuries. et cetera eius modi similiter declinabantur. conpletis quinque ordinum declinationibus ueniamus ad ipsas nominum obseruationes per quas et genera et numeri discernuntur.
XI de obseruationibus nominum quibus genera et numeri discernuntur
sunt quaedam nomina quae singulariter tantum proferuntur, sunt et quae pluraliter tantum. haec paene maiore ex parte collecta suo quaeque ordine subiciemus. masculina semper singularia, hic clauus, id est inpurpurata uestis ἐνπόρφυρος ἐσθὴς καὶ ὁ ἧλος, hic cruor
ὁ λύθρος, hic fumus ὁ κάπνος, hic fimus [hoc stercus] ὁ ὄνθος ἢ κόπρος, hic genius ἡ τύχη ἑκάστου, hic limus ἡ ἰλύς, hic muscus herba quae in
parietibus uel corticibus arborum nascitur uel haeret, hic puluis ὁ κονιορτός. item feminina semper singularia, haec barba ὁ πώγων, haec culpa αἰτία ψόγος, haec eloquentia ἡ λογιότης, elegantia ἡ ἀστειότης, fames ὁ λιμός, haec Graecia
ἡ Ἑλλάς, haec galla ἡ κηκίς, haec hara ὁ συφεός, haec labes ὁ ὄλισθος, haec lux τὸ φῶς, memoria ἡ
μνήμη, malitia ἡ κακότης, pax ἡ εἰρήνη, prosapia ἡ
προγονία, rabies ἡ λύσσα, supellex ἡ ἐνδομενεία, sanies ὁ λύθρος, socordia ἡ ἀδράνεια, sitis ἡ δίψα, tabes ἡ τηκεδών, uecordia ἡ ἄνοια, uis ἡ βία. item neutralia semper singularia, alicum et alice
ἄλιξ, hoc allex ὁ ἄλληξ ἰχθὺς ταριχευόμενος, hoc baratrum τὸ βάραθρον, hoc callum ὁ τύλος, caenum ὁ
βόρβορος, crocum, hoc faenum, hoc fel, hoc genium
ἡ τύχη, iustitium quando ius stat, hoc ius ὁ ζωμός τὸ
δίκαιον, iuscellum ζωμός; et iura et iuribus legimus: letum mors ὁ θάνατος, hoc murmur ὁ γογγυσμός, hoc pelagus τὸ πέλαγος, rudus ruderis γῆς σωρός, τὸ
ἐρείπιον, robor τὸ σθένος, rus ὁ ἀγρός; sed Vergilius et pluraliter dixit
per florea rura
Vergilius, Aen.
1,430
: sulphur τὸ θεάφιον, scrupulum ὁ σκινδαλμός, sinapi τὸ
σίνηπι, hoc siler κύπειρον εἶδος δένδρου, siser
ἀγριοσέλινον, uulgus ὁ ὄχλος, uirus ἰὸς ἢ ἐχίδνης δηγμός,
uiscum ὁ ἰξός; sed Plautus
uiscus
Plautus, Poen.
479: uel Bacch.
50
dixit. item masculina semper pluralia, hi antes οἱ στίχοι
τοῦ ἀμπελῶνος ἢ διάταξις ἀμπέλων, hi carceres a coercendo τὰ εἰρκτήρια; et carcer, ruuntque effusi carcere currus
Vergilius, Aen.
5,145: etiam: georg.
3,104.
Vergilius: hi caelites οὐρανίωνες, hi cani αἱ πολιαί, Vergilius
cana Fides
; sed ibi deam dixit: hi casses τὰ δίκτυα ἢ ὑφάσματα τῶν
ἀραχνίων, hi cancelli οἱ κάγκελλοι, foci ἑστία, furfures, fori loca spectaculorum; item fori sunt in nauibus quo nautae sedentes remigant: freni οἱ χαλινοί, σειρὰ
φύσεως; sed et frena et frenum inuenimus: inferi
καταχθόνιοι, hi grumi οἱ τῶν ὅρων λίθοι, lendes
κόνιδες, liberi τὰ τέκνα, Lares θεοὶ κατοικίδιοι; sed legimus et Lar Laris, sic uti mas maris: hi ludi αἱ
θεωρίαι, hi loci muliebres ἡ μήτρα, loculi; legimus et loculus γλωσσόκομον: hi lemores νυκτερινοὶ
δαίμονες, mores ἔθος τρόποι; sed et mos legimus: maiores
οἱ πρόγονοι, inferni et inferi ὑπόγειοι, hi minores
μεταγενέστεροι, manes δαίμονες, hi natales ἡ
εὐγένεια, id est nobilitates, nostrates ἡμέτεροι; sed huic singulare quidam dant, uelut nostras nostratis, ut potestas potestatis, magistratus οἱ ἄρχοντες; et magistras magistratis inuenimus: optimates οἱ κράτιστοι
πρωτάρχοντες; sed inuenimus optimas, et infimates legimus: pugillares πινακίδες, primores πρωτεύοντες, proceres ἔξαρχοι πρωτάρχοντες, posteri μεταγενέστεροι,
plures πλείονες, plerique οἱ πλεῖστοι, Penates
πάτριοι θεοί, Quirites πολῖται Ῥωμαῖοι, Quinquatrus
Παναθήναια, sentes ἄκανθαι βάτος, singuli ἕκαστοι, sales οἱ ἅλες οἱ σίλλοι, superi, uepres αἱ ἄκανθαι ἢ
εἶδος βοτάνης. item feminina semper pluralia, hae argutiae
φλυαρίαι; et facit uerbum arguto argutas: hae angustiae
στενοχωρίαι, arae pro Penatibus; dicimus namque ara singulariter: hae Alpes τὰ ὄρη Γαλλίας, aedes domus
οἰκία; nam si aedis dixeris, templum significas: antennae κέρας πλοίου, antiae κόμαι διάτονοι τῶν
κροτάφων, blanditiae κολακεῖαι, bigae δίφρος συνωρίς, trigae τρίππος, hae quadrigae τέτριππος, caulae
μάνδραι, caerimoniae θυσίαι θρησκεία, compedes πέδαι
βασανιστήριον, cunae τὸ λίκνον, crates πλέγμα ἐκ
ῥάβδων; et cratem dixerunt: copiae, diuitiae πλοῦτος, deliciae σπατάλη, dapes θοῖναι; et haec dapis dixerunt: hae dirae αἱ κατάραι, exuuiae λάφυρα σκῦλα, exsequiae αἱ χοαί, ἐκκομιδή, Esquiliae τόπος ἐν Ῥώμῃ, excubiae νυκτοφυλακίαι παραφυλακή, fauces
φάρυγγες, fruges καρποί, fores θύραι, fasces ῥάβδοι τῶν
ὑπάτων; sed Cicero dixit fascem unum si nanctus esses , per quod intellegimus masculino genere dici et non esse tantum plurale: facetiae εὐομιλία
εὐστομία, fortunae bona ὑπάρχοντα οὐσία, feriae
ἀργεῖαι, falerae ἱπποκόσμια, genae παρειαί, grates et gratiae χάριτες, gingiuae τὰ οὖλα τῶν ὀδόντων, gerrae πλεκτά τινα τὰ προσφερόμενα τείχεσιν, indutiae
ἀνακωχή, inferiae χοαί, insidiae ἐνέδραι, inimicitiae
ἔχθραι, ineptiae μωρίαι, hae idus εἰδοί, inlecebrae
δελεασμοί, kalendae καλάνδαι, litterae τὰ
γράμματα, latebrae μυχοί, lutinae πήλωμα, minae ἀπειλαί, manubiae τὰ ἐκ ζώντων σκῦλα, nuptiae γάμος, nares
ῥίν; nundinae ἡ κατ᾽ ἐνάτην ἡμέραν πανήγυρις, nonae αἱ νόνναι, neniae ἐπιτάφια, nugae ἀρεταλογία, opes περιουσίαι; sed Vergilius libro primo
non opis est nostrae Dido
Vergilius, Aen.
1,601
: plagae ζῶναι δικτύων, preces ἱκεσίαι, primitiae ἀπαρχαί, praestigiae
ψηφοπαιξία, quisquiliae φρυγάνων χαίτη σκύβαλα, reliquiae λείψανα, retes δίκτυα; nam et in consuetudine dicimus: in retes meas incidisti; retia enim si dixeris, pluralem facis a nominatiuo rete quod est neutri generis: sarcinae ἀποσκευή, sortes χρησμοί, suppetiae
βοήθεια, sordes ῥυπαρά, scopae σάρος; dicimus tamen et scopa: scalae κλῖμαξ, salinae ἁλικαί, tenebrae
μυχός, σκοτία, uires δύναμις, uindiciae καρπιστεία
ἐκδικία ἐλευθερίας. item neutralia semper pluralia, haec arma ὅπλα, auia ἄνοδα, arbitria μεσεγγνῶσις, battualia
γυμνασία μονομάχων, bona ὑπάρχοντα, breuia βράχη, besalia, [iusta] Bacchanalia Διονύσια, castra παρεμβολή, crepundia ἀναγνωρισμός, haec cete κήτη, haec Conpitalia, Carmentalia matri Euandri sacrificia instituta, Carmentalia appellata a nomineipsius: Cerealia
Δημήτρια, cunabula σπάργανα, cibaria σιτομέτριον,
comitia ἀρχαιρέσια, donaria ἀναθήματα, diaria διάρια, exta σπλάγχνα τὰ κατεπιτιθέμενα βωμοῖς, gaesa εἶδος
ἀκοντίου [caesa], Genialia τύχαια, iuga ἀκρώρεια; iugum enim ἵππου ζυγόν: iusta ἔθιμα, intestina ἔντερα, iugera πλέθρα; sed et iugerum dicimus: lautia
ἐνδομενεία supellex, Liberalia Ἐλευθέρια ἑορτὴ Διονυσία, lumina ὀφθαλμοί; apud Vergilium lumen legimus: moenia τείχη περίβολος, magalia
καλύβαι Ἀφρῶν, mapalia καλύβαι Ἀφρῶν, haec Neptunalia Ποσειδώνια, haec orgia Διονύσου μυστήρια, haec palaria, cum milites ad palos exercentur: haec Parentalia νεκύσια; ubi eos qui peregre moriuntur colunt parentarium dicitur: haec praecordia ὑποχόνδρια; haec rostra locus in urbe ubi contionantur, haec spectacula
θεωρίαι, spolia λάφυρα, sponsalia μνῆστρα, haec Saturnalia Κρόνια, haec serta στέφανοι στεφανώματα, Terminalia ὅρων διάκρισις καὶ ὁροθέσια ‹οἷς› Ῥωμαῖοι
ἑορτάζοντες θύουσι, tempora κρόταφοι; sed Vergilius
it hasta Tago per tempus utrumque
Vergilius, Aen.
9,418: it Verg.
dixit: haec uerbera μάστιγες, uiscera σπλάγχνα, uada βράχη; sed et uadum dixerunt, ut Sallustius unum haud facilem pugnantibus uadum
hist.
Sallustius Maurenbrecher (1893) frg.
1,108
: Vulcanalia Ἡφαίστια. quae semper pluralia sunt, si plus quam unum significare uelimus, si quidem masculina sint semper pluralia, ut puta hi loculi, ita dicemus, binos ternosque loculos; si uero feminina, ut puta hae scalae, ita dicemus, binas ternasque scalas: et neutralia similiter, ut
puta haec spectacula, ita dicemus, bina ternaque spectacula. elementa semper singularia sunt, uelut caelum
οὐρανός, aether αἰθήρ, aer ἀήρ, sol ἥλιος, iubar τὸ σέλας
τοῦ ἡλίου, terra γῆ, mare θάλασσα, autumnus et autumnum φθινόπωρον μετόπωρον. maria tamen quamuis dicantur pluraliter, attamen nec marium nec maribus dicemus. et terras pro terrae regionibus accipimus. item metallica semper singularia sunt, ut puta aurum stagnum argentum cassiterum κασσίτερος ferrum orichalcum aes aurichalcum plumbum. aera quamuis dicantur, tamen ceteris casibus non utimur. item quae mensura constant, arida dumtaxat, quae numerari non possunt, semper singularia sunt, uelut triticum, ‹frumentum›; quamuis et frumenta dicamus: hoc far ἡ ζειά, hoc ador adoris frumenti species, haec oryza ὄρυζα, haec faba; Vergilius uere fabis satio
Vergilius, georg.
1,215
, inusitata declinatio: haec lens ἡ φακῆ, hoc cicer ἐρέβινθος, hoc milium κέγχρος, hoc minium
κιννάβαρις, hoc paniceum ἔλυμος κέγχρος, hoc git monoptotum μελάνθιον, hoc ordeum κριθή. item haec semper singularia sunt, mel μέλι; quamuis Vergilius mella dixerit: oleum ἔλαιον, uinum οἶνος; quamuis Vergilius uina dixerit: mulsum οἰνόμελι, defrutum ἕψημα, acetum ὄξος, lac γάλα lactis, garum muria liquamen. et siqua horum nominatiuo pluraliter efferuntur, ceteris tamen casibus cessabunt [fel sic declinatur quo modo mel]. et si pluraliter declinata fuerint, non ad quantitatem sed ad genus referuntur, uelut mella,
ut sint multae species, quasi locale, uelut Atticum Rhodium. similiter et lanae, ut sint uariae species lanae, quasi Milesia Hispana. item nomina fluminum et montium et ciuitatium semper singularia sunt, nisi quae natura pluraliter enuntiantur, ut Athenae Thebae Baiae Cumae Puteoli Ostia Brixae Abellae, hi Argi. item singularia semper sunt quae nec uideri nec tangi possunt, uerum ab his in alterutram partem doloris aut gaudii adficimur, ut gaudium χαρά; quamuis Vergilius et gaudia dixerit,
Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus
Vergilius, Aen.
1,502
: uigor σθένος, metus δέος, letum θάνατος, fuga
φυγή, pallor ὠχρίασις, luxuria ἀσωτία, timor φόβος, terror πτόησις, insania μανία, sopor κάρωσις, ius
δίκαιον et pluraliter iura tantum, iustitia δικαιοσύνη, maestitia λύπη, stultitia μωρία, senium μέριμνα
φύσεως senilis morbus, scrupulum σκάνδαλον, sapientia φρόνησις, salus σωτηρία ὑγίεια, fides πίστις, perfidia ἀπιστία, macies λεπτότης maciei, maeror ‹λύπη› maeroris, misericordia ἔλεος, inertia ἀδράνεια, segnitia νώθεια, pigritia ὄκνος, uelocitas ταχυτής. sed auctores non usque quaque haec obseruauerunt.
‹XII› de monoptotis
sunt quaedam nomina tota in declinatione et singulari et plurali monoptota. in quibus et communia trium generum sunt, uelut masculini feminini neutri, nequam ἀχρεῖος, frugi χρήσιμος, nihili οὐδαμινός,
nugas εἰκαῖος, pondo σταθμός m(asculini) f(eminini) n(eutri) unum pondo non dici sciamus, sed in libram referamus, ut puta unam libram, duas libras: duo enim pondo et deinceps obseruamus. id quoque obseruabimus ut, quotiens de neutro loquamur, correpta ŏ littera dicamus duŏ milia; in accentu autem longo duō homines, ambō homines, ambae mulieres dicimus. sunt quaedam nomina singulariter tantum monoptota quae pluralia non habent, et sunt neutralia, uelut fas
θέμις, hir θέναρ, tabo τηκεδών, git μελάνθιον, nefas ἀθέμιτον, instar ὅμοιον ἀντίτυπον, pus πῦος, sinapi σίνηπι, uirus ἰὸς ἢ ἐχίδνης δηγμός, unde uir appellatur: caepe κρόμμυον, et haec caepa huius caepae. sunt quaedam nomina singulariter tantum monoptota quae pluralibus casibus naturalem declinationem admittunt et appellantur heteroclita, uelut gelu πάχνη, genu γόνυ, testu ὄστρακον; sed Vergilius haec testa in georgicis: et ueru ὀβελίσκος, seru
ὀρός, ὑποστάθμη τοῦ γάλακτος, tonitru ἡ βροντή, cornu κέρας, ossu ὀστέον, et os ossis, ut infra apparebit inter monosyllaba: pecu θρέμμα, et pecus pecoris, sicut apud Sallustium domiti pecoris
Sallustius, Iug.
75,4
, et apud Vergilium
et sucus pecori et lac subducitur agnis
Vergilius, ecl.
3,6: lac Gramm. (cum P2 R cod.) : lact Verg.
, et alibi
pecorisque magistro
Vergilius, ecl.
3,101
: hoc algu
τὸ κρύος, et algor algoris, ut Cicero.
sunt quaedam nomina pluraliter tantum monoptota communia in numeris posita, uelut quot aliquot quotquot. haec alii posuere inter aduerbia. sunt quaedam quae singulariter non in omnibus casibus cadunt, uerum pluralem declinationem sollemnem admittunt, uelut frondem φυλλίδα et fronde, ‹ut› apud Vergilium
fronde super uiridi
Vergilius, ecl.
