Contra Faustum manichaeum (page 2)
De Fausti superbia et intemperantia.
Inest tamen ille haereticus typhus, intolerabilisque superbia. "Vides ", inquit, " in me Christi beatitudines illas quae Evangelium faciunt; et interrogas utrum illud accipiam? Vides pauperem, vides mitem, vides pacificum, puro corde, lugentem, esurientem, sitientem, persecutiones et odia sustinentem propter iustitiam; et dubitas utrum accipiam Evangelium? ". Si hoc esset iustum esse, iustificare seipsum, verbis suis volasset in coelum homo iste, cum haec loqueretur. Sed ego in delicias Fausti non invehor, notas omnibus Auditoribus Manichaeorum, et eis maxime qui sunt Romae: talem propono manichaeum, qualem Constantius requirebat, cum illa praecepta exigebat impleri, non qualem videri nolebat. Et illum tamen quomodo video pauperem spiritu, qui tam superbus est, ut animam suam Deum credat, nec captivum erubescat? Quomodo mitem, qui tantae auctoritati evangelicae mavult insultare, quam credere? Quomodo pacificum, qui naturam ipsam divinam, qua Deus est quidquid est, qui solus vere est, perpetuam pacem habere non potuisse putat? Quomodo puro corde, in quo tumultuantur tam sacrilega et tam multa figmenta? Quomodo lugentem, nisi Deum suum captum et ligatum; donec solvatur et evadat, ex quadam tamen parte decurtatus, quae in globo tenebrarum a Patre ligabitur, et non lugebitur? Quomodo esurientem et sitientem iustitiam, quam Faustus in scriptis suis non addidit, credo ne sibi deesse videretur, si eam se adhuc esurire ac sitire fateretur? Sed quam iustitiam isti esuriunt et sitiunt, quibus perfecta iustitia erit, damnatis in globo fratribus qui nihil suo vitio peccaverunt, sed hostili tabe, contra quam eos Pater misit, inexpiabiliter infecti sunt, insuper triumphare?
De falsis contra Faustum persecutionibus.
Quomodo persecutiones et odia sustinetis propter iustitiam, quibus haec sacrilegia praedicare et persuadere iustitia est? Pro qua impia perversitate, propter christianorum temporum mansuetudinem, quam parva et prope nulla patiamini, cur non cogitatis? Sed, tamquam caecis fatuisque loquamini, iustitiae vestrae velut magnum esse vultis indicium, quod opprobria sustinetis, persecutionemque patimini. Porro si tanto est quisque iustior, quanto graviora perpetitur, omitto dicere, quod videre facillimum est, quam multo graviora vobis patiantur aliis atque aliis quibusque facinoribus flagitiisque polluti. Illud dico, si pro nomine Christi quoquo modo usurpato atque suscepto, quisquis patitur persecutionem, iam etiam veram fidem iustitiamque tenere dicendus est; concedite ut ille sit fidei verioris, maiorisque iustitiae, quem multo vobis graviora perpessum potuerimus ostendere: et millia iam vobis nostrorum martyrum occurrant, atque ipse praecipue Cyprianus, cuius etiam litteris edocetur quod in Christum crediderit natum ex virgine Maria. Pro hac ille fide, quam vos detestamini, usque ad gladium mortemque pervenit, cum gregibus christianorum tunc ita credentibus, atque ita graviusque morientibus. Faustus autem convictus vel confessus quod manichaeus esset, cum aliis nonnullis secum ad iudicium proconsulare perductis, eis ipsis christianis a quibus perducti sunt intercedentibus, levissima poena, si tamen illa poena dicenda est, in insulam relegatus est: quod sua sponte quotidie servi Dei faciunt, se a turbulento strepitu populorum removere cupientes; et unde publica terrenorum principum vota per indulgentiam solent relaxare damnatos. Denique non multo post inde omnes eadem solemni sorte dimissi sunt. Fatemini ergo illos fidem tenuisse veriorem, iustioremque vitam, qui pro ea multo quam vos atrociora sustinere meruerunt; aut desinite vos inde iactare, quod multis detestabiles sitis: sed discernite quid sit persecutionem pati pro blasphemia, et persecutionem pati pro iustitia; et pro qua istarum patiamini, in vestris libris etiam atque etiam diligenter advertite.
De evangelicis Christianorum virtutibus.
Quam multi autem in nostra communione veraciter faciunt ista sublimiora praecepta evangelica, de quorum specie fallitis imperitos? Quam multi homines utriusque sexus ab omni concubitu puri atque integri, quam multi experti, et postea continentes, quam multi rerum suarum distributores et relictores, quam multi ieiuniis vel crebris, vel quotidianis, vel etiam incredibiliter continuatis, corpus servituti subicientes? Quam multae fraternae congregationes nihil habentes proprium, sed omnia communia, et haec nonnisi ad victum et tegumentum necessaria; unam animam et cor unum in Deum, caritatis igne conflantes? Atque in his omnibus professionibus quam multi fallaces et perditi deprehenduntur, quam multi etiam latent, quam multi primo recte ambulantes, perversa voluntate cito deficiunt; quam multi in tentationibus inveniuntur, quod alio animo talem vitam adumbrata specie susceperunt, et quam multi humiliter et fideliter sanctum custodientes propositum usque ad finem perseverant, et salvi fiunt? In quorum societate quasi dispares apparent; sed tamen eadem caritate copulantur, qui propter aliquam necessitudinem, secundum Apostoli exhortationem habent uxores tamquam non habentes, et emunt tamquam non tenentes, et utuntur hoc mundo tamquam non utentes 28. His subiunguntur secundum abundantes divitias misericordiae Dei, etiam illi quibus dicitur: Nolite fraudare invicem, nisi ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi; et iterum ad idipsum estote, ne vos tentet Satanas propter intemperantiam vestram: hoc autem dico secundum veniam, non secundum imperium 29. Qualibus etiam idem Apostolus dicit: Iam quidem omnino delictum est in vobis, quia iudicia habetis vobiscum. Et eorum portans infirmitatem, paulo post dicit: Saecularia igitur iudicia si habueritis, eos qui contemptibiles sunt in Ecclesia, hos collocate 30. Neque enim illi soli, qui ut sint perfecti, vendunt vel dimittunt omnia sua, et sequuntur Dominum, pertinent ad regnum coelorum; sed huic militiae christianae propter quoddam quasi commercium caritatis subiungitur etiam quaedam stipendiaria multitudo, cui dicetur in fine: Esurivi, et dedistis mihi manducare 31, et caetera. Alioquin damnandi erunt illi, quorum domos tam diligenti et sollicita cura componit Apostolus, monens mulieres subditas esse viris suis, viros diligere uxores suas; filios obtemperare parentibus, parentes filios nutrire in disciplina et correptione Domini; servos obedire cum metu dominis carnalibus, dominos quod iustum est et aequum servis praestare 32. Sed absit ut istos a mandatis evangelicis alienos, et a vita aeterna separandos iudicet Apostolus, quia ubi ait Dominus: Si quis non tulerit crucem suam, et secutus me fuerit, non potest esse discipulus meus 33, exhortans firmiores ad perfectionem; ibi statim et istos consolatus est dicens: Qui receperit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet: et qui receperit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet. Unde non tantum qui modicum vini Timotheo dederit propter stomachum et frequentes infirmitates eius 34, sed etiam qui saniori atque fortiori calicem aquae frigidae porrexerit tantum in nomine discipuli, sicut ibi sequitur, non perdet mercedem suam 35.
