Contra Faustum manichaeum (page 14)

Augustin d'Hippone · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Contra Faustum Manichaeum · 15 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Et aliquid insoliti humano generi Deus facere potest.

Quisquis itaque dicit: " Si omnipotens est Deus, faciat ut quae facta sunt, facta non fuerint "; non videt hoc se dicere: " Si omnipotens est, faciat ut ea quae vera sunt, eo ipso quo vera sunt falsa sint ". Potest enim facere ut aliquid non sit quod erat; tunc enim facit ut non sit, quando id esse invenerit de quo fiat: velut cum aliquem, qui coepit esse nascendo, facit non esse moriendo; hoc enim factum invenit, de quo fieret. Quis autem dicat, ut id quod iam non est, faciat non esse? Quidquid enim praeteritum est, iam non est: quod si et de ipso fieri aliquid potest, adhuc est de quo fiat; et si est, quomodo praeteritum est? Non ergo est, quod vere dicimus fuisse: sed ideo verum est illud fuisse, quia in nostra sententia verum est, non in ea re quae iam non est. Sententia quippe qua dicimus aliquid fuisse, ideo vera est, quia illud de quo dicimus, iam non est. Hanc sententiam Deus falsam facere non potest, quia non est contrarius veritati. Quod si quaeras ubi sit haec vera sententia: prius invenitur in animo nostro, cum id verum scimus et dicimus. Sed si et de animo nostro ablata fuerit, cum id quod scimus obliti fuerimus, manebit in ipsa veritate. Semper enim verum erit fuisse illud quod erat, et non est; et ibi verum erit iam fuisse quod erat, ubi verum erat antequam fieret futurum esse quod non erat. Huic veritati Deus non potest adversari, in quo est ipsa summa et incommutabilis veritas, quo illustratur ut sit, quidquid in quorumque animis et mentibus veri est. Omnipotentem autem Deum non ita dicimus, ac si eum etiam mori posse credamus; et quia hoc non potest, ideo non sit dicendus omnipotens. Ille plane omnipotens vere solus dicitur qui vere est, et a quo solo est quidquid aliquo modo est vel spiritale vel corporale. Quia universa creatura sua utitur ut ei placet: placet autem illi secundum veram incommutabilemque iustitiam, quod ipse sibi est, omnia mutabilia, cum ipse sit incommutabilis, mutans pro meritis sive naturarum sive factorum. Numquid ergo dicturi sumus quod Elias cum esset creatura, mutari non posset vel in deterius vel in melius; aut eo modo non posset, qui esset humano generi insolitus, secundum Dei omnipotentis voluntatem? Quis hoc vel stultissimus dixerit? Cur ergo quod de illo in Scriptura veracissima positum est, non credamus? nisi putemus hoc solum posse facere Deum, quod videre consuevimus.

Christus homo vere mortuus est.

Sed si homo fuit, inquit, Elias, et potuit non mori, cur Christus cum homo non fuerit, non potuerit mori? Tale est ac si quisquam diceret: Si potuit natura hominis in aliquid melius commutari, cur Dei natura in deterius non potuerit? Stulte, quia hominis est natura mutabilis, Dei autem incommutabilis. Posset enim et aliquis pariter insanissimus dicere: Si homini potest donare ut regnet in aeternum, cur non et sibi facere ut damnetur in aeternum? Non hoc, inquit, ego dico, sed triduanam saltem mortem Dei, aeternae vitae hominis compara. Plane si sic acciperes triduanam mortem Dei, ut caro in illo moreretur, quam de mortalium genere assumpsit, verum saperes: nam istam triduanam Christi mortem pro aeterna vita hominum factam veritas evangelica praedicat. Cum autem velis triduanam mortem, nulla mortali assumpta creatura, in ipsa divina natura ideo non absurde credi, quia potest humana natura immortalitate donari; profecto sic desipis, quomodo qui nec Deum nosti, nec dona Dei. Deinde quomodo illud, quod supra posui, non dicis ac sentis, Deum sibi fecisse unde damnetur in aeternum, quando pars illa dei vestri in globo in perpetuum configetur? An et hoc dicturus es, quia pars lucis lux est, et pars Dei Deus non est? Postremo ut sine ulla ratiocinatione et plana fidei veritate a nobis audiatis, cur Eliam hominem natum, raptum esse divinitus de terra credamus, Christum autem et ex virgine vere natum, et in cruce vere mortuum: haec ideo credimus, quia et illud de Elia, et hoc de Christo sancta Scriptura testatur 3, cui nemo pius nisi qui credit, nisi impius nemo non credit. Illud autem de Elia vos negatis, quia omnia simulatis: de Christo autem quod nasci non potuerit et mori potuerit, nec vos dicitis; sed eius ex virgine nativitatem nullam, mortem autem in cruce falsam fuisse contenditis, hoc est etiam ipsam nullam, sed ad ludificandos humanos oculos simulatam; ad nihil aliud, nisi ut ab eis qui ista crediderint, etiam vobis omnia mentientibus ignoscatur.

Christum vere natum et vere mortuum evangelica veritas docet.

Quis autem vobis proponat, quod sibi quasi ex persona catholici Faustus proponit: " Iesus si natus non est, quomodo mortuus est? ", nisi qui parum considerat ipsum Adam et natum non esse, et tamen mortuum esse? Si voluisset ergo Filius Dei inde sibi humanam carnem veramque formare, unde formavit et illi primo homini, quoniam omnia per ipsum facta sunt 4, quis eum non potuisse audeat affirmare? Si denique de coelesti vel aerea vel humida creatura corpus assumptum vellet commutare in humanae carnis verissimam qualitatem, in qua et vivere ut mortalis homo posset, et mori, hoc eum potuisse facere, quis negaret, omnipotentem omnipotentis Filium? Non auderet. Postremo si voluisset de nullis elementis corporeis, quae per eum creata sunt, corpus assumere, sed prorsus ex nihilo sibi creare veram carnem, sicut per eum creata sunt cuncta quae non erant; quis nostrum contradicere, quis nostrum fieri non potuisse contenderet? Non ergo ideo credimus natum ex virgine Maria, quod aliter in vera carne existere atque hominibus apparere non posset: sed quia sic scriptum est in ea Scriptura, cui nisi crediderimus, nec christiani nec salvi esse poterimus. Credimus ergo ex Maria virgine natum Christum, quia sic scriptum est in Evangelio: credimus crucifixum et mortuum, quia sic scriptum est in Evangelio: et vere natum et vere mortuum, quia veritas est Evangelium. Cur autem illa omnia in carne ex utero feminae assumpta pati voluerit, summa consilii penes illum est: sive quod utrumque sexum, quem creaverat, etiam hoc modo commendandum honorandumque iudicavit, assumendo formam viri, et nascendo de femina; sive aliqua alia causa, quaenam illa sit, non temere dixerim. Illud tamen fidenter dicam, nec aliter factum esse, quam evangelica veritas docuit; nec aliter fieri oportuisse, quam Dei sapientia iudicavit. Evangelii fidem omnibus haereticorum disputationibus anteponimus: consilium autem sapientiae Dei supra omne consilium creaturae cuiuscumque laudamus.

Omnes humanae conditionis affectus non simulati sed veri in Christo fuerunt.

