Contra Faustum manichaeum (page 15)

Augustin d'Hippone · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Contra Faustum Manichaeum · 15 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

De Pascha Iudaica et de Christiana.

Quid, quod et Pascha a nobis obicit celebrari, nec quod ita ut Iudaei celebramus insultat, cum ovem magis nos habeamus in re praesentis Evangelii, non in umbra futuri, eiusque occisionem cum quotidie, tum maxime anniversaria solemnitate, non venturam praesignemus, sed factam commemoremus? Ideo sane dies Paschae solemnitatis nostrae ad diem celebrationis umbraticae Iudaeorum non occurrit, ut et dominicum diem, quo Christus resurrexit, complecteremur. Azyma vero, qui rectae fidei Christiani sunt, non in fermento veteris vitae, hoc est malitiae, sed in ipsius fidei veritate et sinceritate custodiunt 24: non septem diebus, sed omni die; quod significatum est numero dierum septenario, quo quotidie omnis volvitur dies. Quod et si aliquantum laboriosum est in hoc saeculo, quoniam angusta et arcta via est quae ducit ad vitam 25; merces tamen certa servatur: nam ipse labor significatus est illis picridiis, quod aliquantum subamara sint.

Praefigurationis et commemorationis distinctio.

Pentecosten etiam, id est, a passione et resurrectione Domini quinquagesimum diem celebramus, quo nobis sanctum Spiritum paracletum, quem promiserat, misit 26: quod futurum etiam per Iudaeorum Pascha significatum est, cum quinquagesimo die post celebrationem ovis occisae, Moyses digito Dei scriptam legem accepit in monte 27. Legite Evangelium, et advertite ibi Spiritum sanctum appellatum digitum Dei 28. Ea quippe anniversarie in Ecclesia celebrantur, quae insigniter excellentia certis diebus facta sunt; ut eorum necessariam salubremque memoriam festivitas concelebrata custodiat. Si vultis ergo nosse quare celebramus Pascha: quia tunc pro nobis immolatus est Christus. Si vultis nosse quare non illud ritu Iudaico celebremus: quia illa erat venturi veri praefiguratio, haec completi commemoratio; futurum autem et praeteritum nec ipsis verbis nostris eodem modo enuntiatur; unde iam satis in hoc opere locuti sumus.

De Catholica a quibusdam carnibus abstinentia.

Si autem et hoc quaeritis, cur ex omnibus cibis, a quibus in umbra futurorum populus est ille prohibitus, nos morticino et immolatitio non vescimur: et hoc audite, et calumniis vanitatis verum aliquando praeponite. Cur enim non expediat immolatitio vesci Christiano, Apostolus dicit: Nolo vos, inquit, socios fieri daemoniorum. Neque enim ipsam immolationem reprehendit, quam faciebant patres, praefigurantes sanguinem sacrificii, quo nos Christus redemit: Sed quae immolant Gentes, daemoniis, inquit, immolant, et non Deo. Deinde adiecit quod dixi: Nolo vos socios fieri daemoniorum 29. Nam si natura ipsa immolatitiae carnis esset immunda, utique et nescientem contaminaret. Neque enim eo minus ipsa esset, quo minus ab sciente acciperetur: sed propter conscientiam, ne daemonibus communicasse videatur. Morticinum autem puto quod ad escam usus hominum non admisit, eo quod non occisorum, sed mortuorum animalium morbida caro est, nec apta ad salutem corporis, cuius causa sumimus alimentum. Nam quod de effundendo sanguine antiquis in figura praeceptum est, id est, ipsi Noe post diluvium 30, quod iam quid significaret ostendimus, plerique intellegunt 31. Et in Actibus Apostolorum hoc lege praeceptum ab Apostolis, ut abstinerent Gentes tantum a fornicatione, et ab immolatis, et a sanguine; id est, ne quidquam ederent carnis, cuius sanguis non esset effusus. Quod alii non sic intellegunt, sed a sanguine praeceptum esse abstinendum, ne quis homicidio se contaminet. Hoc nunc discutere longum est, et non necessarium: quia et si hoc tunc Apostoli praeceperunt, ut ab animalium sanguine abstinerent Christiani, ne praefocatis carnibus vescerentur, elegisse mihi videntur pro tempore rem facilem, et nequaquam observantibus onerosam, in qua cum Israelitis etiam Gentes, propter angularem illum lapidem duos in se condentem 32, aliquid communiter observarent; simul et admonerentur, in ipsa arca Noe, quando Deus hoc iussit, Ecclesiam omnium gentium fuisse figuratam, cuius facti prophetia iam Gentibus ad fidem accedentibus incipiebat impleri. Transacto vero illo tempore, quo illi duo parietes, unus ex circumcisione, alter ex praeputio venientes, quamvis in angulari lapide concordarent, tamen suis quibusdam proprietatibus distinctius eminebant, ac ubi Ecclesia Gentium talis effecta est, ut in ea nullus Israelita carnalis appareat; quis iam hoc Christianus observat, ut turdos vel minutiores aviculas non attingat, nisi quarum sanguis effusus est, aut leporem non edat, si manu a cervice percussus, nullo cruento vulnere occisus est? Et qui forte pauci adhuc tangere ista formidant, a caeteris irridentur: ita omnium animos in hac re tenuit illa sententia veritatis: Non quod intrat in os vestrum, vos coinquinat, sed quod exit 33; nullam cibi naturam, quam societas admittit humana, sed quae iniquitas committit peccata, condemnans.

Vetus Testamentum totum verum et utile pro aeterna vita est.

