Contra Faustum manichaeum (page 10)

Augustin d'Hippone · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Contra Faustum Manichaeum · 15 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Scriptores Legem violaverunt praeceptorum Iudaeorum commixtione.

Age, si libet, assensu communi scriptoribus damnatis, defensionem suscipiamus Legis et Prophetarum. Legem autem nunc dico ego, non circumcisionem, nec sabbata, et sacrificia, caeteraque huiusmodi Iudaeorum; sed eam quae vere sit Lex, id est: Non occides, Non moechaberis, Non peiurabis 1, et caetera. Cui quia olim diffamatae in gentibus, id est, ex quo mundi huius creatura consistit, Hebraeorum scriptores irruentes, tamquam lepram ac scabiem, abominanda haec sua et turpissima praecepta commiscuerunt, quae ad peritomen spectant, et sacrificia, age si es certo et tu amicus Legis, damna eos mecum, qui hanc violare ausi sunt hac commixtione inconvenientium eidem praeceptorum: quae praecepta, nisi et vos Legem non esse sciretis, nec Legis partem, utique aut eadem servare niteremini professi iustitiam, aut vos coram fateremini esse non iustos. Nunc vero et de illis quae scelera prohibent mandatis, sollicita vobis est cura recte volentibus vivere; et de iis quae pertinent ad Iudaeos, nulla fit mentio: quod quatenus excusatum vobis erit, nisi eamdem Legem non esse constiterit? Denique si ut incenderis, intolerabile convicium iudicans, si quis te negligentem praecepti huius appellet, quo dictum est: Non occides, vel: Non moechaberis; ita etiam exardesceres, si quis te et incircumcisum vocaret, et negligentem sabbati; erat intellegi procul dubio quod esset utrumque lex et Dei mandatum. Nunc vero et de illis superioribus laudem quaeris et gloriam, si ea conserves; et de his nullam eiusdem boni iacturam metuis, quia contemnas. Quare constat haec, ut dixi, non esse Legem, sed Legis potius maculas et scabiem: quae si damnantur a nobis, damnantur ut falsa, non ut legitima. Nec tangit convicium hoc Legem, nec Legis auctorem Deum, sed eos qui hunc et illam nefariis suis religionibus inscripserunt. Ut autem interdum Legis nos reverendum nomen, cum Iudaica praecepta persequimur, lacessamus, vestro fit vitio, qui inter Hebraicas institutiones et Legem, nullum vultis esse discrimen: alioquin reddite Legi propriam dignitatem, Israeliticas ab eadem turpitudines tamquam verrucas incidite, deformationis eius crimen scriptoribus imputate, et statim videbitis nos Iudaismi inimicos fuisse, non Legis. Legis nomen est quod vos decipit: quia cui iure debeat adscribi, non nostis.

Aut scriptorum commenta falsa sunt, aut Patriarcharum Prophetarumque crimina vera.

Ad haec et Prophetas ac Patriarchas vestros cur nos blasphemare existimetis, ego non video. Nam si a nobis scripta haec dictatave fuissent, quae iidem commisisse leguntur, esset vestra haec in nos non irrationabilis accusatio: ubi vero aut ab ipsis eadem scripta sunt contra honestatis morem, de vitiis captantibus gloriam, aut ab eorum sociis ac paribus, nostra quae istic culpa est? Damnamus enim detestati actus iniquos, quos ultro de se, nec interrogati confessi sunt rei: aut si haec per invidiam scriptorum adversus eos malignitas finxit, puniantur scriptores, damnentur eorum libri, purgetur propheticum nomen indigna fama, gravitati atque censurae suae Patriarcharum reddatur auctoritas.

Mendacia scriptorum et de Deo et de Dei hominibus.

Et sane fieri potuit ut quemadmodum de Deo impudenter iidem tanta finxerunt, nunc eum in tenebris ex aeterno versatum dicentes, et postea miratum cum vidisset lucem; nunc ignarum futuri, ut praeceptum illud quod non esset servaturus Adam, ei mandaret; nunc et improvidum, ut eum latentem in angulo paradisi post nuditatem cognitam videre non posset; nunc et invidum ac timentem, ne si gustaret homo suus de ligno vitae, in aeternum viveret; nunc alias et appetentem sanguinis atque adipis ex omni genere sacrificiorum, zelantemque si et aliis eadem offerrentur ut sibi; et nunc irascentem in alienos, nunc et in suos; nunc perimentem millia hominum ob levia quidem aut nulla commissa; nunc etiam comminantem venturum se fore cum gladio, et parciturum nemini, non iusto, non peccatori: fieri, inquam, potuit ut et de Dei hominibus mentirentur, qui de Deo ipso tanta protervitate mentiti sunt. Sed vos consentite nobiscum, ut portent scriptores crimen, si vultis eodem liberari Prophetas.

De criminibus Patriarcharum Prophetarumque.

Alioquin neque illa nos de Abraham scripsimus, quod habendae prolis insana flagrans cupidine, et Deo, qui id iam sibi de Sara coniuge promiserat, minime credens, cum pellice volutatus sit sub conscientia (quo sit inhonestius) uxoris 2. Nec quod matrimonii sui infamissimus nundinator, idem avaritiae ac ventris causa duobus regibus, Abimelech et Pharaoni, diversis temporibus, memoratam Saram coniugem suam sororem mentitus 3, quia erat pulcherrima, in concubitum venditavit. Nec quod Loth ipsius frater de Sodoma liberatus, cum duabus filiabus suis in monte concubuit 4; qui honestius arsisset in Sodoma ictu fulminis, quam in monte flagravit inconcessae flamma libidinis. Sed nec quod Isaac eadem patri suo gessit ac paria, erga Rebeccam coniugem suam, fingens et ipse eam sororem 5, quo per ipsam viveret turpiter. Nec quod Iacob filius eius inter Rachel et Liam duas germanas sorores, earumque singulas famulas, quatuor uxorum maritus, tamquam hircus erraverit; ut esset quotidie inter quatuor scorta certamen, quaenam eum venientem de agro prior ad concubitum raperet, interdumque etiam mercedibus in noctem ab invicem conducerent eum 6. Item quod Iudas filius eius cum Thamar nuru sua dormierit, post unius et alterius nuptias filii, deceptus, ut aiunt, habitu prostitutionis 7, in quem se transformaverat eadem, quae socerum suum bene nosset cum hoc genere feminarum semper habuisse commercium. Nec quod David post tot numero uxores, mulierculam quoque Uriae militis sui moechatus sit, ipsumque perdiderit in bello 8. Nec quod Salomon filius eius trecentas uxores et septingentas concubinas habuerit, et regum filias sine numero 9. Nec quod Osee prophetarum primus de fornicaria muliere filios fecerit: cui turpitudini, quo sit deterius, ascribitur et consilium Dei 10. Sed nec illud, quod Moyses homicidium fecerit 11, quod spoliaverit Aegyptum 12, quod bella gesserit, quod crudelia multa et mandarit et fecerit 13, quod ne ipse quidem uno contentus matrimonio fuerit. Haec, inquam, et horum similia, quae in diversis eorum habentur libris, nihil a nobis scriptum, nihil dictatum est: sed aut scriptorum vestrorum ista commenta sunt falsa, aut patrum crimina vera. Vos utrum vultis eligite: nam nos, aut hos, aut illos pariter detestari necesse est, quia tam malos et turpes odimus, quam mendaces.

Manichaei praecepta et facta Veteris Testamenti prophetica et mystica fuisse non intellegunt.