Tamen Faustus, ut sibi credamus hortatur dicens: " Et si mihi vera dicenti vis credere, uterque eorum apud Hebraeos falsam traxit opinionem, Iesus de morte, et de immortalitate Elias ": cum paulo post dicat: " Ut enim ab initio sumpta hominis similitudine omnes humanae conditionis simulavit affectus; sic ab re non erat, si in fine quoque consignandae oeconomiae gratia fuisset visus et mori ". Homo pessime ac fallacissime, quomodo tibi ego credam, quasi vera dicenti, cum Christum dicas mortem potuisse mentiri? Ergo ille mentiebatur, quando dicebat: Oportet Filium hominis occidi, et tertia die resurgere 5; et tu non mentiris, et dicis ut tibi vera dicenti credamus? Veracior ergo Petrus, quando ei dixit: Absit, Domine, non fiet istud; et unde meruit audire: Redi retro, satanas 6. Et ille quidem non hoc infructuose audivit, qui eam postea veritatem mortis Christi usque ad suam mortem correctus perfectusque praedicavit. Verum si ille, quia tantum putavit Christum non moriturum, audire meruit: Satanas; tu quid mereris audire, qui non solum negas mortuum, sed etiam dicis mortem fuisse mentitum? Sed ideo, inquit, mortem quoque simulasse credendus est, quia omnes humanae conditionis simulavit affectus. Quis enim tibi hoc contra Evangelium concessurus est, quod omnes humanae conditionis simulavit affectus? Prorsus si dixit evangelista: Dormivit Iesus 7; si dixit: esurivit 8, sitivit 9, contristatus est 10, exhilaratus est, et si qua talia; omnia vera sunt, quae ita narrata sunt, ut non eum simulasse, sed plane fecisse vel exhibuisse conscripta sint, sane non necessitate conditionis, sed magisterii voluntate, et divina etiam potestate. Nam homo plerumque etsi nolit, irascitur; etsi nolit, contristatur; etsi nolit, dormit; etsi nolit, esurit, ac sitit: ille autem omnia ista, quia voluit. Sic etiam nascuntur homines atque patiuntur, non quia volunt, nec quod volunt; ille autem etiam ista, quia voluit. Tamen vera haec et de illo fideliter veraciterque conscripta sunt, ut quisquis Evangelio eius crediderit, veritate instruatur, non mendaciis illudatur.

LIBER VIGESIMUS SEPTIMUS

Potuit Iesus pati non partus.

FAUSTUS dixit: Si natus non est Iesus, nec passus est: si autem passus est, ergo et natus est. Non vobis expedit, mihi credite, in his rebus consequentiam quaerere naturae; alioquin infirmabitur omnis vestra fides. Nam et vos Iesum ex virgine natum sine viri coitu creditis, et si ex consequentibus priora probanda sunt, erit hoc falsum. Poterit enim et vobis responderi in hunc modum, quia si natus est ex femina Iesus, ergo et seminatus ex viro est: si vero seminatus ex viro non est, ergo nec natus ex femina est. Potuit autem, ut vos creditis, nasci non satus: quare ergo non potuerit et pati non partus?

Et nasci et pati Iesus voluit.

AUGUSTINUS respondit: Nemo tibi proponit quod tibi proponis, nisi imperitus quem decipis, non instructus a quo convinceris. Nam Iesus et nasci potuit non satus, et pati non partus: sed unum horum voluit, alterum noluit. Nasci enim non satus voluit, pati autem non partus noluit: quia partus est passus. Dicis mihi: Unde scis? Quia hoc in Evangelio veritatis lego. Si autem tibi dicam: Unde scis ista quae dicis? Manichaei mihi opponis auctoritatem, et dicis esse in Evangelio falsitatem. Ego autem Manichaeo ista dicenti non crederem, nec si non mihi Christum mentitum esse laudaret. Quod quidem in Christo non invenit, sed quid ipse diligat prodit.

0Contra Faustum Manichaeum00 Sine Nomine Contra Faustum Manichaeum Liber XXVIII

XXVII XXIX

LIBER VIGESIMUS OCTAVUS

recensere

Christum non natum genealogia Matthaei probat.

FAUSTUS dixit: Sed non poterat mori, nisi natus esset. Et ego respondeo: Nec nasci poterat, nisi Deus non esset: aut si potuit et Deus esse et nasci, quare non et non nasci potuerit et mori? Vides ergo utile satis non esse, in his consequentiam quaerere, aut argumentis anniti, cum de rebus agitur quae pertineant ad Iesum. Sed quaerendum potius est, quid ipse de se, quidve Apostoli sui de eodem praedicarint. Ipsaque adeo pertractanda genealogia est, et videndum si sibi conveniat; non ex coniectura passionis, nativitatis eius exquirere veritatem: quia et pati non natus potuit, et natus minime pati; praesertim ipsis vobis fatentibus Deo esse impossibile nihil: quod erit et ipsum falsum, si hoc constiterit, non potuisse mori non natum.

Solis libris in Ecclesia ab initio traditis et servatis fides accommodanda est.

AUGUSTINUS respondit: Iterum ac saepe tibi proponis, quod non audis ab eis a quibus confutaris. Nemo tibi dicit: Non poterat mori, nisi natus esset: quia mortuus est Adam, quamvis natus non fuisset. Sed dicitur tibi: Natus est, quia hoc sanctum Evangelium, non nescio quis haereticus loquitur: mortuus est, quia hoc in sancto Evangelio, non in libro alicuius haeretici legitur. Sed tu qui prohibes argumentari, cum de rebus agitur quae pertinent ad Iesum, et quaerendum censes quid ipse de se, quidve Apostoli sui de eodem praedicarint, cum coepero Matthaei Evangelium recitare apostoli eius, ubi narratio nativitatis eius tota contexitur, continuo dices illam narrationem non esse Matthaei, quam Matthaei esse dicit universa Ecclesia, ab apostolicis sedibus usque ad praesentes episcopos certa successione perducta. Tu mihi quid contra lecturus es? Aliquem forte librum Manichaei, ubi Iesus negatur esse natus ex virgine. Sicut ergo ego credo illum librum esse Manichaei, quoniam ex ipso tempore quo Manichaeus vivebat in carne, per discipulos eius certa successione praepositorum vestrorum ad vestra usque tempora custoditus atque perductus est; sic et istum librum credite esse Matthaei, quem ex illo tempore quo Matthaeus ipse in carne vixit, non interrupta serie temporum Ecclesia certa connexionis successione usque ad tempora ista perduxit. Et dic mihi, cuius libro potius credere debeamus; eiusne apostoli, qui Christo cum adhuc in terra esset, adhaeserat, an nescio cuius Persae, qui tanto post natus est? Sed alium forte proferes librum, qui nomen habeat alicuius apostoli, quem a Christo constat electum, et ibi Christum natum ex Maria non esse lecturus es. Cum ergo necesse sit alterum horum librorum esse mendacem, cui nos potius censes fidem accommodare debere? Eine quem illa Ecclesia ab ipso Christo inchoata et per Apostolos provecta certa successionum serie usque ad haec tempora, toto terrarum orbe dilatata, ab initio traditum et conservatum agnoscit atque approbat; an ei quem eadem Ecclesia incognitum reprobat, cum etiam proferatur ab hominibus ita veracibus, ut Christum laudent esse mentitum?

Evangelistae de genealogia Christi inter se contraria non dicunt.