Iam vero de antiquorum factis, et quae stultis atque ineruditis videntur peccata, dum non sunt, et quae vere peccata sunt, quam ob causam conscripta sint, servata magisque commendata Scripturae ipsius veneratione, sufficienti iam sermone monstravimus: necnon de maledicto eius qui pendet in ligno 34, et eius qui non suscitaverit semen in Israel, iam primum suo loco respondimus, cum haec ante dilueremus obiecta: et prorsus omnia, sive de quibus singillatim iam anterioribus huius operis partibus disseruimus, sive quae in isto, cui respondemus, sermone suo Faustus similia posuit, una firmissima veritatis ratione defendimus, quam de sanctarum Scripturarum auctoritate percepimus. Quaecumque scripta sunt in illis libris Veteris Testamenti, omnia verissime atque utilissime pro aeterna vita scripta esse laudamus, accipimus, approbamus: sed quae in his mandata corporali operatione non observamus, et rectissime tunc mandata intellegimus, et umbras futurorum esse didicimus, et nunc iam impleri cognoscimus. Ac per hoc quisquis illa tunc etiam opera, quae ad significandum agi iubebantur, non observabat, poenas divinitus constitutas rectissimo iudicio persolvebat, sicut nunc si quis sacramenta Novi Testamenti pro temporis ratione distincta fuerit ausus sacrilega temeritate violare. Quemadmodum enim tunc iusti viri, qui pro illis sacramentis nec mortem recusaverunt, iure laudantur; ita nunc pro istis martyres sancti. Et sicut aeger non debet reprehendere medicinalem doctrinam, si aliud illi hodie praeceperit, aliud cras, prohibens etiam quod ante praeceperat; sic enim se habet sanandi eius corporis ratio: ita genus humanum ab Adam usque in finem saeculi, quamdiu corpus quod corrumpitur, aggravat animam 35, aegrum atque saucium, non debet divinam reprehendere medicinam, si in quibusdam hoc idem, in quibusdam vero aliud prius, aliud posterius, observandum esse praecipit; praesertim quia se aliud praecepturam esse promisit.

Delirant Manichaei de Paraclito.

Nulla ergo comparatio est, quam Faustus obtendit, ita vobis Paracletum ex Novo Testamento quod credatis elegisse, et quod respuatis demonstravisse, cum ipse Novo Testamento fuerit prophetatus; sicut nobis Christus fecit ex Vetere, quo similiter prophetatus est. Hoc enim aliqua verisimili ratione diceretur, si esset aliquid in Veteris Testamenti libris, quod nos diceremus non recte dictum, non divinitus iussum, non veraciter scriptum. Nihil horum dicimus: sed accipimus omnia, sive quae observamus, ut recte vivamus; sive quae non observamus, ut tamen et ipsa tunc in prophetia iussa et observata nunc iam compleri videamus. Deinde Paracletum sicut promissum legimus in iis libris, quorum non omnia vultis accipere; ita et missum legimus in eo libro, quem nominare etiam formidatis. In Actibus quippe Apostolorum, sicut et saepe et paulo ante commemoravi, apertissime legitur missus die Pentecostes Spiritus sanctus, qui etiam opere manifestavit quis esset. Linguis enim omnibus locuti sunt, qui eum primitus acceperunt 36: ut hoc etiam signo promitteret in linguis omnibus, hoc est, in omnibus gentibus futuram Ecclesiam, quae illum sicut Patrem et Filium verissime praedicaret.

Delirant Manichaei Novum Testamentum totum Apostolorum non esse dicentes.

Vos ergo iam dicite quare non accipiatis omnia ex libris Novi Testamenti; utrum quia non sunt Apostolorum Christi, an quia pravi aliquid docuerunt Apostoli Christi. Respondetis: " Quia non sunt Apostolorum Christi. Nam illa vox altera Paganorum est, qui dicunt Apostolos Christi non recta docuisse ". Vos ergo quid dicitis, unde ostenditis Scripturas illas non ab Apostolis ministratas? Respondetis: " Quia multa sunt in eis et inter se et sibi contraria ". Omnino falsissimum est; vos non intellegitis. Nam quidquid tale protulit Faustus, quod vobis ita videretur, ita non esse monstratum est: et quidquid tale a vobis prolatum fuerit, hoc docebimus. Quis autem ferat, lectorem vel auditorem, Scripturam tantae auctoritatis facilius quam vitium suae tarditatis, audere culpare? An hoc dicitis vos Paracletum docuisse, Scripturas istas Apostolorum non esse, sed sub eorum nominibus ab aliis esse conscriptas? Hoc saltem docete, istum ipsum Paracletum esse, a quo didicistis haec Apostolorum non esse. An dicetis: " Ipsum Christus promisit, et misit "? Respondetur vobis: Omnino istum Christus nec promisit, nec misit; et simul ostenditur, quando miserit quem promisit. Quod ergo eum Christus miserit, hoc probate. Unde asseritis personam vestri auctoris, vel potius deceptoris? Respondetis, ex Evangelio vos probare. Ex quo Evangelio? Quod non totum accipitis, quod falsatum esse vos dicitis. Quis ergo testem suum prius ipse dicat falsitate esse corruptum, et tunc producat ad testimonium? Si enim quod vultis ei credimus, et quod non vultis ei non credimus, iam non illi, sed vobis credimus. Si autem vobis credere vellemus, testem a vobis non exigeremus. Deinde paracletus Spiritus sanctus sic est promissus, ut diceretur: Ipse vos inducet in omnem veritatem 37: quomodo vos autem ille inducet in veritatem, qui vos docet Christum esse fallacem? Huc accedit, qui si omnia quae de promissione Paracleti in Evangelio leguntur, talia esse demonstraretis, ut non omnino nisi de Manichaeo vestro possent intellegi, sicut ostenduntur in Prophetis ea esse dicta de Christo, quae in alium cadere omnino non possint; tamen cum ea de iis codicibus proferretis, quos dicitis infalsatos, hoc ipsum illic falsum et a corruptoribus maioribus vestris immissum esse diceremus, quod illic de Manichaeo sic scriptum legeretis, ut de alio intellegere non possemus: quid faceretis, dicite mihi, nisi clamaretis, nullo modo vos potuisse falsare codices, qui iam in manibus essent omnium Christianorum? Quia mox ut facere coepissetis, vetustiorum exemplarium veritate convinceremini. Qua igitur causa a vobis corrumpi non possent, hac causa a nemine potuerunt. Quisquis enim hoc primitus ausus esset, multorum codicum vetustiorum collatione confutaretur: maxime, quia non una lingua, sed multis eadem Scriptura contineretur. Nam etiam nunc nonnullae codicum mendositates, vel de antiquioribus, vel de lingua praecedente emendantur. Ita ergo aut cogimini veraces illos codices confiteri, et continuo evertunt haeresim vestram; aut si fallaces eos dixeritis, eorum auctoritate Paracletum non poteritis asserere, et vos evertitis haeresim vestram.

