Contra Faustum manichaeum (page 11)

Augustin d'Hippone · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Contra Faustum Manichaeum · 15 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Nondum Deus prolem de Sara promiserat Abrahae.

Illud sane defendi non potest, si Abraham, sicut Faustus obiecit, minime credens Deo, qui sibi iam prolem de Sara promiserat, de Agar suscipere voluit. Sed apertissime falsum est: nondum hoc promiserat Deus. Recenseant Scripturae illius superiora, qui volunt; invenient semini Abraham iam fuisse promissam terram et innumerabilis multitudinis abundantiam 88, nondum tamen fuisse patefactum quomodo illius seminis esset futura propagatio, utrum ex carne Abrahae, si de se ipse generaret; an ex voluntate, si aliquem forte adoptaret: deinde si de carne ipsius, utrum ex Sara, an ex alia prorsus, nondum manifestatum fuit. Legant, inquam, qui volunt, et invenient Faustum aut falli imprudenter, aut fallere impudenter. Itaque Abraham, cum sibi videret non nasci filios, et tamen semini suo factam promissionem teneret, primo de adoptione cogitabat. Hoc indicat, quod cum Deo loquens, ait de vernaculo suo: Hic haeres meus erit, tamquam diceret: Quia de me ipso mihi semen non dedisti, in isto comple quod meo semini promisisti. Si enim semen cuiusque non appellaretur, nisi quod de eius carne nasceretur, nec nos appellaret Apostolus semen Abrahae 89, qui certe originem carnis ab illo non ducimus, sed imitatione fidei semen eius facti sumus, credentes in Christum, cuius caro ex illius carne propagata est. Tunc ergo Abraham audivit a Domino: Non hic erit haeres tuus; sed qui exiet de utero tuo, ipse erit haeres tuus 90. Iam tunc adoptionis cogitatione sublata, cum de se ipso semen speraret Abraham, restabat incertum, utrum ex Sara, an ex alia: quod illi Deus occultare voluit, donec prius ex ancilla Vetus Testamentum figuraretur. Quid ergo mirum, si videns Abraham sterilem uxorem, cupientem sibi prolem, quam parere ipsa non potuit, ex famula sua et ex marito provenire, non suae carnali cupiditati cessit, sed coniugali potestati obtemperavit; credens hoc Saram ex Dei nutu voluisse, qui iam ex se ipso illi haeredem promiserat, sed ex qua femina non praedixerat? Frustra igitur Faustus ad obiciendum hoc crimen insanus insiluit, tamquam infidelem Abraham infideliter arguens. Caetera enim caecitate non credendi nec valuit intellegere, hoc autem libidine calumniandi neglexit et legere.

Nundinator suae mulieris Abraham non fuit, sed eam tutatus est.

Quod autem iustum et fidelem virum matrimonii sui infamissimum nundinatorem appellans, avaritiae ac ventris causa duobus regibus Abimelech et Pharaoni diversis temporibus Saram coniugem suam sororem mentitum, quia erat pulcherrima, in concubitum asserit venditasse, non ore veridico a turpitudine separat honestatem, sed ore maledico totum vertit in crimen. Hoc enim Abrahae factum lenocinio simile videtur, sed non valentibus ex illius aeternae legis lumine a peccatis recte facta discernere: quibus et constantia pertinacia videri potest, et virtus fiduciae vitium putari audaciae, et quaecumque similiter obiciuntur quasi non recte agentibus, a non recte cernentibus. Neque enim Abraham flagitio consensit uxoris, eiusque vendidit adulterium: sed sicut illa famulam suam non libidini mariti permisit, sed officio generandi ultro intulit, nequaquam turbato ordine naturali, ubi eius potestas erat, iubens potius obedienti, quam cedens concupiscenti; sic et ipse coniugem castam et casto corde sibi cohaerentem, de cuius animo, ubi pudicitiae virtus habitabat, nullo modo dubitabat, tacuit uxorem, dixit sororem; ne se occiso, ab alienigenis atque impiis captiva possideretur; certus de Deo suo quod nihil eam turpe ac flagitiosum perpeti sineret. Nec eum fides ac spes fefellit: namque Pharao territus monstris, multisque propter eam malis afflictus, ubi eius esse uxorem divinitus didicit, illaesam cum honore restituit; Abimelech autem somnio commonitus atque edoctus, similiter fecit 91.

Mulierem suam Abraham non renegavit.

Nonnulli quidem, non calumniosi et maledici, sicut Faustus, sed eisdem Libris honorem debitum deferentes, quos iste vel non intellegendo reprehendit, vel reprehendendo non intellegit, cum hoc Abrahae factum considerarent, visum est eis quod a firmitate fidei subdefecerit atque titubaverit, et timore mortis, sicut Dominum Petrus 92, ita iste negaverit uxorem. Quod si ista necesse esset intellegi, peccatum hominis agnoscerem; nec ideo cuncta eius merita deleta atque oblitterata censerem, sicut nec illius apostoli: quamquam culpa non sit aequalis, negare uxorem, et negare Salvatorem. Nunc vero cum habeam quod intellegam, ne hoc intellegam, nulla causa cogor temeritate labi ad reprehendendum, quem nemo convincit timore lapsum fuisse ad mentiendum. Neque enim utrum eius uxor esset interrogatus, non esse respondit: sed cum ab eo quaereretur quid ei esset illa mulier, indicavit sororem, non negavit uxorem: tacuit aliquid veri, non dixit aliquid falsi.

Nomine sororis Saram appellans Abraham non mentitus est.

An usque adeo desipimus, ut hic Faustum sequamur, qui ait sororem mentitum, quasi genus Sarae aliunde didicerit, cum id sancta Scriptura non aperuerit? Puto iustum esse ut in ea re, quam noverat Abraham, nos autem non novimus, Patriarchae potius credamus loquenti quod scit, quam Manichaeo criminanti quod nescit. Cum igitur Abraham eo tempore viveret in rebus humanis, quo quidem iam fratres ex utroque aut ex altero vel altera parente natos necti coniugio non licebat, filios autem fratrum aliosque longinquiore gradu generis consanguineos, nulla lege, nulla potestate prohibita consuetudo iungebat; quid mirum si sororem suam, id est, ex patris sui sanguine procreatam habebat uxorem? Nam hoc ipse reddenti sibi eam regi dixit de patre esse sororem, non de matre: ubi certe ut sororem mentiretur, nullo iam timore cogebatur, quando ille uxorem eius esse didicerat, et eam divinitus territus cum honore reddebat. Fratres autem sive sorores generali nomine consanguineos vel consanguineas solere apud veteres appellari, Scriptura testatur. Nam et Tobias dicit Deo, cum oraret antequam misceretur uxori: Et nunc, Domine, tu scis quoniam non luxuriae causa accipio sororem meam 93: cum esset illa non ex concubitu eiusdem patris, nec ex eodem matris utero, sed ex eadem stirpe cognationis exorta 94. Et Loth frater Abrahae dicitur 95, cum patruus eius esset Abraham 96: ex qua vocabuli consuetudine etiam fratres Domini vocantur in Evangelio, non utique quos Maria virgo pepererat, sed ex eius consanguinitate omnes propinqui 97.