Hic dicturus es: Genealogia ipsa consideretur duorum Evangelii librorum, utrum sibi conveniat. Iam hinc alibi in hoc opere diximus, quod dicendum fuit. Neque enim vos movet, nisi quemadmodum duos patres potuerit habere Ioseph. Quod si cogitantibus non occurrisset unus qui genuit, alius qui adoptavit, nec sic facile debuistis adversus tantam auctoritatem praeproperam proferre sententiam: nunc vero si vel admoniti cogitatis quam hoc fieri potuerit, Evangelio simpliciter credite, et vos potius tam male ac perverse argumentari desistite.

Quid de se Iesus ipse praedicaverit solis discipulis eius narrantibus sciri potest.

Quod autem putat quaerendum esse Faustus, quid de se Iesus ipse praedicaverit; cui non iustum videatur? Sed numquid hoc sciri potest, nisi discipulis eius narrantibus? Quibus si non creditur annuntiantibus quod de virgine natus sit, quomodo eis fides habebitur annuntiantibus quid de se ipse praedicaverit? Si enim prolatae fuerint aliquae litterae, quae nullo alio narrante ipsius proprie Christi esse dicantur; unde fieri poterat ut si vere ipsius essent, non legerentur, non acciperentur, non praecipuo culmine auctoritatis eminerent in eius Ecclesia, quae ab ipso per Apostolos succedentibus sibimet episcopis, usque ad haec tempora propagata dilatatur; multis in ea iam completis, quae ante praedicta sunt, et usque in finem quae restant, sine dubio futuris atque venturis? Quia et illae litterae si proferrentur, utique considerandum erat a quibus proferrentur. Si ab ipso, illis primitus sine dubio proferri potuerunt, qui tunc eidem cohaerebant, et per illos etiam ad alios pervenire. Quod si factum esset, per illas quas commemoravi praepositorum et populorum successiones confirmatissima auctoritate clarescerent. Quis est ergo tam demens, qui hodie credat esse epistolam Christi quam protulerit Manichaeus, et non credat facta vel dicta esse Christi quae scripsit Matthaeus? aut si etiam de Matthaeo utrum ipse ista scripserit dubitat, de ipso quoque Matthaeo non potius id credat, quod invenit in Ecclesia, quae ab ipsius Matthaei temporibus usque ad hoc tempus certa successionum serie declaratur; et credat nescio cui ex transverso de Perside post ducentos vel amplius annos venienti, et suadenti ut illi potius quid Christus dixerit feceritque credatur: cum ipse apostolus Paulus post ascensionem Domini de coelo vocatus 1, si non inveniret in carne Apostolos, quibus communicando et cum quibus conferendo Evangelium, eiusdem societatis esse appareret, Ecclesia illi omnino non crederet? Sed cum cognovisset eum hoc annuntiantem, quod etiam illi annuntiabant, et in eorum communione atque unitate viventem, accedentibus etiam per eum talibus signis, qualia et illi operabantur; ita, eum Domino commendante, meruit auctoritatem, ut verba illius hodie sic audiantur in Ecclesia, tamquam in illo Christus, sicut ipse verissime dixit, locutus audiatur 2. Et putat Manichaeus credi sibi debere ab Ecclesia Christi, loquenti contra Scripturas, tanta et tam ordinata auctoritate firmatas: per quas ei praecipue commendatum est, ut quisquis illi annuntiaverit praeterquam quod accepit, anathema sit 3.

Manichaei solis Scripturis credunt consentaneis fabulae suae.

" Sed rationem, inquit, " profero, qua demonstrem Scripturis illis non esse credendum. Certe non argumentaris? Et tamen in ipsa quoque argumentatione superaris. Ad hoc enim redigitur omnis argumentatio tua, ut ad extremum credat anima, ideo se in hoc mundo esse miseram, quia miseria sua Deo suo subvenit, ne ille regno privaretur: eiusque naturam atque substantiam usque adeo esse mutabilem, corruptibilem, violabilem, coinquinabilem, ut pars eius quaedam nec mundari valeat, et ab ipso, qui eam sciens innocentem de suis visceribus, nihilque apud se peccantem, tantae contaminationi permiscuit, aeterno globi supplicio puniatur. Iste finis est omnium argumentationum fabularumque vestrarum: quarum utinam sit finis, sed in corde et in ore vestro, ut aliquando tam exsecrandas blasphemias credere ac dicere desinatis. " Sed ex ipsis ", inquit, "litteris probo, quam eis non ubique credendum sit, quoniam contraria sibi loquuntur ". Cur non ergo dicis potius nusquam eis esse credendum, tamquam inconstantibus seseque impugnantibus testibus? "Sed hoc ", inquit, " eligo, quod consentaneum video veritati ". Cui veritati? Fabulae scilicet tuae, habenti in capite bellum Dei, in medio contaminationem Dei, in fine damnationem Dei. " Et nusquam", inquit, " creditur litteris sibimet adversis atque contrariis ". Sed ideo tibi hoc videtur, quia non intellegis: nam et quidquid protulisti quod tale videretur, demonstratum est quam non intellegas; et quidquid protuleris, demonstrabitur. Nulla ergo causa est quare illis Litteris tanta auctoritate praeditis non credamus: et plane ista maxima causa est cur eos qui aliud annuntiant anathememus.

0Contra Faustum Manichaeum00 Sine Nomine Contra Faustum Manichaeum Liber XXX

XXIX XXXI

LIBER TRIGESIMUS

recensere

Cur Manichaeorum abstinentia a cibis religio daemoniorum, Moysis Prophetarumque doctrina Dei?

FAUSTUS dixit: De vobis iamdudum Paulus scripsit: quia discedent quidam a fide, intendentes spiritibus seductoriis, doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentes mendacium, cauteriatam habentes conscientiam suam, prohibentes nubere, abstinentes a cibis quos Deus creavit, ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus 1. Numquam plane tibi ego haec ab Apostolo dicta esse consenserim, nisi antea confitearis ipse, Moysen et Prophetas doctrinas attulisse daemoniorum, et seductorii spiritus ac maligni fuisse interpretes, qui a porcina et caeteris carnibus, quas immundas vocant, sollicite doceant abstinendum. De his ergo primo deliberandum vobis est, et diu multumque cogitandum, haec qui debeant accipi, in Deone ipsi haec, an in daemonio locuti videantur. Hac enim tenus, aut Moyses et Prophetae nobiscum damnati erunt, aut et nos cum illis absoluti. Neque enim iusta haec nunc vestra sententia est, ut nos quidem, qui solum in plebe sacerdotale hominum genus censeamus a carnibus abstinere debere, daemoniorum doctrinae videamur vobis assectatores: vestros vero Prophetas, atque ipsum adeo Moysen, qui primus non antistitibus solum, sed omni confuse hominum generi suilla interdixerit, et leporina, et hericina carne, et sepiis ac lolliginibus, caeterisque generibus piscium carentibus squama 2, non in spiritu seductorio hoc, nec in doctrina daemoniorum, sed in Deo potius et in sancto Spiritu locutos esse arbitremini. Igitur ut hoc tibi interim Paulum dixisse concedam, victus tamen abs te non ante fuero, quam tu Moysen damnaveris et Prophetas: ut quod ratione convictus et veritate numquam fortasse fecisses, id nunc ventris causa facere videaris, blasphemare Moysen.

De abstinentia trium puerorum in Daniele.