Manichaeum Paracletum fuisse absurde dicunt.

Huc accedit, quia ea dicta sunt in promissione Paracleti, ut Manichaeum post tam multos annos venientem, ab ista suspicione prorsus excludant. Quia enim post resurrectionem et ascensionem Domini continuo venturus erat Spiritus sanctus, apertissime dictum est a Ioanne: Spiritus enim nondum erat datus, quia Iesus nondum fuerat clarificatus 38. Si haec itaque causa erat ut non daretur, quia nondum erat clarificatus Iesus, procul dubio clarificato Iesu, iam causa erat ut statim daretur. Nam et Cataphrygae se promissum Paracletum suscepisse dixerunt, et hinc a fide catholica deviarunt, conantes prohibere quod Paulus concessit, et damnare secundas nuptias quas ille permisit; sub his verbis insidiantes, quia scriptum est de Paracleto: Ipse vos inducet in omnem veritatem: quasi videlicet non omnem veritatem Paulus et caeteri Apostoli docuissent, ac locum Cataphrygarum Paracleto reservassent. Ad hoc et illud traxerunt, quod Paulus ait: Ex parte enim scimus, et ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, quod ex parte est evacuabitur 39: ut scilicet ex parte sciens et prophetans Apostolus dixerit: Quod vult faciat; non peccat si nubat 40; et ideo perfectum Paracleti Phrygiae hoc evacuaverit. Ad haec cum eis dictum fuerit, quod sint Ecclesiae tanto ante promissae et toto orbe diffusae auctoritate damnati; respondent, hinc etiam in se illud esse completum, quod de Paracleto dictum est, quod mundus eum accipere non potest. Nonne ista sunt, quae etiam vos dicere soletis: Ipse vos inducet in omnem veritatem; et: Cum venerit quod perfectum est, quod ex parte est evacuabitur; et: Mundus eum accipere non potest 41, de vestro Manichaeo esse praedictum? Et quae tandem poterit haeresis exoriri sub Paracleti nomine, quae non haec omnia verisimiliter sibi audeat coaptare? Numquid enim est haeresis, quae non veritatem se nominet, et quanto est superbior, tanto magis se etiam perfectam nominet veritatem; ut et in omnem veritatem se polliceatur inducere, et doctrinam Apostolorum suo errori contrariam, quasi per illam venerit quod perfectum est, evacuare conetur? Et quoniam tenet Ecclesia, quod vehementius Apostolus commendavit: Si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit 42; cum coeperit aliud annuntians ab universo orbe anathemari, continuo dicat: Hoc est quod scriptum est: Mundus eum accipere non potest?

Solo sensu carnali Manichaei Novum Testamentum diiudicant.

Unde ergo probare poteritis quod a vobis exigitur, Paracletum esse illum a quo didicistis quod evangelica scripta non sunt Apostolorum? Quandoquidem etiam nos probamus non esse Paracletum Spiritum sanctum, nisi qui Iesu clarificato mox venit. Ideo enim nondum erat datus, quia nondum Iesus fuerat clarificatus. Probamus etiam ipsum inducere in omnem veritatem: quia non intratur in veritatem nisi per caritatem; caritas autem Dei, diffusa est, ait Apostolus, in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 43. Docemus etiam non dixisse Paulum: Cum venerit quod perfectum est, nisi de perfectione illa quae in perceptione vitae aeternae futura est. Hoc enim cum loqueretur: Videmus enim, inquit, nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem 44. Hic certe, nisi aperte insanire volueritis, fatebimini non vos videre Deum facie ad faciem. Non ergo ad vos venit illud quod perfectum est. Hoc enim modo plane quid de hac re senserit, satis Apostolus explicavit: nec futurum est hoc sanctis, nisi cum factum fuerit quod etiam Ioannes dicit: Filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus; scimus autem quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 45; tunc introducente in omnem veritatem Spiritu sancto, cuius nunc pignus accepimus. Quod autem dictum est: Mundus eum accipere non potest, de iis utique dictum est, qui solent in Scripturis mundi nomine appellari, amatores mundi, vel impii, vel carnales: de qualibus dicit Apostolus: Animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei 46. De hoc enim mundo esse dicuntur, quamdiu non possunt sapere amplius quam sunt ista corporea, quae in hoc mundo senserunt: sicut nec vos aliud sapitis, qui cum lucem istam solis et lunae miraremini, talia vobis omnia divina finxistis, auctore illo vaniloquo, quem decepti et deceptores Paracletum dicitis. Proinde nullo modo valentes ostendere quomodo sit ille Paracletus, non est unde doceatis firmissima aliqua auctoritate vos comperisse quemadmodum haec scripta evangelica, ex quibus non omnia vultis accipere, non sint Apostolorum Christi. Restat ergo ut dicatis, hoc vos ea ratione comperisse, quia talia ibi sunt, quae Christi gloriam decolorent: scilicet quia natus ex virgine ibi narratur, quia circumcisus, quia pro illo oblatum sacrificium quod tunc offerebatur, quia baptizatus, quia tentatus a diabolo est.

Spernunt Manichaei evangelicam auctoritatem, cum fabulis credant sine ulla demonstratio.