1,80
frugem, et fruge potest: uicis, et uicem et uice ἐπὶ
τῇ ἀμοιβῇ. sunt quaedam quae declinationem non admittunt, in quibusdam casibus tamen inueniuntur et dicuntur
ἄπτωτα, ut dicis causa; hic tantum genitiuus est. septimus casus est sponte, et huic declinatio nulla praeter ablatiuum. item accusatiuus [et cetera], uelut opem, ut sit auxilium, et uicem; nam haec nominatiuos non habent. sunt quaedam quae singulariter cum declinantur in plurali mutant genera, ueluti anomala hic locus, pluraliter haec loca et hi loci, hic pomarius, pluraliter haec pomaria, hoc frenum, pluraliter haec frena et hi freni, hic iocus et pluraliter haec ioca et hi ioci, hoc porrum et pluraliter hi porri.
numeri non declinantur praeter unum et duo et tres; ex quattuor usque ad centum indeclinabiles sunt, a centesimo item declinantur. elementa litterarum indeclinabilia sunt.
‹XIII› quae nomina ὑποκορίσματα ‹non› recipiant
in primis monoptota hypocorismata non recipiunt nec quae natura singularia sunt. item elementa, item fluminum montiumque nomina et urbium, item propria deorum nomina hominumque, item dies festi et litterarum elementa, item numeri. hypocorismata semper generibus suis unde oriuntur consonant, pauca dissonant, ueluti haec rana hic ranunculus, hic unguis haec ungula, hoc glandium haec glandula, hic panis hic pastillus et hoc pastillum, ut Varro dixit: haec beta hic betaceus, haec malua hic maluaceus, hoc pistrinum haec
pistrilla
Terentius, ad.
584: est pistrilla et exaduorsum Ter.
, ut Terentius in adelphis: hic ensis
ensiculus
Plautus , Rud.
1156: uide Plaut.
Rud. 1169
et
ensicula
Plautus, Rud.
1169: sicilicula cod.
Lindsay ; uar. lect. ensicula in archetypo ascripta Leo *
; sic in rudente Plautus.
‹XIV› de nominatiuis ad regulam redactis
omnia nomina quae in en terminantur in nominatiuo casu, ea in genetiuo efferuntur per nis mutata praecedente syllaba in i, et sunt paene omnia neutralia exceptis his tantum nouem, quae masculina uidentur; et sunt haec masculina in en hic tubicen ‹ex› tuba longa tubicinis, liticen ex lituo, ‹quod est› tubae genus minoris, liticinis, cornicen ex cornu cornicinis, tibicen ex tibia tibicinis, fidicen ex fidibus fidicinis, lien σπλήν lienis, rien νεφρός rienis et ren, flamen ἱερεὺς Καίσαρος flaminis, pecten κτείς pectinis. neutralia in en, ab a, hoc abdumen λαπάρα abduminis, acumen ὀξύτης acuminis, agmen τάγμα agminis, alumen στυπτηρία; ‹b,› bitumen ἄσφαλτον; ‹c,› carmen ποίημα carminis, cacumen κορυφή cacuminis, columen στερέωμα, cognomen ἐπώνυμον cognominis, crimen διαβολή, ἔγκλημα criminis, culmen ὀροφή culminis; d, discrimen διαφορά, κίνδυνος discriminis; [et similiter per reliquas litteras] fulmen κεραυνός fulminis, foramen τρώγλη foraminis, gramen ἀγρόστης graminis, liquamen γάρον liquaminis, limen οὖδος liminis, numen θεῖον numinis, nomen ὄνομα nominis, omen
οἰωνός ominis, putamen λέπισμα putaminis, regimen
διοίκησις regiminis, semen σπέρμα seminis, spectamen
θεωρία spectaminis, stamen στήμων staminis, subtegmen κρόκη subtegminis, sumen οὖθαρ suminis, superlimen ὑπέρθυρον superliminis, tegmen σκέπαρνον
tegminis, tramen ῥοδάνη traminis, uelamen περιβόλαιον uelaminis, uimen οἰσύη uiminis. omnia nomina quae l littera terminantur neutralia sunt, uelut tribunal, animal, bidental, exceptis his, consul, proconsul, exul, uigil, pugil πύκτης, praesul ὁ τῶν
ἱερέων τῶν Ἄρεως ἡγούμενος, sol solis; similiter et barbaris, Annibal Sutul Mastanabal, et siqua alia nomina sunt parum Romana. eadem nomina neutralia quae per al terminantur etiam per e litteram terminari inuenimus, ut tribunale animale bidentale. omnia nomina quae ar syllaba terminantur neutralia sunt, ut exemplar, iubar σέλας ἡλίου, instar, exstar, bustar locus ubi cremantur mortuorum corpora, lucar
θεατρικὸν ἀργύριον, lucunar et similia; exceptis his, Caesar Lar par; commune est enim, et quae ex eo conponuntur, ut dispar conpar. omnia nomina quae o terminantur aut masculina aut feminina sunt. haec neutralia inuenimus, ut hoc pondo, hoc tabo, quae inter monoptota adnotauimus. quae autem masculina seu feminina sunt, haec genetiuum per nis habent praecedente o, quam non nunquam seruant interdum mutant, ueluti Cicero Ciceronis, Apollo Apollinis, emptio emptionis, fortitudo fortitudinis, turpitudo turpitudinis. sed quia rationem minus habent masculina, quando mutent, femininorum rationem exponemus. tunc enim feminina seruant o litteram, siquando sit in nominatiuo ti ante nouissimam o syllabam, uelut deminutio deminutionis, subscriptio subscriptionis. sin autem fuerit alia littera coniuncta, tunc utique o in i mutant, uelut ualetudo
ualetudinis, cupido cupidinis. ne autem quis reprehendere possit, necesse habemus hoc obseruare, quod unum proprium solum nomen, quamquam habeat cum o aliam litteram, tamen o non mutat, Iuno Iunonis. praeterea quae in o terminantur masculini generis, si tamen recipiant et femininam naturam, erunt communia, uelut hic et haec latro, nebulo εἰκαῖος, homo et similia, exceptis his, leno lena, leo lea, et siqua alia ‹sunt›. omnia nomina tertiae declinationis accusatiuum per em faciunt exceptis his, puppis; puppim enim facit: sitis sitim facit, securis securim, peluis λεκάνη peluim facit, turris turrim, et turrem tamen habes apud Vergilium libro secundo,
turrem in praecipiti stantem
Vergilius, Aen.
2,460
. item ciuitatium nomina eius modi, ut Heliopolis Heliopolim, Neapolis Neapolim, Scythopolis Scythopolim, Chrysopolis Chrysopolim. ablatiuus etiam horum per i facit. omnia nomina quae in es terminantur genetiuum faciunt in i, si tamen pura fuerit syllaba, ut acies
παράταξις aciei, almities almitiei εὐπρέπεια [et similiter per reliquas litteras], caesaries χαῖτα caesariei, canities πολιά canitiei, dies ἡμέρα diei, effigies
ἐκτύπωσις effigiei, eluuies * eluuiei, facies ὄψις faciei, glacies
κρύσταλλος glaciei, ingluuies * ingluuiei, illuuies ῥύπος
ἀκοσμία illuuiei, incies κίσσαγυναικός inciei, macies
λεπτότης maciei, meridies μεσημβρία meridiei, progenies γέννα progeniei, pauperies πενία pauperiei,
pernicies ὄλεθρος perniciei, proluuies προγαστρότης proluuiei, rabies λύσσα rabiei, sanies λύθρον saniei, scabies
ψώρα scabiei, superficies ὑπερῷον superficiei, species
εἶδος speciei, series τάξιςεἱρμός seriei, segnities
βραδυτής segnitiei; si uero adiecta ‹non› fuerit ‹i› littera, confundit declinationem et in is genetiuum facit, ut ambages περίοδος ambagis, clades συμφορά cladis, cautes τραχών cautis, compages ἁρμογή compagis, contages μόλυσμα contagis, casses ὕφασμα ἀράχνης cassis, corbes κόφινος corbis, dapes εὐωχίαι dapis, faeles αἴλουρος faelis, fruges καρπός frugis, indoles
ἀρετή indolis, labes ὄλισθος labis, moles μέγεθος molis, nubes νέφος nubis, suboles γέννημα subolis, Pales Εὐνομία Palis, sedesἕδρα sedis, strages
σύμπτωσις σωμάτων stragis, saepesφραγμός saepis, ualles φάραγξ uallis, uerres κάπρος βιβαστής uerris, rupes ἀπορρωγάς rupis, scrobes βόθυνος φυτείας scrobis, torques μηνίσκος δέριον torquis. corrumpuntur haec tria, spesἐλπίς spei, resπρᾶγμα rei, fides
πίστις fidei. item corrumpuntur haec duo, lues
φθορά luis, strues στρῶσις οἰκοδομή struis, et structionis; sed magis est structio. et plebes, quod facit plebis, sed non numquam genetiuum plebi legimus: duplex huius genetiuus et nominatiuus. dicitur enim etiam plebis * plebs non plebes nec plebis postulare
perspicitur. de fame ambigitur. quidam enim famis, quidam famei dixerunt genetiuo. sunt etiam quae adaugentur syllaba, licet praecedens pura sit necne, i pura, ut abies ἐλάτη abietis, aries κριός arietis, non pura, ut ales πτηνός alitis [alis], antistes
ζάκορος antistitis, caespes * πλίνθος caespitis, cocles
μονόφθαλμος coclitis, Ceres Δήμητρα Cereris, diues
πλούσιος diuitis, gurges κληδών gurgitis, hospes
ξένος hospitis, heres κληρονόμος heredis, interpres
ἑρμηνεύς interpretis, limes στράτιοςὅρος limitis, locuples πλούσιος locupletis, miles στρατιώτης militis, obses ὅμηρος obsidis, pariesτοῖχος parietis, pes
πούς pedis, poples ἰγνύαἀγκύλη poplitis, praeses
ἡγεμών praesidis, pedes πεζός peditis, quies
ἠρεμία quietis, reses ἀργός residis, satelles δορυφόρος satellitis, superstes παραλειπόμενος superstitis, sospes
νήφωνὑγιής sospitis, seges λήϊονἄρουρα segetis, teges ψίαθος tegetis, teres στρογγύλος teretis, trames
πλατεῖα ὁδός tramitis. sunt praeterea nomina quae in es quidem litteras exeunt nominatiuo casu, genetiuo autem per ae litteras efferuntur, et sunt primae declinationis, ut Anchises Anchisae, Achates Achatae, Acestes Acestae. ut autem facilius intellegatur ista distinctio, Graeca nomina quae in es terminantur genetiuum faciunt in is, si genetiuum apud Graecos ους habuerint, uelut
Δημοσθένης Δημοσθένους Demosthenes Demosthenis. sin autem in Graeco genetiuum ου habuerint, ut
Πηλείδης Πηλείδου, Αἰσχίνης Αἰσχίνου, Ἀκέστης Ἀκέστου,
faciunt Latinegenetiuum per ae, ut Pelides Pelidae, Aeschines Aeschinae, Acestes Acestae. possunt tamen etiam Latinum habere nominatiuum, uelut Atrida Atridae, Pelida Pelidae, Acesta Acestae, Achata Achatae, Pylada Pyladae, Oresta Orestae, Anchisa Anchisae. haec non numquam apud ueteres auctores sine obseruatione efferuntur. nam et Aristidis et Aristidae et Aristidi etiam dixerunt, Achillis et Achillae et Achilli; et per hoc pluralem datiuum et ablatiuum tam ex tertio quam ex secundo ordine faciunt. nominatiuo singulari in es exeuntia eundem faciunt nominatiuum et uocatiuum, uelut hic Hercules o Hercules. omnia nomina quae per eus efferuntur genetiuum per ei syllabam faciunt, uelut Pentheus Penthei, Nereus Nerei, Mnestheus Mnesthei, Tydeus Tydei, Peleus Pelei. et quamuis regula dicat Peleum, tamen Pelea dicimus in accusatiuo; similiter et in uocatiuo o Tydeu. nam Graeca declinatio magis in istis casibus praeponitur. sed in ablatiuo Romanam sequimur regulam, quoniam apud Graecos ablatiuus non est. dicimus enim ab hoc Tydeo Peleo secundum Romanos, ut sine dubio Pentheus Nereus Mnestheus Peleus Tydeus sint secundae declinationis. omnia nomina quae per is terminantur genetiuum quoque similem nominatiuo faciunt, uelut hic suauis huius suauis; exceptis his quae in genetiuo crescunt, licet per is efferantur, uelut cuspis ἐπιδορατίς cuspidis, cinis τέφρα cineris, cucumis κολόκυνθα
cucumeris, lapis λίθος lapidis, lis δίκη litis, puluis
κονιορτός pulueris, pollis γῦρις pollinis, semis
ἡμιασσάριον semissis, sanguis αἷμα sanguinis, uomis ὕννις uomeris, glis μυοξός gliris; et gliris nominatiuo dicitur. monosyllaba quoque per is syllabam genetiuos habent paene omnia, uelut masculini generis, ut hic as ἀσσάριον assis, bos βοῦς bouis, dux ἡγεμών ducis, dens ὀδούς dentis, flos ἄνθος floris, fons
πηγή fontis, fur κλέπτης furis, grex ἀγέλη gregis, glis μυοξός gliris, Lar θεὸς κατοικίδιος Laris, mons
ὄρος montis, Mars Ἄρης Martis, mus μῦς muris, mos ἔθος moris, mas ἄρρην maris, pes πούς pedis, praes ἔγγυος praedis, pons γέφυρα pontis, par ἴσος paris, rex βασιλεύς regis, ros δρόσος roris, sal ἅλς salis; cum autem iuramus: per hos sales dicimus: sol
ἥλιος solis, sons αἴτιος sontis, uas ἔγγυος uadis. feminini generis, ut haec arx ἀκρόπολις arcis, ars
τέχνη artis, calx κονία πτέρνα λάκτισμα calcis, cos cotis, crux σταυρός crucis, dos προίξ dotis, fax
λαμπάς facis, faex τρὺξἐλαίου faecis, falx δρέπανον falcis, frons μέτωπον frontis, fraus στέρησις ζημία
ῥαδιουργία fraudis, glans βάλανος glandis, gens
ἔθνος gentis, glos ἀνδρὸς ἀδελφή gloris, glus glutis
κόλλα glutinis; alii hoc gluten dixerunt: lanx λάγκιον lancis, lex νόμος legis, lens φακῆ lentis, laus
ἔπαινος laudis, lis δίκη litis, lux φῶς lucis, mens διάνοια
νοῦς mentis, merx φορτίον mercis; Sallustius merces dixit: mors θάνατος mortis, nix χιών niuis, nox
νύξ noctis, nux κάρυον nucis, nex πνιγμός, σφαγή necis, nar ῥώθων ῥεῖθρον ῥίν naris, ops Ῥέα βοήθεια opis, pax εἰρήνη pacis, pars μέρος partis, prex ἱκεσία
precis, plebs δῆμος plebis, pix πίσσα picis, stips
ἔρανος stipis, stirps ῥίζα stirpis, sors κλῆρος χρησμός
κεφάλαιον sortis, sus σῦς suis, trabs δοκός trabis, uis βία uis, uox φωνή uocis, urbs πόλις urbis, uix
ἀμοιβή uicis. neutri generis, ut hoc aes χαλκός aeris, cor καρδία cordis, crus σκέλος cruris, far ζειά farris, fel χολὴ ἐν ἥπατι fellis, hir θέναρ hirris quod indeclinabile quibusdam uidetur, ius ζωμός δίκαιον iuris, lac γάλα lactis, mel μέλι mellis, ōs στόμα
πρόσωπον oris, ŏs ὀστέον ossis, par ζεῦγος paris, pus
ἔμπυον puris, rus ἀγρός ruris, tus λίβανος turis, uas ἄγγος uasis, uer ἔαρ ueris. ex omnibus autem monosyllabis, quae contracta ordine diximus, corrumpuntur haec tria et per i genetiuum faciunt, spes spei, res rei, uir uiri. obseruabimus autem in monosyllabis quod ea quae singulari ablatiuo per e exeunt necesse est genetiuo plurali per ium cadant, ut a monte montium, a ponte pontium; et alia plura sunt, exceptis his quae repugnant regulae. dierum sacrorum et sollemnium appellationes, quas iam suo loco inter neutralia semper pluralia inseruimus, genetiuum pluralem duplicem habent, tam ex secundo quam ex tertio ordine, uelut Saturnalia Saturnalium et Saturnaliorum, Neptunalia Neptunalium et Neptunaliorum; et cetera sic obseruabimus, Vulcanalia, Terminalia, Compitalia, Carmentalia, Bacchanalia, Liberalia, Genialia, Parentalia. dicimus autem et Saturnale et Neptunale donum et templum et res Saturnalis. item illae appellationes quae etiam cum Latine dicuntur natura sunt Graecae duplicem genetiuum pluralem habent, tam ex secundo quam ex tertio ordine, uelut poema diadema toreuma duploma ceroma. dicimus enim poematum et poematorum, diadematum
diadematorum, toreumatum toreumatorum, duplomatum duplomatorum, ceromatum ceromatorum. sed sunt qui distingunt haec et errorem quendam esse ostendunt differentiam ignorantibus et non esse unam appellationem ex qua elationem genetiuus pluralis duplicem habeat, sed duas appellationes idem significantes, alteram secundi, alteram tertii ordinis. et secundi haec est quae antiquitati datur. nam antiqui hoc poematum huius poemati, ut merito pluraliter haec poemata horum poematorum dicerent et his poematis, et hoc diadematum huius diademati, hoc toreumatum huius toreumati, et cetera similiter. tertii autem ordinis haec est quam in consuetudine obseruamus, hoc poema huius poematis, pluraliter haec poemata horum poematum his poematibus, hoc toreuma huius toreumatis et pluraliter haec toreumata horum toreumatum his toreumatibus, et cetera similiter. omnia nomina in is litteris terminata, quae da‹tiuo et abla›tiuo i exierint, necesse est genetiuo et accusatiuo ante ultimam i recipiant, ut agrestis agrestium hos agrestis, caelestis caelestium hos caelestis. item eadem uocabula quae in is terminantur nominatiuo ablatiuo casu in i exeunt et accusatiuum pluralem casum similem nominatiuo singulari faciunt. item in uocabulis nominatiuo is terminatis quando genetiuus pluralis ium quando um habere debeat, definitio breuis est, quod, quotiens accusatiuum pluralem in is habuerint, genetiuum in ium habebunt. sed triplex per ium declinandi causa est; prima, cum datiuus et ablatiuus singularis i littera terminantur, ut pellis puppis
messis; altera, cum, quamuis ablatiuus e littera finiatur, tamen, quia accusatiuus pluralis per is effertur, etiam genetiuus i ante um habebit, ut crinis crinium, acris acrium, hostis hostium; tertia, cum per is productam nominatiuus inclusus est, ut masculine glis, feminine lis. communes etiam genetiuum pluralem per ium agunt.