Est vero et aliud de tribus pueris apud vos in Daniele, quo vehementer perinde confundemini, si istud constiterit, a cibis abstinere, daemoniorum esse religio. Illi enim non tantum ab interdictis Lege, sed etiam a concessis abstinuisse leguntur 3: quos vehementer mirari soletis, et in martyribus numerare; cum sint et ipsi doctrinam assecuti daemoniorum, si hoc esse Apostoli testimonium constat. Ad haec et Daniel ipse tribus hebdomadis dierum ieiunasse se perhibet, et carnem non edisse, nec bibisse vinum, dum exoraret pro populo suo 4. Quid ergo et hic in doctrina se daemoniorum magnificat, et de seductorii spiritus commento gloriam captat?

De abstinentia christianorum in Quadragesima.

De vobis vero quid dicam? id est, de christianioribus apud vos, quorum nonnulli quidem porcina, plerique vero quadrupede omni, alii etiam cuncto animali penitus abstinent, fertque ob hoc in oculis eos omnis Ecclesia, et summa cum veneratione suscipiens, solum non deos existimat. Nec videtis, indociles, quia si hoc verum, et ab Apostolo dictum testimonium est, daemoniorum et ipsi sunt ludificati doctrinis. Quid vero et de illo dicemus, quod sane frustrari quis audeat aut abnegare, cum constet hoc inter omnes, et aeque per orbem terrarum quotannis omni cum studio celebretur in conventu catholico? Dico autem Quadragesimam, quam qui inter vos rite observandam putaverit, abstineat necesse est omnibus his quae capitulum hoc a Deo ad percipiendum nobis creata dicit, et daemoniorum insuper doctrinam vocat abstinentiam prae dictorum. Quid ergo et vos, carissimi? ritune tunc daemoniorum vivitis, cum haec a vobis passionis Christi celebrantur mysteria, et seductorii spiritus fraude capimini, et in hypocrisi loquimini mendacium, et cauteriatam habetis conscientiam vestram? Quod si horum nihil vos; nec nos igitur. Quid ergo sibi vult capitulum hoc, aut a quo scriptum putabimus, et contra quos, quod nec Veteris Testamenti traditiones, nec Novi confirmet scita? Siquidem hoc ab omnibus, ut ex vobis ipsis apparet; illud vero a quibusdam quamvis, abstineri tamen docet: sententia vero haec vestra cunctam penitus carnalium ciborum abstinentiam, daemoniorum vult esse doctrinas. Cui si et vos creditis, eadem saepius dixero, damnate Moysen, renuntiate Prophetis, ferte parem et de vobis ipsis sententiam: quia ut illi semper a quibusdam ciborum, sic vos interdum abstinetis ab omnibus.

Cur reprehenduntur Manichaei de prohibitione nubendi, cum Ecclesia repleta virginibus?

Aut si Moyses vobis et Prophetae, cum escas diiudicant, Dei legem sancire videntur, et non daemoniorum; si Daniel in Spiritu sancto observavit tres hebdomadas; si Ananias, Azarias, et Misael pueri, divinae mentis instinctu, oleribus uti maluerunt et leguminibus; si denique in vobis quotquot abstinent, non a daemoniis impulsi id faciunt; si Quadragesima sine vino et carnibus non superstitiose a vobis, sed divina lege servatur: videte, quaeso, videte, ne summae dementiae hoc sit a Paulo dictum putare, quod daemoniorum doctrina sit abstinentia omnis ciborum, et prohibere nubere: quemadmodum nec illud quod dicit etiam virgines dicare Christo, daemoniorum esse doctrinas; quod vos perinde sine consideratione legentes, ut caetera, ad nos subinde respicitis: nec videtis hinc et virgines vestras daemoniorum doctrina captas notari, et vos esse antistites daemoniorum, qui certatim semper ad hanc eas incitetis professionem suasionibus vestris, ut pene iam maior in Ecclesiis omnibus virginum apud vos, quam mulierum numerositas habeatur? Quid ergo non et vos iam desistitis a talibus incoeptis? Quid in fraudem miseras inducitis filias hominum, si non in eis Christi voluntas impletur, sed daemoniorum? Et tamen hoc nobis primo respondeatis velim, utrum omnino virgines facere, doctrina sit daemoniorum, an solum per prohibitionem facere nubendi? Si per prohibitionem, nihil ad nos: nam et ipsi tam stultum iudicamus inhibere volentem, quam nefas et impium satis nolentem cogere. Si vero favere huic quoque proposito et non reluctari volenti, id quoque doctrinam putatis esse daemoniorum, taceo nunc vestrum periculum, ipsi iam timeo Apostolo, ne daemoniorum doctrinam intulisse tunc Iconium videatur, cum Theclam oppigneratam iam thalamo, in amorem sermone suo perpetuae virginitatis incendit. Quid vero et de magistro ipso dicemus, ac sanctimonii totius auctore Iesu, et huius ipsius professionis puellarum caelibe sponso, qui in Evangelio tria genera taxans spadonum, unum nativum, alterum factitium, tertium voluntarium, eis tamen palmam attribuit: Qui se ipsos, inquit, spadones fecerunt propter regnum coelorum 5; significans virgines et pueros qui nubendi ipsa a cordibus suis exsecta cupiditate, spadonum vice in eius Ecclesia semper, tamquam in domo regia conversentur? Quid ergo, et hoc vobis doctrina videtur esse daemoniorum, et in seductorio spiritu dictum? Et quis erit alius in Deo loquens, si Paulus et Christus daemoniorum probantur fuisse sacerdotes? Mitto enim caeteros eiusdem Domini nostri Apostolos, Petrum et Andream, Thomam et illum inexpertem Veneris inter caeteros beatum Ioannem, qui per diversa professionem boni istius inter virgines ac pueros divino praeconio cecinerunt, formam nobis atque adeo vobis ipsis faciendarum virginum relinquentes. Sed hos quidem, ut dixi, praetereo; quia eos vos exclusistis ex canone, facileque mente sacrilega vestra daemoniorum his potestis importare doctrinas. Num igitur et de Christo eadem dicere poteritis, aut de apostolo Paulo, quem similiter ubique constat, et verbo semper praetulisse nuptis innuptas, et id opere quoque ostendisse erga sanctissimam Theclam? Quod si haec daemoniorum doctrina non fuit, quam et Theclae Paulus, et caeteri caeteris annuntiaverunt Apostoli, cui credi iam poterit hoc ab ipso esse memoratum, tamquam sit daemoniorum voluntas et doctrina, etiam persuasio sanctimonii? Non ergo est interim quod vos existimetis solis hortamentis virgines facere, et non prohibitione nubendi. Nobis enim quoque hoc ipsum insitum est: et demens profecto ille, non tantum stultus putandus est, qui id existimet lege privata prohiberi posse, quod sit publica concessum: dico autem hoc ipsum nubere. Quapropter et nos hortamur quidem volentes ut permaneant, non tamen cogimus invitas ut accedant. Novimus enim quantum voluntas, quantum et naturae ipsius vis etiam contra legem publicam valeat, nedum adversus privatam, cui respondere sit liberum: Nolo. Si igitur hoc modo virgines facere sine crimine est, extra culpam sumus et nos: sin quoquo genere virgines facere crimen est, rei estis et vos. Iam qua mente aut consilio hoc adversum nos capitulum proferatis, ego non video.

Non significatione sed natura escas malas et immundas esse Manichaei putant.