De Manichaeorum absurditatibus.
Quid autem fallitis Auditores vestros, qui cum suis uxoribus, et filiis, et familiis, et domibus, et agris vobis serviunt, si quisquis ista omnia non dimiserit, non accipit Evangelium? Sed quia eis non resurrectionem, sed revolutionem ad istam mortalitatem promittitis, ut rursus nascantur, et vita Electorum vestrorum vivant, tam vana, et inepta, et sacrilega, quam vos vivitis, quando valde laudamini; aut si melioris meriti sunt, in melones et cucumeres, vel in alios aliquos cibos veniant, quos vos manducaturi estis, ut vestris ructatibus cito purgentur: merito eos a mandatis evangelicis alienatis; sed et vos ipsos talia sentientes atque suadentes, maxime inde separare debetis. Si enim haec vanitas ad fidem evangelicam pertineret, non debuit dicere Dominus: Esurivi, et dedistis mihi manducare 36; sed: Esuristis, et manducastis me; aut: Esurivi, et manducavi vos. Neque enim ex illo iam ministrationis merito, secundum vestra deliramenta, quisquam recipietur in regnum Dei, quia manducare sanctis dedit; sed quia vel manducavit quos anhelaret, vel manducatus est a quibus anhelaretur in coelum. Nec illi dicerent: Domine, quando te vidimus esurientem, et dedimus tibi manducare? Sed dicerent: Quando te vidimus esurientem, et manducasti nos? quibus ille non responderet: Cum uni ex minimis meis dedistis, mihi dedistis 37; sed: Cum unus ex minimis meis vos manducavit, ego vos manducavi.
De Manichaeis et falso solis cultu.
Haec portenta sentientes et docentes, et secundum haec viventes, audetis voss dicere evangelica praecepta servare, et catholicae Ecclesiae derogare, in qua sunt tam multi pusilli cum magnis, quos utrosque Dominus benedicit, pro suis gradibus evangelica mandata servantes, et evangelica promissa sperantes. Sed vestrum oculum malevolus error in solam paleam nostrae segetis ducit: nam et triticum ibi cito videretis, si et esse velletis. In vobis autem, et qui manichaei ficti sunt, mali sunt; et qui ficti non sunt, vani sunt. Ubi enim fides ipsa ficta est, et qui ea simulate utitur, fallit; et qui eam veram existimat, fallitur: nec ex ea potest existere bona vita; quia ex amore suo quisque vivit, vel bene vel male. Vos autem si spiritalis atque intellegibilis boni caritate, ac non corporalium phantasmatum cupiditate arderetis, ut cito dicam quod de vobis notissimum est, solem istum corporeum, non pro divina substantia, et pro sapientiae luce coleretis.
0Contra Faustum Manichaeum00 Sine Nomine Contra Faustum Manichaeum Liber VI
V VII
LIBER SEXTUS
recensere
De praescriptionibus Veteris Testamenti.
FAUSTUS dixit: Accipis Vetus Testamentum? Quomodo, cuius praecepta non servo? Puto quidem quia nec tu: nam peritomen ego ut pudendam despui; ac, si non fallor, et tu. Cessationem sabbatorum, ut supervacuam; credo quod et tu. Sacrificia, ut idololatriam; non dubito quod et tu. Porcina certe non ego sola abstineo; tu item non solam comedis. Ego quidem, quia omnem carnem immundam existimem; tu vero, quia nihil immundum: quo utroque, ab utroque nostrum, Vetus destruitur Testamentum. Azimophagiae hebdomadas, scenopegiam, uterque nostrum tamquam inutilia et vana contempsit. Lineis vestibus non inserere purpuras. In adulteriis ponere vestem linostimam. Bovem et asinum iungere, si necesse sit, in sacrilegiis numerare. Calvum ac reburrum, et similis notae hominem non constituere sacerdotem, quia sunt huiusmodi apud Deum immundi, uterque contempsimus, risimus, nec in secundis habuimus, nec in primis: quae omnia praecepta sunt et iustificationes Veteris Testamenti. Quod ergo obicis, tibi mecum commune est, sive crimen putandum, sive recte factum: uterque enim nostrum Vetus respuit Testamentum. Ergo si quid intersit inter meam fidem quaeris et tuam; hoc, quia tibi mentiri libet, et illiberaliter agere, ut quod mente oderis, verbo collaudes: ego fallere non didici, quod sentio loquor, tam turpium odisse me fateor praeceptores, quam ipsa praecepta.
De praeceptis activis et de praeceptis figuratis.