AUGUSTINUS respondit: Nec sacramenta legis intellegitis, nec facta Prophetarum; quia neque sanctitatem, neque iustitiam cogitare nostis. Sed de praeceptis et sacramentis Veteris Testamenti saepe ac multa iam diximus, ut intellegeretur aliud ibi fuisse quod per gratiam Novi Testamenti faciendo donaretur implendum, aliud quod per veritatem patefactam removendo demonstraretur impletum: cum Dei et proximi dilectione susciperetur Legis perficienda praeceptio, circumcisionis autem atque aliorum illius temporis sacramentorum cessatione ostenderetur Legis persoluta promissio. Praeceptum quippe reos faciebat ad desiderandam salutem, promissum autem figuras celebrabat ad exspectandum Salvatorem: ut per adventum Novi Testamenti illos liberaret gratia donata, illas auferret veritas reddita. Ipsa enim Lex quae per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est 14: gratia scilicet, ut data indulgentia peccatorum, quod praeceptum erat ex Dei dono custodiretur, veritas autem, ut ablata observatione umbrarum, quod promissum erat ex Dei fide praesentaretur.

Promissivas figuras sacramentorum carnali mente considerant.

Proinde isti, qui ea quae non intellegunt reprehendentes, lepram vel scabiem seu verrucas Legis esse dicunt promissivas figuras sacramentorum, similes sunt hominibus, quibus displicent ea quorum non capiunt utilitatem: veluti si surdus videns moveri labia loquentium, tamquam superfluos oris motus deformesque reprehenderet; vel si quisquam caecus laudata sibi aliqua domo, vellet palpando probare quod dicitur, et parietum laevitatem manu pertractans, in fenestras irrueret, easque velut inconvenientes illi aequalitati redargueret, cavernasque ruinosas putaret.

Pernimium interesse inter lucem creatricem et creatam Manichaei non intellegunt.

Iam vero facta Prophetarum etiam ipsa prophetica et mystica fuisse, quid agam ut intellegant, quorum mentes vanitas occupavit, ita ut putent credi a nobis etiam ipsum Deum aliquando in tenebris esse versatum, quia scriptum est: Tenebrae erant super abyssum 15: tamquam nos abyssum dicamus Deum, ubi tenebrae erant, quia lux ibi non erat, antequam Deus verbo faceret lucem? Sed quia non distinguunt inter lucem quod est ipse Deus, et lucem quam fecit Deus, ideo putant esse consequens, ut in tenebris ipse fuerit, antequam faceret lucem, cum tenebrae essent super abyssum, antequam diceret: Fiat lux; et facta est lux 16. Sicut enim in Novo Testamento, utrumque de illo dicitur; nam et: Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae 17, ibi legimus; et: Deus qui dixit de tenebris lumen clarescere, claruit in cordibus nostris 18, itidem ibi legimus: sic et in illis veteribus Libris, et: Candor est lucis aeternae 19, dictum est de Sapientia Dei, quae utique facta non est, quia per illam facta sunt omnia 20; et de luce quadam, quae non nisi per illam fieri potest, hoc modo ibi dicitur: Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illuminabis tenebras meas 21. Sicut et ab initio cum tenebrae essent super abyssum, dixit Deus: Fiat lux; et facta est lux: quam non fecisset, nisi lucifica lux, quod est Deus.

Manichaeis lux lucifica inaccessibilis est.

Sicut enim Deus sibi sufficit ad aeternam beatitudinem, et ex hac abundat ad faciendos beatos; ita sibi sufficit ad aeternam lucem, et ex hac abundat ad faciendos illuminatos: nullius bonum cupiens, cum ipso fruatur omnis voluntas bona; nullius malum timens, cum ipso deseratur omnis voluntas mala: quia nec auget eum, qui eius dono beatus est, nec terret eum, qui eius iudicio miser est. Talem Deum, Manichaei, non colitis; longe ab illo facti estis, dum phantasmata vestra sectamini, quae cor vestrum vanum et vagum, lucem istam coelestium corporum per carnis oculos hauriens, vobis multiplici fictione dilatavit atque variavit. Lux ista, quamvis et ipsam Deus fecerit, longe incomparabilis est etiam illi luci, quam fecit Deus in mentibus piorum, quas a tenebris lucificat, sicut ab impietate iustificat: quanto magis illi inaccessibili, quae ista omnia facit? Nec omnibus inaccessibilis est: Beati enim mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt 22. Deus autem lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae: impii vero non videbunt lumen, sicut dicit Isaias 23. Talibus ergo est inaccessibilis illa lucifica lux, quae non solum illam spiritalem lucem in sanctorum mentibus, sed etiam istam corporalem fecit: non ad quam prohibeat accedere malos, sed quam facit oriri super bonos et malos 24.

De natura lucis creatae.

Cum ergo essent tenebrae super abyssum, ille qui erat lux, dixit: Fiat lux. Quae lux lucem fecerit, manifestum est; manifeste enim positum est: Dixit Deus; quam tamen lucem fecerit, non ita manifestum est. Utrum enim illam quae in mentibus Angelorum est, id est, ipsos tunc spiritus rationales Deus fecerit, an corporalem quamdam lucem, remotam etiam ab aspectibus nostris in sublimibus huius mundi locis, inter studiosos divinarum Scripturarum concorditer disputatur. Quarto enim die fecit ista conspicua coeli luminaria. Quae rursus utrum simul cum sua luce facta sint, an ex illa quae iam facta erat, quodam modo accensa sint, similiter quaeritur. Quaelibet sane lux facta sit, quando, cum essent tenebrae super abyssum, dixit Deus: Fiat Lux; creatam tamen lucem a creatrice luce factam esse non dubitat, quisquis sanctas Litteras pie legendo fit dignus qui intellegat.

De Spiritu Dei super aquas se ferente.

Nec ideo putandus est Deus, antequam faceret lucem, in tenebris habitasse, quia: Spiritus Dei superferebatur super aquas 25, cum praedictum fuisset: Tenebrae erant super abyssum. Abyssus namque est aquarum inaestimabilis profunditas. Unde potest occurrere carnali prudentiae, velut in iis tenebris, quae erant super abyssum, habitaverit Spiritus Dei, de quo dictum est: Ferebatur super aquas; non intellegenti quemadmodum lux luceat in tenebris, et tenebrae eam non comprehendant 26, nisi per Dei verbum fiant lux, et dicatur eis: Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino 27. Quod si rationales mentes per voluntatem impiam tenebrosae lucem sapientiae Dei nusquam absentem comprehendere non possunt, quod ab ea longe sint affectu, non loco; quid mirum si Spiritus Dei, qui superferebatur super aquas, superferebatur etiam super aquarum tenebras, incomparabili quidem longinquitate, sed substantiae, non locorum?

Cur Deus lucem miratus sit.

Scio quidem istis quam surdis haec cantem: nec tamen despero quod cantici mei veritas inventura sit aurem suam, quam Dominus aperuerit, a quo sunt vera quae dicimus. Istos autem, quales divinarum Scripturarum iudices patimur, quibus etiam displicet quod Deo placuerint opera sua, quem tamquam insolitam lucem miratum esse reprehendunt, quia scriptum est: Et vidit Deus lucem quia bona est 28? Approbat enim opera sua, quia placent ei quae fecit, et hoc est videre quia bona sunt. Neque enim aliquid invitus facere cogitur, ut quod ei non placet faciat; aut in aliquid faciendum imprudens labitur, ut factum esse displiceat. Cur autem istis non displiceat, quod Deus noster opus suum vidit, quia bonum est; quandoquidem deus eorum cum membra sua mersit in tenebras, velum contra se posuit? Non enim quod fecit vidit, quia bonum est: sed noluit videre, quia malum est.