AUGUSTINUS respondit: Audi ergo, quod confiteris te non videre, qua mente aut consilio hoc adversum vos capitulum proferamus: non quod a carnibus abstineatis, nam hoc a quibusdam et primi patres nostri fecerunt, sicut commemoras; non tamen ea damnandi, sed significandi gratia, quod non intellegitis, et unde iam quantum sufficere videbatur, in superioribus partibus operis huius locutus sum: et Christiani, non haeretici, sed Catholici, edomandi corporis causa, propter animam in orationibus amplius humiliandam, non quod illa esse immunda credant, non solum a carnibus, verum a quibusdam etiam terrae fructibus abstinent; vel semper, sicut pauci, vel certis diebus atque temporibus sicut per Quadragesimam fere omnes, quanto magis quisque vel minus seu voluerit, seu potuerit. Vos autem ipsam creaturam negatis bonam, et immundam dicitis, quod carnes diabolus operetur faeculentiore materia mali; ac per hoc eas, tamquam immundiora et truculentiora dei vestri vincula, exhorrentes abicitis. Auditoribus autem vestris, quos tamquam distinctos a genere sacerdotum dixisti, secundum veniam haec edenda conceditis: sicut quibusdam concedit Apostolus secundum veniam, non omnem concubitum coniugalem, etiam qui fit sola causa generandi; sed eum qui fit per incontinentiam, sed tamen cum coniuge 6. Neque enim conceditur secundum veniam, nisi peccatum. Hoc vos de omni carnium cibo sentitis, hoc et ipsi ab haeresi vestra didicistis, et vestros auditores docetis: sed illis quod sit ignoscendum, propter quod vobis necessaria ministrant, ut dixi, conceditis, non dicentes non esse peccatum, sed peccantibus veniam largientes; vos autem ab omni tali tamquam mala et immunda contagione abstinetis: ac per hoc illud quod sequitur ea verba Apostoli, quibus commemorationem huius capituli terminasti, ipsum est omnino quod nos facit hoc testimonium vobis obicere: quod et tu, puto, sciebas, ut ea verba primo non poneres, et nobis in extremo diceres: " Qua mente aut consilio hoc adversum nos capitulum proferatis, ego non video "; cum hoc ipsum nostrum consilium tacere quam commemorare malueris. Cum enim Apostolus dixisset: Abstinentes a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus; secutus ait: Et iis qui cognoverunt veritatem: quoniam omnis creatura Dei bona est, et nihil abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur; sanctificatur enim per verbum Dei et orationem 7. Haec sunt quae negatis; hoc animo, hac voluntate, hac opinione ab escis huiusmodi temperatis, quod non significatione, sed natura malae et immundae sint. Qua in re creatorem earum sine dubio blasphematis: hoc est quod pertinet ad doctrinam daemoniorum. Nolite ergo mirari hoc de vobis tanto ante a sancto Spiritu prophetatum.

Nubere prohibent Manichei quia procreationem spernunt.

Iterum si ad virginitatem sic adhortaremini, quemadmodum hortatur apostolica doctrina: Qui dat nuptum, bene facit; et qui non dat nuptum, melius facit 8: ut bonum esse nuptias diceretis, sed meliorem virginitatem, sicut facit Ecclesia, quae vere Christi est Ecclesia: non vos Spiritus sanctus ita praenuntiaret, dicens: Prohibentes nubere 9. Ille enim prohibet, qui hoc malum esse dicit, non qui huic bono aliud melius anteponit. Denique vos eum praecipue concubitum detestamini, qui solus honestus et coniugalis est, et quem matrimoniales quoque tabulae prae se gerunt, liberorum procreandorum causa: unde vere non tam concumbere, quam nubere prohibetis. Concumbitur enim etiam causa libidinum, nubitur autem nonnisi filiorum. Nec ideo vos dicatis non prohibere, quia multos vestros Auditores in hoc obedire nolentes vel non valentes salva amicitia toleratis. Illud enim habetis in doctrina vestri erroris, hoc in necessitate societatis. Hinc est quod paulo ante distuleram dicere, cur vobis mors Christi visa sit vel fallax et simulata praedicanda, et non etiam nativitas. Mortem quippe tamquam separationem animae, id est, naturae dei vestri a corpore inimicorum eius, hoc est a figmento diaboli, praedicatis atque laudatis: ac per hoc rem dignam fuisse credidistis, quam Christus etsi non moriens, tamen mortem simulans commendaret. In nativitate autem quia non solvi, sed ligari potius deum vestrum creditis, hanc nec saltem fallaciter imaginatum Christum credere voluistis: ita ut non sic vobis Maria displiceret, si concubuisset, et non concepisset, quomodo displicet, quia non concubuit, et tamen peperit. Videtis ergo multum interesse inter hortantes ad virginitatem, bono minori bonum amplius praeponendo; et prohibentes nubere, concubitum propagationis, qui solus proprie nuptialis est, vehementius accusando: multum interesse inter abstinentes a cibis, propter sacramenti significationem, vel propter corporis castigationem; et abstinentes a cibis, quos Deus creavit, dicendo quod eos Deus non creavit. Proinde illa doctrina est Prophetarum et Apostolorum, haec daemoniorum mendaciloquorum.

0Contra Faustum Manichaeum00 Sine Nomine Contra Faustum Manichaeum Liber XXXI

XXX XXXII

LIBER TRIGESIMUS PRIMUS

recensere

De cibis immundis et de contaminatione Paulus et Moyses inter se repugnant.

FAUSTUS dixit: Omnia munda mundis, immundis autem et coinquinatis nihil mundum; sed inquinata sunt eorum et mens et conscientia 1. Hoc quoque ipsum, utrum vobis expediat a Paulo dictum credere, considerandum est: hactenus enim non tantum daemoniis exagitatos constitit Moysen et Prophetas, cum tantas de ciborum differentiis tulerint leges; sed etiam quod immundi ipsi fuerint et coinquinati mente atque conscientia sua, ut congrue in ipsos et illud cadere possit quod sequitur: Deum se scire profitentur, operibus autem negant 2. Cui autem hoc magis competit, quam Prophetis atque Moysi, qui longe aliter vixisse probantur, quam Dei cognitoribus congruebat. Ego tamen nunc usque, praeter adulteria, et fraudes et homicidia, nihil aliud esse putaveram, unde conscientias pollutas habuisse viderentur Moyses et Prophetae: nunc autem hoc demonstrante capitulo, scire iam datur etiam hinc eos inquinatae mentis fuisse, quia aliquid putaverint inquinatum. Quorsum ergo talibus etiam nunc vos visionem divinae maiestatis contingere potuisse arbitramini, cum sit scriptum, nisi eos qui corde puri fuerint, Deum videre non posse 3? At vero hi etiam si casti ab illicitis facinoribus exstitissent; sola tamen haec abstinendi a quibusdam escis superstitio, si mentem contaminat, divinitatis eis potuit negasse conspectum. Evanuit ergo iam, atque exstincta simul est Danielis quoque illa ac trium puerorum gloriatio: qui et ipsi usque ad hanc praedicationem quae censet nihil immundum, castissimi plane ac bonae mentis iuvenes habiti sunt in Iudaismo, quia scilicet paternarum memores traditionum, a Gentium dapibus, et maxime immolatis, omni cum studio se conservaverint illibatos 4. Nunc enim demum apparuit et ipsos contaminatos fuisse mentibus et conscientia, tum maxime, cum os a sanguine et cibis feralibus abstinebant.