Graeca uocabula a patria deducta, ut Thessalis, Dardanis, Ilias, aut a genere, ut Tantalis, Aeolis, genetiuum pluralem per dum agunt et omnia feminina sunt. interdum et masculina in eandem declinationem cadunt, ut Damis et Paris, ut dicatur genetiuo Damidum et Paridum, quamuis neque a patria neque a genere deducantur. omnia nomina quae in or syllabam terminantur nominatiuo, masculina seu feminina, si quidem Latina fuerint, genetiuo circumducuntur et per o litteram productam proferuntur, ueluti uenator uenatoris, gladiator, tutor, sudor, splendor, honor, color; exceptis his quae non producuntur, sed corripiuntur, uelut memor memoris, arbor arboris. sed si natura Graeca fuerint, corripiuntur, ut Hector Hectoris, Theomnestor Theomnestoris et similia. nam neutralia utique genetiuo corripiunt o litteram, ut marmor marmoris, robor roboris. omnia nomina quae ante um nominatiuo habent i neutralia datiuo plurali et ablatiuo i litteram geminatam habent, ut armarium compendium supplicium; ut puta hoc armarium haec armaria his armariis et ab his armariis, et cetera similiter. sed de insomnio quaesitum est, quoniam apud Vergilium non geminatur.
omne nomen masculinum quod per tor syllabam nominatiuo casu terminatur feminine per trix finietur nihilque ex numero syllabarum translatum amittet, uelut orator oratrix, uenator uenatrix, bellator bellatrix, actor actrix, accusator accusatrix, receptor receptrix, domitor domitrix, creator creatrix, tractator tractatrix et similia; ac per hoc nutritor nutritrix, quam‹quam› in usu nutrix dicatur; excepto auctore, cum etiam haec auctor dici debeat. uerum obseruandum est, quod or litteris in ultimo terminata masculina, si per uerba nascuntur, una littera in femininum adcrescunt, ut uenator uenatrix, uictor uictrix, tonsor tonsrix, non tonstrix; duabus enim litteris plus efficiet: fossor fossrix, cursor cursrix. si uero sua proprietate censebuntur, non ut superiora, quae proficiscuntur a uerbis, necessario communia erunt, quando nihil pro indiuiso per administrationem acceperint uerborum. nam legere respondere spectare tam feminis quam masculis uindicatur, ut ille agitator illa agitatrix, faenerator faeneratrix. uiator uero et institor et tutor ac similia pro communibus accipienda. nihil enim quasi precarium per uerba habent. auctor si quidem propterea dicitur quod augeri facit, auctricem dicemus, quia pariter augere possit; cum uero ad auctoritatem referatur, pro communi recipiendum. omnia nomina quae per us syllabam nominatiuo casu terminantur, haec genetiuo aut per i exeunt et sunt secundi ordinis, aut per is et sunt tertii ordinis, aut per us similem nominatiuo et sunt quarti ordinis. omnis appellatio quae ex uerbo proficiscitur et in us syllabam terminatur masculini generis est, uelut descendo
descendis hic descensus, coeo cois coitus, ambio ambis ambitus, adficio adficis adfectus. sunt autem quarti ordinis et genetiuo per us efferuntur. sed si nomen erit, secundi erit ordinis et per i genetiuo proferetur, uelut hic magnus huius magni, hic Iulianus huius Iuliani, hic Augustus huius Augusti. sed, si non fallor, omnium uerborum appellationes etiam in o terminantur. quae cum in o terminatae fuerint, genere feminino declinantur, haec coitio, haec ambitio, haec scriptio, adfectio, ultio, descensio, accersio, decessio, euictio et cetera. sunt etiam tertii ordinis et per is genetiuo proferuntur, [uelut coitio coitionis et cetera] masculina, hic Ligus Liguris, hic lepus leporis, hic mus muris, uetus ueteris; facit et haec et hoc uetus τριγενές: feminina, haec Venus Veneris, haec tellus telluris, haec iuuentus iuuentutis, haec palus paludis, ‹haec› seruitus seruitutis, haec senectus senectutis, haec fraus fraudis, haec laus laudis, haec uirtus uirtutis, haec salus salutis: neutralia, hoc nemus nemoris. quae autem per us exeunt et genetiuum similem nominatiuo habent et sunt quarti ordinis, haec infra ostenduntur, quibus exceptis reliqua per i proferentur, uelut hic acus ῥαφίς acus, hic artus τὰμέλη artus; sed singulari numero artus τὸμέλος non dicimus: aduentus παρουσία aduentus, accentus προσῳδία accentus, arcus τόξον ψαλίς arcus, aestus καῦμα aestus, caestus μύρμηξ πύκτου caestus, casus πτῶσις casus, contextus συνάφεια contextus, colus ἠ λακάτη colus, commeatus * commeatus, currus ὄχημα currus, cultus τιμή cultus, domus οἰκία domus, ductus ἀγωγός
ductus, fructus καρπὸς κρεμάμενος fructus, fetus
γέννημα fetus, gradus βαθμός gradus, habitus σχῆμα habitus, ictus πληγή ictus, iactus βολή iactus, impetus ὁρμή impetus, lacus λίμνη κρήνη lacus, manus
χείρ manus, magistratus ἀρχή magistratus, nutus
νεῦμα nutus, occasus δύσις occasus, obtutus *
ὀφθαλμῶν obtutus, partus τοκετός partus, passus βῆμα
ἀνδρός passus, portus λιμήν portus, porticus στοά porticus, principatus πρωτία principatus, prospectus
ἄποψις prospectus, quaestus, quercus δρῦς quercus, risus μειδίαμα risus, ritus ἔθος ritus, saltus νάπη saltus, senatus σύγκλητος senatus, sexus * sexus, sinus κόλπος sinus, situs θέσις χωρογραφία situs, status κατάστασις status, sumptus δαπάνη sumptus, tractus ἕλκυσμα tractus, tribus φυλή tribus, uersus
στίχος uersus, uictus τροφή uictus, uultus εἶδος
χαρακτήρ πρόσωπον uultus. item omnia nomina quae ante us litteras habent i, haec terminantur per uocatiuum casum in i, uelut hic pius o pii, et cetera similiter declinantur. nullum autem nomen neutrale dissyllabum us litteris terminatum genetiuo in i ultima exit syllaba. unde uulgus masculini generis potius quam neutralis dicendum est. item quorum genetiuus singularis in us litteras exierit, datiuus ultimam u habebit. quaecumque autem nominatiuo in us exeuntia genetiuo plurali u geminatum ante m habuerint, ea accusatiuo plurali in us terminabuntur, ut manus manuum has manus, anus anuum has anus, fluctus, luctus et cetera. ergo melius has domus quam domos, si harum domuum declinaueris. item quae in us cadentia plurali genetiuo rum ultimam habuerint, ea accusatiuo plurali os litteras ultimas habebunt, ut pinorum pinos, ficorum ficos, et cetera similiter; ac per hoc si domorum
domos. item us terminata, si datiuo et ablatiuo singulari u ultimam habuerint, genetiuo plurali geminatum u ante m habeant necesse est, ut anus ab anu anuum, manus a manu manuum et cetera; ac per hoc domus a domu domuum, non, ut quidam putant, domorum. omnia nomina quae per er litteras casu nominatiuo exeunt, haec necesse est ut habeant genetiuum aut per i aut per is litteras. et haec sunt quae per i exeunt: ager ἀγρός agri [sic et cetera per ordinem litterarum], aeger ἀσθενής aegri, aper σύαγρος apri, asper τραχύς asperi, aterμέλας atri, austerνότος austri, arbiter μεσίτης arbitri, caper αἴαγρος capri, creber πυκνός crebri, culter μάχαιρα cultri, dexter δεξιός dextri, faber
τέκτων fabri, gener γαμβρός generi, impiger ἄοκνος impigri, integer ὁλόκληρος integri, imber ὄμβρος imbri, liber ἐλεύθερος liberi, liber βιβλίον libri, minister
διάκονος ministri, magister ἐπιστάτης magistri, macer
λεπτός macri, miser ἐλεεινός miseri, nigerμέλας nigri, piger ὀκνηρός pigri, puer παῖς pueri, pulcher εὐειδής pulchri, ruber ἐρυθρός rubri, sinister λαιός sinistri, socer
πενθερός soceri, scaber ψωρός scabri, tener τρυφερός teneri, teter αἰσχυντός tetri, uafer κακεντρεχής uafri. quae autem per is exeunt haec sunt: pater πατήρ patris, frater ἀδελφός fratris, mater μήτηρ matris, uenter γαστήρ uentris. et ut breuiter referam, omnia quae in er terminantur, aut masculina aut feminina sunt exceptis his: iter cadauer cicer tuber papauer siler. haec enim utique neutralia sunt. item omnia nomina quae efferuntur Graece ‹per› ρος et ante ρος
syllabam consonantem litteram habent, haec Latine in er terminantur, ueluti Ἀλέξανδρος Alexander, Κλέανδρος Cleander, ὄναγρος onager, ἀγρός ager et similia. omnia nomina quae per as litteras terminantur, si quidem fuerint Latina tertii ordinis sunt, uelut mas maris, sin autem Graeca, aliquando primi, aliquando tertii ordinis sunt. aestimantur autem genetiuo casu Graeco; et si quidem terminantur in ος, tertii ordinis sunt, uelut Graece Θόας Θόαντος, Latine Thoas Thoantis. quod si Graece in ου fuerint terminata, Latine primi ordinis sunt, uelut Graece Αἰνείας Αἰνείου, Latine Aeneas Aeneae. omnia nomina quae singulari ablatiuo in i litteram cadunt, haec addita um syllaba faciunt genetiuum pluralem, ut omni omnium. ablatiuo autem singulari ea demum in i cadunt, quae communia sunt trium generum, ut felix a felici felicium, uehemens uehementi uehementium et similia, ut constans atrox rapax prudens. sunt autem alia trium generum nomina, quae quamuis in masculino et feminino in is syllabam nominatiuo terminentur, tamen neutraliter nominatiuum in e faciunt, ut hic et haec salutaris hoc salutare, item hic et haec agilis hoc agile et similia. in his tamen omnibus obseruabimus, ‹dumtaxat› si appellationes fuerint, quod tunc ablatiuum in i litteram faciunt. nam si propria nomina fuerint, tunc ablatiuum in e litteram habere debebunt, ut a Felice Vehemente Salutare. nihilo minus tamen pluralem genetiuum eundem seruant; tantum ablatiuum singularem uariant in differentia proprii
nominis et appellatiui. aeque illa quoque ablatiuum per i litteram habent quae nominatiuo in e correptam terminantur, quae sunt utique neutralia tertii ordinis, ut mare sedile monile rete et similia. item illa per i litteram datiuum et ablatiuum habent quae sunt hoc eodem libro supra excepta, quae incusatiuum per im faciunt, id est i ante m, et sunt tertii ordinis, puppis sitis securis turris felis peluis Heliupolis Scythopolis et cetera similia. illa quoque quae similem genetiuum nominatiuo habent per i litteram ablatiuum habebunt et per e, ut haec nauis huius nauis ab hac naui et naue; duplicem enim haec regula habet ablatiuum: item ignis turris ratis. item illa per i litteram ablatiuum habent quae in l litteram nominatiuum habent et sunt neutralia, ut tribunal ab hoc tribunali, uectigal uectigali. sed in monosyllabis, ut supra adnotauimus, regulam istam non obseruabimus, ut ars pars. faciunt enim genetiuum pluralem artium partium, ablatiuum uero ab hac arte ab hac parte. item quae genetiuo plus quam una syllaba crescunt ablatiuum per i litteram necesse ‹est› habeant, ut haec supellex huius supellectilis ab hac supellectili, hic praeceps praecipitis praecipiti, hic anceps ancipitis ancipiti, hebes hebetis hebeti; plurali genetiuo habent ium. omnia masculini et feminini generis uocabula singulari numero in declinatione non plus quam una syllaba increscunt, unde mihi uidetur non supellex, sed supellectilis esse dicendum, et ‹ancipes› ancipitis ‹potius› quam anceps.
omnia nomina quae ens terminantur, si modo non sint participia, possunt et pluraliter neutraliter intellegi et singulariter feminine deriuari ad appellationem, uelut uehemens, neutraliter pluraliter haec uehementia τὰ
σφοδρά, feminine singulariter haec uehementia ἡ
σφοδρότης. item prudens prudentia, ‹sapiens› sapientia et similia. unde igitur dinoscitur et discernitur nomen a participio?
quod nomen recipit comparationem et superlationem, unde etiam appellatio deriuatur, participium autem non recipit. sed euenit saepenumero ut ex ipsis participiis nomen siue appellatio similis participio deriuetur; uelut ex eo quod est patior participium facimus patiens ὁ ὑπομένων, fit et nomen patiens ὁ
ἀνεξίκακος; item ex eo quod est sapio sapiens ὁ φρονῶν, fit et nomen sapiensὁ φρόνιμος; hinc fit ex nomine dumtaxat pluraliter sapientiaτὰ φρόνιμα et singulariter sapientia ἡ φρόνησις; item pluraliter patientia
τὰ ὑπομένοντα et singulariter patientia ἡ ἀνεξικακία. sed non numquam ex participiis, unde comparatio esse non potest, inuenimus deriuari et neutras et femininas appellationes, ut audiens genere neutro, pluraliter audientia, feminine audientia; silens, pluraliter silentia, feminine silentia. in omnibus quae genetiuo crescunt non inuenimus plus quam una syllaba crescere praeter pauca, ex quibus quae suggesta memoria sunt inseruimus, ueluti iecor iecinoris, iter itineris, supellex supellectilis, praeceps praecipitis, anceps ancipitis, biceps bicipitis
δικάρηνος; quamquam de nominatiuo contendunt: iecur
ἧπαρ iecoris (quidam dicunt hoc iocinus uel iociner iocinoris), haec supellectilis huius supellectilis et hoc itiner huius itineris. ex his quaedam ablatiuum per i litteram obseruabimus, quae etiam cum de ablatiuo adnotaremus qui i littera fit, excepimus. sunt et alia nomina quae figurata appellauerunt, uelut lacrimabundus anhelabundus laudabundus furibundus, item hiulcus, id est qui hiat, petulcus qui petit; et si qua sunt eiusmodi. sunt quaedam nomina tria tantum simili pronuntiatione, intellectu dissonantia, ueluti decorus sonorus canorus. sunt quaedam quae nominatiuo duplicia sunt, quae non ex utroque nominatiuo declinationem accipiunt, sed ex altero, uelut satias et satietas. uerum tamen ex eo quod est satietas satietatis facit. item iter et itiner non ex eo quod est iter iteris, sed ex eo quod est itiner, itineris facit. sunt et alia, uerum haec exempli causa sufficiunt. sunt et alia quae in declinationibus binis litteris increscunt: licet suo quaeque loco satis dicta sint, tamen et in summa referenda uidentur. et sunt ea quae praelata a littera in l exeunt, uelut tribunal tribunalis; item quae in ar, lucunar puluinar; item quae in ns, spons
pons; item quae in er, puer socer, sed non omnia. creber enim et pater non crescunt nisi una. item crescit in eo uocabulo quod unicum est, uir. rex communi genere dicitur, primum ab etymologia, rex ut regens; deinde quod sunt quaedam uerba quae ex se trium generum communia nomina creant, tam quam ab eo quod est interpretor hic interpretator huius interpretatoris ex diuerso genere interpretatrix et ex communicato interpres. et ab eo quod est uindico uindicator et uindicatrix et uindex; sic et carnificator et carnificatrix et carnifex; sic et regnator regnatrix rex. nam regina nullo modo recipiendum, nisi receperimus et reginum.
‹XV› de extremitatibus nominum et diuersis quaestionibus
ne ipsa quidem rerum natura tam finita est ut nobis * nouissimum sui adsignet, ne dum artes, quarum consummationibus inbecillitas humana non sufficit, uel propter extremum difficultatis laborem uel sola earum inuentione satiata. et sane quid potest absolutum esse, quod adsidue pro subtilitate cuiusque ingenii adstruitur?
non ideo tamen nullae sunt quia illas subinde adiectionibus tutas esse non patimur. quare contenti simus eo quod repertum est, cum in omni rerum ratione artes quoque mensuram sui
habeant nec aliter perfectum esse uideatur quod interim est.