His autem exceptis, et testimoniis ex Veteri Testamento quae illis inserta sunt Litteris, caetera vos secundum id quod Faustus loquitur, fatemini accipere, et " praecipue crucis eius mysticam fixionem, qua passionis animae vestrae vulnera demonstrantur. Deinde, inquit, praecepta salutaria eius, et parabolas, cunctumque sermonem deificum, qui maxime duarum praeferens naturarum discretionem, ipsius esse non venit in dubium ". Videtis ergo id vos agere, ut omnis de medio Scripturarum auferatur auctoritas, et suus cuique animus auctor sit, quid in quaque Scriptura probet, quid improbet; id est, ut non auctoritati Scripturarum subiciatur ad fidem, sed sibi Scripturas ipse subiciat: non ut ideo illi placeat aliquid, quia hoc in sublimi auctoritate scriptum legitur; sed ideo recte scriptum videatur, quia hoc illi placuit. Quo te committis, anima misera, infirma, carnalibus nebulis involuta? quo te committis? Remove ergo auctoritatem, videamus: remove auctoritatem, redde rationem. Eone ratio tua perducitur, ut nisi Dei natura violabilis corruptibilisque credatur, exitum theatricum longa illa fabula vestra reperire non possit? Postremo unde scis octo esse terras et decem coelos, quod Atlas mundum ferat, splenditenensque suspendat, et innumerabilia talia? unde scis haec? Plane, inquis, Manichaeus me docuit. Sed, infelix, credidisti; neque enim vidisti. Si ergo ad millia fabulosorum phantasmatum, quibus turpiter gravidata es, te auctoritati ignotissimae et furiosissimae subdidisti, ut ideo haec omnia crederes, quia in illis conscripta sunt libris, quibus miserabili errore credendum esse censuisti, cum tibi nulla demonstrentur; cur non potius evangelicae auctoritati, tam fundatae, tam stabilitae, tanta gloria diffamatae, atque ab Apostolorum temporibus usque ad nostra tempora per successiones certissimas commendatae, non te subdis, ut credas, ut videas, ut discas etiam omnia illa quae te offendunt, ex vana et perversa opinione te offendere: potiusque esse verum, naturam incommutabilem Dei aliquid mortalis assumpsisse creaturae, in qua incommutabiliter permanens, non fallaciter, sed veraciter faceret atque pateretur, quidquid eamdem creaturam facere ac pati, pro generis humani, unde sumpta erat, salute congrueret, quam violabilem et corruptibilem credere Dei naturam, nec inquinatam atque oppressam totam posse liberari atque purgari, sed aeterna globi poena summa Dei necessitate damnari?

Delirant Manichaei de natura boni et mali.

" Sed ", inquis, " propterea credidi quae non mihi ostendit, quia duas naturas, boni scilicet et mali, mihi in hoc ipso mundo evidenter ostendit ". At hoc ipsum est, infelix, unde decepta es: quia sicut in illa Scriptura evangelica, ita in hoc mundo nihil mali putare potuisti, nisi quo tuus carnalis sensus offensus est, sicut serpentem, ignem, venenum, et similia; nec aliquid boni, nisi quod eumdem tuum carnalem sensum aliqua iucunditate permulsit, sicut saporum iucunditas, et odorum suavitas, et lucis huius aspectus, et si quid aliud vel auribus, vel oculis tuis, vel naribus, vel palato, vel palpatui similiter forte blanditum est. At si universam creaturam ita prius aspiceres, ut auctori Deo tribueres, quasi legens magnum quemdam librum naturae rerum; atque ita si quid ibi te offenderet, causam te tamquam hominem latere posse potius crederes, quam in operibus Dei quidquam reprehendere auderes; numquam incidisses in sacrilegas nugas et blasphema figmenta, quibus, non intellegens unde sit malum, Deum implere conaris omnibus malis.

Cur credendum sit Testamentum Novum ab Apostolis vere scriptum.

Hic iam si quaeratis a nobis, nos unde sciamus Apostolorum esse istas Litteras; breviter vobis respondemus, inde nos scire, unde et vos scitis illas litteras esse Manichaei, quas miserabiliter huic auctoritati praeponitis. Si enim et hinc vobis aliquis moveat quaestionem, et scrupulum contradictionis impingat, dicens libros quos profertis Manichaei, non esse Manichaei; quid facturi estis? Nonne potius eius deliramenta ridebitis, qui contra rem tanta connexionis et successionis serie confirmatam, impudentiam huius vocis emittat? Sicut ergo certum est illos libros esse Manichaei, et omnino ridendus est qui ex transverso veniens tanto post natus, litem vobis huius contradictionis intenderit; ita certum est Manichaeum vel Manichaeos esse ridendos, aut etiam dolendos, qui tam fundatae auctoritati, a temporibus Apostolorum usque ad haec tempora certis successionibus custoditae atque perductae, audeant tale aliquid dicere.

Apostoli aliter annuntiant de Christo ac Manichaeus.

Iam ergo auctoritas Manichaei conferenda est auctoritati Apostolorum. Nam Litteras istorum istas esse tam certum est, quam illas illius. Quis autem Manichaeum Apostolis comparat, nisi quisquis se a Christo, qui misit Apostolos, separat? Aut duas naturas sibimet et ex propriis principiis adversas, quis umquam sapuit in verbis Christi, nisi qui non sapit verba Christi? Apostoli ergo tamquam discipuli veritatis, nativitatem Christi praedicant passionemque veracem: Manichaeus autem iactat se inducere in omnem veritatem, et vult inducere in talem Christum, in quo ipsius passionis praedicat falsitatem. Isti Christum in carne, quam de Abrahae suscepit semine, circumcisum: ille Deum in ipsa sua natura a tenebrarum gente concisum. Isti pro carne Christi infante sacrificium, quod tunc pie fiebat, oblatum: ille non carnis, sed ipsius divinae substantiae membrum, omnibus daemonibus immolandum, naturae adversae gentis illatum. Isti Christum exempli praebendi causa baptizatum in Iordane: ille Deum ipsum per seipsum in tenebrarum contaminatione submersum, nec totum emersurum, sed quod eius mundari non potuerit aeterna damnatione puniendum. Isti carnem Christi a daemonum duce tentatam; ille partem Dei a daemonum gente possessam: et isti quidem illam tentatam, ut doceret resistere tentatori; ille illam possessam, ut patri non possit restitui, nec victori. Denique Manichaeus ex doctrina daemoniorum aliud annuntiat, ut quasi eminentior sit: Apostoli vero ex doctrina Christi commendant, ut quisquis aliud annuntiaverit, anathema sit 47.