Cur a cibis abstinent Christiani, si Paolus aliter dicit?

Sed illos fortasse excuset ignorantia; necdum enim apparente christiana hac fide quae doceret omnia esse munda mundis, quaedam et ipsi putaverint esse non munda: vos vero, qua nunc ex cusatione utimini, si Paulo clamante nihil esse non mundum, et doctrinas daemoniorum appellante ciborum abstinentiam 5, et mente pollutos vocante qui aliquid putaverint inquinatum, non solum abstinetis, ut diximus, sed etiam gloriam captatis exinde, et eo acceptiores vos creditis Christo, quo eritis abstinentiores a cibis; id est, secundum hanc sententiam, quo mentibus inquinati magis et magis conscientia vestra polluti? Quid, quod etiam cum tres in mundo religiones sint, quae mentis purgationem pariter in castimoniis et abstinentia, ritu quamvis diversissimo reponunt, dico autem Iudaeos, et Christianos, et Gentes, ex quanam istarum religionum sermo hic veniat, non potest inveniri, qui docet nihil esse non sanctum? certe ex Iudaismo minime; itidem ex Paganismo, quia ipsum quoque discriminat cibos; nec quidquam interest, nisi quod Hebraeus in quibusdam animalibus a Paganis dissentit. Restat christiana fides, cuius si proprium hoc esse putas, nihil existimare pollutum, prius est ut fatearis in vobis esse neminem christianum. Omnes enim apud vos, ut caetera reticeam, morticina tamen et immolata inquinamentum existimant esse non parvum 6: aut si et a vobis iure Christianitatis hoc agitur, ne huius quidem ergo religionis sententia est, quae omnem penitus immundorum abstinentiam tollit. Quorsum ergo a Paulo id dici potuit, quod nulli sit religioni conveniens? Etenim Apostolus non tam religionem exuit, quam ritum mutavit, cum ex Iudaeo factus est Christianus. At vero qui hoc capitulum scripsit, videtur ille mihi nulla prorsus religione fuisse subnixus.

Cur a cibis abstinent Christiani, si Petrus aliter vidit?

Quapropter, si quid de caetero in laesionem nostrae fidei de Scripturis quaerentes inveneritis, tunc demum id nobis opponere mementote, cum vobis pervideritis non esse contrarium: quemadmodum et illud, quod de Petro soletis afferre, tamquam idem viderit aliquando de coelo demissum vas, in quo essent omnia genera animalium et serpentes; atque eo attonito et admirante, vox audita sit dicens ad eum: Petre, quidquid in vase vides, macta, et manduca. Cui idem respondens: Domine, commune, inquit, et immundum non contingam. Et iterum vox ad eum: Quod ego sanctificavi, immundum ne vocaveris 7. Quod quidem ipsum licet et per allegoriam aliud quiddam, et non indifferentiam videatur significare ciborum; tamen quia vobis et hoc ita intellegere placet, vescamini igitur necesse est passim belluis omnibus, et echidnis et colubris, ac reliquo omni genere serpentino iuxta o{rama Petri. Hactenus enim vere dicto audientes vos esse probabitis voci quam fertur audisse: et tamen huius quoque memineritis semper, quia Moyses hinc et Prophetae damnati sunt, qui de iis quae sanctificaverit Deus iuxta vocis huius sententiam, multa putaverint esse polluta.

Pertinet munditia ad naturas ciborum, immunditia ad significationem eorum aut consuetudinem.

AUGUSTINUS respondit: Cum ait Apostolus: Omnia munda mundis 8, naturas ipsas intellegi voluit, quas Deus creavit, secundum illud quod Moyses in Genesi scripsit: Et fecit Deus omnia: et ecce bona valde 9; non significationes, secundum quas Deus per eumdem Moysen ab immundis munda discrevit 10: unde quia multa et multis locis iam diximus, nunc breviter admonuisse suffecerit. Proinde illos qui iam tempore revelationis Novi Testamenti, adhuc illas umbras futurorum ita custodiendas putarent, ut sine iis Gentes salutem, quae in Christo est, percipere non posse contenderent, immundos dicit Apostolus, quod carnaliter saperent; et infideles, quod tempus gratiae a Legis tempore non discernerent. Quibus ideo dicit nihil esse mundum, quia et iis quae respuebant, et iis quae sumebant, non sancte nec iuste utebantur: sicut omnes quidem infideles, sed vos praecipue, Manichaei, quibus omnino nihil est mundum. Neque enim cibus ipse quem sumitis, quamvis eum magna diligentia quasi a carnis contagione separetis, mundus est vobis, quem creatum nisi a diabolo non dicitis. In illo etiam deum vestrum ligatum atque pollutum vos edendo purgare perhibetis. Vos saltem vobis mundi videremini, quorum ventribus meretur ille purgari. Sed et vestra corpora naturam et opificium gentis tenebrarum esse contenditis, animas autem vestras ipsis adhuc corporibus inquinatas. Quid ergo vobis est mundum? Non quae sumitis, non quo mittitis ea quae sumitis, non vos ipsi qui sumpta purgatis. Videtis ergo propter quos tunc istam sententiam dixit Apostolus: talem tamen dixit, quae omnes infideles et immundos teneret, sed vos praecipue maximeque convinceret. Omnia ergo munda mundis, secundum naturam in qua creata sunt: non tamen omnia secundum significationem munda primo populo Iudaeorum: nec nobis omnia, vel propter salutem corporis, vel propter consuetudinem humanae societatis, apta sunt; sed cum sua cuique redduntur et naturalem ordinem servant, omnia munda sunt mundis; immundis autem et infidelibus, quales praecipue vos estis, nihil est mundum. Caetera iam verba Apostoli quae sequuntur, vos ipsi vobis salubriter diceretis, si cauteriatam vestram conscientiam sanari velletis. Sequitur enim: Sed polluta sunt eorum et mens et conscientia.

0Contra Faustum Manichaeum00 Sine Nomine Contra Faustum Manichaeum Liber XXXII

XXXI XXXIII

LIBER TRIGESIMUS SECUNDUS

recensere

Catholici de Testamento Vetere solas prophetias excerpunt; Manichaei de Novo sola convenientia.

FAUSTUS dixit: Si accipis Evangelium, credere omnia debes, quae in eodem scripta sunt Quid enim tu, quia Vetus accipis Testamentum, idcircone credis omnia passim quae in eodem scripta sunt? Nempe solas indidem excerpentes prophetias quae regem Iudaeis venturum significabant, quia ipsum putatis esse Iesum; et pauca quaedam disciplinae civilis praecepta communia, ut est: Non occides, Non moechaberis 1; caetera praetermittitis, et arbitramini esse non minus atque eadem quae Paulus putavit stercora 2. Quid ergo peregrinum hoc, aut quid mirum est, si et ego de Testamento Novo purissima quaeque legens et meae saluti convenientia, ea praetermitto quae a vestris maioribus inducta fallaciter, et maiestatem ipsius et gratiam decolorant?

Testamentum Novum erroribus et contrarietatibus refertum, quia nec a Christo nec ab eius Apostolis scriptum est.