AUGUSTINUS respondit: Quemadmodum et quare accipiatur Testamentum Vetus ab haeredibus Testamenti Novi, iam supra diximus. Sed quia paulo ante de promissis eius Faustus egit, nunc autem de praeceptis agere voluit; respondeo istos omnino nescire quid intersit inter praecepta vitae agendae, et praecepta vitae significandae. Exempli gratia: Non concupisces 1, praeceptum est agendae vitae; Circumcides omnem masculum octavo die 2, praeceptum est significandae vitae. Ex hac quippe imperitia Manichaei, et omnes quibus displicent litterae Veteris Testamenti, quidquid Deus mandavit priori populo ad celebrandum, umbram futurorum non intellegentes, et ea modo non observari animadvertentes, ex more praesentis temporis illa reprehendunt, quae utique illi tempori congruebant, quo ista quae nunc manifestata sunt, ventura significarentur. Sed quid dicturi sunt adversus Apostolum, qui ait: Haec omnia in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit 3? Ecce ipse aperuit cur illae Litterae accipiantur a nobis, et cur illa rerum signa iam necesse non sit ut observentur a nobis. Cum enim dicit: Scripta sunt propter nos, procul dubio demonstrat quanta nobis cura legenda et intellegenda, et in quanta auctoritate habenda sint, quia propter nos utique scripta sunt; cum vero dicit: Figurae nostrae fuerunt; et: In figura contingebant illis 4, ostendit iam non opus esse ut cum res ipsas manifestatas agimus, figurarum praenuntiantium celebrationi serviamus. Unde dicit alio loco: Nemo ergo vos iudicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum; quae sunt umbra futurorum 5. Hinc etiam cum dicit: Nemo vos in eis iudicet, declarat quam non sit necesse ut iam haec observentur; cum autem dicit: Quae sunt umbra futurorum, ostendit quam oportuerit ut illo tempore observarentur, quo ista quae nobis iam manifestata eluxerunt, per tales umbras figurarum futura praedicebantur.
De carnali circumcisione.
Proinde si Manichaei resurrectione Domini iustificarentur, cuius resurrectionis dies, ex die quidem passionis tertius, post diem tamen sabbati, hoc est post septimum, octavus fuit: profecto spoliarentur carnali velamento mortalium desideriorum: et cordis circumcisione gaudentes, non eam in carne adumbratam figuratamque deriderent tempore Veteris Testamenti, quamvis iam tempore Novi Testamenti fieri observarique non cogerent. In quo enim membro congruentius exspoliatio carnalis et mortalis concupiscentiae figuratur, quam unde carnalis et mortalis fetus exoritur? Sed, sicut dicit Apostolus: Omnia munda mundis; immundis autem et infidelibus nihil est mundum, sed polluta sunt eorum et mens et conscientia 6. Itaque isti, qui nimis mundi sibi videntur, quia illa membra tamquam immunda aversantur, aut aversari se fingunt, in eas infidelitatis et erroris immunditias inciderunt, ut cum detestentur circumcisionem carnis, quam dixit Apostolus signaculum iustitiae fidei 7, in ipsis tamen carnalibus membris divina Dei sui membra credant colligata et inquinata detineri: ut cum carnem immundam dicunt, et Deum illic ex parte, qua ibi tenetur, immundum factum dicere compellantur; quippe quem mundari oportere asserunt: quod donec fiat, quantum fieri potuerit, interim nunc eum perpeti omnia quae carnes patiuntur, non tantum in labore et dolore afflictionum, sed etiam in voluptate corruptelarum. Ei namque se dicunt parcere, quod non concumbunt, ne nodis carneis arctius implicetur, et sordidius inquinetur. Cum ergo Apostolus dicat: Omnia munda mundis, utique hominibus qui possunt in deterius voluntatis perversitate mutari; quanto magis omnia munda sunt Deo, qui semper incommutabilis et incontaminabilis permanet? De cuius sapientia divina dictum est in eis Libris, quos reprehendendo vehementius inquinamini, quod nihil inquinatum in eam incurrit, et attingit ubique propter suam munditiam 8. Quapropter, o immundissima vanitas, itane displicet tibi in membro humano, unde humana generatio propagatur, signum regenerationis humanae, illum cui munda sunt omnia Deum iussisse constitui; et placet tibi etiam in flagitiis, quae illo membro ab impudicis hominibus perpetrantur, ipsum deum vestrum, cui nihil est mundum, ex parte suae naturae commaculari atque corrumpi? Quid enim patitur in variis turpibus corruptelis, quem coniugali quoque concubitu creditis inquinari? Ad id etiam quod dicere soletis: " Ergone deerat, ubi Deus praefiguraret signaculum iustitiae fidei, nisi in illo membro? ", respondetur: Cur enim non et ibi? Primo, quia omnia munda mundis, quanto magis Deo? Deinde quia hoc Apostolus dixit, signaculum datum Abrahae iustitiae fidei, in tali circumcisione. Vos autem nolite erubescere, si potestis, cum vobis dicitur: Ergone deerat Deo vestro quid ageret, ne suae naturae partem istis membris, quae sic despuitis, implicaret? Pudenda quidem ista dicuntur hominibus propter nostrae mortalitatis corruptibilem poenalemque propaginem, quae inde subsistit: quibus casti adhibent verecundiam, impudici petulantiam, Deus iustitiam.
De Iudaeorum Sabbato.