Abraham a firmitate fidei non defecit, sed Deum temptare non voluit.

Dicet aliquis: Cur non potius ita de Deo suo praesumpsit Abraham, ut fateri non timeret uxorem? Neque enim Deus ab illo mortem non poterat repellere quam timebat, eumque cum coniuge sua ab omni pernicie in illa peregrinatione tutari, ut nec uxor eius, quamvis esset pulcherrima, appeteretur ab aliquo, nec propter illam ipse necaretur. Poterat sane hoc efficere Deus: quis ita sit demens ut hoc neget? Sed si interrogatus Abraham, illam feminam indicaret uxorem, duas res tuendas committeret Deo, et suam vitam, et coniugis pudicitiam. Pertinet autem ad sanam doctrinam, quando habet quod faciat homo, non tentare Dominum Deum suum 98. Neque enim et ipse Salvator non poterat tueri discipulos suos, quibus tamen ait: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam 99. Cuius rei prior exemplum praebuit. Nam cum potestatem haberet ponendi animam suam, nec eam poneret, nisi cum vellet 100, in Aegyptum tamen infans portantibus parentibus fugit 101: et ad diem festum non evidenter, sed latenter ascendit, cum alias palam loqueretur Iudaeis irascentibus et inimicissimo animo audientibus, nec tamen valentibus in eum mittere manus, quia nondum venerat hora eius 102: non cuius horae necessitate cogeretur mori, sed cuius horae opportunitate dignaretur occidi. Qui ergo palam docendo, et arguendo et tamen inimicorum rabiem valere in se aliquid non sinendo, Dei demonstrabat potestatem; idem tamen fugiendo et latendo hominis instruebat infirmitatem, ne Deum tentare audeat, quando habet quod faciat, ut quod cavere oportet evadat. Neque enim et apostolus Paulus desperaverat adiutorium protectionemque divinam, fidemque perdiderat, quando per murum in sporta submissus est, ut inimicorum manus effugeret 103. Non ergo in Deum non credendo sic fugit, sed Deum tentando sic fugere noluisset, cum sic fugere potuisset. Proinde cum inter ignotos propter excellentissimam pulchritudinem Sarae, et eius pudicitia et mariti vita esset in dubio, nec utrumque tueri posset, Abraham, verumtamen unum horum posset, id est, vitam; ne Deum suum tentaret, fecit quod potuit; quod autem non potuit, illi commisit. Qui ergo se hominem occultare non valuit, maritum se occultavit, ne occideretur; uxorem Deo credidit, ne pollueretur.

Sarai pudicitia violata non est.

Quamquam scrupulosius disputari possit, utrum illius mulieris pudicitia violaretur, etiam si quisquam carni eius commixtus foret, cum id in se fieri pro mariti vita, nec illo nesciente, sed iubente permitteret, nequaquam fidem deserens coniugalem, et potestatem non abnuens maritalem; sicut ille adulter non fuit, quando uxoris obtemperans potestati, de ancilla prolem generare consensit: sed propter vim principiorum, quia non ita duobus viris vivis ad concumbendum femina subditur, sicut duae feminae uni viro; multo verius et honestius illud accipimus, quod pater Abraham nec tentavit Deum, quando vitae suae quantum potuit homo consuluit, et speravit in Deum cui pudicitiam coniugis commendavit.

Ecclesia coniunx Christi in Sara figuratur.

Iam vero in hac re gesta atque in divinis Libris posita fideliterque narrata, quem non delectet etiam factum propheticum perscrutari, et sacramenti ostium pia fide studioque pulsare, ut aperiat Dominus et ostendat quis tunc in illo figurabatur viro, et cuius sit uxor quae in hac peregrinatione atque inter alienigenas pollui macularique non sinitur, ut sit viro suo sine macula et ruga? In gloriam quippe Christi recte vivit Ecclesia, ut pulchritudo eius honori sit viro eius, sicut Abraham propter Sarae pulchritudinem inter alienigenas honorabatur: eique ipsi, cui dicitur in Canticis canticorum: O pulchra inter mulieres! 104, ipsius pulchritudinis merito reges offerunt munera; sicut Sarae obtulit rex Abimelech, plus in ea mirans formae decus, quod amare potuit, et violare non potuit. Est enim et sancta Ecclesia Domino Iesu Christo in occulto uxor. Occulte quippe atque intus in abscondito secreto spiritali anima humana inhaeret Verbo Dei, ut sint duo in carne una: quod magnum coniugii sacramentum in Christo et in Ecclesia commendat Apostolus 105. Proinde regnum terrenum saeculi huius, cuius figuram gerebant reges qui Saram polluere permissi non sunt, non expertum est nec invenit Ecclesiam coniugem Christi, id est, quam fideliter illi tamquam principio viro suo subdita cohaereret, nisi cum violare tentavit, et divino testimonio per fidem martyrum cessit, correptumque in posterioribus regibus honoravit munere, quam correptioni suae subdere in prioribus non evaluit. Nam quod tunc in eodem rege prius et posterius figuratum est, hoc in isto regno prioribus et posterioribus regibus adimpletur.

Ecclesia soror Christi non terrena, sed coelesti cognatione.

Cum autem dicitur de patre esse sororem Christi Ecclesiam, non de matre, non terrenae generationis quae evacuabitur, sed gratiae coelestis quae in aeternum manebit, cognatio commendatur. Secundum quam gratiam genus mortale non erimus, accepta potestate ut filii Dei vocemur et simus 106. Neque enim hanc gratiam de Synagoga matre Christi secundum carnem, sed de Deo patre percepimus. Hanc vero cognationem terrenam, quae ad mortem temporaliter generat, vocans in aliam vitam ubi nullus moritur, negare nos Christus docuit, non fateri, cum discipulis ait: Ne vobis dicatis patrem in terra; unus est enim Pater vester qui in coelis est 107. Cuius rei praebuit exemplum, quando et ipse dixit: Quae mihi mater, aut qui fratres? Et extendens manum super discipulos, ait: Hi sunt fratres mei. Et ne quisquam in hoc vocabulo terrenam cognationem cogitaret, adiunxit: Et quicumque fecerit voluntatem Patris mei, ipse mihi frater, et mater, et soror est 108: tamquam diceret: De Deo patre hanc cognationem appello, non de Synagoga matre. Ad aeternam quippe vitam nunc voco, ubi immortaliter natus sum; non ad temporalem, unde ut vocarem mortalis effectus sum.

Coniunx Christi occulte et soror aperte Ecclesia est.