An si Patris Testamentum habet aliqua in quibus parum debeat audiri (Patris enim esse vultis Iudaicam legem, cuius novimus quam multa vobis horrorem, quam multa pudorem faciant, ut quantum ad animum iamdudum ipsi iudicaveritis eam non esse sinceram, quamvis partim Pater ipse, ut creditis, digito suo eam vobis, partim Moyses scripserit, fidelis et integer), solius Filii putatis Testamentum non potuisse corrumpi, solum non habere aliquid quod in se debeat improbari? praesertim quod nec ab ipso scriptum constat, nec ab eius Apostolis, sed longo post tempore, a quibusdam incerti nominis viris, qui ne sibi non haberetur fides, scribentibus quae nescirent, partim Apostolorum nomina, partim eorum qui Apostolos secuti viderentur, scriptorum suorum frontibus indiderunt, asseverantes secundum eos se scripsisse quae scripserint. Quo magis mihi videntur iniuria gravi affecisse discipulos Christi: quia quae dissona iidem et repugnantia sibi scriberent, ea referrent ad ipsos, et secundum eos haec scribere se profiterentur Evangelia, quae tantis sint referta erroribus, tantis contrarietatibus narrationum simul ac sententiarum, ut nec sibi prorsus, nec inter se ipsa conveniant. Quid ergo aliud est, quam calumniari bonos, et Christi discipulorum concordem coetum in crimen devocare discordiae? Quae quia nos legentes, animadvertimus cordis obtutu sanissimo, aequissimum iudicavimus utilibus acceptis ex iisdem, id est, iis quae et fidem nostram aedificent, et Christi Domini atque eius Patris omnipotentis Dei propagent gloriam, caetera repudiare, quae nec ipsorum maiestati, nec fidei nostrae conveniant.

Multa de Testamento Vetere Catholici spernunt, quaedam vero partim colunt.

Proinde nec vos, ut dicere coeperam, de Testamento Vetere circumcisionem creditis accipiendam carnaliter, quamvis ita sit scriptum 3; neque sub otio ac vacatione colendum sabbatum, quamvis ita legatur 4; sed nec sacrificiis, ut Moysi videtur, et immolationibus placandum Deumr 5: sed haec quidem ut aliena prorsus et procul a ritu christiano posita, ac nulla ex parte probabilia contempsistis. Quaedam vero eorum etiam divisistis in duo, et partim quidem amplectimini, partim vero respuitis: ut Pascha, quod est et ipsum Testamenti Veteris anniversale sacrum, cuius in celebratione cum sit scriptum vobis, non solum agnum mactare edendum sub nocte, sed etiam diebus septem abstinere fermento, et esse contentos azymo cum picridiis 6; vos Pascha quidem assumitis, praetermittitis vero ritum illum ac morem, quo cautum est idem debere servari. Item septem dierum hebdomadas, id est, Pentecosten, quam perinde Moyses certo quodam sacrificiorum et genere et numero imbuendam censet 7, vos aeque colitis; sed damnata parte eius, id est, litationibus ipsis et sacrificiis, quia haec cum christiana fide non congruunt. De mandato vero abstinendi a cibis communibus visum vobis est et vehementer creditum, morticina quidem et immolata esse sane immunda 8: de porcina vero idem credere noluistis, nec de lepore aut herinacio, neque de mullis et lolliginibus, caeterisque quae vobis sapuere generibus piscium; quamvis eadem Moyses omnia immunda esse testetur 9.

Catholicos Faustus reprehendit de Testamento Vetere.

Illa vero iam ne audire quidem vos velle credo ex Testamento Vetere, nedum admittere, id est, soceros dormire cum nuribus, tamquam Iudas; patres cum filiabus, tamquam Loth; Prophetas cum fornicatricibus, tamquam Osee: maritos uxorum suarum noctes amatoribus vendere, tamquam Abraham; duabus germanis sororibus unum misceri maritum, tamquam Iacob; rectores populi, et quos maxime entheos credas, millenis et centenis volutari cum scortis, tamquam David et Salomon; aut illud item quod lege uxoria cautum in Deuteronomio est, debere uxorem defuncti fratris, si idem sine filiis obierit, superstiti fratri nubere, et eumdem sobolem ex eadem in locum suscitare fratris: quod facere si noluerit vir, debere mulierculam apud maiores natu deponere de hac impietate cognati sui querelam, ut iidem accersitum eum censoria gravitate coerceant; qui si pernegaverit, et apud eos non ferat impune, sed excalceatus dextri pedis calceamento, a praedicta muliere caedatur in faciem, et consputus ac maledictus recedat, habiturus hoc opprobrium sempiternum in progenie sua 10. Haec igitur atque alia huiusmodi sunt Testamenti Veteris et exempla et iura: quae si bona sunt, cur non imitamini? si mala, cur non damnatis auctorem, id est, Testamentum ipsum Vetus? Aut si falsa haec ei, tamquam nos de Novo credimus, etiam vos putatis inserta, pares ergo sumus. Desinite iam proinde id a nobis exigere in Testamento Novo, quod vos non servatis in Vetere.

Testamentum Veterem ex Deo dicunt Catholici, sed mandata eius non servant: saltem fateantur corruptum esse.

Equidem ego quantum arbitror, quatenus id iam persuasum esse voluistis, ut sit ex Deo etiam Testamentum Vetus, commodius satis atque excusatius vobis est, non servantibus eius mandata, si fateamini incongruis esse adiectionibus vitiatum, quam si inviolatum idem spernatis et incorruptum. Proinde hanc de vobis ego sententiam habui semper, et habeo, quoties quaeritur cur praevaricemini Testamenti Veteris iussa, quod eius aut ut sapientes contemnitis falsa, aut ut contumaces et indevoti negligitis vera. Interim quia me ad credenda omnia quae Novi Testamenti monumentis inserta sunt, cogis, si ipsum accipiam; scias et te, quantum ad animum, multa non credere, quae in Vetere sint Testamento, quamvis ipsum te profitearis accipere. Neque enim et illud in confessis ex eodem habes et credibilibus, esse maledictum omnem qui pependerit in ligno 11; quia id utique pertineat et ad Iesum: aut eum quoque in maledictis haberi, qui non suscitaverit semen in Israel; quia id virgines quoque omnes comprehendat, et pueros Dei: aut funditus interiturum eum de genere suo, qui non fuerit carnem praeputii circumcisus 12; quia hoc quoque ad omnem pertineat christianum: aut lapidibus exstinguendum eum qui solverit sabbatum 13: aut non parcendum ei qui unum quodlibet Testamenti Veteris mandatum ruperit. Quae omnia si tu credas, firmumque habeas quia sint eadem a Deo mandata, mihi crede, manus prior iniecisses in Christum; nec nunc irascereris Iudaeis, qui hunc animis ac viribus persecuti, Dei sui mandata complerint.

Liceat tantum Manichaeis eligere de Testamento Novo per Paracletum quantum Catholicis de Vetere per Iesum.