1. Cessationem vero sabbatorum iam quidem supervacuam ducimus ad observandum, ex quo spes revelata est nostrae quietis aeternae; non tamen ad legendum et intellegendum: quia propheticis temporibus cum essent ista quae nobis hoc tempore patefacta sunt, non tantum sermonibus, sed et actionibus praefiguranda et praenuntianda; illo signo quod legimus, res ista praenotata est quam tenemus. Vos autem volo mihi dicatis, cur vestram cessationem nolitis implere? Iudaei quippe sabbato suo, quod adhuc carnaliter sapiunt, non solum in agro fructum nullum decerpunt, sed nec in domo concidunt aut coquunt. Vos autem cessantes quidem exspectatis quis Auditorum vestrorum propter vos pascendos cultello vel falcicula armatus in hortum prosiliat, homicida cucurbitarum, quarum vobis afferat, mirum dictu, viva cadavera. Nam si non eas occidit, quid vos in tali facto metuitis? Si autem occiduntur cum decerpuntur, quomodo eis inest vita, cui purgandae atque recreandae manducando atque ructando vos asseritis subvenire? Accipitis ergo viventes cucurbitas, quas, si possetis, deglutire deberetis: ut post illud unum vulnus, in quo eas cum decerpsit vester Auditor, reus factus est, vestra indulgentia liberandus; saltem deinceps ad officinam aqualiculi vestri, ubi Deum vestrum illo praelio confractum, reformare possetis, illaesae atque integrae pervenirent. Nunc autem antequam eis conterendis dentes incumbant, minutatim, si hoc palato placuerit, conciduntur a vobis: quibus tam crebris vulneribus earum, quomodo vos non estis rei? Videte quemadmodum vobis expediret ut quod uno in septem diebus faciunt Iudaei, vos quotidie faceretis, et a tali etiam domestico opere cessaretis. Iam quid in igne cucurbitae patiuntur, ubi certe non reformatur vita, quae in eis est? Non enim fervens olla sancto ventri comparari potest: et tamen irridetis, tamquam superfluam sabbati cessationem. Quanto utique sanius, non solum eam non reprehenderetis in Patribus, quando superflua non fuit; sed etiam nunc, quando iam superflua est, ipsam potius teneretis, quam istam vestram non significatione acceptabilem, sed errore damnabilem; quam etiam non implendo rei estis secundum opinionem vestrae vanitatis, et implendo vani secundum iudicium veritatis? dicitis enim dolorem sentire fructum, cum de arbore carpitur, sentire cum conciditur, cum teritur, cum coquitur, cum manducatur. Non ergo debuistis vesci, nisi eis quae cruda et illaesa possunt transvorari, ut unum saltem dolorem cum decerpuntur, non a vobis, sed a vestris Auditoribus paterentur.
2. Sed dicitis: Quomodo subvenimus tantae vitae, si ea tantum absumimus, quae incocta et mollia possunt absorberi? Si ergo ista compensatione tam multos cibis vestris dolores infligitis; cur ab illo solo abstinetis, ad quem maxime ista necessitas cogit? Nam fructus potest et crudus comedi, sicut se nonnulli vestri exercuerunt, ut hoc non tantum de pomis, verum etiam de omnibus oleribus facerent. Si autem non vellatur, aut decidatur, aut quoquo modo dematur ex terra vel arbore, venire ad escam nullo pacto potest. Hoc ergo facile debuit esse veniale, sine quo ei subvenire non valeretis, non illi tam multi cruciatus, quos in praeparandis escis, membris Dei vestri non dubitatis inferre. At enim plorat arbor, cum fructus carpitur: hoc quippe dicere non erubescitis. Certe novit omnia vita quae ibi est, et praesentit quis ad eam veniat. Venientibus ergo Electis, et poma carpentibus, gaudere debuit, non plorare: illum transitorium dolorem tanta felicitate compensans, et tantam evadens miseriam, si in alios incidisset. Cur itaque pomum non decerpitis, cum decerpto tam multas plagas doloresque ingeratis? Respondete, si potestis. Nec ipsa ieiunia vobis competunt: non enim oportet vacare fornacem, in qua spiritale aurum de stercoris commixtione purgatur, et a miserandis nexibus divina membra solvuntur. Quapropter ille est misericordior inter vos, qui se potuerit ita exercere, ut nihil eius valetudini obsit, saepe crudos cibos sumere, et multa consumere. Vos autem et tantas poenas escae vestrae irrogando crudeliter manducatis, et a membrorum divinorum purgatione cessando crudeliter ieiunatis.
De sacrificiis Veteris Testamenti.
Et audetis tamen etiam sacrificia Testamenti Veteris exsecrari, et idololatriam nominare, et in huiusmodi sacrilegium nos quoque sociare. Unde pro nobis prius respondemus, sic illa iam non esse in operibus nostris, ut ea tamen in mysteriis divinarum Scripturarum, ad intellegenda quae his praenuntiata sunt, amplectamur: quia et ipsa figurae nostrae fuerunt, et omnia talia multis et variis modis unum sacrificium, cuius nunc memoriam celebramus, significaverunt. Unde isto revelato, et suo tempore oblato, illa de agendi celebritate sublata sunt, sed in significandi auctoritate manserunt. Scripta sunt enim propter nos, in quos finis saeculorum obvenit 9. Sed in eis videlicet interfectio vos movet animalium, cum ista omnis creatura usibus hominum quodam modo conditionaliter serviat. Sed vos, qui homini mendico esurienti panem non porrigitis, misericordes estis in pecora, quibus animas humanas inesse creditis. Dominus autem Iesus in ea crudelis fuit, cum daemones in gregem porcorum, cum id ab eo peterent, ire permisit 10. Qui etiam nondum demonstrato per passionem sacrificio corporis sui, cuidam leproso, quem mundaverat, ait: Vade, ostende te sacerdoti, et offer munus tuum, quod praecepit Moyses, in testimonium illis 11. Magis enim, quia et per Prophetas Deus saepe testatur, nullius se talis muneris indigere, et facile est ratione perspicere quod nec eius rei egeat, qui nullius eget; compellitur animus humanus inquirere quid nos per haec docere voluerit, qui utique non frustra ea, quibus non indiget, sibi iuberet offerri, nisi aliquid in eis ostenderet, quod nobis et nosse prodesset, et talibus signis praefigurari oporteret. Vos autem quanto melius et honestius istis, quamvis iam nostro tempori non necessariis, tamen significantibus aliquid et docentibus, sacrificiis subderemini, quam vobis ab Auditoribus vestris vivas escarum victimas offerri iuberetis et crederetis? Nam cum apostolus Paulus de quibusdam, propter epulas Evangelium praedicantibus, congruentissime dixerit: Quorum Deus venter est 12; quanto vos arrogantiore impietate iactatis; qui ventrem vestrum non Deum, sed quod sceleratioris audaciae est, Dei mundatorem dicere non timetis? Cuius porro dementiae est, pios se videri velle, quod ab animalium interfectione se temperent, cum omnes suas escas easdem animas habere dicant; quibus, ut putant, viventibus, tanta vulnera et manibus et dentibus ingerunt?