Cur Christus fidem centurionis miratus sit.

Miratum sane Faustus Deum nostrum dixit, quod scriptum non est: nec omnino est consequens ut cum aliquis vidit quia bonum est, etiam miratus dicatur. Multa enim bona videntes non miramur, tamquam praeter opinionem ita sint; sed tantummodo approbamus, quod ita esse debuerint. Verumtamen ostendimus eis, non in Vetere Testamento cui malitiose calumniantur, sed in Novo quod ut imperitos fallant accipiunt, Deum esse miratum. Christum enim fatentur Deum, et hanc in laqueo suo velut escam dulcissimam ponunt, qua Christo deditos capiant. Deus ergo miratus est, cum Christus miratus est: sic enim scriptum est in Evangelio, quod audita fide cuiusdam Centurionis miratus est, et ait discipulis suis: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel 29. Ecce nos ut potuimus, exposuimus: Vidit Deus quia bonum est; et melius fortassis exponunt ista meliores: exponant et isti quare sit miratus Iesus, quod antequam fieret, praesciebat; et antequam audiret, utique noverat. Quamquam enim plurimum intersit, utrum videat aliquis quia bonum est, an etiam miretur: in hoc tamen est nonnulla similitudo, quia etiam Iesus lucem fidei miratus est, quam in corde illius Centurionis ipse fecerat, qui verum est lumen, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 30?

Blasphemant Manichaei Vetus Testamentum sicut Pagani Novum.

Quem posset certe aliquis impius paganus ita calumniari et reprehendere in Evangelio, sicut Deum Faustus in vetere Testamento. Diceret enim et ille improvidum Christum, non solum ex hoc quod miratus est Centurionis fidem; verum etiam quod Iudam inter discipulos elegit, qui mandata eius non erat servaturus 31: sicut reprehendit iste, cur praeceptum in paradiso datum fuerit homini non facturo 32. Culparet etiam illud, quod scire non potuerit quis eum tetigerit, quando tetigit fimbriam vestimenti eius, quae fluxum sanguinis patiebatur: sicut iste culpavit Deum nescisse ubi lateret Adam. Credo quia dixerit: Adam, ubi es? 33 sicut dixit Christus: Quis me tetigit? 34 Diceret et invidum ac timentem, ne si intrarent quinque aliae virgines in regnum eius, viverent in aeternum; contra quas ita clausit, ut nec miserabiliter pulsantibus aperiret 35, velut obliviscens quod ipse promiserat, dicens: Pulsate et aperietur vobis 36: sicut iste invidiae timorisque arguit Deum, quod ad vitam aeternam non admiserit peccatorem. Diceret et appetentem, non pecudum, sed hominum sanguinis, quia dixit: Qui perdiderit animam suam propter me, in vitam aeternam inveniet eam 37: sicut iste de sacrificiis animalium, quibus figuris promittebatur sacrificium sanguinis, quo redempti sumus, voluit calumniari. Reprehenderet et zelantem, quia cum ementes et vendentes de templo flagellando eiecisset, commemoravit Evangelista de illo esse scriptum, Zelus domus tuae comedit me 38: sicut iste accusavit zelantem Deum, quod aliis sacrificari vetuisset. Diceret irascentem in suos et in alienos: in suos quidem, quia dixit: Servus qui scit voluntatem domini sui, et non facit digna, plagis vapulabit multis 39; in alienos autem, quia dixit: Si quis vos non receperit, excutite illis pulverem de calceamentis vestris: amen dico vobis, quia tolerabilius erit Sodomae in die iudicii, quam illi civitati 40: sicut iste criminatur irascentem Deum, nunc in alienos, nunc in suos, quos utrosque Apostolus commemorat, dicens: Quicumque enim sine Lege peccaverunt, sine Lege peribunt; et quicumque in Lege peccaverunt, per Legem iudicabuntur 41. Diceret et trucidantem et effundentem multorum sanguinem ob levia quidem vel nulla commissa. Leve quippe aut nullum commissum pagano videretur, vel non habere in convivio nuptiarum vestem nuptialem, propter quod Rex noster in Evangelio iussit hominem ligatis manibus et pedibus proici in tenebras exteriores 42; vel nolle super se Christum regnare, propter quod peccatum ait: Illos autem qui noluerunt me regnare sibi, adducite, et interficite coram me 43: sicut iste accusavit Deum in Vetere Testamento, qui ei visus est propter levia vel nulla commissa, hominum millia trucidare. Iam vero illud quod reprehendit Faustus, minantem Deum venturum se esse cum gladio, quo non parceret, nec iusto, nec peccatori, quomodo paganus ille reprehenderet, audiens apostolum Paulum dicere de Deo nostro: Quia Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum 44: audiens et Petrum, cum de magnis tribulationibus sanctorum et interfectionibus loqueretur, ad tolerandum exhortantem et dicentem: Tempus est ut iudicium incipiat a domo Domini: et si initium a nobis, qualis finis erit eis qui non credunt Domini Evangelio? Et si iustus quidem vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt? 45 Quid enim iustius Unico, cui tamen Pater non pepercit? Et quid evidentius, quod nec iustis parcat, emendans eos varietate tribulationum, cum de hac re aperte sit dictum: Et si iustus vix salvus erit? Non solum enim in Vetere Testamento scriptum est: Quem enim diligit Deus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit 46; et: Si bona percepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus ? 47 sed etiam in Novo: Ego quem amo, arguo et castigo 48; et illud: Si enim nos ipsos diiudicaremus, a Domino non iudicaremur: cum iudicamur autem, a Domino corripimur, ne cum mundo damnemur 49. Sed tamen si paganus in Novo Testamento talia reprehenderet, qualia isti reprehendunt in Vetere, nonne et ipsi ea defendenda susciperent? Quod si facere possent, qua tandem vecordia hic talia reprehendunt, qualia ibi defendunt? Si autem non possent, cur in uno tantum, ac non potius in utroque Testamento, quod non intellegentibus impiis pravum videretur, idem non intellegentibus piis rectum, sed tectum credi oportere concedunt?

Falsa putant in Novo Testamento quae haeresi suae adversant.

An forte, quae de Novo Testamento similia protulimus, ipsa quoque audent dicere falsa esse atque perversa, privilegio illo suo diabolico, ut quidquid est in Evangelio vel Epistolis canonicis, quo adiuvari haeresim suam putent, id esse a Christo et Apostolis dictum teneant atque suadeant; quidquid autem ex iisdem codicibus adversus eos sonuerit, immissum ab infalsatoribus, ore impudenti ac sacrilego non dubitent dicere? Cui furori eorum, auctoritatem omnium librorum exstinguere atque abolere conanti, iam supra, quantum suscepti operis ratio sinere videbatur, non pauca respondi.

Contra paganos de providentia et de invidia Dei.

Nunc illud admoneo, ut cum insanas et sacrilegas fabulas suas christiani nominis pallio velare contendant, videant tamen, quando ista contra Scripturas christianas disputant, non a nobis contra Paganos tantum, sed etiam contra Manichaeos, veritatem codicum divinorum Testamenti utriusque defendi. Et ista quidem, quae modo Faustus velut indigna Deo de nostris veteribus Litteris in sermone suo posuit, contra Paganum et in evangelico vel apostolico sermone talia reprehendentem ita fortasse defenderem, ut paria de auctoribus eorum, sicut Paulus noster apud Athenienses fecit 50, commemorarem. Invenirem enim fortasse et in litteris eorum, Deum mundi creatorem ac fabricatorem, et lucis huius institutorem; qui tamen antequam eam conderet, non iacebat in tenebris: et ex opere suo perfecto elatum esse gaudio; quod certe amplius est, quam Vidit quia bonum est: et legis latorem, quam si homo sequeretur, suo bono faceret; si autem sperneret, suo malo. Quem non ideo dicerent ignarum futuri, quia et futuris contemptoribus legem dedit. Iam vero ideo improvidum, quod aliquid interroget, nec hominem dicerent, in quorum libris multa non ob aliud interrogantur, nisi ut suis quisque responsionibus convincatur; cum ille qui interrogat, non solum sciat quod sibi vult ab altero responderi, sed etiam illum hoc responsurum. Invidentem autem cuiquam Deum, quod malos beatos fieri non sineret, si vellet dicere; plenos inveniret suorum libros de hac re ad divinam providentiam pertinente.