Quod ergo Ecclesia, cuius uxor sit occultatur alienigenis, cuius autem soror non tacetur, haec interim causa facile occurrit, quia occultum et difficile ad intellegendum est, quomodo anima humana Verbo Dei copuletur, sive misceatur, sive quid melius et aptius dici potest, cum sit illud Deus, ista creatura. Secundum hoc enim sponsus et sponsa, vel vir et uxor, Christus et Ecclesia dicuntur. Qua vero cognatione sint fratres Christus et omnes sancti, gratia divina, non consanguinitate terrena, hoc est, de patre, non de matre, et effabilius dicitur, et capacius auditur. Nam et inter se omnes sancti per eamdem gratiam fratres sunt: sponsus autem caeterorum societati nullus illorum est. Proinde Christum, quamvis excellentissimae iustitiae atque sapientiae, tamen hominem multo facilius et proclivius alienigenae crediderunt, non quidem falso, quod homo esset: sed quomodo etiam Deus esset ignoraverunt. Hinc et Ieremias: Et homo, inquit, est, et quis agnoscet eum? 109 Et homo est; quia proditur quod frater est. Et quis agnoscet eum? quia occultatur quod sponsus est. Haec de patre Abraham adversum impudentissimam et imperitissimam et calumniosissimam Fausti vocem satis dicta sint.

Quid Loth, uxor eius et filiabus figuraverint.

Loth autem frater eius iustus et hospitalis in Sodomis, et ab omni Sodomitarum contaminatione purus atque integer, ex illo incendio quod erat similitudo futuri iudicii, meruit salvus evadere; typum gestans corporis Christi, quod in omnibus sanctis et nunc inter iniquos atque impios gemit, quorum factis non consentit, et a quorum commixtione in saeculi fine liberabitur, illis damnatis supplicio ignis aeterni. Sicut autem aliud genus hominum in eius uxore figuratum est, eorum scilicet qui per gratiam Dei vocati, retro respiciunt; non sicut Paulus, qui ea quae retro sunt obliviscitur, et in ea quae ante sunt extenditur 110. Unde et ipse Dominus: Nemo, inquit, imponens manum super aratrum, et respiciens retro, aptus est regno coelorum 111. Nec illud exemplum tacuit, quo nos tamquam sale condiret, ut non fatui negligeremus, sed prudentes caveremus hoc malum. Unde et illa, ut hoc admoneret, in statuam salis conversa est. Nam cum praeciperet ut se quisque perseverantissima anteriorum intentione ab iis quae retro sunt eriperet, Mementote, inquit, uxoris Loth 112. Sic etiam in ipso Loth, quando cum eo filiae concubuerunt, non illud quod cum a Sodomis liberatus est, sed aliud aliquid figuratum est. Nam tunc ille ipse Loth futurae Legis videtur gestasse personam, quam quidam ex illa procreati et sub Lege positi, male intellegendo quodam modo inebriant, eaque non legitime utendo infidelitatis opera pariunt. Bona est enim Lex, ait Apostolus, si quis ea legitime utatur 113.

Facta Loth eiusque filiarum reprehendenda sunt, sed prophetica.

Nec ideo tamen hoc factum vel ipsius Loth vel eius filiarum iustificamus, quia significavit aliquid quod futuram quorumdam perversitatem praenuntiaret. Aliud enim illae ut hoc facerent intenderunt, aliud Deus qui hoc fieri permisit, ut etiam inde aliquid demonstraret, manente recto iudicio suo super peccatum hominum tunc praesentium, et vigilante providentia sua pro significatione futurorum. Proinde illud factum cum in sancta Scriptura narratur, prophetia est: cum vero in illorum vita qui hoc commiserunt consideratur, flagitium est.

Non nefaria libidine, sed prolem quaerentes filiae peccaverunt.

Nec rursus tanta reprehensione atque accusatione res digna est, quantam in eam Faustus inimicus et caecus evomuit. Consulitur enim aeterna lex illa ordinem naturalem conservari iubens, perturbari vetans, et non ita de hoc facto iudicat, ac si ille in filias nefaria libidine exarserit, ut earum incestato corpore frueretur, aut eas haberet uxores: sed nec de illis feminis, ac si in sui patris carnem exsecrabili amore flagrassent. Ratio quippe iustitiae non tantum quid factum sit, verum etiam quare factum sit intuetur, ut ex causis suis facta pendentia libramento aequitatis examinet. Cum igitur illae ad conservationem generis prolem quaererent, qui utique in eis humanus erat et naturalis affectus, nec se crederent invenire posse alios viros, velut exusto illa conflagratione orbe terrarum, neque enim discernere poterant quousque ignis ille saevierit, miscere se patri voluerunt. Potius quidem numquam esse matres, quam sic uti patre debuerunt: verumtamen multum interest, quod ea causa usae sunt, quam si concupiscentia tam funestae voluptatis uterentur.

Loth accusandus est non tam incesti, quam ebrietatis.

Ab illo autem opere ita patrem abhorrere sentiebant, ut id se impleturas esse non crederent, nisi eius ignorantiam procurarent. Namque, ut scriptum est, inebriaverunt eum, et se nescienti miscuerunt 114. Quapropter culpandus est quidem, non tamen quantum ille incestus, sed quantum illa meretur ebrietas. Nam et hanc lex aeterna condemnat; quia cibum et potum ad ordinem naturalem non nisi gratia conservandae salutis admittit. Quamvis ergo inter ebriosum et ebrium plurimum intersit: nam nec ebriosus semper est ebrius, nec quisquis aliquando ebrius, consequenter ebriosus est: tamen in homine iusto huius ipsius, etsi non ebriositatis, at certe ebrietatis causa quaerenda est. Quid enim tandem cogebat ut filiabus suis crebra vina miscentibus, aut fortasse nec mixta crebro porrigentibus, consentiret aut crederet? An ad hoc filias nimiam tristitiam fingentes ita voluit consolari, ut illius destitutionis et materni luctus dolor de cogitatione mentis ebriae fugaretur, etiam ipsas tantumdem bibere existimans, et aliqua fraude agentes ne biberent? Sed etiam talem tristibus suis adhibere consolationem quomodo virum iustum decuerit, non videmus. An aliqua Sodomitarum arte pessima etiam paucis poculis patrem sic inebriare potuerunt, ut illud peccatum cum ignorante, vel potius de ignorante committerent? Sed mirum si hoc Scriptura divina tacuisset, vel servum suum Deus sine aliquo voluntatis eius vitio perpeti sineret.

Narrant Scripturae peccata, non laudat.

Nos tamen Scripturas sanctas, non hominum peccata defendimus. Non sic autem de huius facti purgatione satagimus, quasi hoc Deus noster aut fieri iusserit, aut factum approbaverit; aut ita iusti homines in illis Libris appellentur, ut si voluerint peccare, non possint. Cum ergo in Litteris quas isti reprehendunt, Deus huic facto nullum iustitiae testimonium perhibuerit, qua dementia temeritatis hinc illas Litteras accusare contendunt, cum aliis earum locis apertissime inveniantur divinis praeceptis ista prohiberi? Unde in illa re gesta de opere filiarum Loth narrata ista sunt, non laudata. Quaedam vero enuntiato iudicio Dei, quaedam tacito narrari oportuit: ut quando promitur quid inde iudicaverit Deus, instruatur nostra imperitia; quando autem tacetur, vel exerceatur peritia, ut quod alibi didicimus recolamus; vel excutiatur pigritia, ut quod nondum novimus inquiramus. Deus ergo, qui novit et de hominum opere malo facere opera bona, gentes quas voluit, ex illo semine propagavit, non Scripturas suas propter hominum peccata damnavit. Prodidit quippe ista, non fecit; et cavenda admonuit, non imitanda proposuit.