De animalibus mundis et de animalibus immundis.
Cur autem, si carnibus vesci non vultis, non ipsa animalia Deo vestro oblata mactatis, ut animae illae, quas non solum putatis humanas, sed ita divinas, ut ipsa Dei membra esse credatis, a carnis carcere dimittantur, et ne iterum redeant, vestris orationibus commendentur? An amplius eas adiuvatis ventre quam mente, et illa potius Dei natura salvatur, quae vestris visceribus exhalari meruerit, quam quae vestris precibus commendari? Propterea ergo ventri vestro pecora non sacrificatis, quia ea viva absumere non potestis, ut eorum animas intercessione vestri stomachi liberetis. O beata olera, quibus et manu evulsis, et ferro concisis, et igne cruciatis, et dente contritis, concessum est tamen ut ad vestrorum intestinorum aras, viva perveniant! et o misera pecora, quae cum citius de corpore suo exeunt, in vestra corpora intrare non possunt! Ita delirantes adhuc putatis quod ideo sumus inimici Veteris Testamenti, quia nullam carnem immundam ducimus, tenentes Apostoli sententiam, dicentis: Omnia munda mundis 13; et illud ubi Dominus ait: Non quod intrat in os vestrum, vos coinquinat, sed quod exit 14. Quod non ad solas turbas Dominus dixit, sicut vester Adimantus, quem post Manichaeum Faustus praecipue laudat, cum Veteri Testamento calumniaretur, voluit intellegi; sed etiam remotus a turbis, hoc idem discipulis suis evidentius et expressius elocutus est. Cum enim hanc Domini sententiam Testamento Veteri opposuisset Adimantus, quia in illo scripta sunt quaedam immunda carnium, a quibus ille populus iussus est abstinere, timuit ne sibi diceretur: Cur ergo vos non quasdam, sed omnes carnes immundas existimatis, atque ab edendis omnibus temperatis; cum tu ipse proferas evangelicum testimonium, non coinquinari hominem ex iis quae in os ingrediuntur, et in ventrem vadunt, atque in latrinam emittuntur? Itaque has arctissimas, et fallaciam suam manifestissima veritate praefocantes angustias conatus evadere, ait hoc Dominum ad turbas dixisse, quasi paucis ille in secreto vera diceret, in turbas autem falsa iactaret: cum et hoc de Domino credere sacrilegum sit; et omnes qui legunt, noverint, hoc et remotis turbis eum planius dixisse discipulis. Quapropter quia in exordio harum litterarum suarum Faustus sic miratur Adimantum, ut ei solum praeferat Manichaeum, compendio requiro utrum ista Domini sententia, qua dixit non inquinari hominem iis quae in os eius intrant, vera an falsa sit. Si falsam dicunt, cur eam tantus eorum doctor Adimantus a Christo prolatam dicens, ad expugnandum Testamentum Vetus obiecit? Si autem vera est, cur adversus eam credunt se coinquinari, si quacumque carne vescantur? nisi forte verum respondere velint, et dicere, Apostolum non dixisse: Omnia munda haereticis; sed: Omnia munda mundis. Cur enim non sint istis haec munda, idem Apostolus sequitur, et dicit: Immundis autem et infidelibus nihil est mundum; sed polluta sunt eorum et mens et conscientia 15. Unde revera Manichaeis omnino nihil est mundum, quandoquidem etiam ipsam Dei substantiam vel naturam, non solum coinquinari potuisse, sed etiam ex parte coinquinatam esse contendunt; nec solum coinquinatam esse, verum etiam ex omni parte recuperari mundarique non posse. Unde mirum est quod ita se dicunt immundas omnes carnes existimare, et ob hoc ab eis abstinere, quasi aliquid existiment esse mundum, non solum escarum, sed omnium creaturarum. Nam et ipsa olera, et poma, et omnes fruges, et totam terram, et coelum, commixtione gentis tenebrarum perhibent inquinata. Utinam ergo et in caeteris cibis errori suo congruerent, atque ab iis, quae immunda dicunt, omnibus abstinendo, fame potius morerentur, quam tales blasphemias pertinaciter loquerentur! Nam se corrigere atque emendare nolentibus, hoc esse utilius quis non intellegat?
Quare alia ex animalibus iudicantur munda, alia immunda?
Testamento autem Veteri, ubi quidam cibi carnium prohibentur, cur non sit contraria ista sententia, qua dicit Apostolus: Omnia munda mundis; et: Omnis creatura Dei bona est 16; si possunt, intellegant hoc Apostolum de ipsis dixisse naturis; illas autem Litteras propter quasdam praefigurationes tempori congruentes, animalia quaedam, non natura, sed significatione immunda dixisse. Itaque, verbi gratia, si de porco et agno requiratur, utrumque natura mundum est, quia omnis creatura Dei bona est; quadam vero significatione agnus mundus, porcus immundus est: tamquam si stultum et sapientem diceres, utrumque hoc verbum natura vocis et litterarum et syllabarum quibus constat, utique mundum est; significatione autem unum horum verbum, quod dicitur stultus, immundum dici potest, non natura sui, sed quoniam quiddam immundum significat. Et fortasse quod est in rerum figuris porcus, hoc est in rerum genere stultus; et tam illud animal, quam istae duae syllabae, quod dicitur stultus, quiddam unum idemque significat. Immundum quippe illud animal in Lege positum est, eo quod non ruminet: non autem hoc eius vitium, sed natura est. Sunt autem homines qui per hoc animal significantur, immundi proprio vitio, non natura: qui cum libenter audiant verba sapientiae, postea de his omnino non cogitant. Quod enim utile audieris, velut ab intestino memoriae, tamquam ad os cogitationis, recordandi dulcedine revocare, quid est aliud, quam spiritaliter quodam modo ruminare? Quod qui non faciunt, illorum animalium genere figurantur. Unde et ipsa a talibus carnibus abstinentia, tale vitium nos cavere praemonuit. Cum enim thesaurus desiderabilis sit ipsa sapientia, de hac munditia ruminandi et immunditia non ruminandi alio loco scriptum est: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis; vir autem stultus glutiit illum 17. Hae autem similitudines rerum in locutionibus et observationibus figuratis, propter quaerendi et comparandi exercitationem, rationales mentes utiliter et suaviter movent. Sed priori populo multa talia non tantum audienda, verum etiam observanda praecepta sunt. Tempus enim erat quo non tantum dictis, sed etiam factis prophetari oporteret ea quae posteriori tempore fuerant revelanda. Quibus per Christum atque in Christo revelatis, fidei gentium onera observationum non sunt imposita, prophetiae tamen auctoritas commendata. Ecce nos diximus qua causa, cum secundum Domini Apostolique sententiam nullas animalium carnes immundas habeamus, Veteri tamen Testamento, ubi quaedam immundae dictae sunt, non adversemur: vos iam dicite, quare immundas carnes existimetis.