De sacrificiis.

De sacrificiis vero nihil aliud mihi paganus obiceret, nisi cur apud eos illa reprehendamus, cum in nostris veteribus Libris talia sibi Deus noster iussisse legeretur offerri. Hic ego de vero sacrificio latius fortasse disserens, demonstrarem id non deberi nisi uni vero Deo, quod ei unus verus Sacerdos obtulit, Mediator Dei et hominum 51: cuius sacrificii promissivas figuras in victimis animalium celebrari oportebat, propter commendationem futurae carnis et sanguinis, per quam unam victimam fieret remissio peccatorum de carne et sanguine contractorum; quae regnum Dei non possidebunt, quia eadem substantia corporis in coelestem commutabitur qualitatem: quod ignis in sacrificio significabat, velut absorbens mortem in victoriam 52. In eo autem populo haec rite celebrata sunt, cuius et regnum et sacerdotium prophetia erat venturi Regis et Sacerdotis ad regendos et consecrandos fideles in omnibus gentibus, et introducendos in regnum coelorum et sacrarium Angelorum ac vitam aeternam. Huius itaque veri sacrificii sicut religiosa praedicamenta Hebraei celebraverunt, ita sacrilega imitamenta Pagani: quoniam quae immolant Gentes, ait Apostolus, daemoniis immolant, et non Deo 53. Antiqua enim res est praenuntiativa immolatio sanguinis, futuram passionem Mediatoris ab initio generis humani testificans: hanc enim primus Abel obtulisse in sacris Litteris invenitur 54. Non igitur mirum est, si praevaricatores angeli, quorum duo maxima vitia sunt superbia atque fallacia, per hunc aerem volitantes, quod uni vero Deo deberi noverant, hoc sibi a suis cultoribus exegerunt, a quibus dii putari voluerunt; dante sibi locum vanitate cordis humani: maxime cum ex desiderio mortuorum constituerentur imagines, unde simulacrorum usus exortus est 55; et maiore adulatione divini honores deferrentur tamquam in coelum receptis, pro quibus se in terris daemonia colenda supponerent, et sibi sacrificari a deceptis et perditis flagitarent. Sacrificium ergo non solum cum iuste imperat verus Deus, sed etiam cum superbe exigit falsus deus, satis ostendit cui debeatur. Haec illi pagano si essent difficiliora ad credendum, etiam ipsa prophetia persuaderem, in qua tam longe ante conscripta sunt, quae nunc impleta monstrarem. Quod si et hanc contemneret, hoc quoque agnoscerem potius, quam mirarer: quandoquidem non omnes fuisse credituros, in eiusdem prophetiae veritate recolerem.

De zelo Dei.

Si autem zelantem Christum vel Deum ex utroque Testamento mihi obiceret, atque ipsum verbum exagitaret, nihil aliud quam se omnium litterarum vel expertem vel negligentem ostenderet. Cum enim docti eorum discernant inter voluntatem et cupiditatem, gaudium et laetitiam, cautionem et metum, clementiam et misericordiam, prudentiam et astutiam, fiduciam et audaciam; et multa in hunc modum, ita ut in his binis verbis, ea quae priora posui, virtutibus; quae autem posteriora, vitiis apponant: pleni sunt tamen libri eorum abusione istorum nominum, quae proprie vitia significant, cum etiam virtutes sic appellantur; cum vel cupiditas pro voluntate, vel laetitia pro gaudio, vel metus pro cautione, vel misericordia pro clementia, vel astutia pro prudentia, vel audacia pro fiducia ponitur. Et quis omnia commemorare valeat, quae ad similem licentiam mos locutionis usurpat? Huc accedit etiam singularum quarumque linguarum sua quaedam proprietas. Nam in ecclesiasticis Litteris nusquam misericordiam in vituperatione positam recolo. Cui rei sermonis etiam quotidiani consuetudo concordat. Graeci duas res vicinas quidem, sed tamen distinctas, uno nomine appellant, laborem et dolorem; nos eas singulis nominibus enuntiamus: sicut a nobis uno nomine appellatur vita, sive secundum quam dicimus: Vivit, quod exanime non est; sive secundum quam dicimus: Bonae vitae homo est, Graeci autem ista duo duobus quoque vocabulis significant. Unde fieri potest ut excepta verborum abusione, quae in omnibus linguis late patet, aliqua etiam hebraeae linguae proprietate zelus in utroque ponatur; sive cum coniugis adulterio turbatus animus contabescit, quod in Deum cadere non potest; sive cum servandae pudicitiae coniugali custodia diligens adhibetur, quod Deum facere, cum plebem suam tamquam coniugem alloquitur, quam per multos falsos deos fornicari non vult, non solum sine dubitatione, verum etiam cum gratiarum actione nobis utile est confiteri. Hoc et de ira Dei dixerim: neque enim perturbatur Deus, cum infert iram; sed ira pro vindicta ponitur, sive abusione, sive aliqua praecedentis linguae proprietate.

De iudicio et de iustitia Dei.

De interfectis autem hominum millibus non miraretur, si Dei iudicium non negaret: quod neque Pagani negant, qui Dei providentia istam universitatem regi et administrari a summis usque ad ima concedunt. Quod si et hoc negaret, vel suorum auctoritate facilius, vel aliquanto diutius certarum rationum disputatione convinceretur; vel tamquam nimium durus et stolidus, ipsi, quod esse non crederet, divino iudicio relinqueretur. Levia porro vel nulla commissa, propter quae Deus interfecerit homines, si expresse commemoraret, ostenderemus nec nulla esse, nec levia: velut quod exempli gratia posuimus de veste nuptiali 56, demonstraremus quantum esset nefas, sacras nuptias adire quaerentem ibi gloriam, non sponsi, sed suam; vel si quid forte aliud illa vestis meliore intellectu significare inveniretur: aut quod ante oculos regis interficiuntur, qui eum sibi regnare noluerunt 57, non longo forte sermone nostro appareret, non quemadmodum nulla culpa est hominis, si nollet sibi regnare quemquam hominem, ita nullam vel parvam esse culpam eum sibi nolle regnare, in cuius solius regno recte, beate, semperque vivitur.

Cur Deus nemini parcat, nec iusto nec peccatori.