Latinus uero sermo cum ipso homine ciuitatis suae natus significandis intellegundisque quae diceret praestitit. ‹sed› postquam plane superuenientibus saeculis accepit artifices et solertiae nostrae obseruationibus captus est, paucis admodum partibus orationis normae suae dissentientibus, regendum se regulae tradidit et illam loquendi licentiam seruituti rationis addixit. quae ratio adeo cum ipsa loquella generata est ut hodie nihil de suo analogia inferat. ea enim quae ad explicandam elocutionem iam apud sensus nostros educta sunt a confusione uniuersitatis disseminauit et a disparibus paria coaluit. adprobatur autem defectionis regula argumento similium. constat ergo Latinus sermo natura analogia consuetudine auctoritate. natura uerborum nominumque inmutabilis est nec quicquam aut plus aut minus tradidit nobis quam quod accepit. nam siquis dicat scrimbo pro eo quod est scribo, non analogiae uirtute sed naturae ipsius constitutione conuincitur. analogia sermonis a natura proditi ordinatio est neque aliter barbaram linguam ab erudita quam argentum a plumbo dissociat. plenius autem de analogia in sequentibus Romanum disseruisse inuenies. consuetudo non arte analogiae sed uiribus par est, ideo
solum recepta, quod multorum consensione conualuit, ita tamen ut illi ratio non accedat sed indulgeat. auctoritas in regula loquendi nouissima est. namque ubi omnia defecerint, sic ad illam quem ad modum ad aram sacram decurritur. non enim quicquam aut rationis aut naturae aut consuetudinis habet; tantum opinione oratorum recepta est, qui et ipsi cur id secuti essent si fuissent interrogati, nescire se confiterentur. ex his ergo omnibus consuetudo non haec uolgaris nec sordida recipienda est, sed quae horridiorem rationem sono blandiore depellat. interdum enim utilibus iucunda gratiora sunt. adsiduitas et consuetudo uerba quaedam uel nomina usque ad persuasionem proprietatis sufficient, si tamen eadem [non] aspere per analogiam enuntientur; alioquin rationem mallem quam adsiduitatem. tractabimus ergo primum nomina polusyllaba polusyllaborumque quaestiones, deinde uerba uerborumque quaestiones, nouissime catholica uaga, quae multarum controuersiarum ueterem caliginem dissipent.
omnia igitur nomina quibus uniuersa dictionis silua copiosa est non plus quam per duodecim ultimas litteras finiuntur, quinque uocales, a e i o u, sex semiuocales, l m n r s x, unam mutam, t. sequemur ergo has extremitates aut per omnia genera nominum aut per ea quae in quibusdam nominibus sunt, singulisque extremitatibus quaestiones suas et subiciemus et soluemus. a. masculina quae in a litteram ueniunt sedecim plus
minus sunt, ex quibus exempli causa tria interim ponemus, Sisenna Perperna Catilina. horum inperturbata declinatio est. nam plurali genetiuo arum, datiuo et ablatiuo is, accusatiuo as litteras accipiunt, tam quam Perpernarum Perpernis Perpernas, Sisennarum Sisennis Sisennas, Catilinarum Catilinis Catilinas. feminina quae in a ueniunt plura quam quinquaginta sunt, Diana Minerua aurora et cetera. haec omnia et huius modi ad declinationem superiorum diriguntur. neutralia quae in a ueniunt plura quam quinquaginta sunt, sed omnia Graeca, uelut diadema emblema schema. haec a superiorum declinatione dissonant: faciunt enim genetiuo plurali schematum, item datiuo et ablatiuo schematibus. et ut breuius dicamus, a littera finiuntur Romana nomina ‹et› masculina et feminina. sunt et neutralia, sed in multitudine, hoc est plurali numero; singularia etenim peregrina sunt. ‹masculina, ut Catilina Pansa, feminina, ut amicitia auaritia›; item communia ex masculino et feminino, ut adsecula conuiua ebria. ‹conuiua› feminino Pomponius in auctorato
postquam conueni omnes conuiuas meas
Atell.
Pomponius Ribbeck³ 16 : Auctoratus frg.
II Ribbeck³ = II, 16 Frassinetti *
, ebria masculino in eodem Pomponius
neque enim ego sum Memmi neque Cassi neque Munati Ebriae
Atell.
Pomponius Ribbeck³ 14/15 : Auctoratus frg.
I Ribbeck³ (attention: numération des vers!
) = I, 15 Frassinetti
. neutralia pluraliter, ut Saturnalia Conpitalia; quorum
genetiuus quamuis uarie elatus sit apud auctores (Saturnalium enim et Saturnaliorum, Conpitalium et Conpitaliorum dixerunt), datiui tamen mansit regula ut bus syllaba finiretur. nam neutra quae semper pluralia sunt, si ante nouissimam syllabam i litteram habeant, genetiuo per um, datiuo per bus syllabam finientur, ueluti Saturnalia Saturnalium Saturnalibus. nam arma castra exta, quia non habent i ante a syllabam, datiuo casu is finientur: armis enim et castris et extis dicemus. singularia autem neutra a littera terminata nulla inueniuntur nisi peregrina, ut toreuma emblema poema; de quibus dubitatur quem casum genetiuum et ablatiuum habeant. legimus enim toreumatum et toreumatorum, toreumatibus et toreumatis, et sic similia. commodius tamen senserunt qui toreumatum et poematum dicendum putauerunt, primum quia haec magis ad Romanum colorem uidentur accedere; dein quod quaecumque nomina genetiuo plurali apud Graecos per ων litteras terminantur, translata in Latinum ω et ν in u et m mutant, ut Ἑκτόρων Νεστόρων, Hectorum Nestorum. sic ergo, cum illi dicant ἐμβλημάτων τορευμάτων
ποιημάτων, nos recte emblematum toreumatum poematum dicimus. similiter in genetiuo quoque singulari ος Graecum in is Latinum mutamus, ut ἐμβλήματος emblematis, κηρώματος ceromatis, ποιήματος poematis,
πήγματος pegmatis. nam nominatiuum pluralem Graece proferemus, poemata ceromata pegmata emblemata et similia. item poematibus schematibus emblematibus dicendum est, quoniam quaecumque nomina
cuiuscumque generis singulari numero casu ablatiuo per e litteram exeunt, ea in genetiuo plurali um et datiuo et ablatiuo bus litteras habent, ut a pariete parietum parietibus, a muliere mulierum mulieribus, ab homine hominum hominibus, a litore litorum litoribus: sic a poemate poematum poematibus, et cetera similia.
Cicero in Verrem IIII tantum emblematum
Cicero, Verr.
2.3,54 (bis.)
. Romanus poematis refert, quamuis ratio poematibus faciat. nam et Varro sic inscribit libro suo, de poematis, et Annius Florus
diuum Hadrianum
poematis dilector
carm.
Florus , Curc.
506
, et Ennius in protreptico pannibus; quae notanda uidentur. cum uero e uel i uel u terminetur ablatiuus singularis, um accipit et facit genetiuum pluralem. datiuus et ablatiuus bus syllaba terminantur, ueluti ab hoc rege regum regibus, ab hac naui nauium nauibus, et ab hoc portu portuum portibus. inuenimus tamen apud auctores etiam his contraria. nucerum enim Coelius dixit, Lucilius naterum, Gellius uero regerum et lapiderum, cum rum syllabam numquam accipiat ablatiuus e littera terminatus, nisi cum producitur, ut ab hac re rerum, die dierum, specie specierum, facie facierum. sed genetiuus singularis de hoc ablatiuo obseruatur. nam siue i siue u habuerit, in fine s accipiet et faciet genetiuum, ut ab hac naui huius nauis, ab hoc portu huius portus. quamuis nec hoc auctores obseruauerint. nam et Terentius
huius anuis
Terentius, haut.
287: ei(u)s anui' causa Lindsay
dixit et Sallustius huius senati
Sallustius, Catil.
30,3
, cum ratio exigat huius anus, huius senatus dicere. si uero correpta finiatur e, in i mutat et adiuncta s facit genetiuum, ut ab hoc rege huius regis, ab
hoc osse huius ossis. sic enim debet declinari, non ab hoc osso, sicut et Varro dicit osse scribebant , Titinius
uelim ego osse arare campum cereum
com.
Titinius Ribbeck³ 160 : ex incertis fabulis frg.
IV Ribbeck³ = IV, 157 Daviault, Lopez = XVII, 179 Guardì
. huius nominatiuus est hoc os, quamuis ‹Gellius› libro XXXIII dixerit caluariaeque eius ipsum ossum expurgarunt inauraueruntque
hist.
Cn. Gellius Peter 26: (ex libro XXXIII annalium)
. si producta e littera finiatur ablatiuus, i accepta faciet genetiuum, ut ab hac die huius diei, ab hac acie huius aciei, ab hac specie huius speciei, scilicet e manente in productione, quod i ante se habet. nam si non habeat, corripietur in genetiuo, ut ab hac spe spei, re rei, fide fidei; quamquam in aulularia Plautus
Fide
Plautus , Aen.
6,331: Anchisa satus Verg.
, e contrario intulit
quae regio Anchisen
Vergilius, Aen.
6,670
: item cum dixisset
duri nomen Acestae
Vergilius, Aen.
5,106: clari Verg.
, intulit
sed laetum amplexus Acesten
Vergilius, Aen.
5,531
; ut mihi uideatur hunc Anchisam et hunc Acestam uelut duram declinationem repudiasse.
Miltiades autem et Alcibiades, item Diomedes indubitanter nominatiuo es finiuntur, genetiuo is, non ut priora modo Thyestes modo Thyesta et Orontes Oronta.
Chremes et Laches apud comicos similiter uarie declinantur, modo huius Chremis modo huius Chremetis, Lachis Lachetis; Hermes autem Hermetis tantum, ut Socrates Socratis tantum. nam et Pericles et Stratocles Graecae tantum sunt consuetudinis. nullum enim nomen in Latina lingua desinit in flexum e. quare Dioscurides Dioscuridae, Demosthenes Demosthenis, Menes Menetis, solet quaeri. omnia igitur nomina in es nominatiuo casu elata, si quidem Latina
sint, genetiuum facient per is, uelut Hercules Herculis, Verres Verris; sin autem Graeca, tribus modis declinabuntur. aut enim per ae genetiuum facient aut per is aut per tis; et haec ita declinabuntur. quae apud Graecos faciunt genetiuum per ου, haec apud nos per ae, uelut Διοσκουρίδης Διοσκουρίδου Dioscuridae; quae uero per ους, haec per is, uelut Δημοσθένης Δημοσθένους Demosthenis. quae autem crescunt et per τος enuntiantur, similiter apud nos per tis, uelut Μένης Μένητος Menetis; ut apud Vergilium
Belidae nomen Palamedis
, quia Βηλίδης Βηλίδου Belidae, Παλαμήδης Παλαμήδους Palamedis. inueniuntur autem apud ueteres quae sine ratione genetiuum faciunt per i, ut apud Sallustium in prima
historia bellum Persi Macedonicum
hist.
Sallustius , Aul. 667: quod alii ad v. 617 rettulerunt
dixerit. fame tamen producitur, quamuis non habeat i, et ideo auctores etiam huius fami dixerunt, ut idem Plautus in Sticho
fami
Plautus , Stich.
158
datiuo casu, et Varro genetiuo huius fami, cum famis sit rationis. adnotandum est autem feminina tantum inueniri quae e producta finiuntur, masculinum nullum. nam de diei controuersia suo loco dicetur. omnis autem ablatiuus singularis semper s accipit et facit accusatiuum pluralem, producta etiam e littera, quae non numquam in ablatiuo casu corripitur, ut ab hoc rege; hos reges producte dicemus. anforum an anforarum dicendum sit quaeritur. anforum consuetudinis est. sed cum eadem suauitas in utraque enuntiatione sit, non uideo quare quis
barbarum malit, cum aures simili pretio recta dilectent. dicemus enim anforarum, quoniam quaecumque nomina, exceptis neutralibus, singulari numero casu nominatiuo a littera finiuntur, non possunt genetiuo plurali per alias litteras quam per arum exire, tam quam Sisenna Sisennarum, Minerua Mineruarum, collega collegarum. sic ergo anfora anforarum, non anforum.
Romanus autem in libro de analogia VII refert sic: anforum ut Plinius eodem libro VI et Liuius. sed et ceteri adsidue anforum dicunt, si coniunctim, ut X milia anforum modium sestertium nummum: si per se, anforarum. haec cyma feminino an neutro genere hoc cyma dicendum sit quaeritur. plerique putant neutri generis esse et illo etymo persuadere temptant, quod cyma coliculi summi esse uideatur ‹uelut κῦμα ›. sed ego rem omnium ineptissimam duco Latino nomini Graecum etymum accommodare. nam cum Graeci πρέμνον et ὄρμενον dicant quod nos cyma appellemus, quo modo potest Romano nomini peregrina cognatio inmitti?
mihi simplicius uidetur nescire quod nescio quam fingere aliquid iactatione sciendi. hoc enim nomen cum sit naturae inconstantis, non potest ab analogia adseri. et cum humilitate sua numquam aut in
orationum aut historiarum dignitatem inciderit, ne auctorem saltem aliquem quo constituatur inuenit. quare cum utroque genere nominis huius sine formidine barbarismi loqui liceat, utrumcumque dixeris, inobiurgatum est. canitia an canities dicenda sit quaeritur. canitia nec inrationabiliter nec abhorride dicitur, et ideo non est ‹ab› analogia recedendum. canities autem poetico decore in leuitatem soni corrupta est. porro prosae orationi, πεζῷ λόγῳ, cum poetica mollitia parum conuenit. senecta an senectus dicenda sit quaeritur. quotiens igitur plura in eundem significatum diuertunt, omnia sua regula tuta sunt. utrumque ergo de quo quaeritur inreprehenso sermone dicetur. et suis declinationibus curret senecta sic quem ad modum docta magna ampla, ut faciat senectae senectam, quem ad modum doctae doctam, magnae magnam, amplae amplam; senectus quem ad modum uirtus salus palus, ut faciat senectutis senectuti senectutem, quem ad modum uirtus uirtutis uirtuti uirtutem et salus salutis saluti salutem et palus paludis paludi paludem. merula an merulus κόσσυφος dicendum sit quaeritur. merula dicenda est. auium enim nomina quaedam tantum masculina, quaedam feminina soni extremitate ita olim consuetudo possedit ut signata potius quam usurpata uideatur; masculina, tam quam coruus κόραξ, gragulus κολοιός, psittacus; feminina, tam quam aquila
ἀετός, ciconia πελαργός, fulica λάρος. hoc quoque de
quo quaeritur inpensius in [potius in] merula quam in merulo est; et ideo maiore licentia et testimonio per a merula potius quam per us merulus enuntiabitur. haec ostrea feminino genere singulari numero an hoc ostreum neutrali dicendum sit quaeritur. et dicenda haec ostrea feminine singulari numero, quia ita ab eruditis non uane adnotatum est, nullius animalis speciale nomen inueniri quod neutrale sit. margarita an margaritum dicendum sit quaeritur. et ferunt peritiores huius conchae ipsum corpus quo plena est animale esse, et ideo secundum superioris catholici canonem feminino genere margaritam proferendum, quem ad modum ostream. ego de margarito contra sentio. non enim ipsa caro qua concha praegnans est margaritum est, sed dicitur illi inesse calculus hic quem nos margaritum uocamus; sicut in cerebris piscium lapilli quidam sunt, nec ideo animales sunt. quare, cum materia in qua margaritum nascitur animalis, ipse autem calculus qui nascitur inanimalis sit, longe suauius salua obseruatione superioris catholici margaritum neutrali genere dicitur. peruigilia neutrali genere plurali numero an peruigiliae feminino genere plurali numero dici debeant quaeritur. et dicendae sunt peruigiliae; nec hoc laboriosa ratione adprobatur. nam cum per se uigiliae dicantur, praepositione adiecta non naturam mutant, sed accipiunt temporis diuturnitatem, ut qui uigilant peruigilare dicuntur. calumnia prima syllaba correpta effertur. uenit enim a uerbo caluor, hoc est frustror.
mensam sine n littera dictam Varro ait, quod media poneretur; sed auctores cum n littera protulerunt, Vergilius saepe. sed et mensam cum n posse dici idem Varro ait, quod et mensa edulia βρωτά in escolenta ponerentur.
Palilia dicuntur.
Pales enim dea pastoralis est, cuius dies festus; nisi quod quidam a partu Iliae Parilia dicere maluerunt. camara dicitur, ut Verrius Flaccus adfirmat, non camera per e. sed Lucretius
cameraeque caminis exterritibus
Lucretius 6,frg.
3,1
dicendo etiam cameram dici posse ostendit. e. neutralia propria in e quae ueniunt plura undecim sunt, Reate Soracte Caere [κρόμυον ]; appellatiua talia, monile praesepe mare; facticia plura talia, uitale hostile flebile. facticia dicuntur, quod non ex se sed ex aliis nascuntur. uitale enim a uita, hostile ab hoste, flebile a fletu deriuatum est. sed propriorum et appellatiuorum a facticiis diuersae declinationes sunt. illa enim ita declinabuntur, hoc Reate Reatis Reati ab hoc Reate, hoc Soracte Soractis Soracti ab hoc Soracte, hoc Caere Caeris Caeri ab hoc Caere, hoc monile monilis monili ab hoc monile, hoc praesepe praesepis praesepi ab hoc praesepe. facticia uero ab his una declinatione ablatiuo singulari differunt. faciunt enim ab hoc uitali
hostili flebili; cuius diuersitatis quae ratio sit plenius etiam alio loco explicabitur in his nominibus quae per is exeunt. hoc praesepe neutraliter dicendum est, pluraliter praesepia. sed Plautus in
Curculione feminine
* esum ad praesepem suam
Plautus, Curc.