Isaac honeste cum Rebecca lusit, quia uxor eius erat.

Mirabili sane impudentia Faustus Isaac quoque filium Abrahae criminatus est, quod Rebeccam, quae uxor erat, sororem finxerit 115. Genus enim Rebeccae non tacitum est, et eam per notissimam propinquitatem sororem eius fuisse manifestum est 116. Ut autem taceret uxorem, quid mirum, aut quid parvum, si imitatus est patrem; cum eadem iustitia defendatur, qua pater eius de simili obiecto inculpatus inventus est? Quae igitur pro Abraham, quod ad hanc rem attinet, adversus criminantem Faustum diximus, eadem etiam pro Isaac filio eius valent 117; quae recensere non est difficile: nisi forte studiosorum aliquis quaerat, in cuius figurae sacramento accipiendum sit, quod rex alienigena Rebeccam viri sui coniugem tunc esse cognovit, quando eum cum illa ludentem vidit; quod non cognovisset, nisi cum coniuge ille sic luderet, quomodo cum ea quae coniux non esset ludere non deceret. Quod cum sancti coniugati faciunt, non inaniter faciunt, sed prudenter: descendunt enim quodam modo ad feminei sexus infirmitatem, ut aliquid blanda hilaritate vel dicant vel faciant; non enervantes, sed temperantes virilem rigorem: quod tamen ei quae uxor non est qui dixerit aut fecerit, turpis est. Verum hoc, quod ad mores humanitatis pertinet, dixerim, ne quisquam durus et sine affectu id ipsum pro crimine obiciat sancto viro, quod cum coniuge sua luserit. Tales enim homines inhumani si aliquem gravem virum ludicrum aliquid garrientem pueris etiam parvulis viderint, quo eorum lacteum sensum affabili et nutritoria facilitate permulceat, tamquam delirantem reprehendunt: obliti unde creverint, aut ingrati quod creverint. Quid autem sibi velit in sacramento Christi et Ecclesiae, quod tantus Patriarcha cum coniuge luserit, coniugiumque illud inde sit cognitum, videt profecto quisquis, ne aliquid errando in Ecclesiam peccet, secretum viri eius in Scripturis sanctis diligenter intuetur: et invenit eum maiestatem suam, qua in forma Dei aequalis est Patri, paulisper abscondisse in forma servi 118, ut eius capax esse humana infirmitas posset, eoque modo se coniugi congruenter aptaret. Quid enim absurdum, imo quid non convenienter futurorum praenuntiationi accommodatum, si Propheta Dei carnale aliquid lusit, ut eum caperet affectus uxoris; cum ipsum Verbum Dei caro factum sit, ut habitaret in nobis 119?

Isaac quatuor uxores habens nihil contra naturam, mores aut leges commisit.

Iam vero filio eius Iacob quod pro ingenti crimine quatuor obiciuntur uxores 120, generali praelocutione purgatur. Quando enim mos erat, crimen non erat: et nunc propterea crimen est, quia mos non est. Alia enim sunt peccata contra naturam, alia contra mores, alia contra praecepta. Quae cum ita sint, quid tandem criminis est, quod de pluribus simul habitis uxoribus obicitur sancto viro Iacob? Si naturam consulas, non lasciviendi, sed gignendi causa illis mulieribus utebatur: si morem, illo tempore atque in illis terris hoc factitabatur: si praeceptum, nulla lege prohibebatur. Nunc vero cur crimen est, si quis hoc faciat, nisi quia et moribus et legibus hoc non licet? Quae duo quisquis contempserit, etiamsi tantummodo causa generandi uti possit feminis pluribus, peccat tamen, et ipsam violat humanam societatem, cui necessaria est propagatio filiorum. Sed quia homines, aliter se habentibus iam moribus et legibus, non possunt delectari uxorum multitudine nisi libidinis magnitudine, ideo errant et putant haberi omnino non potuisse uxores multas, nisi flagrantia concupiscentiae carnalis et sordidae voluptatis. Comparantes enim, non alios quorum animi virtutem prorsus nosse non possunt, sed, sicut ait Apostolus, semetipsos sibimetipsis 121, non intellegunt. Et quia ipsi etiamsi unam habuerint, ad eamdem non solo generandi officio ducti viriliter accedunt, sed saepe coeundi stimulo victi enerviter pertrahuntur; quasi veraciter sibi videntur conicere, quam maiore huiuscemodi morbo per multas alii captiventur, quando se vident in una temperantiam non posse servare.

De temperantia Patriarcharum et de falsa pudicitia Manichaeorum.

Verum nos eis qui hanc virtutem non habent, ita de sanctorum virorum moribus iudicium committere non debemus, sicut de ciborum suavitate ac salubritate iudicare febrientes non sinimus: potiusque illis ex sanorum sensu et praecepto medicantium, quam ex eorum aegritudinis affectione alimenta praeparamus. Proinde isti si volunt non falsae atque adumbratae, sed verae ac solidae pudicitiae capere sanitatem, divinae Scripturae tamquam libris medicinalibus credant, non frustra tam magnum honorem sanctitatis tributum quibusdam viris etiam plures uxores habentibus; nisi quia fieri potest ut imperator carnis animus tanta temperantiae potestate praepolleat, ut genitalis delectationis motum insitum naturae mortalium ex providentia generandi leges impositas non permittat excedere. Alioquin possunt isti, maledici potius calumniatores, quam veridici iudices, etiam sanctos Apostolos accusare, quod non caritate generandi filios vitae aeternae, sed cupiditate laudis humanae, populis tam multis Evangelium praedicaverint. Neque enim deerat illis evangelicis patribus per omnes Christi Ecclesias fama praeclara tot linguis laudantibus comparata: imo vero tanta aderat, ut maior hominibus ab hominibus honor et gloria deferri non debeat. Hanc in Ecclesia gloriam perversa voluntate Simon perditus concupivit, quando ab eis pecunia voluit caecus emere, quod illi divina gratia eademque gratuita meruerunt 122. Huius avidus gloriae fuisse intellegitur, quem se volentem sequi Dominus in Evangelio revocat dicens: Vulpes foveas habent, et volucres coeli diversoria; Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet 123. Videbat enim eum dolosa simulatione tenebrosum et ventosa elatione iactatum, non habere fidei locum ubi se inclinantem doctorem humilitatis exciperet; quia in discipulatu Christi non illius gratiam, sed suam gloriam requirebat. Hoc amore gloriae corrupti erant, quos Paulus apostolus notat, quod per invidiam et contentionem non caste Christum annuntiarent: quibus tamen praedicantibus gaudet Apostolus 124, sciens fieri posse ut dum illi sectantur humanae gloriae cupiditatem, tamen his auditis fideles nascerentur; non ex eorum invida cupiditate, qua se volebant vel aequari, vel anteponi apostolicae gloriae, sed per Evangelium, quod etiamsi non caste, tamen annuntiabant; ut de malo illorum Deus operaretur bonum: sicut fieri potest ut homo ad concubitum non ingrediatur voluntate generandi, sed luxuriandi libidine rapiatur; et tamen nascatur homo, bonum Dei opus de fecunditate seminum, non de turpitudine vitiorum. Sicut ergo sancti Apostoli auditoribus admirantibus doctrinam suam condelectabantur, non aviditate consequendae laudis, sed caritate seminandae veritatis; ita sancti Patriarchae coniugibus excipientibus semen suum miscebantur, non concupiscentia percipiendae voluptatis, sed providentia propagandae successionis: ac per hoc nec illos ambitiosos multitudo populorum, nec illos libidinosos multitudo faciebat uxorum. Sed quid de viris loquar, quibus excellentissimum testimonium divina voce perhibetur, cum ipsas feminas satis eluceat nihil aliud in concubitu appetisse quam filios? Quippe ubi se minime parere viderunt, famulas suas dederunt viro suo, ut illas matres facerent carne, ipsae fierent voluntate.