Iam illud ultimum, quod Faustus posuit, insidians veteribus Libris tamquam vituperantibus Deum, quod minetur gladium, quo nemini parcat, nec iusto, nec peccatori, cum pagano exponeretur quomodo accipiendum sit, fortassis nec Novo nec Veteri Testamento resisteret, eique placeret similitudo evangelica, quae istis, qui se christianos haberi volunt, aut non apparet ut caecis, aut displicet ut perversis. Summus quippe ille vitis agricola 58 aliter parat falcem sarmentis fructuosis, aliter infructuosis: tamen non parcit, nec probis, nec reprobis; illis purgandis, illis amputandis. Nullus enim hominum est tanta iustitia praeditus, cui non sit necessaria tentatio tribulationis, vel ad perficiendam, vel ad confirmandam, vel ad probandam virtutem: nisi forte nec Paulum isti apostolum inter iustos numerant, qui quamvis humiliter et veraciter sua praeterita peccata fateatur, tamen se ex fide Iesu Christi iustificatum gratias agit 59. An vero illi parcebat ille, quem vani non intellegunt dicentem: Non parcam, nec iusto, nec peccatori? Audiant ergo ipsum: Et ne magnitudine, inquit, revelationum extollar, datus est mihi stimulus carnis, angelus satanae, qui me colaphizet: propter quod ter Dominum rogavi, ut auferret eum a me, et dixit mihi: sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur 60. Ecce nec iusto parcebat, ut eius virtutem in infirmitate perficeret, qui ei dederat colaphizantem angelum satanae: nisi dicitis quod eum diabolus dederit. Diabolus ergo agebat, ne magnitudine revelationum Paulus extolleretur, et ut virtus eius perficeretur. Quis hoc dixerit? Ab illo igitur traditus erat iustus colaphizandus angelo satanae, qui per eum tradebat et iniustos ipsi satanae: de quibus idem dicit: Quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare 61. Iamne intellegitis quomodo ille desuper non parcat, nec iusto, nec peccatori? An quia illic gladius nominatus est, amplius exhorrescitis? Aliud est enim colaphizari, aliud occidi. Quasi vero non diversis mortium generibus prostrata sint martyrum millia, aut hoc revera persecutores in potestate haberent, nisi eis desuper data esset ab illo qui dixit: Non parcam, nec iusto, nec peccatori; cum ipse Dominus martyrum, cui : Filio proprio non pepercit 62, apertissime Pilato dicat: Non haberes in me potestatem, nisi data tibi esset desuper 63. Has pressuras persecutionesque iustorum dicit idem Paulus exemplum esse iudicii Dei 64. Quae sententia latius ab apostolo Petro manifestatur, sicut supra commemoravi, ubi ait: Tempus esse ut iudicium incipiat a domo Domini. Et si initium, inquit, a nobis, qualis finis erit eis qui non credunt Dei Evangelio? Et si iustus vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt? 65 Hinc enim intellegitur quomodo non parcatur impiis, tamquam sarmentis praecisis ad combustionem; quando iustis non parcitur propter perficiendam purgationem. Nam et ipse Petrus testatur haec illius voluntate fieri, qui in Libris veteribus ait: Non parcam, nec iusto, nec peccatori. Dicit enim et ipse: Melius est bene facientes, si velit Spiritus Dei, pati, quam male facientes 66. Cum ergo ex voluntate Spiritus Dei patiuntur bene facientes, non parcitur iustis; cum autem male facientes, non parcitur peccatoribus: secundum illius tamen voluntatem fit utrumque, qui ait: Non parcam, nec iusto, nec peccatori; illum flagellando ut filium, illum puniendo ut impium.

Manichaei Deum Veteris Testamenti blasphemant nec ex Novo corrigi volunt.

Ecce ostendi, quantum potui, nos non colere versatum ex aeterno in tenebris Deum; sed eum qui lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae 67, atque in se ipso habitat lucem inaccessibilem 68, cuius lucis aeternae candor est coaeterna Sapientia 69. Nec lucis inopinatae admiratorem: sed lucis factae creatorem, ut subsisteret; approbatorem, ut maneret. Nec ignarum futuri: sed mandatorem praecepti, et damnatorem delicti; ut adversus inobedientiam iuste prolata vindicta praesentes coerceret, futurosque terreret. Nec improvidum nesciendo quaerentem: sed interrogando iudicantem. Nec invidum ac timentem: sed ab aeterna vita, quae iuste obedienti datur, praevaricatorem iuste prohibentem. Nec sanguinis et adipis appetentem: sed carnali populo congruis sacrificiis impositis, per quasdam figuras verum sacrificium promittentem. Nec livida perturbatione, sed tranquilla bonitate zelantem, ne uni Deo debens anima castitatem, per multos falsos corrupta et prostituta turpetur. Nec ira velut humana, turbide saevientem; sed alia divina, severe iusta retribuentem, quae non propter ulciscendi libidinem, sed propter iudicandi vigorem certo usu locutionis ira nominatur. Nec ob levia vel nulla commissa hominum millia perimentem: sed aequissimo examine per temporales mortalium mortes utilitatem timoris sui populis imponentem. Nec sine ullo delectu caeca confusione iustos peccatoresque punientem: sed iustis salubrem correptionem propter perfectionem, peccantibus autem debitam severitatem propter aequitatem distribuentem. Unde vos apparet, Manichaei, suspicionibus vestris esse deceptos, cum male intellegendo Scripturas nostras, vel malos intellectores experiendo, falsa de Catholicis creditis; ac sic relicta sana doctrina, conversi ad sacrilegas fabulas, nimiumque perversi et alienati a societate sanctorum, nec ex Novo Testamento corrigi vultis, unde talia proferimus, qualia in Vetere arguitis. Unde fit ut adversus vos, sicut adversus Paganos, utrumque Testamentum defendere compellamur.

Fictus est deus Manichaeorum.