0Contra Faustum Manichaeum00 Sine Nomine Contra Faustum Manichaeum Liber XXXIII

XXXII

LIBER TRIGESIMUS TERTIUS

recensere

Manichaei quid sentiant de Patriarchis in regno caelorum.

FAUSTUS dixit: Scriptum est in Evangelio: Quia multi venient ab oriente et occidente, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Iacob in regno coelorum 1. Vos ergo quare non accipitis Patriarchas? Absit nos quidem cuiquam invidere mortalium, quem Deus forte miseratione respiciens sua, de perditione umquam reduxerit ad salutem: sed hoc sane nos eius esse iam clementiae ponimus qui misertus sit, non illius meriti cuius fuisse negare non possis improbabilem vitam: ac per hoc et Iudaeorum patres, Abraham scilicet, et Isaac, et Iacob, si est hoc pro certo de iisdem Christi testimonium quod affertis, quamquam fuerunt ipsi quidem flagitiosissimi, ut fere Moyses indicat eorum pronepos, sive quis alius historiae huius conditor est, quae dicitur Geneseos, qui eorum vitas nobis odio omni fastidioque dignissimas scripsit; sint tamen et ipsi iam in regno coelorum, sint in loco quem nec crediderant umquam, nec speraverant, ut fere ex eorum liquido libris apparet: dummodo tamen constet, vobis etiam confitentibus, longo intervallo de tetra ac poenali inferorum custodia, ubi se vitae merita coercebant, a Christo Domino nostro liberatos, per eius scilicet mysticam passionem pervenire ad hoc ipsum potuisse, si pervenerunt, quod scriptum de eis est. Neque enim quia et latronem quemdam de cruce liberavit idem noster Dominus, et ipso eodem die secum futurum dixit eum in paradiso Patris sui 2, quisquam inviderit, aut inhumanus adeo esse potest, ut hoc ei displiceat tantae benignitatis officium. Sed tamen non idcirco dicemus et latronum vitas ac mores nobis probabiles esse debere, quia Iesus latroni indulgentiam dederit; aut quia publicanis et meretricibus ignoverit errata, dixeritque quod etiam praecederent ipsi ad regnum coelorum eos qui se superbe gesserunt 3. In iniustitia namque et in adulterio deprehensam mulierem quamdam Iudaeis accusantibus absolvit ipse, praecipiens ei ut iam peccare desineret 4. Quapropter si horum tale quid et circa Abraham egit, et Isaac, et Iacob, ipsi gratias: decet eum talia operari circa animas, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos 5. Sed hoc tamen mihi unum in opinione hac vestra molestum est, cur id de Iudaeorum tantum patribus sentiatis, ac non de caeteris quoque patriarchis Gentium, quod et ipsi senserint aliquando nostri Liberatoris hanc gratiam: praesertim cum de ipsorum filiis magis christiana constet Ecclesia, quam de semine Abrahae, Isaac et Iacob. Sed ais utique, illos quidem idola coluisse, hos vero omnipotentem Deum, idcircoque solam ipsorum curam habuisse Iesum. Ita Dei omnipotentis cultura in tartara detrudit, et Filii eget auxilio qui coluit Patrem? Sed videris: consentiamus, inquam, hactenus in coelum reductos eos, non quia mererentur, sed quia vincat divina clementia vim peccatorum.

Falsum est dictum Iesu, quia Matthaeus et Lucas inter se repugnant.