Pactus inter uxores Iacob iura coniugalis potestatis servabat cupiditatemque vitabat.

Nam et illud, quod mendacissima criminatione Faustus obiecit, habuisse inter se velut quatuor scorta certamen, quaenam eum ad concubitum raperet, ubi hoc legerit nescio, nisi forte in corde suo tamquam in libro nefariarum fallaciarum, ubi vere ipse scortabatur, sed cum serpente illo de quo Apostolus timebat Ecclesiae, quam virginem castam cupiebat uni viro exhibere Christo, ne sicut Evam deceperat astutia sua, sic et illorum mentes a Christi castitate avertendo corrumperet 125. Ita enim huic serpenti amici sunt isti, ut eum praestitisse potius quam nocuisse contendant. Ipse plane Fausto persuasit, pectori adulterato falsitatis semina infundens, ut has male conceptas calumnias ore immundissimo pareret, et stilo audacissimo etiam memoriae commendaret. Nulla enim ancillarum virum Iacob ab altera rapuit, nulla de illius concubitu cum altera litigavit. Ideo magis ordo erat, quia libido non erat; et tanto firmius servabantur coniugalis potestatis iura, quanto castius vitabatur carnalis cupiditatis iniuria. Quod enim et ab uxore conducitur, ibi vera nostra manifestatur assertio, ibi pro se adversus maledicta Manichaeorum ipsa veritas clamat. Quid enim opus erat ut eum altera conduceret, nisi quia ordo alterius erat ut ad eam maritus intraret? Neque enim ad aliam numquam accessisset, nisi eum conduxisset: sed utique iustis ad eam vicibus accedebat, de qua tot filios procreaverat, et cui obedierat ut etiam de ancilla procrearet, et de qua postea non conducente procreavit. Sed tunc Rachel noctem habebat in ordine ut maneret cum viro: tunc penes eam potestas illa erat, de qua per Apostolum vox certe Novi Testamenti non tacuit, dicens: Similiter et vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier. Ideo iam cum sorore pacta erat, cui facta debitrix eam translegaret ad debitorem suum. Nam hoc nomine id appellat Apostolus: Uxori, inquit, vir debitum reddat 126. Cui ergo vir debitor erat, iam acceperat a sorore quod elegerat voluntate, ut ei daret quod habebat in potestate.

De summa temperantia Iacob.

Hic vero ille, quem Faustus tamquam impudicum clausis vel potius exstinctis oculis criminatur, si concupiscentiae non iustitiae servus esset, nonne per totum diem in voluptatem illius noctis aestuaret, qua erat cum pulchriore cubiturus: quam certe amplius diligebat, et pro qua bis septenarium annorum laborem gratuitum penderat? Cum ergo iam die peracto in eius iret amplexus, quando inde averteretur, si talis esset, qualem Manichaei nihil intellegentes opinantur? Nonne placito contempto mulierum, intraret potius ad speciosam suam, quae illi noctem ipsam, non solum coniugis more, verum etiam ordinis iure debebat? Uteretur potius ipse potestate maritali, quia et Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir; et pro eo tunc servitutis illarum vicissitudo faciebat: coniugali ergo potestate multo vincibilius uteretur, si formae desiderio vinceretur. Sed eo meliores feminae invenirentur, si illae pro filiis concipiendis, ipse autem pro concubitus sui voluptate certaret. Itaque vir temperantissimus, et plane vir, quia tam viriliter feminis utebatur, ut delectationi carnali non subiceretur, sed dominaretur, magis quid deberet, quam quid ei deberetur attendit; nec ad propriam voluptatem sua potestate abuti voluit, sed illius debiti redditor quam exactor esse maluit. Unde consequens erat ut ei redderet, quam pro se id accipere illa cui debebatur elegit: quo earum placito pactoque comperto, cum repente atque inopinate a pulcherrima coniuge revocaretur, et ad minus decoram vocaretur, non ira excanduit, non tristitia nubilatus est, non enerviter blandus, ut sibi potius Rachel noctem redderet, inter ambas sategit: sed maritus iustus et providus pater, cum illas prolis curam gerere videret, et ipse nihil aliud de concubitu quaereret, earum voluntati obtemperandum iudicavit, quae sibi singillatim filios optabant; suae nihil minui, cui ambae pariebant. Tamquam diceret: Vobis inter vos, ut vultis, cedite atque concedite quaenam vestrum fiat mater: ego quid contendam, quando sive hinc sive inde nascenti non erit alius pater? Hanc profecto modestiam, hanc concupiscentiae coercitionem, et in commixtione corporum coniugalium solum appetitum posteritatis humanae, ut erat acutus Faustus, in illis Litteris et intellegeret et laudaret, nisi eius ingenium detestabili secta depravatum, et quid reprehenderet quaereret, et unam nuptialis conventionis honestatem, qua mares et feminae liberorum procreandorum causa copulantur, hoc crimen maximum deputaret.

Quatuor uxores Iacob quid figuraverint.

Nunc iam defensis Patriarchae moribus, refutatoque crimine quod nefarius error obiecit, de libero ut possumus, mysteriorum secreta rimemur, pulsemusque fidei pietate, ut nobis aperiatur a Domino, quid rerum figuraverint quatuor istae uxores Iacob, quarum duae liberae, duae ancillae fuerunt. Videmus enim Apostolum, in libera et ancilla quas habuit Abraham, duo Testamenta intellegere 127: sed ibi in una et una facilius apparet quod dicitur; hic autem duae sunt et duae. Deinde ibi ancillae filius exhaeredatur, hic vero ancillarum filii simul cum filiis liberarum terram promissionis accipiunt: unde hic procul dubio aliquid aliud significatur.

Lia labor vitae temporalis, Rachel spes vitae aeternae: illam servus Dei tolerat ut ad hanc perveniat.