Sed facite aliquem prorsus carnaliter ita desipientem, ut Deum colat, non qualem colimus, qui unus et verus est; sed qualem nos colere dicitis, qui vestris vel calumniis vel suspicionibus fictus est: nonne etiam iste meliorem colit quam vos? Quaeso enim, advertite et qualescumque oculos aperite: neque enim opus est magno acumine ingenii, ut hoc quod dicam, perspici possit; omnes prudentes imprudentesque appello: audite, advertite, iudicate. Quanto enim melius deus vester ex aeternitate versatus esset in tenebris, quam coaeternam sibi et cognatam lucem mersisset in tenebras? Quanto melius exortam sibi novam lucem ad fugandas tenebras miratus laudaret, quam irruentes sibi veteres tenebras nisi sua luce contenebrata, evitare non posset? Infelix, si perturbatus; crudelis, si securus hoc fecit. Melius enim certe a se factam lucem videret, et miraretur bonam, quam a se genitam faceret malam: quae sic ab eo repulit tenebras inimicas, ut ei fieret inimica. Hoc enim culpae imputabitur damnandis in globo illis reliquiis, quod errare se a priore lucida sua natura passae sunt, et inimicae lumini sancto exstiterunt: quod antequam eis accideret, ex aeternitate, si nesciebant hoc sibi futurum, aeternas ignorantiae tenebras; si autem sciebant, aeternas timoris tenebras patiebantur. Ecce vere pars et substantia dei vestri in suis tenebris ex aeternitate versata est: nec postea lucem novam mirata est, sed alias tenebras alienas, quas semper timebat, incurrit. Porro ipse Deus, cuius illa pars erat, si eidem parti suae futurum tantum malum timebat, etiam ipsum occupaverant timoris tenebrae: si autem hoc futurum nesciebat, ignorantiae tenebris caecabatur: si autem hoc parti suae futurum sciebat, et non timebat, peiores sunt tenebrae tantae crudelitatis, quam vel ignorantiae vel timoris: neque enim habebat deus vester quod in ipsa carne, quam non a Deo, sed ab Hyle factam dementissime creditis, sic laudat Apostolus: Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra 70. Sed non accusamus: praesciebat, timebat, dolebat, sed quid faceret non habebat. In his ergo suae miseriae tenebris ex aeternitate versatus est: nec postea novam lucem, quae ab illo tenebras, fugaret, miratus est; sed alias tenebras, quas semper timuit, magno malo suae lucis expertus est. Quanto melius, non dicam praeceptum daret sicut deus, sed praeceptum acciperet sicut homo; quod bono suo custodiret, malo suo contemneret, in utroque tamen motu animi libera voluntate uteretur, potius quam contra voluntatem ad contenebrandam lucem suam inevitabili necessitate premeretur? Nam illud multo utique melius esset, ut praeceptum daret humanae naturae quam peccaturam esse nesciret, quam naturam suam divinam necessitate pressus peccare compelleret. Evigilate, et dicite nobis quomodo vincit tenebras, quem vincit necessitas. Haec iam erat apud illum hostis maior, a qua victus et iussus cum minore pugnavit. Quanto melius nesciret quo ab eius facie fugisset Adam, quam ipse primo a facie durae ac dirae necessitatis, et postea a facie diversae atque adversae gentis quo fugeret non haberet? Quanto melius naturae humanae invideret vitam beatam, quam naturam divinam daret in miseriam: desideraret sanguinem et adipem sacrificiorum potius, quam ipse toties etiam idolis mactaretur, mixtus adipi et sanguini omnium victimarum: perturbaretur zelo, si illa sacrificia et diis aliis offerrentur, potius quam ipse ligatus, non solum in omnibus fructibus, verum etiam in omnibus carnibus, per omnes aras, omnibus daemonibus offerretur? Quanto melius vel humana indignatione commotus ac turbidus peccantibus et suis et alienis irasceretur, quam ipse non solum in omnibus irascentibus, sed etiam in omnibus timentibus turbaretur, in peccantibus omnibus coinquinaretur, in damnatis omnibus puniretur; ubique ligatus ex illa sua parte, quam ad tale dedecus innocentem ipse damnavit, ut per illam vinceret quod timebat; etiam ipse sub tam exitiosa necessitate damnatus, ut ei damnata pars eius posset ignoscere, si cum iam miser sit, vel humilis esset? Nunc autem quis ferat reprehendi a vobis Deum irascentem suis alienisque peccantibus, cum deus quem fingitis, membra sua, quae coactus coegit ire in fauces peccati, postea damnet in globo? Quod quidem cum faciet, ut dicitis, iram non habebit. Sed miror si frontem habebit inferendo in eos quasi vindictam, a quibus petere deberet veniam, et dicere: Obsecro, ignoscite, membra mea estis; quando ego in vos istud, nisi victus necessitate, facere possem? Scitis et vos, quod tunc quando vos huc misi, horrendus hostis eruperat: quod autem nunc vos hic illigo, timeo ne rursus erumpat. Iam certe etiam illud fatemini, multo melius esse hominum millia ob nullam vel levem culpam temporali morte interficere, quam membra sua, id est, membra Dei, substantiam Dei, et plane Deum, et in peccati voraginem tradere, et poenae sempiternae colligatione damnare. Si enim esset illis membris peccandi vel non peccandi liberum arbitrium: quamquam de substantia Dei, quae vere substantia Dei est, ac per hoc omnino incommutabilis, quemadmodum hoc dicatur, non invenitur. Deus enim omnino peccare non potest, sicut negare se ipsum non potest 71: homo autem potest peccare, et Deum negare; sed si nolit, non facit: si ergo istis membris dei vestri, velut animae humanae ac rationali, esset, ut dixi, peccandi vel non peccandi liberum voluntatis arbitrium, recte fortasse pro gravibus criminibus illo globi supplicio plecterentur: nunc autem libertatem voluntatis illas particulas habuisse, dicere non potestis, quam totus deus ipse non habuit: quia si eas non mitteret in peccatum, totus a tenebrarum gente pervasus peccare cogeretur: quod si cogi non possent, peccavit, cum eas eo misit ubi cogi possent; et ideo magis ipse illo velut parricidali culleo dignus, qui hoc fecit libero imperio, quam illae quae obtemperando illuc ierunt, ubi recte vivendi arbitrium liberum perdiderunt. Si autem ad peccandum et ipse invasus atque possessus cogi posset, nisi per suae partis primo flagitium, deinde supplicium, sibi providisset, nullaque fuit in deo vestro, nec in eius partibus libera voluntas: non se fingat iudicem, sed agnoscat reum; non quia passus est quod nolebat, sed quia se simulat iusta retribuere, damnando eos quos novit malum passos esse potius, quam fecisse: quod ad hoc tantum simulat, ne victus inveniatur; quasi aliquid prosit alicui misero, si felix aut fortunatus vocetur. Nempe iam et hoc melius erat, ut deus vester sine ullo aequitatis examine hominibus nec iustis nec peccatoribus parceret (quod in reprehensione Dei nostri Faustus nihil intellegens ultimum posuit), quam in membra sua sic saeviret: ut parum sit quod ea inexpiabiliter venenanda hostibus obtulit, nisi etiam falso crimine iniquitatis accuset. Quae ideo merito dicit pendere tam immane ac sine fine supplicium, quod errare se a priore sua lucida natura passa sunt, et inimica lumini sancto exstiterunt. Unde, nisi quia, ut ipse dicit, ita erant inviscerata primae aviditati principum tenebrarum, ut originem suam recolere, seque ab hostili natura discernere non valerent? Ergo animae huiusmodi nihil mali ipsae fecerunt, sed innocentes tantum malum perpessae sunt. Quo faciente, nisi illo primitus, qui ut a se in tantum malum procederent, imperavit? Peiorem ergo expertae sunt patrem, quam hostem. Pater enim eas ad tantum malum misit; hostis autem tamquam bonum appetivit, cupiens perfrui, non nocere: ille sciens nocuit, ille nesciens. Sed deus infirmus atque inops aliter sibi consulere non valebat, prius adversus hostem improbum, et post adversus inclusum. Saltem ergo non accuset eas, quarum oboedientia tutus est, quarum morte securus est. Si enim coactus est praeliari, numquid et calumniari? Nam quando se errare a priore sua lucida natura passae sunt et inimicae lumini sancto exstiterunt, ad hoc utique ab hoste coactae sunt, cui si resistere non valuerunt, innocentes damnantur: si autem valuerunt, nec voluerunt, quid adhuc tam fabulose inducitis naturam mali, cum a propria voluntate sit origo peccati? Hoc enim certe sua culpa, non vi aliena fecerunt, quod cum possent malo resistere, noluerunt. Quod enim si facerent, bene facerent; si autem non facerent, graviter immaniterque peccarent: si potuerunt, et non fecerunt, utique noluerunt. Si ergo noluerunt, voluntatis crimen est, non necessitatis. A voluntate igitur initium peccati: unde autem initium peccati, inde initium mali, vel faciendi contra iustum praeceptum, vel patiendi secundum iustum iudicium. Proinde nulla causa est cur quaerentes unde sit malum, irrueritis in huius erroris tam magnum malum, ut naturam tot bonis abundantem, naturam mali diceretis; et in natura summi boni ante commixtionem naturae mali, horrendum necessitatis malum poneretis. Et huius enim erroris vestri causa superbia est, quam non habebitis, si nolitis: sed vos dum vultis illud quo irruistis, quoquo modo defendere, aufertis originem peccati a voluntatis arbitrio, et ponitis in vana et falsa fabula naturam mali. Ac per hoc restat ut dicatis etiam illas animas in horribili globo aeterna colligatione damnandas, non voluntate, sed necessitate inimicas lumini sancto exstitisse; talemque deum vestrum iudicem constituatis, apud quem nihil prodesse possitis eis, quarum causam demonstrata necessitate defenditis; et talem regem, a quo fratribus vestris, filiis et membris illius, quorum inimicitias adversus vos et ipsum, non voluntate, sed necessitate exstitisse perhibetis, nec indulgentiam impetrare valeatis. O immanissimam crudelitatem! nisi quod convertitis vos ad ipsius defensionem, ut eum quoque ista quod necessitate faciat excusetis. Si ergo possetis invenire alterum iudicem, qui liber vinculo necessitatis moderator existeret aequitatis; istum certe in illo globo non forinsecus figeret, sed cum ipso terribili hoste intus includeret. Cur enim non iuste prior sit ad poenam damnationis, qui prior est ad crimen necessitatis? Quanto ergo melius eligeretis deum in comparatione peioris, non qualem colimus, sed qualem nos colere vel fingitis vel putatis, qui sine ullo aequitatis examine, sine ulla distinctione damnationis et disciplinae, non parceret servis suis, nec iusto nec peccatori, potius quam non parceret membris suis, vel innocentibus, si necessitas crimen non est; vel illi obtemperando factis nocentibus, si et necessitas crimen est: ut ab illo in aeternum damnarentur, cum quo vel simul absolvi, si post victoriam respiraret libertas, vel simul damnari debuerunt, si et post victoriam tantum saltem valeret necessitas, ut aliquid valeret et aequitas. Sicut autem deum, non illum verum et summum quem colimus, sed alium nescio quem falsum confingitis, quem nos colere vel arbitramini vel calumniamini, qui tamen etiam ipse multo est melior deo vestro; ambo enim non sunt, et a vobis ambo finguntur: sed meliorem fingitis eum, quem tamquam nostrum accusatis, quam eum quem vestrum adoratis.