Verumtamen utrum et hoc a Christo dictum sit, dubios etiam nos et incertos scribentium ipsa varietas facit. Namque cum duo evangelistae Matthaeus et Lucas de centurione quodam pariter narrent, cuius puer tunc infirmaretur, et propter quem visus fuerit hoc ipsum dixisse Iesus, quia scilicet tantam fidem non invenisset in Israel, quantam in illo homine, gentili quamvis et pagano, eo quod dixerit idem non se fuisse tam dignum, ut sub tectum suum intraret Iesus, sed id rogare tantum, ut iuberet verbo, et sanaretur puer suus; solus tamen Matthaeus hoc adicit Iesum prosecutum esse, ut diceret: Amen dico vobis, quia multi venient ab oriente et occidente, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Iacob in regno coelorum; filios autem regni mittent in tenebras exteriores. Multos quidem qui venturi forent paganos significans, propter Centurionem, quia esset et ipse gentilis, in quo tamen tanta fuisset fides inventa; filios autem regni appellans Iudaeos, in quibus nulla esset inventa fides. At vero Lucas, quamquam et ipse ut necessarium hoc et memorabile inter Christi mirabilia gesta inserendum putaverit Evangelio suo, de Abraham tamen illic, et Isaac, et Iacob nullam facit mentionem. Quod si quis dicat idcirco praetermisisse eum, quia dictum id iam satis fuisset a Matthaeo; cur ergo gestum ipsum commemorat erga Centurionem et puerum eius, quod aeque longe satis insinuatum iam fuisset nobis Matthaei solertia? Sed falsum est. Namque et de obsecratione ipsa adveniendi Iesum, Matthaeus quidem dicit, quod idem per semetipsum Centurio venerit ad eum rogaturus medelam: Lucas autem non, sed quia maiores natu ad eum miserit Iudaeorum, qui ne forte sperneretur ab eodem tamquam gentilis (quoniam quidem Iesum volunt esse plane Iudaeum), persuadere ingressi sunt ei dicentes, dignum esse cui id praestaret, quoniam quidem diligeret gentem suam, et synagogam ipse aedificasset sibi 6: tamquam et hoc ad Dei Filium pertineret, si aedificationem synagogae suae Iudaei de Centurione pagano meruerint. Nec tamen omnifariam et Lucas hoc verbum reticuit, puto recogitans ne forte fuisset verum: sed locum tamen mutat applicatque id alteri cuidam causae longe dissimili, id est, ubi dicit Iesus ad discipulos suos: Contendite intrare per angustum ostium: multi enim venient quaerentes intrare, et non poterunt. Cum autem intraverit, inquit, paterfamilias, et clauserit ianuam, incipietis foris stare et pulsare, dicentes: Domine, aperi nobis. Et respondens dicet: Nescio vos. Tunc incipietis dicere: Manducavimus et bibimus coram te, et in plateis nostris et synagogis docuisti. Et dicet vobis: Nescio unde estis; discedite a me omnes, operarii iniquitatis. Ibi erit fletus et stridor dentium, cum videritis Abraham, et Isaac, et Iacob, et omnes Prophetas introeuntes in regnum Dei, vos autem expelli foras: et venient ab oriente et occidente et austro et aquilone, et recumbent in regno Dei 7. Hoc vero ipsum quidem, quia multi excludentur a regno Dei, qui scilicet nomen tantummodo Christi portaverint, sed non fecerint opera eius, nec Matthaeus scribere praetermisit 8; sed de Abraham illic, et Isaac, et Iacob nullam facit omnino mentionem. Item de Centurione et puero eius etiam Lucas quidem scripsit; sed aeque ipse de Abraham illic, et Isaac, et Iacob nihil omnino testatur: ut quia ubinam dictum sit certo constare non possit, nihil prohibeat etiam non credere quia sit dictum.

Vitae Patriarcharum exsecrabiles et sine meritis fuerunt.

Nec immerito nos ad huiusmodi Scripturas tam inconsonantes et varias, numquam sane sine iudicio ac ratione aures afferimus: sed contemplantes omnia, et cum aliis alia conferentes, perpendimus utrum eorum quidque a Christo dici potuerit necne. Multa enim a maioribus vestris eloquiis Domini nostri inserta verba sunt, quae nomine signata ipsius cum eius fide non congruant: praesertim quia, ut iam saepe probatum a nobis est, nec ab ipso haec sunt, nec ab eius Apostolis scripta; sed multo post eorum assumptionem a nescio quibus et ipsis inter se non concordantibus semi-Iudaeis per famas opinionesque comperta sunt: qui tamen omnia eadem in Apostolorum Domini conferentes nomina, vel eorum qui secuti Apostolos viderentur, errores ac mendacia sua secundum eos se scripsisse mentiti sunt. Sed videris: de hoc interim, ut inquam, capitulo tecum non nimium ego contenderim; cum mihi illud satis ad praesidium sit quod ante posui, et quod nec ipsis vobis negare licet, ante Domini nostri adventum Patriarchas omnes Israel et Prophetas tartareis in tenebris iacuisse pro meritis suis: unde si umquam liberati a Christo ad lumen reducti sunt, quid hoc ad odium attinet vitae ipsorum? Odimus enim nos et respuimus non quod fuerunt, id est, homines, sed quales fuerunt, id est, malos; nec quod nunc sunt, id est, purgatos, sed quod fuerunt, id est, impuros aliquando. Ac per hoc nobis interim, utcumque vos id esse vultis, nihil obstat capitulum hoc: cum sive est verum, Christi hic miseratio commendetur et bonitas; sive falsum, scriptoribus eius crimen inhaereat: nos utrovis modo in tuto sumus, ut semper.

De meritis Patriarcharum.

AUGUSTINUS< respondit: Quomodo in tuto, miser? Quomodo in tuto, qui te Patriarchas odisse dicis impuros, et deum adhuc plangis impurum? Certe illis Patriarchis post adventum Salvatoris praestitam purgationem et datam beatam requiem concessisti; deus autem vester et post adventum Salvatoris adhuc iacet in tenebris, adhuc flagitiis omnibus mergitur, adhuc in impuris omnibus volutatur: ita non solum vita illorum hominum melior erat deo vestro, verum etiam mors ipsa felicior. In quibus autem sedibus erant iusti, qui exierant ex hac vita priusquam Christus in carne venisset, et utrum etiam ipsos ad aliquid melius passio Christi transtulerit, qui in eum venturum, passurum, resurrecturum, non tantum crediderant, verum etiam hoc ipsum, sicut oportebat, prophetico spiritu praenuntiaverant, in Scripturis sanctis indagandum est, si quo modo ad liquidum indagari potest; non hinc temeritates opinantium consectandae quorumlibet hominum, nedum tam exsecrabilis haeresis perversitates nimis longe a veritate aberrantium. Frustra sibi sane per hanc obliquitatem pollicetur Faustus, aliquid post hanc vitam cuiquam posse praestari, quod sibi praestandum in hac vita non comparaverit. Bonum est vobis ut, dum hic vivitis, istum relinquatis errorem, et veritatem catholicae fidei cognoscatis atque teneatis. Alioquin longe aberit quod sibi pollicetur iniustus, cum fieri coeperit quod iniusto minatus est Deus.

De fide Abrahae.