228
. et Varro in Nepote haec praesepes. constat ergo in e litteram neque masculina neque feminina uenire nisi peregrina talia, Crotale Calpe Eriphyle, quae, ut supra dictum est, cum sint Graeca, Graeca analogia declinanda sunt. neutra igitur tantum in e finiuntur; quorum genetiuus singularis in is exit, uelut huius toralis huius facilis; ablatiuus in i, ut ab hoc torali ab hoc facili. nam si dicemus ab hoc torale, regulam neutrorum corrumpemus, salua manente ratione supra scripta. erunt enim casus quattuor similes, cum traditum sit ab eruditis omnia neutra triptota esse, non tetraptota. ablatiuus igitur in neutro nominei littera terminatus a accipit et facit nominatiuum pluralem, uelut ab hoc torali haec toralia et ab hoc facili ‹haec›
facilia. unde manifestum fit uetera a uetus dici, non ueteria, et maiora a maior, non maioria, et plura a plus, non pluria; quamuis Terentius in adelphis
compluria
Terentius, phorm.
611
dixerit. quorum ablatiuus non in i terminatur sed e, ut ab hoc uetere maiore plure, non ab hoc ueteri maiori pluri. quare autem horum ablatiuus in e terminetur, non in i, conprehendi non potest: intellegi sane potest de genetiuo plurali, qui ante um non habet i. ueterum enim et maiorum et plurum dicimus. de maiore tamen uel minore possumus dicere e terminari oportere, quod quae conparatiui gradus sunt i finiri non possunt. semper enim e littera ablatiuo casu finiuntur. ab hoc mare an ab hoc mari dici debeat quaeritur. quoniam quaecumque neutralia non facticia nominatiuo casu e littera finiuntur ablatiuo quoque eandem litteram seruabunt, ut hoc Reate ab hoc Reate, hoc Caere ab hoc Caere, hoc Soracte ab hoc Soracte, hoc praesepe ab hoc praesepe, hoc ancile ab hoc ancile, ita hoc mare ab hoc mare, non ab hoc mari dici oportet.
Romanus ita refert: mare.
Varro de gente
populi Romani III a mare operta oppida , pro a mari, ut refert Plinius. idem, inquit,
antiquitatium humanarum XII ab Erythro mare orti et in Fundanio in mare aquam frigidam oriri ; Atacinus quoque
cingitur Oceano, Libyco mare, flumine Nilo
. consuetudo uero per i locuta est contra definitionem quam [sub] sub titulo ruris dixit.
Plautus in cistellaria,
secundo uento uectus est
tranquillo mare
Plautus, Cist.
14
. rete neutrali genere an retis masculino dicendum sit quaeritur, ut in neutrali quidem plurali numero faciat haec retia, in masculino hi retes. feminine enim nullam capit adfirmationem, cum per deminutionem aut masculinum sit, ut hic reticulus, aut neutrum, ut hoc reticulum. nemo tam obstinatae inpudentiae est ut dicat feminino genere haec reticula huius reticulae, quem ad modum haec nauicula huius nauiculae. dicendum est ergo singulari numero hoc rete, plurali haec retia, tam quam hoc altare haec altaria, mare maria, monile monilia. quamquam enim neutralibus ‹masculina› suauitate enuntiandi similia sint, aliquid tamen auctoritati Vergilii nostri tribuendum est dicentis
retia rara plagae et lato uenabula ferro
Vergilius, Aen.
4,131
, et alio loco
ego retia seruo
Vergilius, ecl.
3,75
; quippe cum in conparatione certaminis non potest nihil esse quod plus est. hoc tapete dicimus, ut hoc facile, et sic similiter per omnes casus huius tapetis huic et ab hoc tapeti, pluraliter haec tapetia tapetium tapetibus; quam declinationem Vergilius sequitur, cum dicit
qui forte tapetibus altis
Vergilius, Aen.
9,325
sed et hoc tapetum, ut stragulum, similiterque declinatur, hoc tapetum huius tapeti huic tapeto, pluraliter haec tapeta horum tapetorum his tapetis. nam et sic quoque Vergilius declinat dicens
instratos ostro alipedes pictisque tapetis
Vergilius, Aen.
7,277
. sed et masculino genere dicit
pictosque tapetas
Vergilius, Aen.
9,358: pulchrosque tapetas (Verg.) ; pictosque : ex Aen.
7,277.
. cuius nominatiuum faciunt quidam hic tapes, qui facit hos tapetas; quod ego, quia nusquam scriptum puto, nequaquam probo. uectigale ratio poscit, non uectigal. nominatiuus enim pluralis a singulari plus una syllaba crescere non debet. qui si incipiat duabus syllabis crescere, uectigal dicemus; quod tamen consuetudini extorqueri non potuit, quin uectigal et ceruical et capital ‹et› tribunal animalque contempta ratione dicamus.
Lucretius tamen ait
unde animale genus
Lucretius 1,227
. genetiuus quoque pluralis cum ratione uectigalium faciat, auctores tamen uectigaliorum dixerunt, ut Asinius
uectigaliorum rei publicae curam esse habendam , et Horatius
anciliorum et nominis et togae
Horatius, carm.
3,5,10
; ut Bacchanaliorum Sallustius et Volcanaliorum; et alii Saturnaliorum et sigillariorum. feminina quoque e littera finiuntur, sed, ut supra dictum est, Graeca tantum modo, et quidem e producta, ueluti Andromache Helene Agaue Circe Danae Crotale Calpe Eriphyle; quae quoniam Graeca sunt,
Graece declinari debent, huius Andromaches Helenes Agaues Circes Danaes Crotales Calpes Eriphyles. sed si Latine quis uolet, Graecum e in a nostrum mutare debet dicetque haec Andromacha Helena Agaua Circa Danaa Crotala Calpa Eriphyla, ut grammatice et rhetorice facit grammatica rhetorica; quae declinantur Latine ex forma a littera terminatorum nominum. i. masculina in i litteram nulla ueniunt Latina; neutrale unum uenit, nihili; et commune trium generum unum inuenies, hic et haec et hoc frugi, quod omnibus et generibus et numeris monoptoton est, hoc est nulla littera mutata per omnes casus eadem scriptura decurrit, tam quam hic et haec et hoc frugi huius frugi huic frugi hunc frugi o frugi et cetera. uerum quod ad nihili pertinet, ego in alia opinione sum. non enim illud nomen, sed aduerbium quantitatis existimo, quia nec genus ullum nec casum recipit et aduerbium potius ex nominefactum est nihilum, sicut domus domi, Antium Anti, Karthago Karthagini, nihilum nihili. contra uero hoc nihilum nomen esse arbitror, cum casus quoque admittat, tam quam hoc nihilum huius nihili huic nihilo, sicut hoc momentum huius momenti huic momento. nam dicimus existimationem tuam nihili duco. item dicimus nihilo minus te habeo tam quam ineptum, atque sic nihilum in ea re dicimus. quibusdam placet frugi et nihili figura proferri nec in declinationem flecti. gummi et sinapi Graeca sunt; et Plautus dixit
teritur sinapis
Plautus, Pseud.
817
. cuius genetiuus cum s profertur, huius sinapis; ceteri casus similes sunt nominatiuo.
o littera terminantur tam masculina quam feminina, sed o correpta nominatiuo, circumducta uero genetiuo, ueluti Catŏ Catōnis, Cicerŏ Cicerōnis, Nerŏ Nerōnis, Iunŏ Iunōnis, regiŏ regiōnis: communia, cupŏ cupōnis, fullŏ fullōnis; quamuis Vergilius librum suum Cupam inscripserit. item correpta o ‹nominatiuo, mutata in i› genetiuo, ordo ordinis, cardo cardinis, turbo turbinis, Apollo Apollinis, margo marginis, uirgo uirginis, harundo harundinis, cupido cupidinis. haec uarie declinantur nomina. nam, ut supra memoratum est, aut producunt o in genetiuo aut o in i mutant. huic autem formae quod non pareant caro carnis et Anio Anienis, quasi debilia adnotantur. nullum autem nomen o producta finitur nisi peregrinum, ueluti Io Sappho Dido, quae ideo quidam Graece declinare maluerunt, huius Didus Sapphus Ius. sed melius esset secundum Latinam consuetudinem huius Sapphonis Didonis dicere. nam et Pacuuius sic declinat,
filios sibi procreasse eundem per Calypsonem autumant
trag.
Pacuuius Ribbeck³ 403: (inc. sedis = frg.
202, 2 Schierl)
, et Accius
custodem adsiduum Ioni adposuit uirgini
trag.
Accius Ribbeck³ 386: (Io)
. Vergilius autem hanc Dido et Allecto dicere maluit, ut
et nomine Dido
saepe uocaturum
Vergilius, Aen.
4,383-384
, et
luctificam Allecto dirarum ab sede dearum
Vergilius, Aen.
7,324
. quare ergo Cicero Ciceronis, turbo turbinis?
omnia
nomina o littera elata, si quidem propria sint, per onis genetiuo efferuntur, uelut Zeno Zenonis, Plato Platonis et cetera: exceptis his duobus, Apollo Karthago. nam Apollo, cum sit proprium, non Apollonis facit, sed Apollinis: item Karthago non Karthagonis, ut Iuno Iunonis, sed Karthaginis. si autem appellatiua fuerint, duplici genetiuo efferuntur. aut enim per o, ut praeco praeconis, latro latronis, mucro mucronis, aut per i, ut ordo ordinis, cardo cardinis, margo marginis. ergo in femininis, si quando o litteram i littera praecedit, tunc genetiuus seruat o litteram, uelut regio regionis, seditio seditionis, superstitio superstitionis, emptio emptionis; exceptis debilibus supra scriptis Anio et caro. si autem sine i effertur, tum uertit per i, uelut consuetudo consuetudinis, caligo caliginis. excipiuntur autem haec quattuor, quae [et pluraliter tantum efferuntur et] rationem confundunt, octo pondo, quae indeclinabilia sunt et tantum pluraliter efferuntur; item duo et ambo, de quibus infra dicetur, quae declinantur hoc modo, duo duorum duobus, ambo amborum ambobus et deinceps; dubitatur item, quod caro carnis facit. item excipiuntur et Graeca quae nominatiuo o efferuntur, ut praedictum est, flexo accentu, non graui, ut apud Romanos, uelut Sappho Erato Dido Manto. nam suo statu permanentia declinantur secundum Graecam definitionem, uelut Sappho Sapphus, Dido Didus, Manto Mantus, Erato Eratus, ut apud Vergilium
fatidicae Mantus
Vergilius, Aen.
10,199
.
item quaeritur quare Sino Sinonis, Memno Memnonis. omnia nomina Graeca Graecam rationem et apud Latinos secuntur et tunc producunt o litteram genetiuo, cum etiam apud Graecos producunt, uelut Κόνων
Κόνωνος et apud nos Cono Cononis. si autem apud Graecos corripiunt, eadem similiter et apud nos, Μέμνων
Μέμνονος, nos Memno Memnonis. ubi autem per τος efferuntur, et apud nos per tis, uelut Ἱπποκόων
Ἱπποκόωντος, Hippocoon Hippocoontis.
Turbo, si sit proprium nomen, Turbonis facit, si appellatiuum, turbinis. nam siue uentus siue quo ludunt pueri, hic turbo dicitur, non ut quidam stulte hic turben dixerunt puerorum. nam Vergilius dixit
torto sub uerbere turbo
Vergilius, Aen.
7,378: uolitans Verg.
. Antipho quoque et Demipho similiter declinantur, huius Antiphonis Demiphonis, non, ut quidam putant, Antiphontis et Demiphontis Graeca declinatione. omnia enim Graeca quae in ων exeunt, ut Ἀντιφῶν Δημοφῶν
δράκων λέων, faciunt Ἀντιφῶντος Δημοφῶντος
δράκοντος λέοντος et amissa n littera Latina redduntur et ut oportet declinantur Latine, ut Antipho Demipho draco leo, et faciunt Antiphonis Demiphonis draconis leonis. margo feminino genere, ut uirgo imago Karthago et cetera similia quae ante o habent g; ideoque et Aemilius Macer ait
fumant minu margine summa
, et Rabirius
extulit Idaeos summa cum margine colles
carm.
Rabirius Morel frg. 1
. inueniuntur tamen ex eadem forma masculina, uligo et farrago. quare apud auctores margo masculino quoque dicitur genere, ut apud Ouidium
brachia longo
margine
Ouidius, met.
1,13-14
; et frequenter Varro rerum rusticarum sic. ambo et duo an ambos et duos?
ratione cum s dicimus, quia omnes partes orationis quae casus habent exceptis neutris et monoptotis in s littera accusatiuo plurali deficiunt. praeterea quaecumque feminina accusatiuo plurali as litteris terminantur et possunt ad masculina transferri a in o mutant faciuntque masculina, ut has magnas hos magnos et has doctas hos doctos. ita cum dicamus ambas et duas, ni mirum a in o translata ambos duosque dicimus. non nulli tamen Graecos secuti, quia illi τοὺς δύο et τοὺς ἄμφω dicunt, hos duo et hos ambo dixerunt; in quibus Vergilius
uerum ubi ductores acie reuocaueris ambo
Vergilius, georg.
4,88
. ambo autem non est dicendum nisi de his qui uno tempore quid faciunt, ut puta Eteocles et Polynices ambo perierunt, quasi una.
Romulus autem et Africanus non ambo triumphauerunt, sed uterque, quia diuerso tempore. u littera neutra tantum terminantur, et fere haec, ueru genu gelu cornu tonitru et, ‹ut› quidam uolunt, testu; quod e numero horum separandum est, quia
auctores testam potius dixerunt, ut Vergilius
testa cum ardente uiderent
scintillare oleum
Vergilius, georg.
1,391-392
, et Horatius
Spartacum siqua potuit uagacem
fallere testa
Horatius, carm.
3,14,19-20
. alii autem separantes amphorae quidem testam dicunt, testudinis uero testu, sed frustra. nam et Graeci ὄστρακον sine distinctione dicunt tam amphorae quam testudinis. nomina autem nominatiuo u littera terminata in singularitate per omnes casus eandem u litteram seruant nouissimam, in pluralitate tantum declinantur, uelut genua genuum genibus, cornua cornuum cornibus. nec tamen dicimus uerua, cum sit simile, sed uera et uerum ueribus. as terminata nomina casu nominatiuo in genetiuo crescente is syllaba finiuntur, ut Maecenas Maecenatis, Asprenas Asprenatis; nominatiuo uocatiuum similem habent, ut o Maecenas, o Asprenas. sed si sint peregrina, genetiuo casu in ae deficient, ut Aeneas Aeneae, Gyas Gyae, uocatiuo amissa s producent a, ut
quo fugis Aenea?
Vergilius, Aen.
10,649
quamuis ueteres hic Aenea dixerint sine s, ut Varro in age modo. in hac specie sunt et Amyntas Archytas Menalcas Lycidas, quorum aeque uocatiuo s amissa a producitur. inueniuntur tamen quaedam peregrina quae cum incremento syllabae declinantur, ut Calchas Pallas Atlas Gigas. faciunt enim Calchantis
Pallantis Atlantis Gigantis; quamuis antiqui, ut Pacuuius et Plautus,
Calcham
Plautus, Men.
748
dicant, non Calchantem; et Gellius huius Calchae non Calchantis. solet uenire in quaestionem, quare Aeneas Aeneae, Maecenas Maecenatis, Thoas Thoantis. omnia nomina quae as terminantur syllaba, si quidem Latina sunt masculina, tertii ordinis erunt, uelut hic Suffenas Suffenatis, hic Maecenas Maecenatis. item feminina, haec ciuitas ciuitatis, exceptis his monosyllabis tribus, quae quidem tertii ordinis sunt, sed genetiuum diuersum faciunt. nam cum omnia Latina per tis efferantur, haec sola diuersis genetiuis efferuntur. nam mas maris, as assis, uas uadis faciunt. si autem fuerint Graeca, modo ut primi ordinis declinabuntur, modo ut tertii. sed tum primi ordinis, cum genetiuum Graecum habuerint per
ου aut per α, uelut ὁ Αἰνείας τοῦ Αἰνείου huius Aeneae,
ὁ Ἀγρίππας τοῦ Ἀγρίππου huius Agrippae, licet Attici
τοῦ Ἀγρίππα dicant, ὁ Ἀντᾶς τοῦ Ἀντᾶ ‹huius Antae›; si autem genetiuum per τος, uelut ὁ Θόας τοῦ Θόαντος, Latine per tis facient, uelut hic Thoas huius Thoantis et similia. es terminantur masculina et feminina tantum. nam neutra non inueniuntur, sicut in superioribus quoque de tertio ordine adnotauimus, discernentes quae per es correptam et quae per es productam efferantur, quae etiam in communionem ueniant, sed et
pauca quae per dis syllabam genetiuum faciant, cum omnia per tis efferantur. sunt quaedam quae nominatiuo [quaedam quae nominatiuo] et singulari et plurali casu similiter efferuntur per es productam, et sunt feminina, ut diminutio quoque manifestat. dicimus enim nubes nubecula, item spes specula, res recula. nam masculina modo es modo a nominatiuo casu ueteres terminauerunt, uelut Anchises Anchisa, Chryses Chrysa, Attes Atta; similiter Atrides Atrida, ut Propertius
non ita Dardanio gauisus Atrida triumpho
.
Vergilius quoque cum dixisset patris Anchisae
Vergilius,
Aen.