Defensio Patriarcharum Prophetarumque a criminatione turpitudinis.

Sic et Patriarchas et Prophetas non tales vituperatis, quales honorantur a nobis; sed quales Libris nostris non intellectis malevola vanitate finxistis: quos tamen etiam ipsos quales fuisse suspicamini, parum est si dicam vestris Electis omnia Manichaei mandata servantibus, nisi etiam ostendam ipso deo vestro esse meliores: quod non aggrediar demonstrare, nisi prius sanctos patres nostros Patriarchas et Prophetas a criminationibus vestris, adiuvante me Domino, adversum corda carnalia, perspicua ratione defendero. Et vobis quidem, Manichaei, sic respondere sufficeret, ut etiam vitia quae putatis nostrorum, laudibus vestrorum praeponenda doceremus; addentes ad cumulum confusionis vestrae, ut etiam deus vester longe peior inveniretur hominibus, quales nostros patres fuisse iactatis. Sic ergo, ut dixi, vobis respondere sufficeret: sed quoniam nonnulli etiam praeter vestra vaniloquia sua sponte commoventur, vitam Prophetarum in Vetere Testamento comparantes vitae Apostolorum in Novo Testamento, nec valentes discernere consuetudinem temporis illius quo promissio velabatur, a consuetudine temporis istius quo promissio revelatur; eis magis respondere compellor, qui vel temperantiam suam audent praeferre Prophetis, vel nequitiae suae quaerunt patrocinia de Prophetis.

Non tantum lingua, sed etiam vita Patruum prophetica fuit.

Qua in re hoc primum dico, illorum hominum non tantum linguam, verum etiam vitam fuisse propheticam; totumque illud regnum gentis Hebraeorum, magnum quemdam, quia et magni cuiusdam, fuisse prophetam. Quocirca quod ad eos quidem attinet, qui illic erant eruditi corde in sapientia Dei, non solum in iis quae dicebant, sed etiam in iis quae faciebant; quod autem ad caeteros ac simul omnes illius gentis homines, in iis quae in illis vel de illis divinitus fiebant, prophetia venturi Christi et Ecclesiae perscrutanda est. Omnia enim illa, sicut dicit Apostolus: Figurae nostrae fuerunt 72.

Non minus pagani ab altitudine factorum Christi remoti sunt quam Manichaei a factis Patruum.

Sic autem isti in quibusdam factis, a quorum altitudine longe sunt, reprehendunt tamquam libidinem Prophetarum, sicut nonnulli etiam sacrilegi Paganorum reprehendunt tamquam stultitiam vel potius tamquam dementiam Christi, quia tempore anni non congruo poma quaesivit in arbore 73; aut puerilis cuiusdam fatuitatis affectum quod inclinato capite digito scribebat in terra, et cum hominibus interrogantibus respondisset, rursus hoc facere coepit 74. Nihil enim sapiunt, nec intellegunt in magnis animis quasdam virtutes vitiis parvorum esse simillimas, nonnulla specie, sed nulla aequitatis comparatione. Similes autem sunt qui in magnis ista reprehendunt, pueris imperitis in schola, qui cum pro magno didicerint, nomini numeri singularis verbum numeri singularis esse reddendum, reprehendunt latinae linguae doctissimum auctorem, quia dixit: Pars in frusta secant 75. Debuit enim, inquiunt, dicere: Secat. Et quia norunt Religionem dici, culpant eum quia geminata littera dixit: Relligione patrum 76. Unde non absurde fortasse dicatur, in genere suo, quantum distant schemata et metaplasmi doctorum a soloecismis et barbarismis imperitorum, tantum distare figurata facta Prophetarum a libidinosis peccatis iniquorum: ac per hoc, sicut puer in barbarismo reprehensus, si de Virgilii metaplasmo se vellet defendere, ferulis caederetur; ita quisquis cum ancilla suae coniugis volutatus, Abrahae factum, quod de Agar prolem genuerit, in exemplum defensionis assumpserit, utinam non plane ferulis, sed vel fustibus coercitus emendetur, ne cum caeteris adulteris aeterno supplicio puniatur. Minimae quidem illae res, istae autem magnae sunt; nec ad hoc inde ducta similitudo est, ut schema sacramento, et soloecismus adulterio coaequetur: verumtamen proportione sui cuiusque generis, quod in illis locutionum quibusdam virtutibus seu vitiis peritia vel imperitia, hoc in his morum quamvis longe in diverso genere virtutibus seu vitiis sapientia vel insipientia valet.

Cur peccata patruum Scripturis inserta sint.

Quapropter, ne in quaeque laudanda vel vituperanda, accusanda vel defendenda, coercenda vel relaxanda, damnanda vel absolvenda, appetenda vel vitanda, temere irruamus, in quibus omnibus peccata seu recte facta versantur, prius quid sit peccatum considerare debemus; tunc deinde inspicere facta Sanctorum, Libris conscripta divinis, ut si qua et ipsorum peccata invenerimus, ob quam utilitatem sint etiam ipsa condita litteris, memoriaeque mandata, diligenti quantum possumus ratione videamus. Quae autem repererimus stultis seu malevolis videri peccata esse quae non sunt, nec tamen in eis eminent aliqua exempla virtutum, haec quoque intueamur quam ob causam illis inserta sint Litteris, quas ad utilitatem vitae praesentis regendae et futurae adipiscendae conditas salubriter credimus. Porro autem quaecumque in factis Sanctorum elucent documenta iustitiae, nullus vel imperitorum dubitat debuisse conscribi. De illis ergo potest esse quaestio, quae vel inaniter scripta videri possunt, si nec recte facta apparent, nec peccata sunt; vel etiam perniciose, si peccata esse convincuntur, ne valeant ad imitationem, sive in ipsis libris reprehensa non sint, et ideo putari etiam possint non esse peccata; sive illic quoque reprehensa sint, sed sub facili spe veniae committantur, quia et in sanctis inventa sunt.

Peccatum est factum vel dictum vel concupitum aliquid contra aeternam legem.