De vita autem Patriarcharum iam, quantum satis arbitratus sum, homini maledico non pauca respondi: quibus non utique in morte correctis, vel post passionem suam iustificatis, testimonium Dominus perhibebat, cum Iudaeos admoneret, ut si Abrahae filii essent, facta Abrahae facerent; et quod idem Abraham eiusdem diem videre concupiverit, gavisusque fuerit, cum vidisset 9; et quod in eius sinum, id est, nescio cuius quietae felicitatis magnum abditumque secretum, abstulerint Angeli pauperem illum aerumnosum a divite superbiente contemptum 10. Quid dicam de apostolo Paulo? An forte et ipse post mortem iustificatum laudat Abraham, quod priusquam circumcideretur credidit Deo, et deputatum est illi ad iustitiam 11: quod tanti pendit, ut nos non ob aliud dicat filios eius esse effectos qui eius carne propagati non sumus, nisi quod eius fidei vestigia sequamur?

Scripturae vere Apostolorum sunt, quia certissima successione usque ad hoc tempus pervenerunt.

Sed quid vobis faciam, quos contra testimonia Scripturarum ita obsurdefecit iniquitas, ut quidquid adversum vos inde prolatum fuerit, non esse dictum ab Apostolo, sed a nescio quo falsario sub eius nomine scriptum esse dicere audeatis? Usque adeo a christiana doctrina aperte aliena est quam praedicatis doctrina daemoniorum, ut eam sub christianae doctrinae nomine defendere nulla ex parte possitis, nisi dicatis falsas esse Scripturas Apostolorum. Infelices inimici animae vestrae, quae umquam litterae ullum habebunt pondus auctoritatis, si evangelicae, si apostolicae non habebunt? De quo libro certum erit cuius sit, si Litterae quas Apostolorum dicit et tenet Ecclesia ab ipsis Apostolis propagata et per omnes gentes tanta eminentia declarata, utrum Apostolorum sint incertum est; et hoc erit certum scripsisse Apostolos, quod huic Ecclesiae contrarii haeretici proferunt auctorum suorum nominibus appellati, longe post Apostolos existentium? Quasi vero et in litteris saecularibus non fuerunt certissimi auctores, sub quorum nominibus postea multa prolata sunt, et ideo repudiata, quia vel his quae ipsorum esse constaret minime congruerunt, vel eo tempore quo illi scripserint, nequaquam innotescere, et per ipsos vel familiarissimos eorum in posteros prodi commendarique meruerunt. Nonne, ut alios omittam, sub Hippocratis medici nobilissimi nomine quidam libri prolati, in auctoritatem a medicis non recepti sunt? Nec eos adiuvit nonnulla similitudo rerum atque verborum; quando comparati eis quos vere Hippocratis esse constaret, impares iudicati sunt; et quod ab eo tempore, quo et caetera scripta eius, non innotuerunt quod vere eius essent. Hos autem libros, quibus illi qui de transverso proferuntur comparati respuuntur, unde constat esse Hippocratis, unde si quis hoc neget, nec saltem refellitur, sed ridetur, nisi quia sic eos ab ipso Hippocratis tempore usque ad hoc tempus et deinceps successionis series commendavit, ut hinc dubitare dementis sit? Platonis, Aristotelis, Ciceronis, Varronis, aliorumque eiusmodi auctorum libros, unde noverunt homines quod ipsorum sint, nisi eadem temporum sibimet succedentium contestatione continua? Multi multa de litteris ecclesiasticis conscripserunt, non quidem auctoritate canonica, sed aliquo adiuvandi studio sive discendi. Unde constat quid cuius sit, nisi quia his temporibus quibus ea quisque scripsit, quibus potuit insinuavit atque edidit, et inde in alios atque alios continuata notitia latiusque firmata ad posteros, etiam usque ad nostra tempora pervenerunt; ita ut interrogati cuius quisque liber sit, non haesitemus quid respondere debeamus? Sed quid pergam in longe praeterita? Ecce istas litteras quas habemus in manibus, si post aliquantum tempus vitae huius nostrae, vel illas quisquam Fausti esse, vel has neget esse meas; unde convincitur, nisi quia illi qui nunc ista noverunt, notitiam suam ad longe etiam post futuros continuatis posterorum successionibus traiciunt? Quae cum ita sint, quis tandem tanto furore caecatur, nisi daemoniorum mendaciloquorum malitiae atque fallaciae consentiendo subversus sit, qui dicat hoc mereri non potuisse Apostolorum Ecclesiam, tam fidam, tam numerosam fratrum concordiam, ut eorum scripta fideliter ad posteros traicerent, cum eorum cathedras usque ad praesentes episcopos certissima successione servaverint, cum hoc qualiumcumque hominum scriptis, sive extra Ecclesiam, sive in ipsa Ecclesia, tanta facilitate proveniat?

Evangelistae dissimiles sunt propter historicam narrationem.