4,351: etiam: 4,427 ; 10,534 Char.
: Vergilius quoque cum dixisset p. A. …; cf. 2,300 parentis Anchisae
, item
satus Anchisa
Vergilius Maurenbrecher 1,frg.
8: Texte de Maurenbrecher: nam a principio urbis ad bellum Persi Macedonicum
; item apud Vergilium
atque inmitis Achilli
Vergilius, Aen.
1,30
, et alio loco
pellacis Vlixi
Vergilius, Aen.
2,90
. nam si esset nominatiuus Latinus Achilleus, merito faceret Achillei, ut Eurystheus et Mnestheus. sed quia non est Achilleus sed Achilles, Achillis facit, ut Hercules Herculis, non Achillei ut Mnesthei. quae uero Graeca flexo accentu proferuntur, haec inconfuso statu permanente secundum Graecam declinationem ordinantur, es syllaba terminata, ut Eumenes Eumenus, Aithales Aithalus, Euprepes Euprepus; quamquam quidam sic declinari maluerint, Eumenetis Euprepetis. excipiuntur autem haec quae genetiuo crescunt, uelut locuples locupletis, merces mercedis, heres heredis, Ceres Cereris, pubes puberis, pes pedis.
item ex tertio ordine haec in quaestionem ueniunt, uelut quare nubes nubis et fides fidei. es litteris productis elata, si quidem i habuerint ante es syllabam, genetiuum faciunt per i, uelut acies aciei, dies diei, luxuries luxuriei; excepto hoc uno nominequies, quod facit quietis. quamquam requies ab eo conpositum requiei faciat secundum rationem a nobis demonstratam, ut apud Vergilium in IIII
requiem spatiumque furori
Vergilius, Aen.
4,433
. quod si esset genetiuus requietis, requietem faceret, non requiem.
Cicero autem aliter declinauit secutus numerum syllabarum, huius pernicies, ratione illa, quod, cum nominatiuus pluralis a genetiuo singulari proficiscatur sitque aut idem aut earundem syllabarum, uelut huius scholae hae scholae, et huius Marci hi Marci, item huius felicis hi felices, et huius domus hae domus, aeque genetiuus sequi debet nominatiuum pluralem; ‹et› ideo Cicero
pernicies causa
Cicero, S. Rosc. 131: pernicii (Cesell.
, Non., Kasten) pernicie (Ω)
genetiuum extulit. quae autem i ante es productam non habent, haec genetiuum faciunt per is, uelut nubes nubis, aedes aedis, sedes sedis, exceptis his quae, cum nominatiuum habeant per es productam, non tamen ante es syllabam i litteram habeant, nihilo minus genetiuum faciunt per ei, uelut res rei, spes spei, fides fidei. item excipiuntur haec quae genetiuo casu crescunt sine ratione, Ceres merces pubes. nam Cereris mercedis puberis faciunt. ergo scire debemus quod fides et pubes duplicem
genetiuum habeant. fides, cum significat lyram, fidis facit, ut
fidis [se] intendisse Latinae
Persius 6,4
Persius secundum rationem a nobis demonstratam; et apud Vergilium inueni fidibusque canoris
Vergilius, Aen.
6,120
. sin autem fides τὴν πίστιν significat, fidei facit genetiuo, non ratione sed distantiae causa. similis est ratio et ‹in› pube. nam pubes est καὶ ἥβη καὶ
νεολαία, ergo cum pubem ἥβην significamus, sic declinamus, haec pubes huius pubis, ut apud Vergilium ‹in› III
pube tenus
Vergilius, Aen.
3,427
. sin autem iuuentutem aut aetatem significamus, puberis facit, ut est apud eundem Vergilium in primo
haut aliter puppesque tuae pubesque tuorum
Vergilius, Aen.
1,399: haut Verg.
. miles militis quare et reses residis?
omnia nomina Latina es syllaba correpta elata genetiuum faciunt per tis, uelut miles militis, comes comitis, seges segetis, teres teretis. excipiuntur haec quae genetiuum faciunt per dis, uelut reses residis, praeses praesidis, opses opsidis; et ideo genetiuum per dis faciunt, quia ex uerbis trahuntur. nam reses a residendo, opses ab opsidendo, praeses a praesidendo. cetera uero exceptis his per tis efferuntur, ut supra dictum est. fides cum chordam significat, huius fidis facit, cum deam, huius Fidei, quamuis Plautus dixerit
Fide censebam maximam multo fidem
Plautus, Aul. 667: quod alii ad v. 617 rettulerunt
. pubes cum in [iuuentutis] significatione et lanuginis et eius partis in qua pubertas est ponitur, huius pubis
facit; at cum aetatem significat, huius puberis. [sed] nec tamen adiecta praepositione dicimus inpuberis, sed inpubis:
comitemque inpubis Iuli
Vergilius, Aen.
5,546
Vergilius dixit. sed Cicero ait filiumque eius impuberem
Cicero, Catil.
4,13: filiumque om. s
. m littera neutra tantum finiuntur, et quidem praeposita u, stagnum telum. aliquando etiam i nouissimae syllabae praefertur, ut pallium scrinium dolium alium solium. sic enim dici debent, non, ut alii qui uideri uolunt: diserti dicunt, aleum per e et doleum et palleum. nam et Vergilius
alia serpyllumque
Vergilius, ecl.
2,11: serpullumque Verg.
per i dixit, quod utique in genetiuo debet geminari, ut huius pallii scrinii dolii alii solii, quia genetiuus numero syllabarum minor esse nominatiuo non debet. quare magis denotati sunt qui maluerunt per unum i imperi et ingeni dicere quam secundum regulam imperii ingenii, geminata i littera. inuenimus tamen et per unum i a Vergilio dictum ille urbem Pataui
Vergilius, Aen.
1,247
pro Patauii. plus in hac obseruatione geminam i in masculinis animaduertimus, ut hic Aemilius huius Aemilii, hic Iulius ‹huius Iulii›. in uocatiuo tamen i litteram subtrahimus. nam si o Aemilie et Iulie dixeris, Graece declinaueris, ut Lucilius †
tierei leontado et et pumpani ethermo pulas
.
contagium ueteres magis usurpauerunt; sed Sallustius contagionem maluit dicere, post ubi contagio quasi pestilentia inuasit, ciuitas inmutata
Sallustius, Catil.
10,6
. Vergilius autem
nec mala uicini pecoris contagia laedent
Vergilius, ecl.
1,50
. seruitium multitudo est seruorum, seruitus condicio seruiendi; sed ueteres indifferenter seruitium et pro seruitute posuerunt:
seruitio enixae tulimus
Vergilius, Aen.
3,327
Vergilius in III. tergum dorsum est et declinatur sic, hoc tergum tergi tergo, pluraliter haec terga tergōrum producte; tergus autem pellis ut pecus pecoris huius tergoris facit, pluraliter tergora et genetiuo tergŏrum correpte. sed contrario Vergilius
terga bouum
Vergilius, Aen.
5,405: boum Verg.
dicit et in IX
hinc raptas fugientibus ingerit hastas
in tergus
Vergilius, Aen.
9,763-764: tergus Char. cum codd.
PR : tergum Verg.
. quo exemplo etiam illis resistitur qui uolunt tergum hominis esse, tergus uero pecoris. forum neutro genere dicimus locum rebus agendis destinatum, uel cum commercium significamus; et Lucilius
cum illi fora irant
. masculine autem fori tabulata nauium, et semper pluraliter, quamuis Gellius fora nauium neutraliter dixerit et Lucilius negotiorum forum masculine extulerit libro III
forus olim ornatus lucernis
.
callum neutro genere dicitur: Cicero Tusculanarum ‹II› ipse labor quoddam callum obducit
Cicero, Tusc.
2,36: et ipse labor quasi callum quoddam obducit dolori (Cic.)
, et Plautus in milite
magis tabello, quam prunum callum callet
Plautus, Persa 305
. sed Marsus fabellarum VIIII masculino sic,
callum sibi pectore quendam
. lignum singulariter dici semper debet in multitudine.
Cato originum I uehes ait ligni
orig.
Cato , phorm.
611
dixit. pulchrum Varro adspirari debere negat, ne duabus consonantibus media intercedat adspiratio; quod minime rectum antiquis uidebatur. unde et sepulchrum hodieque manet, quod sit seorsum a pulchro propter recordationem doloris. aliis placet sepulchrum conpositum a semis et pulchro, quia pulchrum superficie, intus ossibus plenum. eboreum ratione dicimus, ut a marmore marmoreum, et pumice pumiceum; sed consuetudo etiam eboratum admisit et eburnum.
Vergilius
umeroque Pelops insignis eburno
Vergilius, georg.
3,7
. quae ita placuit distingui ut eboreum sit ex solido ebore confectum, eboratum extrinsecus ebore ornatum, eburnum ad similitudinem eboris aptatum, ut et Vergilius sensit. us. omnia nomina quae per us syllabam nominatiuo casu terminantur, haec genetiuo aut per i exeunt et sunt secundi ordinis, aut per is et sunt tertii ordinis, aut per us similem nominatiuo et sunt quarti ordinis. de quibus plenius definitum est in superioribus sub titulo
de nominatiuis ad regulam redactis. quaeritur quare ergo lupus lupi, lepus autem leporis?
omnia nomina quae us nominatiuo proferuntur, quae quidem masculina aut feminina sunt, genetiuum faciunt aut per i aut per us, uelut per i hic Marcus huius Marci, haec laurus huius lauri; per us autem hic senatus
huius senatus, haec domus huius domus: si autem fuerint neutralia, per is, uelut hoc tempus huius temporis, hoc munus huius muneris. excipiuntur autem haec in masculinis, Ligus lepus uetus; faciunt enim genetiuo Liguris leporis ueteris: in femininis haec, quae item faciunt genetiuum per is, salus salutis, iuuentus iuuentutis, palus paludis, senectus senectutis, uirtus uirtutis, seruitus seruitutis, tellus telluris, Venus Veneris, fraus fraudis, laus laudis: in neutralibus etiam haec, pelagus uulgus uirus. nam cum omnia neutralia faciant genetiuum per ris, sola haec tria genetiuum faciunt per i, quamquam de uulgo ambigitur. inuenitur enim et masculine elatum. ut apud Vergilium in II
hinc spargere uoces
in uulgum ambiguas
Vergilius, Aen.
2,98-99
. sed idem et neutraliter in I
saeuitque animis ignobile uulgus
Vergilius, Aen.
1,149: saeuitque Verg.
. meminerimus autem tantum modo pelagus et uulgus singulariter declinari itemque uirus. penus quo modo debeat declinari incertum est. nam Plautus in Pseudulo eodem fere loco et masculino genere dicit hic
penus
Plautus,
Pseud.
178
et neutro hoc
penus
Plautus Peter 27: (ex libro I)
, sicut et fasces dicuntur asparagi, quamuis asparagos pluraliter dicamus, ut Lucilius III
asparagi nulli . idem in eodem ligna pluraliter dicit,
si dent hi ligna uidete
. caelum hoc, cum sit neutrum, etiam masculine ueteres dixerunt; et Ennius
quem Caelus genuit
ann.
Ennius Vahlen² 27: = 24 Skutsch
, item
quamquam caelus profundus
ann.
Ennius Vahlen² 546: = 559 Skutsch
. ocimum consuetudo neutraliter dicit. sed Aemilius Macer ait
inter praeteritas numerabitur ocimus herbas
. russeum grammatici non magis dicendum putant quam albeum aut prasineum, sed russum, ut album prasinum. septem decem antiqui dixerunt, quoniam obseruabant ut minores numeros prius ponerent; sed iam aut consuetudine exoluit aut natura. mendum neutraliter Varro in admirandis dixit,
magnum mendum ; sed Ouidius feminine
nocte latent mendae
Ouidius, ars 1,249
,
item
eximet ipsa dies omnis e corpore mendas
Ouidius, ars 2,653: eximit … omnes e (Ou.)
. ergo mendum in mendacii significatione dicetur, menda in culpa operis uel corporis. pistrinum neutraliter dicitur; sed Lucilius XVI feminine extulit
media est pistrina
, ad tabernam referens, ut caupona dicitur. nam et Terentius deminutiue pistrillam dixit, pistrilla erat quaedam
Terentius, ad.
584: est pistrilla et exaduorsum Ter.
. quintum tricensimum annum dici sine et coniunctione uult Varro epistolicarum VII et similia, nec interponendam coniunctionem ut ipsa re cohaerente: uelut si dixero ad quintum et tricensimum praedium habeo, iam duo significabuntur, alterum ad quintum, alterum ad tricensimum. pulmentum et pulmentarium dicitur. nam Cato
originum III laserpitium pro pulmentario suo habet
orig.
Cato Peter 74: (ex libro III)
, idem multo pulmento usi
orig.
Cato Peter 75: (ex libro III)
. sed quidam putant pulmentum quasi pulumentum melius dici.
Varro autem ad Ciceronem V pulmentum ait, quia id cum pulte essent, et inde pulmentarium dictum. plurum Modestus putat esse dicendum, non plurium cum i. ea enim nomina quae comparandi sunt, genetiuo i habere non debent, ut fortiores fortiorum, meliores meliorum; sic plures horum plurum. sed
consuetudo plurium cum i dicit. unde et Terentius in
Phormione
noua hic :: conpluria
Terentius , Pseud.
228
. Vergilius autem etiam feminino
longam
penum
Vergilius, Aen.
1,703-704 *
. igitur cum possimus secundum neutrorum formam huius penoris dicere, [uel] secundum masculinorum et femininorum huius peni, neutrum dico, quia apud auctores nondum exemplum quod sequar inueni. carduus trium syllabarum est, ut arduus fatuus
mortuus, ideoque similiter declinandum est, huius cardui [et] huic carduo et hunc carduum, pluraliter hi cardui carduorum carduis. quod siquis huius carduus dicere uoluerit, cogit non numquam genetiuum singularem u duplici posse finiri. seruus ceruus uulgus a quibusdam per u et o, uidelicet quia duae uocales geminari, ut unam syllabam faciant, non possunt. sed per duo u scribi debent, quia et sic sonant et ambiguitas casuum tollitur et unum u loco consonantis accipitur. adsiduus quidam per d scribunt, quasi sit a sedendo figuratum, sed errant. nam cum a Seruio Tullio populus in quinque classes esset diuisus, ut tributum prout quisque possideret inferret, ditiores, qui asses dabant, assidui dicti sunt. et quoniam soli in negotiis publicis frequentes aderant, eos qui frequentes adsunt assiduos ab assibus dixerunt. tus a tundendo sine adspiratione dicitur, quamuis Iulius Modestus ἀπὸ τοῦ θύειν tractum dicat. bouus non nisi singularem numerum capit. nam pluralem nemo dixit. podagrosus a podagra bene dicitur, sed et podagricus a pedum aegritudine, cuius exemplum apud Laberium est in aquis calidis podagricus non recessit
mim.
Laberius Ribbeck³ 6 : Aquae caldae frg.
II (non recessit deest) = II, 16-17 Bonaria *
. aeditumus dicitur qui aedem seruat, quasi aedis intimus, sed aedituus ab aede tuenda dictus est.
lanius dicitur, ut Terentius
lani coci
Terentius, eun.
257
, et Sallustius quin uinarii laniique
hist.
Sallustius Maurenbrecher (1893) frg.
1,63
, ubi illud quoque notabimus uinarium dici. lanio autem quasi deminutio est lanii. assarius ab antiquis dicebatur, nunc as dicitur, non assis. sane assis genetiuus est, [ut] sicut octussis. huius ablatiuus est ab hoc octusse: ideoque octusse emi bene dicimus; sed da illi octussem soloecismus est. nam octus ne dixeris, sed octonarius; subauditur enim nummus, ut sestertius nummus et denarius nummus. nam id nummum appellamus quod Graeci
‹νόμον›. sestertius autem unde appelletur solet quaeri. quod manifestum erit, si sciamus apud ueteres denarium decem asses habuisse: ideoque in rationibus faciendis denarium, id est decussem, X inductum notamus; cuius quarta pars, dupondius semis, sestertius dicitur, quod de tribus assibus semis deficiat. denique et nota eius nihil aliud quam dupondium et semis [et semis] ostendit. hic locus et hi loci masculino genere ratione dicuntur. sed et haec loca consuetudo quasi localius usurpauit, non tamen et singulariter neutrum genus admisit, quamuis quidam uelint neutro genere Sallustium
dixisse est in carcere locus, quod Tullianum appellatur
Sallustius, Catil.
55,3
. sed frustra; quod enim a Sallustio absolute Tulliano coniunctum est. delirus a lira, aratri ductu, appellatur. potest tamen delerus per e ἀπὸ τοῦ λήρου conpositum uideri. cubicularius est custos cubiculi, cubicularis uero lectus cubiculo aptus, ut caligarius artifex, caligaris clauus, similiter ars fabrica et † iulius fabrilis et cellarius seruus et turdus cellaris; et balnearius fur, balnearis autem urceus et solea balnearis. unde perspicuum est Caluum ad amicos non recte dixisse
ne triclinarius
carm.
Caluus Morel frg. 19: (epigrammata)
, cum triclinaris dicere debuisset. balteus masculino genere semper per e dicitur, ut clipeus:
infelix umero cum apparuit alto [ingens]
balteus
Vergilius, Aen.
12,941-942
Vergilius dixit.