Ergo peccatum est, factum vel dictum vel concupitum aliquid contra aeternam legem. Lex vero aeterna est, ratio divina vel voluntas Dei, ordinem naturalem conservari iubens, perturbari vetans. Quisnam igitur sit in homine naturalis ordo, quaerendum est. Constat enim homo ex anima et corpore: sed hoc et pecus. Nulli autem dubium est, animam corpori, naturali ordine praeponendam. Verum animae hominis inest ratio, quae pecori non inest. Proinde, sicut anima corpori, ita ipsius animae ratio caeteris eius partibus, quas habent et bestiae, naturae lege praeponitur: inque ipsa ratione, quae partim contemplativa est, partim activa, procul dubio contemplatio praecellit. In hac enim et imago Dei est, qua per fidem ad speciem reformamur. Actio itaque rationalis contemplationi rationali debet obedire, sive per fidem imperanti, sicuti est quamdiu peregrinamur a Domino 77; sive per speciem, quod erit cum similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 78, effecti etiam in spiritali corpore ex gratia eius aequales Angelis eius 79, recepta stola prima immortalitatis et incorruptionis, qua induetur hoc mortale et corruptibile nostrum, ut absorbeatur mors in victoriam 80 iustitia perfecta per gratiam. Quia et sancti ac sublimes Angeli habent contemplationem et actionem suam; id enim sibi agendum imperant, quod ille quem contemplantur, iubet, cuius aeterno imperio liberaliter, quia suaviter, serviunt: nos vero, quorum corpus mortuum est propter peccatum, antequam vivificet Deus et mortalia corpora nostra per inhabitantem Spiritum eius in nobis 81, pro modulo infirmitatis nostrae secundum aeternam legem qua naturalis ordo servatur, iuste vivimus, si vivamus ex fide non ficta, quae per dilectionem operatur 82: habentes in conscientia bona spem repositam in coelis immortalitatis et incorruptionis, et ipsius perficiendae iustitiae usque ad quamdam ineffabiliter suavissimam saturitatem, quam in ista peregrinatione oportet esuriri ac sitiri, quamdiu per fidem ambulamus, non per speciem 83.

Peccat qui delectationem illiciti relaxat potius quam refrenat.

Quapropter hominis actio serviens fidei servienti Deo, refrenat omnes mortales delectationes, et eas coercet ad naturalem modum, meliora inferioribus ordinata dilectione praeponens. Si enim nihil delectaret illicitum, nemo peccaret. Peccat ergo, qui delectationem illiciti relaxat potius quam refrenat. Est autem illicitum, quod lex illa prohibet, qua naturalis ordo servatur. Utrum autem sit aliqua rationalis creatura, quam nihil possit illicitum delectare, magna quaestio est. Quod si est, non in eo genere factus est homo, nec illa natura angelica, quae in veritate non stetit: sed in eo genere ista rationalia facta sunt, ut inesset eis possibilitas frenandi delectationem ab illicito, quam non frenando peccaverunt. Magna est itaque et humana creatura, quandoquidem per eam possibilitatem instauratur, per quam si voluisset, nec cecidisset. Magnus ergo Dominus, et laudabilis valde 84, qui condidit eam. Condidit enim et inferiores, quae non possunt peccare; condidit et meliores, quae nolunt peccare. Bestialis enim natura non peccat, quia nihil facit contra aeternam legem, cui sic subdita est, ut eius particeps esse non possit. Rursus angelica sublimis natura non peccat, quia ita particeps est legis aeternae, ut solus eam delectet Deus, cuius voluntati sine ullo experimento tentationis obtemperat. Homo autem, cuius propter peccatum tentatio est vita super terram 85, subdat sibi quod habet commune cum bestiis; subdat Deo quod habet commune cum Angelis: donec iustitia et immortalitate perfecta atque percepta, ab istis exaltetur, illis aequetur.

Delectationes regendae sunt ne hominem abripiant.

Mortales autem delectationes usque ad reparandam seu custodiendam istam mortalem salutem, sive uniuscuiusque hominis, sive ipsius humani generis, vel excitandae vel relaxandae sunt: ultra si prolapsae fuerint, et contra temperantiae rationem hominem non se regentem abripuerint, libidines erunt profecto illicitae ac turpes, et dignae doloribus emendari. Quod si etiam perturbatum rectorem in tantam voraginem perditae consuetudinis mergant, ut vel inultas fore credens, confessionis et poenitentiae negligat medicinam, qua correctus emergat; vel peiore morte cordis contra illam aeternam providentiae legem blasphemum eis patrocinium defensionis adhibeat, atque ita diem fungatur extremum: non iam emendatione, sed damnatione dignum lex illa irreprehensibilis censet.

Abraham concumbens cum pellice naturae ordinem servavit.

Aeterna ergo lege consulta, quae ordinem naturalem conservari iubet, perturbari vetat, videamus quid peccaverit, id est, quid contra istam legem fecerit pater Abraham in his quae velut magna crimina Faustus obiecit. " Habendae ", inquit, " prolis insana flagrans cupidine, et Deo, qui id iam sibi de Sara coniuge promiserat, minime credens, cum pellice volutatus sit ". Insana vero iste Faustus criminandi cupiditate caecatus, et haeresis suae nefas prodidit, et Abrahae concubitum nesciens erransque laudavit. Sicut enim lex aeterna, id est, voluntas Dei creaturarum omnium conditoris conservando naturali ordini consulens, non ut satiandae libidini serviatur, sed ut saluti generis prospiciatur, ad prolem tantummodo propagandam, mortalis carnis delectationem dominatu rationis in concubitum relaxari sinit: sic e contrario perversa lex Manichaeorum, ne deus eorum, quem ligatum in omnibus seminibus plangunt, in conceptu feminae arctius colligetur, prolem ante omnia devitari a concumbentibus iubet, ut deus eorum turpi lapsu potius effundatur, quam crudeli nexu vinciatur. Non igitur Abraham prolis habendae insana cupiditate flagrabat, sed Manichaeus prolis devitandae insana vanitate delirabat. Proinde ille naturae ordinem servans, nihil humano concubitu agebat, nisi ut homo nasceretur: iste perversitatem fabulae observans, nihil in quolibet concubitu timebat, nisi ne deus captivaretur.

Licita potestate Sara ancillaris uteri feconditatem in usum iuris sui vindicavit.

Ubi autem Faustus in facto Abrahae velut conscientiam culpat uxoris, ibi malo quidem animo et intentione vituperandi, sed tamen nesciens et nolens utrumque collaudat. Neque enim conscientiam suam flagitio coniugis miscuit, quo ille suam libidinem turpi et illicita voluptate satiaret: sed etiam illa naturali ordine filios volens, seque sterilem sciens, ancillaris uteri fecunditatem in usum iuris sui potestate licita vindicavit; non cedens viro concupiscenti, sed iubens obedienti 86. Neque hoc inordinata superbia: quis enim nescit uxorem marito tamquam domino debere servire? Sed quod ad membra corporis attinet, quibus sexus ipse distinguitur, Apostolus dicit: Similiter et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier 87: ut cum in caeteris actibus ad humanam pacem pertinentibus, mulier viro debeat servitutem, huius unius rei, qua sexus utriusque carnali sorte discernitur, et carnali commixtione concernitur, similem in se habeant potestatem, vir in uxorem, et uxor in virum. Prolem igitur, quam de se habere Sara non poterat, de ancilla habere voluit: ex eo tamen semine, ex quo et de se, si posset, habere debebat. Numquam hoc faceret mulier, si in corpore viri carnali concupiscentia teneretur; zelaret enim potius pellicem, non faceret matrem: nunc vero propterea sic propagandi voluntas pia fuit, quia concumbendi voluntas libidinosa non fuit.

Tous les livres