" Sed contraria ", inquit, " inter se scripta eorum reperiuntur ". Maligni malo studio legitis, stulti non intellegitis, caeci non videtis. Quid enim magnum erat ista diligenter inspicere, et eorumdem scriptorum magnam et salubrem invenire congruentiam, si vos contentio non perverteret, et si pietas adiuvaret? Quis enim umquam duos historicos legens de una re scribentes, utrumque vel utrumlibet eorum aut fallere aut falli arbitratus est, si unus eorum dixit quod alius praetermisit; aut si alter aliquid brevius complexus est, eamdem tamen sententiam salvam integramque custodiens, alter autem tamquam membratim cuncta digessit, ut non solum quid factum sit, verum etiam quemadmodum factum sit, intimaret? Sicut Faustus hinc Evangeliorum veritati voluit calumniari, quia Matthaeus aliquid dixit, quod Lucas, cum idem narraret, dicere praetermisit: quasi negaverit Lucas dixisse Christum, quod eum scripsit dixisse Matthaeus. Hinc omnino nulla umquam quaestio fuit, neque hoc obici, nisi ab omnino imprudentibus et nihil harum rerum considerare volentibus seu valentibus, potest. Illud sane et requiri inter fideles, et obici ab infidelibus solet, sed etiam ipsis vel parum eruditis, vel nimis contentiosis nisi admoniti resipuerint, quod Matthaeus dixit: Accessit ad eum Centurio, rogans eum, et dicens; Lucas autem quod miserit ad eum seniores Iudaeorum, hoc ipsum rogantes de puero eius qui aegrotabat, ut eum sanaret; et cum appropinquaret domui, miserit alios per quos diceret, non esse se dignum in cuius domum intraret Iesus, nec se ipsum dignum ut veniret ad Iesum. Quomodo ergo secundum Matthaeum, accessit ad eum rogans, et dicens: Puer meus iacet in domo paralyticus, et male torquetur 12? Hoc ergo intellegitur, Matthaeum breviter sententiam ipsam veram integramque complexum, dicentem quod centurio accesserit ad Iesum, et non dicentem utrum per se ipsum accesserit, an per alios: et quod ei de puero suo illud dixerit, non exprimentem utrum per se ipsum dixerit, an per alios. Quid enim? nonne talibus locutionibus humana plena est consuetudo, cum dicimus aliquem ad aliquid multum accessisse, etiam quem nondum dicimus pervenisse? Nonne et ipsam perventionem, cui quasi videtur non esse quod addi iam possit, etiam per alios fieri usitatissime loquimur, saepe dicendo: Egit ille causam suam, pervenit ad iudicem; aut: Pervenit ad illum vel illum potentem: cum plerumque id faciat per amicos, non viso eo prorsus ad quem quisque dicitur pervenisse? Unde etiam tales homines, quicumque ad potentium quodam modo inaccessibiles animos, sive per se ipsos, sive per alios ambitionis arte pertingunt, iam etiam vulgo Perventores vocantur. Quid ergo? cum legimus, obliviscimur quemadmodum loqui soleamus? An Scriptura Dei aliter nobiscum fuerat quam nostro more locutura? Et hoc quidem de communi loquendi consuetudine pervicacibus turbulentisque responderim.

Matthaeus qua sententia illud factum esset custodivit, Lucas quemadmodum.

Caeterum qui haec non litigiose, sed placide ac fideliter quaerunt, accedant ad Iesum, non carne, sed corde; non corporis praesentia, sed fidei potentia, sicut ille centurio: tunc melius quid Matthaeus dixerit sentient. Talibus enim dicitur in Psalmo: Accedite ad eum, et illuminamini; et vultus vestri non erubescent 13. Unde centurio ille ad Christum magis accesserat, cuius fidem ita laudavit, quam illi ipsi per quos verba sua misit. Huic rei simile est etiam illud quod Dominus ait: Tetigit me aliquis; quando mulier quae fluxum sanguinis patiebatur, tangens fimbriam vestimenti eius, salva facta est. Hoc enim mirabiliter discipulis suis dicere videbatur: Quis me tetigit? et: Tetigit me aliquis; cum eum turba comprimeret. Denique hoc ei responderunt: Turbae te comprimunt, et dicis: Quis me tetigit? 14 Quemadmodum ergo illi premebant, sed illa tetigit; sic illi missi erant ad Christum, sed centurio magis accessit. Ita Matthaeus et morem non usque adeo inusitatae locutionis servavit, et mystice aliquid intimavit: Lucas autem et hoc ipsum quemadmodum gestum esset ostendit, ut hinc advertere cogeremur, illud Matthaeus quemadmodum dixerit. Vellem sane ut aliquis istorum vanorum, qui huiusmodi quaestiunculas quasi magnas calumniose obiciunt Evangelio, narraret aliquid idem ipse bis numero, non falsum nec fallaciter, sed omnino id volens intimare et exponere, et stilo exciperentur verba eius eique recitarentur; utrum non aliquid plus minusve diceret, aut praepostero ordine, non verborum tantum, sed etiam rerum; aut utrum non aliquid ex sua sententia diceret, tamquam alius dixerit, quod eum dixisse non audierit, sed voluisse atque sensisse plane cognoverit; aut utrum non alicuius breviter complecteretur sententiae veritatem, cuius rei antea quasi expressius articulos explicasset: et si quid est aliud quod fortasse possit certis regulis comprehendi, quomodo fiat ut vel in duorum singulis eiusdem rei narrationibus, vel in duabus unius ex una eademque re, multa diversa inveniantur, nulla tamen adversa; et multa varia, nulla contraria. Sic solvuntur omnia de quibus sibi isti miseri collum ligant, ut spiritum sui erroris intus teneant, et nullum extrinsecus salutis admittant.

Sequantur Manichaei auctoritatem Scripturarum, saltem rectam rationem.

Quapropter, post omnes Fausti calumnias refutatas, duntaxat horum eius capitulorum quibus hoc opere, quantum Dominus adiuvare dignatus est, sufficienter, ut arbitror, prolixeque respondi; breviter vos admoneo, qui illo tam nefando et exsecrabili errore tenemini, ut si auctoritatem Scripturarum omnibus praeferendam sequi vultis, eam sequamini quae ab ipsius praesentiae Christi temporibus per dispensationes Apostolorum, et certas ab eorum sedibus successiones episcoporum, usque ad haec tempora toto orbe terrarum custodita, commendata, clarificata pervenit. Ibi enim videbitis etiam Veteris Testamenti et obscura revelari, et praedicta compleri. Si autem quasi ratione movemini; primum cogitetis quinam sitis, quam minus idonei ad comprehendendam naturam, non dicam Dei, sed animae vestrae: comprehendendam sane, quemadmodum velle aut voluisse vos dicitis, certissima ratione, non vanis sima credulitate: quod cum minime potueritis (sine dubio enim quamdiu tales estis, nullo modo poteritis), illud saltem quod omni humanae menti est naturaliter insitum, si modo id perversae opinionis pravitate non turbetur, Dei naturam atque substantiam incommutabilem omnino, omnino incorruptibilem cogitate, vel credite, et manichaei continuo non eritis, ut aliquando et catholici esse possitis. Amen.

Tous les livres