De origine carnis secundum Manichaeos.
Si secundum errorem vestrum, propter commixtionem gentis tenebrarum; non carnes, sed ipse Deus vester immundus est in ea parte, quam velut debellandis et captivandis hostibus absorbendam et inquinandam misit et miscuit: deinde propter ipsam commixtionem, etiam quidquid aliud manducatis, immundum est. Sed dicitis: Multo amplius immundae sunt carnes. Et quare amplius immundae sint carnes, longum est eorum de hac re deliramenta commemorare; sed breviter attingam quod sat est, ut inspiciantur reprehensores Veteris Testamenti, tanta stultitiae vetustate confecti, ut carnis accusatores sine ulla spiritali veritate solam carnem sapere convincantur. Fortasse s enim paulo prolixior ista responsio sic adversus eos lectorem instruet, ut in caeteris responsionibus non a nobis tam multa verba requirantur. Dicunt enim isti vaniloqui et mentis seductores, in illa pugna, quando primus eorum homo, tenebrarum gentem elementis fallacibus irretivit, utriusque sexus principibus indidem captis, cum ex eis mundus construeretur, plerosque eorum in coelestibus fabricis colligatos, in quibus erant etiam feminae aliquae praegnantes: quae cum coelum rotari coepisset, eamdem vertiginem ferre non valentes, conceptus suos abortu excussisse; eosdemque abortivos fetus et masculos et feminas de coelo in terram cecidisse, vixisse, crevisse, concubuisse, genuisse. Hinc esse dicunt originem carnium omnium, quae moventur in terra, in aqua, in aere. Ergo si de coelo est origo carnium, absurdissimum est propter hoc eas immundiores putare: praesertim quia in ipsa structura mundi, eosdem principes tenebrarum, ita per omnes contextiones a summis usque ad ima colligatos dicunt, ut quanto quique amplius haberent commixti boni, tanto sublimius collocari mererentur; ac per hoc mundiores carnes esse deberent, quarum origo de coelo est, quam fruges quae oriuntur ex terra. Deinde, quid tam insanum dici potest, quam conceptos fetus ante vitae commixtionem tanto vivaciores fuisse, ut et abortivi et de coelo in terram ruentes viverent; commixta autem vita nisi tempore maturo editi, vivere non possint, et si de paulo altiore loco cadant, continuo moriantur? Utique si regnum vitae contra regnum mortis belligeravit, commixta vita vivaciores facere debuit, non corruptibiliores. Quod si in sua natura quaeque res magis suam retinet incorruptionem, non duas naturas bonam et malam, sed duas bonas, quarum sit una melior, praedicare debuerunt. Unde igitur asserunt immundiores carnes, quas de coelo genus ducere affirmant, istas duntaxat omnibus notas? Nam ipsa prima corpora principum tenebrarum, ex arboribus ibidem natis tamquam vermiculos opinantur exorta; ipsas autem arbores ex quinque illis elementis. Proinde si animalium corpora primam originem habent ex arboribus, secundam de coelo; quid causae est ut immundiora quam fructus arborum existimentur? Si propterea quia cum moriuntur, amittunt animam, ut iam immundum sit quidquid vita deserente remanserit; cur eodem pacto non sunt immunda olera vel poma, quae utique, sicut supra dictum est, cum decerpuntur vel avelluntur, moriuntur? Horum quippe homicidiorum rei esse nolunt, dum nihil vel ex terra vel ex arbore decerpunt. Deinde, cum duas animas esse in uno animantis corpore affirment, unam bonam de gente lucis, alteram malam de gente tenebrarum; numquid, cum occiditur animal, bona anima fugit, et mala remanet? Si enim hoc esset, sic viveret animal occisum, quomodo vivebat in gente tenebrarum, quando solam suae gentis habebat animam, qua etiam rebellaverat adversum regna divina. Cum ergo in morte cuiuslibet animalis, utraque anima et bona et mala deserat carnem; cur immunda caro dicitur, quasi a sola bona anima deseratur? Quia etsi aliquae vitae reliquiae remanent, ex utraque remanent: nec ipsum quippe fimum dicunt remanere sine aliquibus exiguis reliquiis membrorum Dei. Nullam igitur causam reperiunt, cur asseverent carnes frugibus immundiores. Sed videlicet fallacem castitatem suam ostentare conantes, eo putant immundiorem carnem, quod de concubitu existat: quasi non tanto vehementius cogantur membro illi divino manducando succurrere, quanto illic arctius colligatum putant. Postremo, si ista causa est maioris immunditiae carnium, ea comedant animalium corpora, quae non de concubitu oriuntur, sicut sunt innumerabilia genera vermium, quorum nonnullos vulgo edunt quaedam Venetiae regiones ex arboribus natos. Ranas etiam quas repente ex una pluvia terra generat, in escam isti assumere debuerunt, ut Dei sui membra talibus formis commixta liberarent, si eam carnem detestantur, quae concubitu propagatur; et genus humanum erroris arguerent, quod gallinis columbisque vescantur, ex masculorum feminarumque coitu procreatis, et mundiores coeli et terrae filias ranas abiciant. Nam secundum istorum fabulam mundiores sunt primi principes tenebrarum, quorum parentes arbores fuerunt, quam ipse Manichaeus, quem pater et mater concumbendo genuerunt: mundiores etiam pediculi eorum, qui sine concubitu, sudore carnis vel corporis exhalatione nascuntur, quam isti ipsi miseri, qui de parentibus concumbentibus nati sunt. Aut si iam quidquid ex carne etiam sine concubitu nascitur, propterea putant immundum, quia ipsa caro ex concubitu est; immunda erunt olera et fruges, quae de stercoribus fertilius uberiusque surrexerint. Ubi videant quid faciant, vel quid respondeant, qui fruges dicunt mundiores esse quam carnes. Nam stercore quid immundius ex carne proiicitur, et quid frugibus feracius adhibetur? Certe ipsi dicunt per attritiones et digestiones ciborum, fugere inde vitam, et exiguum quiddam in stercore remanere. Cur ergo ubi exigua vita remanet, inde cibi vestri, hoc est fructus terrae, de stercore et meliores et maiores et plures existunt? Caro non purgamentis terrae, sed fetibus pascitur: terra vero purgamentis carnis, non fetibus fecundatur. Eligant quid sit mundius: aut iam correcti desinant esse immundi et infideles quibus nihil sit mundum, et nobiscum amplectantur Apostolum dicentem: Omnia munda mundis 18. Domini est terra et plenitudo eius 19. Omnis creatura Dei bona est 20. Omnia quippe quae naturaliter sunt, in ordine suo bona sunt: et nemo in eis peccat; nisi qui ordinem suum in Dei obedientia non custodiens, eorum quoque ordinem male utendo perturbat.