Quamquam enim duas liberas uxores Iacob ad Novum Testamentum, quo in libertatem vocati sumus, existimem pertinere, non tamen frustra duae sunt: nisi forte quia (id quod in Scripturis adverti et inveniri potest) duae vitae nobis in Christi corpore praedicantur; una temporalis in qua laboramus, alia aeterna in qua delectationem Dei contemplabimur. Istam Dominus passione, illam resurrectione declaravit. Admonent nos ad hoc intellegendum illarum etiam nomina feminarum. Dicunt enim quod Lia interpretatur Laborans, Rachel autem Visum principium, sive Verbum ex quo videtur principium. Actio ergo humanae mortalisque vitae, in qua vivimus ex fide, multa laboriosa opera facientes, incerti quo exitu proveniant ad utilitatem eorum quibus consulere volumus, ipsa est Lia prior uxor Iacob: ac per hoc et infirmis oculis fuisse commemoratur. Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae 128. Spes vero aeternae contemplationis Dei, habens certam et delectabilem intellegentiam veritatis, ipsa est Rachel: unde etiam dicitur bona facie, et pulchra specie. Hanc enim amat omnis pie studiosus, et propter hanc servit gratiae Dei, qua peccata nostra, etsi fuerint sicut phoenicium, tamquam nix dealbantur 129: Laban quippe interpretatur Dealbatio, cui servivit Iacob propter Rachel 130. Neque enim se quisquam convertit sub gratia remissionis peccatorum servire iustitiae, nisi ut quiete vivat in verbo ex quo videtur principium, quod est Deus: ergo propter Rachel, non propter Liam. Nam quis tandem amaverit in operibus iustitiae laborem actionum atque passionum? Quis eam vitam propter seipsam expetiverit? sicut nec Iacob Liam: sed tamen sibi nocte suppositam in usum generandi amplexus et fecunditatem eius expertus est. Dominus enim eam, quia per seipsam diligi non poterat, primo ut ad Rachel perveniretur, tolerari fecit, deinde propter filios commendavit. Ita vero unusquisque utilis Dei servus, sub dealbationis peccatorum suorum gratia constitutus, quid aliud in sua conversione meditatus est, quid aliud corde gestavit, quid aliud adamavit, nisi doctrinam sapientiae? Quam plerique se adepturos et percepturos putant statim ut se in septem praeceptis legis exercuerint, quae sunt de dilectione proximi, ne cuiquam homini noceatur; id est: Honora patrem et matrem, Non moechaberis, Non occides, Non furaberis, Non falsum testimonium dices, Non concupisces uxorem proximi, Non concupisces rem proximi 131: quibus quantum potuerit observatis, posteaquam homini pro concupita et sperata pulcherrima delectatione doctrinae, per tentationes varias, quasi per huius saeculi noctem, tolerantia laboris adhaeserit, velut pro Rachel Lia inopinata coniuncta sit; et hanc sustinet ut ad illam perveniat, si perseveranter amat, acceptis aliis septem praeceptis: ac si dicatur ei: Servi alios septem annos pro Rachel; ut sit pauper spiritu, mitis, lugens, esuriens sitiensque iustitiam, misericors, mundicors, pacificus 132. Vellet enim homo, si fieri posset, sine ulla tolerantia laboris, quae in agendo patiendoque amplectenda est, statim ad pulchrae atque perfectae sapientiae delicias pervenire: sed hoc non potest in terra morientium. Hoc enim videtur significare, quod dictum est ad Iacob: Non est moris in loco nostro, ut minor nubat prius quam maior 133. Quia non absurde maior appellatur, quae tempore prior est. Prior est autem in recta hominis eruditione labor operandi quae iusta sunt, quam voluptas intellegendi quae vera sunt.

Prius nubit Lia et postea Rachel: pervenitur ad sapientiam per iustitiam quae ex fide est.

Ad hoc valet quod scriptum est: Concupisti sapientiam, serva mandata, et Dominus praebet illam tibi 134. Mandata utique ad iustitiam pertinentia: iustitiam autem quae ex fide est, quae inter tentationum incerta versatur, ut pie credendo quod nondum intellegit, etiam intellegentiae meritum consequatur. Quantum enim valet, quod modo commemoravi esse scriptum: Concupisti sapientiam, serva mandata; et Dominus praebet illam tibi; tantum et illud valere arbitror: Nisi credideritis, non intellegetis 135: ut iustitia ad fidem, ad sapientiam vero intellegentia pertinere monstretur. Proinde in his qui flagrant ingenti amore perspicuae veritatis, non est improbandum studium, sed ad ordinem revocandum, ut a fide incipiat, et bonis moribus nitatur pervenire quo tendit. In eo quippe quod versatur, virtus est laboriosa: in eo vero quod appetit, luminosa sapientia. Quid opus est, inquit, credere, quod non mihi ostenditur manifestum? Aliquod verbum prome, quo videam rerum omnium principium. Id enim est in quod maxime ac primitus inardescit, si veri studiosus est animus rationalis. Cui respondeatur: Pulchrum est quidem quod desideras et amari dignissimum; sed prius nubit Lia, et postea Rachel. Ardor ergo iste ad id valeat, ut ordo non recusetur, sed potius toleretur; sine quo non potest ad id perveniri, quod tanto ardore diligitur. Cum autem perventum fuerit, simul habebitur in hoc saeculo, non solum speciosa intellegentia, sed etiam laboriosa iustitia. Quamlibet enim acute sinceriterque cernatur a mortalibus incommutabile bonum, adhuc corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem 136. Ad unum ergo tendendum, sed propter hoc multa ferenda sunt.

De Rachel et de Bila ancilla eius.

Itaque duae sunt uxores Iacob liberae: ambae quippe sunt filiae remissionis peccatorum, hoc est dealbationis, quod est Laban. Verumtamen una amatur, et altera toleratur. Sed quae toleratur, ipsa prius et uberius fecundatur, ut si non propter se ipsam, certe propter filios diligatur. Labor enim iustorum maximum fructum habet in eis quos regno Dei generant, inter multas tentationes et tribulationes praedicando Evangelium; et eos propter quos sunt in laboribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus saepius 137, propter quos habent foris pugnas, intus timores 138, gaudium et coronam suam vocant 139. Nascuntur autem eis facilius atque copiosius ex illo sermone fidei, quo praedicant Christum crucifixum 140, et quidquid humanitatis eius citius humana cogitatione percipitur, et infirmos etiam Liae oculos non perturbat. Rachel autem clara aspectu, mente excedit Deo 141, et videt in principio Verbum Deum apud Deum 142, et vult parere, et non potest; quia generationem eius quis enarrabit? 143 Proinde vita quae studio contemplationis competit, ut ea quae carni sunt invisibilia, non infirmis oculis mentis, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciat, et sempiternam Dei virtutem ac divinitatem ineffabiliter cernat 144, vacare vult ab omni negotio, et ideo sterilis. Affectando quippe otium, quo studia contemplationis ignescunt, non contemperatur infirmitati hominum, qui in variis pressuris sibi desiderant subveniri. Sed quia et ipsa procreandi caritate inardescit (vult enim docere quod novit, neque cum invidia tabescente iter habere 145), videt sororem labore agendi atque patiendi filiis abundantem; et dolet potius currere homines ad eam virtutem, qua eorum infirmitatibus necessitatibusque consulitur, quam ad illam unde divinum et incommutabile aliquid discitur. Hic dolor figuratus videtur in eo quod scriptum est: Et zelavit Rachel sororem suam 146. Proinde, quia liquidus purusque intellectus de illa substantia quae corpus non est, ac per hoc ad carnis sensum non pertinet, verbis carne editis exprimi non potest; eligit doctrina sapientiae per quaslibet corporeas imagines et similitudines utcumque cogitanda insinuare divina, quam ab officio talia docendi cessare: sicut elegit Rachel ex viro suo et ancilla suscipere liberos, quam sine filiis omnino remanere. Bala quippe interpretari dicitur Inveterata: hanc habuit ancillam Rachel. De vetere quippe vita carnalibus sensibus dedita corporeae concitantur imagines, etiam cum aliquid de spiritali et incommutabili substantia divinitatis auditur.