Plinius tamen uult masculino genere uinculum significare, neutro autem lora ad ligandum apta. sed Varro in Scauro baltea dixit et Tuscum uocabulum ait esse. item
humanarum XVIII. curriculus masculine deminutio est currus, neutraliter autem curriculum spatium ad currendum aptum uel ipsum currendi officium, ut Cicero et Varro locuntur.
clipeus masculino genere in significatione scuti ponitur, ut Labienus ait, neutro autem genere imaginem significat. sed Asinius pro Vrbiniae
heredibus imaginis clipeum masculine dixit, clipeus praetextae imaginis positus
or.
Pollio Malcovati frg. 34: (pro Urbiniae heredibus)
. et Liuius in significatione scuti neutraliter saepius et Pomponius in capella, cum ait
clipeum in medium fixum est
Atell.
Pomponius Ribbeck³ 29 : Capella Ribbeck³ (in medio) = v. 27 Frassinetti
. quare ‹Plinius› dubii sermonis II indistincto genere dici ait, sed littera differre, ut pugnatorium per i clipeum dicamus, quia est clipeus ‹ἀπὸ τοῦ κλέπτειν ›, id est celare, dictus, imaginem uero per u a cluendo. sed haec differentia mihi displicet propter communionem i et u litterarum. nam et maximus et maxumus dicimus et optimus et optumus, nec tamen illa differentia secernimus.
Lucilius Aemilius et cetera nomina quae ante u habent i duplici i genetiuo singulari finiri debent, ut necesse sit aduersus obseruationem nominum nominatiuo non minorem fieri genetiuum; idque Varro tradens adiecit uocatiuum quoque singularem talium nominum per duplex i scribi debere, sed propter differentiam casuum corrumpi.
Lucilius
tamen et per unum i genetiuum scribi posse existimat. ait enim
seruandi numeri et uersus faciendi, nos Caeli Numeri numerum ut seruemus modumque . numquam enim hoc intulisset, nisi et Caelium et Numerium per ii, ‹huius Caelii› huius Numerii, faciendum crederet. denique et in libro VIIII sic ait
porro hoc si filius Luci
fecerit, i solum, ut Corneli Cornificique
, et paulo post
pupilli pueri Lucili, hoc unius fiet
. et Plinius quoque dubii sermonis V adicit esse quidem rationem per duo i scribendi, sed multa iam consuetudine superari.
Varro enim opinionem de uocatiuo casu traditam infirmat, quod hic pius huius pii in uocatiuo pii faciat. adeo enim [non] semper uocatiuus casus eandem scripturam patitur quam genetiuus. praefectus fabrum ut dici possit ex antiquitate durauit, sicut tribunus ‹militum› et praefectus urbis. dicimus quidem et [tribunus et praefectus urbis et] praefectus fabris participialiter, sed elegantius est ab antiquis usurpatum.
largus nomen facit ex se aduerbium large, quia omnia nomina quae in qualitate sunt aut in quantitate, si datiuo casu in o exeant, o in e mutant et aduerbium faciunt, ut doctus docti docto facit docte. sed ueteres hoc non obseruauerunt. nam et
duriter
Terentius, andr.
74: cf. etiam ad.
45 et 662.
Terentius dixit et Plautus
ampliter
Plautus, Bacch.
677
. caseus masculini generis est, ut Vergilius
pinguis et ingratae premeretur caseus urbi
Vergilius, ecl.
1,34
, et Lucilius XIIII
caseus aula
mollis
. sed Pomponius neutraliter dixit in lenone caseum molle
Atell.
Pomponius Ribbeck³ 62 : Leno: v. 58 Frassinetti
. loculos et locellos pluraliter dici multi putant, cum sit hic loculus, cuius hypocorisma est hic locellus. nam Varro rerum rusticarum III loculum dixit et Caesar ad Pisonem locellum tibi signatum remisi . catinus masculino genere dicitur, ut Maecenas in X
ingeritur ait fumans calido cum farre catinus . et hinc deminutiue catillus fit, ut Asinius contra
maledicta Antonii uolitantque urbe tota catilli . sed Varro ad Ciceronem XI catinuli dixit, non catilli.
galeros Vergilius masculino genere dixit,
fuluosque lupi de pelle galeros
Vergilius, Aen.
7,688
, et Cornelius Seuerus
flauo protexerat ora galero
. sed G(aius) Gracchus apud censores cum galeare ursici
or.
Gracchus Malcovati frg. 25: (apud censores cum ex Sardinia rediit)
dixit; Varro de actione scenica II
haec galearia . unde et galericula dicuntur.
calamistros
Cicero, orat.
78
Cicero in oratore masculine dixit, et Varro de scenicis originibus I hunc calamistrum; sed idem in triphallo calamistra; et Plautus in Curculione
pecten, speculum, calamistrum meum
Plautus, Curc.
577
. secus neutri generis est nomen, unde et Sallustius
uirile secus
hist.
Sallustius Maurenbrecher (1893) frg.
2,70
dixit, hoc est uirilis sexus, quod per omnes casus integra forma declinatur. fit secus et aduerbium, quod significat aliter, unde nascitur sequius ἀλλοιοτέρως. ceterum id quod uulgus usurpat, secus illum sedi, hoc est secundum illum, et nouum et sordidum est. aluum Vergilius feminino genere saepe dixit, sed masculine Caluus
partus grauido portabat in aluo
carm.
Caluus Morel frg. 14: (Io)
, et Heluius Cinna
at scelus incestum turpi crescebat in aluo
carm.
Cinna Morel frg. 7: (Zmyrna) incesto Smyrnae (Morel)
, et Laberius et Accius frequenter; quod magis usus celebrauit. munificus est tam quam beneficus et maleficus, munifex autem tam quam opifex et artifex. itaque munificus munera largitur, munifex autem munere fungitur.
sincerus dicitur, non sinceris, ut Vergilius ait
insincerus apes tulerit cruor
Vergilius, georg.
4,285
; sed neutraliter hoc sincere dicitur, ut Terentius
si istud crederem
sincere dici
Terentius, eun.
176-177: istuc Lindsay
. sibilus dici oportet, ut Vergilius
nam neque me tantum uenientis sibilus austri
Vergilius, ecl.
5,82
; Cicero de gloria [in] II in Tusculanum mihi nuntiabantur gladiatorii sibili
Cicero [Garbarino] phil. frg. 3 : (de gloria) gladiatoris C
. sed et neutro genere quidam dixerunt, ut Ouidius
sibila dant saniemque uomunt
Ouidius, met.
4,494
et Cornelius Seuerus
et sua concordes dant sibila clara dracones
, et Macer V theriacon
longo resonantia sibila collo
.
Quinquatrus, sed non Quinquatria. non enim dictae sunt quinque dies sacrae, sed quod quintus dies iduum, quas atrus antiqui dicebant; siue a quinquando, id est lustrando, quod eo die arma ancilia lustrari sint solita. stomachus etiam in pluribus singulariter dicitur, ut ait Caluus quorum praedulcem cibum stomachus ferre non potest
carm.
Caluus Morel frg. 36: (incerta sedis)
. diuinitus cum dicimus, ex dei mente factum significamus; diuineuero, cum laudamus. nudius tertius hoc significat, nunc est dies tertius; item nudius quartus. sed quaeritur de futuro utrum [dius sit] dicendum sit die quarto et die quinto ‹an diequarte et diequinte›, sic uti perendie cum dicitur. sed quibusdam displicet, propterea quod cum dicimus
perendie, postponimus die; cum uero diequarte, praeponimus. sed ueteres non aliter locuti sunt. sunt enim coniuncta et nominatur per ea tempus, non numeratur, ut in illis, nudius tertius et nudius quartus. iuris consultus dici debet, non iure consultus; licet Cicero pro Murena ita dixerit, et Lucilius II, ut iure peritus.
Graccus et ortus sine adspiratione dici debere Varro ait; et ortum quidem, quod in eo omnia oriantur, Graccum autem a gerendo, quod mater eius duodecim mensibus utero eum gestauerit, uel a gracilitate corporis, ut quidam uolunt. sed consuetudo et Gracchos et hortos cum adspiratione usurpauit. conlactaneus dici debet. nam collactius nemo dicit. er. omnia nomina quae nominatiuo casu in er terminantur at masculina aut feminina sunt, quae [que] necesse est ut genetiuo casu aut per i aut per is litteras exeant, exceptis his, quae utique neutralia sunt, iter cicer papauer cadauer tuber cancer. item omnia quae Graece efferuntur per ρος et ante ρος syllabam consonantem litteram habent, haec Latinein er terminantur, uelut Ἀλέξανδρος Alexander, Κλέανδρος Cleander, ὄναγρος onager, ἀγρός ager, et cetera similia. item er syllaba terminata, si in qualitate fuerint, per omnia genera mutari debent, ut piger pigra pigrum, niger nigra nigrum. ideo quaeri solet utrum hic acer an acris dici debeat. sed cum qualitate si dicimus hic acer, necesse est et haec acra et hoc acrum dicere cogamur. quod
quoniam offendit aures, melius communiter hic et haec acris dicemus, ut Horatius
soluitur acris hiems
Horatius, carm.
1,4,1
, et Vergilius
acri quondam regnata Lycurgo
Vergilius, Aen.
3,14
. ex hac enim forma descendit neutrum, quod est acre, ut hic et haec agilis et hoc agile, hic et haec facilis et hoc facile. simili ratione utimur, cum quaeritur utrum hic paluster ager an palustris et alacer an alacris dici debeat. nam et Vergilius
alacris palmas utrasque tetendit
Vergilius, Aen.
6,685
dixit. tamen et hic acer idem Vergilius [
acer equis
Vergilius, georg.
3,8
] frequenter, quamuis declinationem formae istius repudiauerit. nam neque huius acri dixit neque huic acro uel hunc acrum, sed secundum rationem supra dictam huius acris et huic acri et hunc acrem. iter iteris debet facere, non itineris, ne aduersus rationem genetiuus nominatiuo maior duabus syllabis inueniatur, praesertim cum itiner quoque dixerint ueteres, cuius genetiuus itineris erit. plurali tamen numero itinera semper dicemus. non enim, sicut huius iteris Pacuuius dixit, et haec itera potuit dicere. pater patris cum faciat et mater matris, cur dissimiliter aper apri et caper capri, solet quaeri. sed Graeca declinatio aduertenda est ubi deprehendetur. tunc enim nos s litteram genetiuo adicere debemus, cum illi σίγμα eidem genetiuo adiciunt, et cum illis similiter detrahere, uelut τοῦ πατρός patris, τῆς μητρός matris; porro τοῦ
κάπρου capri, τοῦ ἀγροῦ agri. item caprina et apruna cur dissimiliter deriuetur quaeri solet. quibus respondebimus utrumque per i proferri debere, sed in alio
usum u litteram celebrasse, quamuis Lucilius
uiscus aprinum
, non aprugnum dixerit. eber et ebriacus ne dixeris. bria enim est uas uinarium, unde ebrius et ebria dicitur [ebrius] ebriosusque et ebriosa, sicut a negotio negotiosus et negotiosa. cui contrarium est sobrius, quod nomen conparari non debet. neque enim sobrior neque sobrissimus dici potest, quamuis Laberius
sobrior
mim.
Laberius Ribbeck³ 156 : ex incertis fabulis frg.
XXIII Ribbeck³ = v. 177 Bonaria *
dixerit. celer celerior celerrimus facit, ut asper asperior asperrimus, acer acrior acerrimus, et pulcher pulchrior pulcherrimus. nam quod Ennius ait
equitatus
ut celerissimus
ann.
Ennius Vahlen² 591: = 599 Skutsch
, barbarismus est. papauer neutri generis est; sed masculino genere Plautus dixit
quam si tu obicias formicis papauerem
Plautus, Trin.
410
, et Cato originum secundo papauer Gallicanus
orig.
Cato Peter 35: (ex libro II)
, et Varro in admirandis infriasse papauerem .
Alexander et Teucer dici debet; sed et Alexandrus et Teucrus dici possunt, ut Vergilius Teucrus et Euandrus, secundum illam scilicet rationem, qua nomina Graeca in ος exeuntia Latine in us exire Aurelio placet. contra quam tamen regulam qui a Graecis
ἀγρός idem a nobis ager dicitur; ideoque et in his et ceteris ante omnia consuetudo sequenda est.
puer et in feminino sexu antiqui dicebant, ut Graeci
ὁ παῖς καὶ ἡ παῖς, ut in Odyssia uetere, quod est antiquissimum carmen,
mea puer, quid uerbi ex tuo ore audio?
carm. Liuius Andronicus Blänsdorf frg.
3: G. Broccia, Ricerche su Livio Andronico epico, Padova 1974, 85ss.
K. Büchner «Symbolae Osloenses» 54 (1979) 55 H. Fränkel «Hermes» 67 (1932) 304 F. Leo, Der Saturnische Vers, Göttingen 1905, 43.
53 n.4 E. Thulin, Italische sakrale Poesie und Prosa, Berlin 1906, 28
. et in Nelei carmine aeque prisco
saucia puer filia sumam
; ubi tamen Varro cum a puera putat dictum, sed Aelius Stilo, magister eius, et Asinius contra. quare ager agri, agger autem aggeris?
quia omnia nomina quae er nominatiuo proferuntur, si quidem feminina aut neutralia sunt, genetiuum faciunt per is, uelut haec mulier mulieris et hoc papauer papaueris. sin autem masculina, dupliciter declinantur. faciunt enim genetiuum modo per i, ut niger nigri, modo per is, ut pauper pauperis, et tunc per i, cum ex Graecis deducuntur. omnia enim quae apud Graecos aut per
γρος aut per τρος aut per δρος aut per κρος efferuntur, haec omnia amissa Graeca extremitate et per er elata ut secundi ordinis declinantur, uelut ἀγρός ager agri,
Ἀντίπατρος Antipater Antipatri, Μένανδρος Menander Menandri, Τεῦκρος Teucer Teucri. inueniuntur autem duo nomina quae, cum habeant duas consonantes ‹ante› us, tamen eundem nominatiuum Graecum seruant. sunt autem haec, Κόδρος et γόγγρος, Latine Codrus gongrus dicuntur, non Coder et gonger.
Vergilius tamen promiscue extulit in III. dixit enim
Teucrus Rhoeteas primum aduectus in oras
Vergilius, Aen.
3,108: Rhoeteas Verg. est aduectus Verg.
. item et illa genetiuum faciunt per i quae ex conpositione ueniunt, uelut lucifer signifer armiger; item illa
quae feminina per a faciunt, uelut niger nigra, alter altera, adulter adultera, ater atra. quae uero neque a Graecis trahuntur, ut Menander, neque ex conpositione ueniunt, ut lucifer, neque femininum in a faciunt, ut prosper prospera, haec omnia erunt tertii ordinis, uelut agger aggeris, sequester sequestris. sic ergo et ager agri, quoniam a Graecis uenit; item agger aggeris, quoniam Latinum est nec femininum patitur. excipiuntur autem haec quae, cum femininum non faciant per a, nihilo minus genetiuo exeunt per i, uelut culter cultri, oleaster oleastri, liber libri, puer pueri, catlaster catlastri, socer soceri, gener generi, liber liberi, cancer cancri, auster austri, aper apri, caper capri. gibber, ut Verrius ait, ipsum uitium dicitur, ut tuber, gibberosus habens gibberem, ut tuberosus. et sane Lucilius ita loquitur
gibbere magno
Lucilius [Marx] 1179: (inc. sedis frg.
)
. sed Plinius gibbus uitium ipsum, ut ulcus, maluisse consuetudinem tradit; quod mihi displicet. aer et aether, hunc aera et aethera masculino genere dicimus.
Graeca enim sunt. sed et hunc aerem ueteres Latina declinatione dixerunt. quotiens sane ex nominibus er terminatis masculinis neutrum in e nominatiuo terminatur, tunc genetiuus tam masculini quam feminini per is terminatur, ut hic siluester siluestris, haec siluestris huius siluestris, hoc siluestre siluestris, hic campester ‹haec› campestris hoc campestre. ar. nomina in ar terminata masculina tantum et neutralia inueniuntur, de quibus plenissime definitum est sub titulo tertii ordinis. quare ergo lucar lucăris
torcular torculāris?
quia omnia ar elata genetiuo corripiunt a litteram, uelut Caesar Caesaris, par paris, sic et lucar lucaris. ergo qui putauerunt dici oportere hoc torculare et hoc puluinare, recte putauerunt, idcirco quod genetiuo producunt a litteram. or. omnia nomina quae or syllaba terminantur genetiuum faciunt per is. et si quidem masculina seu feminina Latina fuerint, genetiuo circumducuntur et per o litteram productam proferuntur, uelut praetor praetoris, uenator uenatoris, sudor sudoris, color coloris, tutor tutoris, gladiator gladiatoris, honor honoris, splendor splendoris et cetera, exceptis ‹his› quae non producuntur sed corripiuntur, uelut memor memoris, arbor arboris, indecor indecoris. sed si natura Graeca fuerint, utique corripiuntur, ut Hector Hectoris, Nestor Nestoris, Theomnestor Theomnestoris, Polymestor Polymestoris, et siqua sunt similia, quae etiam apud Graecos corripiuntur, Ἓκτορος καὶ Νέστορος. praeterea et neutralia siqua sunt, et haec corripiuntur, uelut aequor aequoris, marmor marmoris, robor roboris, ador adoris. successor cum masculino genere proferatur, Cornelius Seuerus etiam feminine dixit
ignea iam caelo ducebat sidera Phoebe, [pater]
fraternis successor equis
. torpor et animi et corporis dicitur debilitatio, scilicet a torpedine pisce, cuius contactu corpus hebetatur;
unde Sallustius hoc idem uitium etiam torpedinem dixit. fauitor antiqui dixerunt; at fautor nec auctoritate nec ratione deficitur. ur masculinum inuenies et neutrum, hic turtur turturis turturi, hic fur furis, et hoc femur et iecur. dicitur autem fur et commune esse. et quidam ferunt in quaestionem, quare fur furis et iecur iecineris, non cum ratione. at qui rationem seruare uolunt iecoris declinauerunt, ut Persius Flaccus in
sat. satura
I
rupto iecore exierit caprificus
Persius 1,25
. hoc femur huius femoris. sed frequenter huius feminis huic femini dictum est, et pluraliter tam femina quam femora: ideoque et Tibullus hoc ipsum erudite custodit, cum dicit
inplicuitque femur femini
, et Vergilius
eripit a femine
Vergilius, Aen.