Equidem haud ignoro quin vos haec non audeatis dicere falsa, sed quia sint eadem pro tempore tunc mandata Iudaeis usque ad adventum scilicet Iesu: qui quoniam venerit ab eodem praenuntiatus, ut vultis, Vetere Testamento, ipse iam doceat, quid accipiendum nobis ex eodem sit, et quid relinquendum. Sed an prophetae Iesum praesagiverint, postea videbimus: interim ad haec me nunc respondere oportet, quia si Iesus per Testamentum Vetus annuntiatus, nunc diiudicat et carminat, docetque pauca eius accipienda esse, repudianda vero quamplurima; et nobis Paracletus ex Novo Testamento promissus perinde docet, quid accipere ex eodem debeamus, et quid repudiare; de quo ultro Iesus, cum eum promitteret, dicit in Evangelio: Ipse vos inducet in omnem veritatem, et ipse vobis annuntiabit omnia, et commemorabit vos 14. Quapropter liceat tantumdem et nobis in Testamento Novo per Paracletum, quantum vobis in Vetere licere ostenditis per Iesum nisi forte pluris vobis Testamentum videtur Filii esse quam Patris, si modo Patris est, ut cum ex illo reprobentur tam multa, huius solius nihil non debeat approbari; praesertim quod nec a Christo scriptum constat, ut diximus, nec ab eius Apostolis.

Quae de Christo accipiant vel respuant Manichaei in Testamento Novo.

Quapropter, ut vos ex Vetere Testamento solas admittitis prophetias, et illa quae superius diximus, civilia atque ad disciplinam vitae communis pertinentia praecepta; supersedistis vero peritomen, et sacrificia, et sabbatum et observationem eius, et azyma: quid ab re est, si et nos de Testamento Novo sola accipientes ea quae in honorem et laudem Filii maiestatis vel ab ipso dicta comperimus, vel ab eius Apostolis, sed iam perfectis ac fidelibus, dissimulavimus caetera, quae aut simpliciter tunc et ignoranter a rudibus dicta, aut oblique et maligne ab inimicis obiecta, aut imprudenter a scriptoribus affirmata sunt, et posteris tradita? dico autem hoc ipsum natum ex femina turpiter, circumcisum Iudaice, sacrificasse Gentiliter, baptizatum humiliter, circumductum a diabolo per deserta, et ab eo tentatum quam miserrime. His igitur exceptis, et si quid ei ab scriptoribus ex Testamento Vetere falsa sub testificatione iniectum est, credimus caetera, praecipue crucis eius mysticam fixionem, qua nostrae animae passionis monstrantur vulnera; tum praecepta salutaria eius, tum parabolas, cunctumque sermonem deificum, qui maxime duarum praeferens naturarum discretionem, ipsius esse non venit in dubium. Nihil ergo est iam cur me omnia credere existimes debere, quae continent Evangelia; cum tu, ut supra ostensum est, Testamenti Veteris supremum liquorem vix summis, ut aiunt, labris attingas.

Fidei et observationis distinctio.

AUGUSTINUS respondit: Nos Veteris Testamenti Scripturas omnes, ut dignum est, veras divinasque laudamus: vos Scripturas Novi Testamenti tamquam falsatas corruptasque pulsatis. Nos ea quae nunc de Libris Testamenti Veteris non observamus, congruenter tamen illo tempore atque illi populo fuisse praecepta, nobisque in eis ipsis quae non observamus, significata quae intellegamus et spiritaliter teneamus, non solum dicimus, sed in apostolicis quoque Litteris ostendimus et docemus: vos autem omnia quae in libris Novi Testamenti non accipitis, omnino reprehenditis; nec a Christo, nec ab Apostolis eius dicta vel conscripta asseveratis. Videtis ergo quantum inter nos et vos, quod ad hanc rem attinet, distet. Cum itaque a vobis quaeritur, quare non omnia in libris Novi Testamenti accipitis, sed et in eis libris, in quibus approbatis aliqua, multa respuitis, reprehenditis, accusatis, a corruptoribus inserta esse contenditis; nolite in exemplum assumere distinctionem fidei vel observationis nostrae, sed rationem reddite praesumptionis vestrae.

Facta Testamenti Veteris umbrae erant futurorum.

A nobis enim si quaeratur, cur non eo ritu colamus Deum, quo coluerunt Hebraei patres tempore Veteris Testamenti: respondemus, aliud nobis Deum praecepisse per patres Novi Testamenti; neque hoc contra Vetus Testamentum, cum et in illo id ante sit praedictum. Sic enim hoc ipsum praenuntiatum est per prophetam: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel et super domum Iuda Testamentum Novum; non secundum Testamentum quod feci patribus eorum, in die qua apprehendi manum eorum, ut eicerem eos de terra Aegypti 15. Ecce quia et hoc prophetatum est, non perseveraturum illud Testamentum, sed futurum Novum. Hic si obiectum fuerit, non nos pertinere ad domum Israel et domum Iuda; ex doctrina apostolica nos defendimus, quia semen Abrahae Christum esse docet Apostolus, nobisque ad corpus eius pertinentibus dicit: Ergo Abrahae semen estis 16. Porro si quaesitum a nobis fuerit, cur illius Testamenti auctoritatem teneamus, cuius ritum non observamus; et ad hoc ex Litteris apostolicis respondemus: ait enim Apostolus: Nemo ergo vos iudicet in cibo et potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum, quod est umbra futurorum 17. Ita quippe et cur ea legi atque accipi oporteat, ostendit, id est, ne prophetiam exstinguamus, quia in umbra facta sunt futurorum; et curare nos non debere eos qui nos hinc iudicare voluerint, quod corporaliter iam non observemus: sicut alibi tale quiddam dixit: Haec in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter correptionem nostram, in quos finis saeculorum obvenit 18. Cum ergo tale aliquid legitur in instrumento Veteris Testamenti, quale a nobis observari vel iussum non est in Novo Testamento, vel etiam prohibitum, quid significet quaerendum est, non reprehendendum; quia eo ipso quo iam non observatur, non damnatum, sed impletum probatur: unde multa, et saepe iam diximus.

Quid lex uxoria in Deuteronomio figuraverit.

Velut hoc ipsum quod modo non intellegens Faustus mandatis Veteris Testamenti pro crimine obiecit, quod uxorem fratris ad hoc frater iussus est ducere, ut non sibi, sed illi sobolem suscitaret, eiusque vocaret nomine, quod inde nasceretur 19; quid aliud in figura praemonstrat, nisi quia unusquisque Evangelii praedicator ita debet in Ecclesia laborare, ut defuncto fratri, hoc est Christo, suscitet semen, qui pro nobis mortuus est; et quod suscitatum fuerit, eius nomen accipiat? Denique hoc implens Apostolus, non iam carnaliter in praemissa significatione, sed spiritaliter in completa veritate, quos in Christo Iesu per Evangelium se genuisse commemorat 20, succenset eis, et eos increpans corrigit, volentes esse Pauli: Numquid Paulus, inquit, pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis? 21 Tamquam diceret: Defuncto fratri vos genui, Christiani vocamini, non Pauliani. At vero qui electus ab Ecclesia ministerium evangelizandi renuerit, ab ipsa Ecclesia merito digneque contemnitur. Hoc est enim quod in eius faciem iubetur exspuere, non sane sine signo huius opprobrii, ut calceamento pedis unius exuatur, ne sit in eorum sorte, quibus ipse Apostolus ait: Et calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis 22: et de quibus commemorat propheta: Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona! 23 Qui enim sic evangelicam fidem tenet, ut et sibi prosit, et Ecclesiae prodesse non renuat, bene intellegitur utroque pede calceatus. Qui autem sibi putat, quia credidit, satis esse consultum, curam vero lucrandorum refugit aliorum, discalceati illius non figuratum significabit, sed in se impletum portabit opprobrium.

Tous les livres