De Lia et de Zelpha ancilla eius.

Suscipit et Lia de ancilla sua filios, amore habendae numerosioris prolis accensa. Invenimus autem Zelpham eius ancillam interpretari " Os hians ". Quapropter in praedicationem fidei evangelicae quorum os hiat et cor non hiat, cum in Scripturis adverterimus, haec intellegitur ancilla Liae. Scriptum est enim de quibusdam: Populus hic labiis me honorat; cor autem eorum longe est a me 147. Et talibus Apostolus dicit: Qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non adulterandum, adulteras 148. Verumtamen ut etiam per hanc conditionalem libera illa uxor Iacob laborans filios haeredes regni suscipiat, ideo Dominus dicit: Quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite 149. Unde in labore vinculorum vita apostolica: Sive, inquit, occasione, sive veritate Christus annuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo 150: tamquam et ancilla pariente de prole numerosiore laetata.

Mandragora bonam famam otii figurat.

Est vero quidam Liae fetus ex beneficio Rachel editus, cum virum suum secum debita nocte cubiturum, acceptis a filio Liae mandragoricis malis, cum sorore cubitare permittit. De hoc autem pomi genere opinari quosdam scio, quod acceptum in escam sterilibus feminis fecunditatem parit; ac per hoc putant omni modo institisse Rachel, ut hoc a filio sororis acciperet cupiditate pariendi: quod ego non arbitrarer, nec si tunc concepisset. Nunc vero cum post Liae duos alios ab illa nocte partus, Dominus eam prole donaverit, nihil est cur de mandragora tale aliquid suspicemur, quale in nulla femina experti sumus. Dicam ergo quid sentiam: dicent hinc forte meliora doctiores. Cum enim haec mala ipse vidissem, et propter istum ipsum sacrae lectionis locum id mihi obtigisse gratularer (rara enim res est), naturam eorum diligenter, quantum potui, perscrutatus sum: non aliqua a communi sensu remotiore scientia, quae docet virtutes radicum et potestates herbarum; sed quantum mihi et cuilibet homini renuntiabat visus, et olfactus, et gustus. Proinde rem comperi pulchram et suaveolentem, sapore autem insipido: et ideo cur eam mulier tantopere concupiverit, ignorare me fateor, nisi forte propter pomi raritatem, et odoris iucunditatem. Cur vero ipsam rem gestam sancta Scriptura tacere noluerit, quae non utique talia desideria muliercularum nobis pro magno insinuare curaret, nisi aliquid in eis magnum quaerere commoneret, nihil amplius conicere valeo, quam quod ex illo communi sensu mihi suggeritur, ut illo mandragorico pomo figurari intellegam famam bonam: non eam quae confertur, cum laudant hominem pauci iusti atque sapientes; sed illam popularem, qua etiam maior et clarior notitia comparatur: non ipsa per sese expetenda, sed intentioni honorum, qua generi humano consulunt, pernecessaria. Unde dicit Apostolus: Oportet etiam testimonium habere bonum ab eis qui foris sunt 151: qui licet parum sapiant, reddunt tamen plerumque labori eorum, per quos sibi consulitur, et splendorem laudis, et odorem bonae opinionis. Nec ad istam gloriam popularem primi perveniunt eorum qui sunt in Ecclesia, nisi quicumque in actionum periculis et labore versantur. Propterea Liae filius mala mandragorica invenit, exiens in agrum, id est, honeste ambulans ad eos qui foris sunt: doctrina vero illa sapientiae, quae a vulgi strepitu remotissima, in contemplatione veritatis dulci delectatione defigitur, hanc popularem gloriam quantulamcumque non assequeretur, nisi per eos qui in mediis turbis agendo ac suadendo populis praesunt, non ut praesint, sed ut prosint: quia dum isti actuosi et negotiosi homines, per quos multitudinis administratur utilitas, et quorum auctoritas populis cara est, testimonium perhibent etiam vitae propter studium conquirendae et contemplandae veritatis otiosae, quodam modo mala mandragorica per Liam perveniunt ad Rachel. Ad ipsam vero Liam per filium primogenitum, id est, per honorem fecunditatis eius, in qua est omnis fructus laboriosae atque inter incerta tentationum periclitantis actionis: quam plerique bono ingenio praediti studioque flagrantes, quamvis idonei regendis populis esse possint, tamen vitant propter turbulentas occupationes, et in doctrinae otium toto pectore, tamquam speciosae Rachel feruntur amplexum.

Lia sororem admonet.

Sed quia bonum est ut etiam haec vita latius innotescens popularem gloriam mereatur, iniustum est autem ut eam consequatur, si amatorem suum administrandis ecclesiasticis curis aptum et idoneum in otio detinet, nec gubernationi communis utilitatis impertit; propterea Lia sorori suae dicit: Parum est tibi quod virum meum accepisti, insuper et mandragorica filii mei vis accipere? Per unum virum significans eos omnes qui cum sint agendi virtute habiles, et digni quibus regimen Ecclesiae committatur ad dispensandum illi fidei sacramentum, accensi studio doctrinae atque indagandae et contemplandae sapientiae, se ab omnibus actionum molestiis removere, atque in otio discendi ac docendi condere volunt. Ita ergo dictum est: Parum est tibi quod accepisti virum meum, insuper et mandragorica filii mei vis accipere? ac si diceretur: Parum est quod homines ad laborem rerum gerendarum necessarios in otio detinet vita studiorum, insuper et popularem gloriam requirit?

Iacob Liam non recusavit: officiosum labor efficit ut otium glorificetur.