De pane azymo, de vestimentis prohibitis et de aliis praeceptis.
1. Patres autem nostri qui Deo placuerunt, tenuerunt ordinem suum in ipsa obedientia, ut quidquid Deus temporibus congruis iubendo distribuit, sic observarent, quemadmodum ille distribuit. Itaque non solum carnes ad cibum datas, cum omnes natura mundae essent, quasdam tamen nonnulla significatione immundas illo tempore non ederunt, quo eas non edi praeceptum erat, ut talibus significationibus futura rerum manifestatio praefiguraretur: sed et azymum panem, et caetera huiusmodi, in quibus fuisse umbram futurorum dicit Apostolus 21, tam rei essent illius temporis et illius populi homines, si observare contemnerent, quando sic illa fieri, et ista quae nunc revelata sunt, tunc sic praenuntiari oportebat; quam nos desipientes essemus, si nunc iam manifestato Novo Testamento, illas praenuntiativas observationes, aliquid nobis prodesse putaremus. Sicut sacrilegi et impii, si eosdem Libros qui propter nos scripti sunt, ut ea quae iam nobis revelata et in manifestatione annuntiata sunt, tanto ante illis figuris praenuntiata cognoscentes, fideliter et firmiter teneremus, ideo putaremus abiciendos, quia ea quae ibi scripta sunt, non iam observare corporaliter, sed intellegere et facere spiritaliter nos Dominus iubet. Scripta sunt enim propter nos, in quos finis saeculorum obvenit, sicut item dicit idem Apostolus 22. Omnia enim quae ante scripta sunt, ut nos doceremur scripta sunt 23. Quapropter, non manducare azymum per statutos septem dies, tempore Veteris Testamenti peccatum fuit; tempore autem Novi Testamenti non est peccatum: sed in spe futuri saeculi quam habemus in Christo, qui et animam nostram induens iustitia, et corpus nostrum induens immortalitate 24, totos nos innovat, credere aliquid ex veteris corruptionis necessitate atque indigentia nos passuros vel acturos, semper peccatum est, quamdiu volvuntur isti septem dies quibus peragitur tempus: sed hoc Veteris Testamenti temporibus in figura occultatum, a quibusdam sanctis intellegebatur; tempore autem Novi Testamenti in manifestatione revelatum, populis praedicatur. Unde Scriptura illa tunc erat praeceptum, nunc testimonium. Scenopegiam non celebrare aliquando peccatum fuit 25; nunc non est peccatum: tabernaculo autem Dei quod est Ecclesia non compaginari, semper peccatum est; sed tunc agebatur sub praecepto figurato, nunc legitur in testimonio revelato. Nam et illud quod tunc factum est, non diceretur tabernaculum testimonii, nisi alicui veritati quae suo tempore declaranda erat, quadam congruentia significationis attestaretur. Lineis vestibus miscere purpuram, et linostima veste indui aliquando peccatum fuit 26; nunc non est peccatum: sed inordinate vivere, et diversi generis professiones velle miscere, ut vel sanctimonialis habeat ornamenta nuptarum, vel ea quae se non continens nupsit, speciem virginis gerat, omni modo peccatum est; et si quid inconvenienter ex diverso genere in vita cuiusque contexitur. Verum illud tunc figurabatur in vestibus, quod nunc declaratur in moribus. Illud enim erat tempus significandi, hoc manifestandi. Ergo ipsa Scriptura, quae tunc fuit exactrix operum significantium, nunc testis est rerum significatarum; et quae tunc observabatur ad praenuntiationem, nunc recitatur ad confirmationem. Bovem et asinum ad operandum iungere tunc non licebat 27; nunc licet. Declaratum est enim per Apostolum, cum de bove triturante non infrenando Scripturam recoleret, dicentem: Numquid de bobus cura est Deo? Quare ergo nunc legitur, quando id quod prohibuit iam licet? Quia idem ipse ibi secutus Apostolus ait: Propter nos Scriptura dicit 28. Et utique impium est ut non legamus nos quod scriptum est propter nos: magis enim propter nos, quibus manifestatur, quam propter illos in quibus figurabatur. Bovem quippe et asinum, si necesse sit, unusquisque sine detrimento operis iungit: sapientem vero et stultum, non ut unus praecipiat, et alter obtemperet, sed pariter ex aequali potestate, ut annuntient verbum Dei, non sine scandalo quisquam comites facit. Itaque eamdem Scripturam tenemus, et tunc potestate praecipientem umbris tegendum, quod nunc aperiretur; et nunc auctoritate attestantem luce apertum, quod tunc tegebatur.