10,788
. ux masculina et feminina inuenies, hic Pollux, haec nux et cetera. quaeritur quare nux nucis faciat et coniunx coniugis, cum omnia nomina ux terminata genetiuum per cis faciant, uelut hic Pollux Pollucis, crux crucis. excipitur hoc solum, quod genetiuum per gis facit, coniunx coniugis, et idcirco facit, quia ex uerbo deducitur, id est a iungendo. en terminata nomina non masculina tantum inuenies sed et neutralia, et omnia tertii ordinis, sicut
in eodem tertio ordine definitum est, uelut masculina hic rien rienis, lien lienis, flamen flaminis, pecten pectinis, fidicen fidicinis, tibicen tibicinis, tubicen tubicinis ex tuba longa, cornicen cornicinis, liticen liticinis ex lituo, quod est genus tubae minoris. quorum accusatiuus singularis facit hunc pectinem lienem rienem, et nominatiuus pluralis hi pectines lienes rienes facit. sunt quaedam et communia, ut cornicen liticen: nam tibicen masculinum est; facit enim feminino genere tibicinam. cetera neutralia sunt, ut hoc certamen. gluten Vergilius dixit,
collectumque haec ipsa ad munera gluten
Vergilius, georg.
4,40
. qua declinatione usus est et Varro de bibliothecis dicens glutine et citro reficit . est enim gluten ut stamen subtemen et facit ab hoc glutine‹ut› stamine subtemine. sed et glutinum in Scauro,
glutinum Daedalum inuenisse . quam declinationem Sallustius sequitur, cum dicit quasi glutino adolescebant
hist.
Sallustius Maurenbrecher (1893) frg.
3,103
. ex nomina terminata masculina et feminina inueniuntur, sed diuersos genetiuos habent. quaedam enim per cis efferuntur, uelut uertex uerticis, simplex simplicis, supplex supplicis, silex silicis, pelex pelicis; alia per is, uelut senex senis, supellex supellectilis; alia per gis, ut lex legis, grex gregis, rex regis, remex remigis. supellex magis auctoritate dicitur quam ratione. nam non debet duabus syllabis plus crescere a nominatiuo genetiuus. quam rationem ut custodirent ueteres, multa dure protulerunt, ut ancipes pro anceps et praecipes
pro praeceps et supellectilis pro supellex. nec tamen quisquam haec supellectilis dicere ausus est, et ideo rectius est cum pluribus stare et quod speciosius est in loquendo proferre. uertex a uertendo dicitur, uortex a uorando, et uult Plinius uerticem inmanem uim impetus habere, ut
ingens a uertice pontus
Vergilius, Aen.
1,114
; uorticem uero circumactionem undae esse, ut
et rapidus uorat aequore uortex
Vergilius, Aen.
1,117
. neutrum nullum inuenies nisi ex communione, hic et haec et hoc simplex. horum nominum ablatiuus diuersus. namque et per e effertur, ut a uertice, et per i, ut a simplici; praecipue autem communium per i. excipiuntur senex, supellex, quod crescit duabus syllabis; facit ‹enim› supellectilis, senex autem senis. item excipiuntur haec quae genetiuum per gis, non per cis faciunt, uelut remex remigis, grex gregis, rex regis. quamquam quibusdam uisum est recte efferri regis, idcirco quia ex uerbo deducatur, hoc est a regendo, et remex similiter a remo agendo. is terminata nomina masculina et feminina inueniuntur. quae omnia nominatiuo genetiuum similem habent, uelut hic suauis huius suauis, facilis facilis, agilis agilis et cetera similia. excipiuntur autem quaedam quae in genetiuo crescunt, licet per is efferantur, uelut cuspis cuspidis, cinis cineris, lapis lapidis, puluis pulueris et
cetera similia, de quibus plenius dictum est in superioribus sub titulo de nominatiuis. et quidem masculina, hic funis huius funis; feminina, haec puppis huius puppis; communia utriusque generis, hic et haec suauis. horum ablatiuus dupliciter effertur et per e et per i, ut ab hac puppe et puppi; sed communium tantum per i, ut ab hoc et ab hac suaui. item accusatiuus duplex, ut hanc puppem et puppim, turrem et turrim. utique eius modi nominum etiam pluralis genetiuus ante um syllabam i habebit, harum turrium puppium. excipiuntur haec tria, quae omnino i litteram neque in genetiuo plurali admittunt neque ablatiuo neque accusatiuo ‹singulari›; sunt autem haec, panis canis iuuenis. excipiuntur et haec quae genetiuo crescunt, cinis lapis puluis semis sanguis uomis cuspis cucumis pollis lis. faciunt enim genetiuo cineris lapidis pulueris semissis sanguinis uomeris cuspidis cucumeris pollinis litis.
Graeca uero dupliciter declinantur. aut enim crescunt genetiuo, uelut Thetis Thetidis, Paris Paridis, aut eundem seruant genetiuum quem et nominatiuum, ut Zeuxis huius Zeuxis, Alexis huius Alexis. uis uero tantum singulariter declinatur, uelut haec uis huius uis huic ui hanc uim o uis ab hac ui; item pluraliter tantum hae uires uirium uiribus uires o uires a uiribus. quaecumque nomina is litteris terminata communia masculini et feminini generis sunt faciuntque ex se neutra in e terminata, ut hic et haec nobilis et hoc
nobile, ablatiuum habebunt in i, genetiuo plurali i ante um, accusatiuo i ante s, ut ab hoc et ab hac nobili simili, horum et harum nobilium similium, hos et has nobilis similis. puluis masculini generis est, quamuis Propertius dixerit
qui nunc iacet horrida puluis
.
Sarapis Sarapidis uolunt grammatici genetiuo casu dici, non Sarapis, quia omnia nomina Graecae figurae is terminata in genetiuo syllaba crescere debent, ut Iris Iridis, Isis Isidis, Hymnis Hymnidis, Paris Paridis. sed cum et Latinedeclinari possint, non est necesse consuetudinem ratione reformare, praesertim cum adsit auctoritas. nam et Varro de uita sua non tantum huius Sarapis declinauit sed et Isis, quod paulo est durius. sed et Vergilius Irim dicit et Parim et Tigrim. breuis dies dicitur, non pusillus. breuis enim in natura, pusillus in corpore. gliris nominatiuus est hic glis, non glir, ut quidam uolunt. nam Varro in admirandis ait in silua mea glis nullus , et Cato in originibus. panis masculino genere dicitur. nam etsi neutro genere Plautus dixit
pane et assa bubula
Plautus, Curc.
367
, tamen uitiose. panis autem genetiuum pluralem Caesar
de analogia II panium. dixit, sed Verrius panum, sine i. ego autem neutrum probo nec puto panem plurali numero dici posse, quoniam unica res est et ad pondus redigitur, nec quisquam ueterum nisi singulariter dixit. deminutione autem panis pastillus dicitur, ut hodieque in Italia rusticos dicere animaduertimus. anguis cum sit masculini generis, dixerunt tamen et feminini, ut Tibullus
iratae detinet anguis
, et Ouidius
mediae Marsis finduntur cantibus angues
Ouidius, medic.
39
, et Varro Atacinus
cuius ut aspexit torta caput angue reuinctum
. sanguis masculino genere, et facit hunc sanguinem. sed Cato de habitu ait sanguen demittatur
or.
Cato Malcovati frg. 211: (de habito)
, et Lucretius
uisceribus uiscus gigni sanguenque creari
Lucretius 1,837
; ubi etiam nominatiuus singularis uiscerum adnotandus est, hoc uiscus. neptis grammatici nolunt dici, quod nomina in os exeuntia genetiuo singulari is finiuntur et non possunt transire in feminina, ut custos custodis, sacerdos sacerdotis, nepos nepotis, et aduocant Ennium, quod dixerit ita,
Ilia dia nepos, quas erumnas tetulisti
ann.
Ennius Vahlen² 55: = 60 Skutsch.
Cf. Priscianus GL 2,253,2-4
. sed consuetudo nepotem masculino et neptem feminino genere usurpauit. quis cum s littera dici uolunt grammatici in quaerendo, ut
quis te, nate dea, per tanta pericula casus
insequitur?
Vergilius, Aen.
1,615-616
et
quis procul ille autem ramis insignis oliuae?
Vergilius, Aen.
6,808
. in inferendo autem qui sine s, ut
ille, uides, pura iuuenis qui nititur hasta
Vergilius, Aen.
6,760
, et
Troiae qui primus ab oris
Vergilius, Aen.
1,1
. est enim praepositiuum quis, subiunctiuum qui; quod tamen auctores non obseruauerunt, ut Accius dicens
quinam Tantalidarum internecioni modus sit?
trag. Accius Ribbeck³ 657: (ex incertis fabulis)
et Vergilius
qui casus agat res
Vergilius, Aen.
9,723
. sed et plurali nominatiuo uariauerunt qui proferentes uel ques. unde et datiuus duplex in usu nobis est; quis enim et quibus dicimus, in alio qui, in alio ques declinantes. nam nominatiuus pluralis i littera terminatus accipit semper s et facit datiuum, ut di dis, coloni colonis, ita et qui quis. si uero es terminetur nominatiuus, bus syllaba terminari debet datiuus, ut duces ducibus, mores moribus, et ques quibus. ques autem dixisse ueteres testimonio est Cato, qui ait originum II
quescumque Romae regnauissent
orig.
Cato Peter 64: (ex libro II)
, et Pacuuius
ques sunt ‹is?
› :: ignoti, nescio ques ignobiles
trag.
Pacuuius Ribbeck³ 221: (Medus)
.
quam uocem tametsi nouitas abdicauit, declinatio eius tamen manet: nam quibus crebro dicimus. ix terminata masculina et feminina et communia inuenies, quorum genetiuus in cis exit, uelut hic calix calicis, haec pix picis, hic et haec et hoc felix felicis. excipitur autem hoc solum, nix, quod contra rationem niuis facit, licet ueteres ninguis declinauerint, e quibus est Lucretius. pix singulariter dicitur, ut ait Varro de similitudine
uerborum II, quamuis Vergilius dixerit
Idaeasque pices et pingues unguine ceras
Vergilius, georg.
3,450: pinguis Verg.
. huius modi nominum genetiuus singularis i litteram et corripit et producit, id est in communibus producit, in ceteris fere corripit. os terminata masculina et feminina et communia inuenies, uelut hic flos, haec arbos, hic et haec et hoc custos et cetera similia; quorum genetiui diuerse efferuntur. unde quaeri solet quare nepos nepotis, sacerdos sacerdotis, custos autem custodis faciat. omnia os syllaba terminata genetiuum faciunt per tis, uelut nepos nepotis, sacerdos sacerdotis, dos dotis, cos cotis et cetera similia. excipiuntur autem haec quae genetiuum faciunt per ris, uelut ros roris, os oris, lepos leporis, flos floris, arbos arboris, item per sis, uelut os, quod ossis facit, item per dis, uelut custos custodis, quod cum ratione profertur, quoniam ex uerbo deducitur, quod est custodio, et ideo custodis facit. quaeritur et
de Graecis, quorum genetiui diuersi sunt. itaque si fuerit nominatiuus Androgeos, genetiuus erit Androgeo, ut apud Vergilium
in foribus letum Androgeo
Vergilius, Aen.
6,20: Androgeo Verg.
. sed apud eundem inuenimus
Androgei galeam
Vergilius, Aen.
2,392
, sed non ex eodem nominatiuo. nam si fuerit hic Androgeus, Androgei facit genetiuo, ut idem Vergilius in II
Penelei dextra diuae armipotentis ad aram
procubuit
Vergilius, Aen.
2,425-426
. est et neutrum in os, hoc os, haec ora. ox terminata masculina et feminina et communia inuenies, uelut hic ferox ferocis, haec uox uocis, hic et haec et hoc uelox uelocis. quorum genetiuus, ut praedictum est, per cis effertur, ablatiuus per i in communibus seu neutralibus. excipitur hoc solum, nox, quod genetiuum per ctis facit, noctis, idcirco quia Graece
νύξ νυκτός declinatur. ax terminata nomina inuenies * fornax feminino genere dici debet, quia per deminutionem fornacula, non fornaculus facit, et quia omnia nomina inanimalia x littera terminata, genetiuum si productum habeant, generis sunt feminini, ut lodix lodicis, radix radicis.
Vergilius quoque consentit, cum ait
uulnificusque chalyps uasta fornace liquescit
Vergilius, Aen.
8,446
. thorax autem, cum sit Graecum, his admisceri non debet. ceterum feminina omnia monosyllaba sunt excepto
grege et rege; quorum alterum ex diuerso genere constat. quamquam Lucretius in II
bucerias greges
Lucretius 2,662: buceriaeque (Lucr.)
feminino genere dixit. calx igitur, siue qua calcamus siue qua aedificamus, feminini generis est, ut et Vergilius ait
ferrata calce fatigat
Vergilius, Aen.
11,714
. sed et Lucilius in XIIII masculino genere dixit. multa sane inueniuntur quae uaria ratione deficiant, quae suo quoque titulo praedicta sunt. alia enim singularitate carent, ut exta arma castra moenia ilia scalae scopae cancelli furfures nuptiae freni, quamuis Vergilius dixerit
ni frenum [frenum] accipere
Vergilius, Aen.
12,568: dicto : uicti Verg.
; alia pluralitate, ut garum oleum uinum ferrum panis frumentum et cetera quae ad pondus numerum mensuramque rediguntur. nam quod auctores dixerint frumenta hordea mella, non nos moueat. abusi sunt enim licentia uetustatis, et tamen alios casus eorum non protulerunt. sane Vergilius dicit
uere fabis satio
Vergilius, georg.
1,215
; sed nec ipsum admittitur, quia nec ferrum nec aurum nec oleum, quamuis diuersi generis, pluraliter quisquam ausus est pronuntiare. alia sunt quae, quamuis plurali numero per omnes casus declinentur, nominatiuum tamen singularem uocatiuumque non habeant, ut dapes preces proceres pecudes fruges fauces uices ceteri
plerique uerbera. alia autem singulariter quidem per omnes casus declinantur, sed pluraliter nominatiuo tantum et accusatiuo et uocatiuo, ut maria rura aera iura; quamuis Cato originum VII genetiuo casu dixerit
iurum legumque cultores
orig.
Cato Peter 116: (ex libro VII)
, et Lucretius secundo
pulsabant aeribus aera
Lucretius 2,637: pulsarent (Lucr.)
. alia nominatiuum et ablatiuum habent, ut tabes pluris sireps. faciunt ‹enim› ab hac tabe plure siremse.
Cinna autem in Zmyrna huius tabis dixit nullo auctore. alia unius tantum casus sunt, ut haud secus, adfatim, ad incitas, infitias, suppetias, pessum, sponte, dicis causa, ergo, nequam, nihili, frugi. deriuationis uero tanta est inaequalitas ut conprehendi non possit. nam cum sit Agrippa, mulierem Agrippinam dicimus, thermas uero Agrippinianas. item cum sit Nero ut leo, pelles leoninas, thermas Neronianas appellamus. item cum sit Titus ut lupus, thermas Titinas ut pelles lupinas non dicimus, sed Titianas. de qua quaestione a Velio Longo libellus scriptus est. item deminutionis inaequalitas dura est, ut iuuenis iuuenculus, canis catulus, puluis puluiculus, uinum uinulum, talus taxillus, panis pastillus, homo homunculus et homuncio, piscis
pisciculus et pisculus. item in coniungendo propria est quibusdam potestas, quae ratione excluditur, ut cum dicimus quinquaginta milia nummum, nec statim centiens nummum dicere possumus; et centiens sestertium, nec tamen quinquaginta sestertium, sed quinquaginta sestertia dicimus. praetextum quidam dici uolunt, quia intellegitur uestimentum; sed consuetudo uicit, quae praetextam dicit, referens scilicet ad togam. nam quaecumque deriuantur uel mediae sunt potestatis quouis genere dici possunt. sumunt enim genus ab his quibus coniuncta sunt; ut puta lucanicum, intellegitur pulmentum uel intestinum, et hic lucanicus, subauditur botulus uel apparatus, et haec lucanica feminino genere, intellegitur hira, hoc est intestinum, aut aliud quod unus quisque intellegere uoluerit. sumptum est enim nomen ab inuentoribus Lucanicis. similiter et opus pistorium quod adipe conficitur omni genere dici potest, et hic adipatus, quo intellegitur panis aut aliud quid, et haec adipata, hoc est pars, et hoc adipatum, opus scilicet. nam et Lucilius V adipatam dicit feminino genere; sed subiungit pultem. forfices et forcipes ‹et forpices› quidam distingunt, ut forfices sint sarcinatorum a faciendo, forcipes