Proinde ut eam iuste comparet, impertit Rachel virum sorori suae illa nocte: ut scilicet qui virtute laboriosa regimini populorum accommodati sunt, etiamsi scientiae vacare delegerant, suscipiant experientiam tentationum curarumque sarcinam pro utilitate communi: ne ipsa doctrina sapientiae, cui vacare statuerunt, blasphemetur, neque adipiscatur ab imperitioribus populis existimationem bonam, quod illa poma significant, et quod necessarium est ad exhortationem discentium. Sed plane ut hanc curam suscipiant, vi coguntur. Satis et hoc significatum est, quod cum veniret de agro Iacob, occurrit ei Lia, eumque detinens ait: Ad me intrabis; conduxi enim te pro mandragoris filii mei 152. Tamquam diceret: Doctrinae quam diligis vis conferri bonam opinionem? noli defugere officiosum laborem. Haec in Ecclesia geri, quisquis adverterit, cernit. Experimur in exemplis, quod intellegamus in libris. Quis non videat hoc geri toto orbe terrarum, venire homines ex operibus saeculi et ire in otium cognoscendae et contemplandae veritatis, tamquam in amplexum Rachel; et excipi de transverso ecclesiastica necessitate, atque ordinari in laborem, tamquam Lia dicente: Ad me intrabis? Quibus caste mysterium Dei dispensantibus, ut in nocte huius saeculi filios generent fidei, laudatur a populis etiam illa vita, cuius amore conversi spem saeculi reliquerunt, et ex cuius professione ad misericordiam regendae plebis assumpti sunt. Id enim agunt in omnibus laboribus suis, ut illa professio quo se converterant, quia tales rectores populis dedit, latius et clarius glorificetur, tamquam Iacob non recusante noctem Liae, ut Rachel pomis suaveolentibus et clare nitentibus potiatur: quae aliquando et ipsa, praestante misericordia Dei, per se ipsam parit, vix tandem quidem; quia perrarum est ut: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 153, et quidquid de hac re pie sapienterque dicitur, sine phantasmate carnalis cogitationis et salubriter vel ex parte capiatur.

Satis de Abraham, de Isaac et de Iacob.

Haec de tribus patribus, Abraham, Isaac, et Iacob, quorum se Deum appellari voluit Deus, quem catholica Ecclesia colit, adversus Fausti calumnias dicta suffecerint. De quorum trium hominum meritis atque pietate, et longe remota a iudicio carnalium altitudine prophetiae, non est nunc disserendi locus: tantum ab his criminibus, quibus eos maledica et veritatis inimica lingua pulsavit, defendendi fuerunt in hoc praesenti opere nostro; ne contra Scripturas sanctas et salubres aliquid sibi dicere viderentur, qui eas perversa et adversa mente legerunt, dum petulantibus conviciis insectantur eos, qui illic cum tanto honore praedicantur.

Loth peccatum Scripturarum veritatem non decolorat.

Caeterum Loth frater, id est consanguineus Abrahae, nequaquam istis comparandus est, de quibus Deus dicit: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob 154; nec in eorum numero deputandus, quibus illa Scriptura usque in finem perhibet iustitiae testimonium: quamvis inter Sodomitas pie casteque versatus, hospitalitatis etiam meritis commendatus, ab illius terrae incendio liberatus sit, et eius posteris terra possessionis propter Abraham, qui patruus eius fuerat, dono Dei data sit 155. Haec nobis merita in illis Libris laudanda proponuntur, non ebrietas, non incestus 156: sed cum hominis eiusdem et recte factum et peccatum scriptum invenimus, aliud insinuatur imitandum, aliud praecavendum. Porro si peccatum Loth, cui perhibitum est, antequam peccaret, iustitiae testimonium 157, non modo non decolorat divinitatem Dei vel scripturae illius veritatem, verum etiam laudandam diligendamque commendat, quod tamquam speculi fidelis nitor, admotarum sibi personarum non solum quae pulchra atque integra, verum etiam quae deformia vitiosaque sint, indicat; quanto magis factum Iudae, quod cum sua nuru concubuit 158, nihil omnino affert, unde auctoritas sancta culpetur: quae in illis Libris fundata persistens, non tantum paucissimorum Manichaeorum calumniosas argutias, verum etiam gentilium tot tantorumque populorum horrendas inimicitias divino iure contemnit, quos pene iam totos a nefaria superstitione simulacrorum, ad unius Dei veri cultum christiano imperio subiugavit, edomito orbe terrarum, non violentia bellici certaminis, sed invictae potentia veritatis? Ubi enim Litterarum illarum laudatus est Iudas? Quid de illo boni Scriptura illa testata est, nisi quod in prophetia Christi, qui ex eius tribu praenuntiabatur in carne venturus, benedictione patris sui prae caeteris commendatus eminuit 159?

De peccatis Iudae et Thamar nurus eius.

Caeterum ad id, quod eum Faustus fornicatum commemoravit, addimus nos aliud, quod fratrem suum Ioseph in Aegyptum vendidit 160. Numquid cuiusquam membra distorta depravant lucem, quae cuncta demonstrat? Sic nec cuiuspiam malefacta malam Scripturam faciunt, qua prodente legentibus innotescunt. Consulta quippe aeterna lex illa, quae ordinem naturalem conservari iubet, pertubari vetat, non nisi propagationis causa statuit hominis concubitum fieri, et hoc non nisi socialiter ordinato connubio, quod non pervertat vinculum pacis: et ideo prostitutio feminarum, non ad substituendam prolem, sed ad satiandam libidinem propositarum, divina atque aeterna lege damnatur. Omnem quippe dehonestat emptorem turpitudo venalis: ac per hoc Iudas etsi gravius peccasset, si nurum sciens cum ea concumbere voluisset (si enim vir et uxor, sicut Dominus dicit: Non iam duo, sed una caro est 161, non aliter nurus est deputanda quam filia); tamen eum, quantum in ipso erat, deformiter cum meretrice cubasse non dubium est. At illa quae socerum fefellit, non carnis eius concupiscentia, nec meretriciae mercedis cupiditate peccavit: sed ex ipso sanguine prolem requirens, ex quo duobus iam fratribus nupta, tertio quoque denegato habere non potuit, patri eorum socero suo fetandum corpus fraude subiecit, pignore mercedis accepto, quod non ad ornamentum, sed ad testimonium reservavit. Melius quidem sine filiis remaneret, quam sine iure matrimonii mater fieret: longe tamen alia intentione peccavit, quod filiis suis patrem providit socerum suum, quam si eum sibi concupisset adulterum. Denique cum iussu eius produceretur ad mortem, et virgam, monile, atque annulum protulisset, dicens ab eo se gravidatam, cuius pignora illa essent; ubi ea quae dederat ille cognovit, istam magis quam se iustificatam esse respondit, quod ei filium suum maritum coniungere noluisset; qua destitutione compulsa, illo modo potius quam nullo modo posteritatem, non aliunde quam ab eadem stirpe conquireret. In qua sententia, non eam iustificatam, sed eam magis quam se iustificatam dicens, nec ipsam laudavit, sed in sui comparatione praeposuit; desiderium scilicet habendae prolis, quo ducta illa se socero supposuerat, minus culpans, quam libidinosi concubitus ardorem, quo ipse velut ad meretricem victus intraverat: sicut quibusdam dicitur: Iustificastis Sodomam 162, id est, tantum peccastis, ut vobis Sodoma comparata iusta videatur. Quamquam etiamsi haec mulier non in peioris facti comparatione minus culpata, sed omnino a socero laudata intellegatur: quae tamen consulta illa aeterna lege iustitiae, quae naturalem ordinem perturbari vetat, non utique tantummodo corporum, sed maxime ac primitus animorum, quia in procreandis filiis ordinatam societatem non custodivit, merito culpabilis invenitur: quid mirum, si peccatrix a peccatore laudatur?

Tous les livres