2. De calvo autem et reburro 29, quod eos immundos Lex dixerit, parum Faustus attenderat, aut in mendosum codicem inciderat. Sed utinam ipse calvam frontem habere voluisset, atque in ea crucem Christi figere non erubuisset: profecto Christum clamantem: Ego sum veritas 30, nec cum falsis vulneribus occubuisse, nec cum falsis cicatricibus resurrexisse credidisset. Quin etiam dicit: " Ego fallere non didici; quod sentio loquor ". Non est ergo discipulus Christi sui, quem falsas cicatrices dubitantibus discipulis demonstrasse insanus opinatur, et non solum de caeteris vanitatibus suis, sed etiam de ipsa Christi fallacia sibi tamquam non fallenti vult credi: utrum Christo melior, quo fallente ipse non fallit; an eo ipso non veracis Christi, sed fallacis Manichaei discipulus, cum et in hoc fallit, in quo se non didicisse fallere gloriatur?
0Contra Faustum Manichaeum00 Sine Nomine Contra Faustum Manichaeum Liber VII
VI VIII
LIBER SEPTIMUS
recensere
Quibus rationibus Christi genealogia ut omnino falsa a Fausto repudiatur.
FAUSTUS dixit: Quare non credis in genealogiam Iesu? Multae quidem sunt causae, sed palmaris illa, quia nec ipse ore suo usquam se fatetur patrem habere, aut genus in terra: sed e contra, quia non sit de hoc mundo, quia a Patre Deo processerit, quia descenderit de coelo, quia non sibi sint mater et fratres, nisi qui fecerint voluntatem Patris sui, qui in coelis est 1. Ad haec, illi ipsi qui has ei genealogias ascribunt, non eum ante nativitatem cognovisse videntur: sed neque statim ut natus est, quo crederentur ea scripsisse, quae erga eum oculis suis viderint gesta; sed iuveni iam et maturo coniuncti sunt ei, id est, annorum ferme triginta: siquidem et aetas ascribi divinis potest sine blasphemia. Quare cum in omni testimonio veritatis hoc semper quaeri soleat, utrumne quis audieret, an viderit; isti vero nec audisse se fateantur ab ipso generationis hunc ordinem, aut quia omnino sit natus; nec vidisse oculis, quia longo post tempore, id est, post Baptismum cognoverint eum: mihi et omni recte iudicanti, tam stultum videtur hoc credere, quam si quis caecum et surdum testem in iudicium vocet.
De Fausti absurda argumentatione.
AUGUSTINUS respondit: Quam dicit palmarem causam, cur non accipiat genealogiam Iesu Christi, ibi apertissime victus ostenditur, legentibus quae supra diximus de Filio hominis, quod tam crebro se Christus esse testatur 2, et de Filio Dei, quomodo idem ipse sit et filius hominis 3; quomodo secundum divinitatem non habeat genus in terra, secundum carnem autem sit ex semine David, sicut apostolica doctrina testatur 4. Unde oportet eum credi et intellegi, et a Patre exisse 5, et de coelo venisse 6, et hic tamen Verbum carnem factum inter homines habitasse 7. Quod si propterea putant eum non habuisse in terra matrem vel genus, quia dixit: Quae mihi mater, vel qui fratres 8? superest ut etiam discipulos eius, quibus hoc exemplum in se ipso praebuit, ut terreni generis necessitudinem propter regnum coelorum contemnerent, affirment non habuisse patres, quia dixit eis: Ne vobis dicatis patrem in terra; unus enim est Pater vester Deus 9. Quod ergo istos de patribus docuit, hoc ipse de matre et fratribus prior fecit: sicut et alia multa, in quibus se nobis, ut eum imitaremur, praebere, et, ut sequeremur, praeire dignatus est. Quapropter iste qui in eo quod putat, palmare sic vincitur, quam iaceat et involvatur in caeteris animadvertendum est. Quippe qui propterea dicit non credendum esse Apostolis, qui eius non solum divinam, sed etiam humanam nativitatem annuntiaverunt, quia postea iuveni adhaeserunt, et nec viderunt eum natum, nec se hoc ab illo audisse dixerunt. Cur ergo credunt Ioanni dicenti: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum; omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 10, et caetera quae illis quamvis non intellegentibus tamen placent? Dicant ubi hoc Ioannes viderit, aut ubi se hoc ab ipso Domino audisse dixerit. Quidquid enim dixerint, unde hoc Ioannes scire potuerit, inde credimus etiam omnes annuntiatores nativitatis Christi, id quod annuntiaverunt scire potuisse. Deinde quaero, unde credant dixisse Dominum: Quae mihi mater, aut qui fratres? Si quia hoc Evangelista narravit, cur ei non credunt et illud: Quia mater eius et fratres quaerebant eum 11? Si autem hoc mentitus est quod nolunt credere, quomodo ei credunt Christum dixisse quod nolunt intellegere? Deinde si Christum natum, quia iam iuveni adhaeserat, non potuit nosse Matthaeus, unde potuit Christum non natum, post tot annos natus nosse Manichaeus? Dicturi sunt: Spiritus sanctus hoc sciebat qui erat in Manichaeo. Ille sane si Spiritus sanctus esset, vera dixisset. Sed cur non potius de Christo discipulis eius, qui etiam corporaliter ei adhaeserunt, credimus; qui non solum per Spiritum sanctum ab ipso impertitum scire potuerunt, si quid lateret in rebus humanis, sed tam recenti et praesenti memoria, etiam solo humano sensu, genus Christi secundum carnem et totam originem collegerunt? Et tamen caeci et surdi testes dicuntur Apostoli. Utinam tu non tantum caecus et surdus fuisses, ne tam vana et sacrilega disceres; sed etiam mutus, ne talia diceres!
0Contra Faustum Manichaeum00 Sine Nomine Contra Faustum Manichaeum Liber VIII
VII IX
LIBER OCTAVUS
recensere
Vetus non convenit Testamentum Novo, ut pannum novum nemo assuit vestimento veteri.
FAUSTUS dixit: Quare non accipis Testamentum Vetus? Quia iam praeventus sum Novo: veteri autem et novo non convenit, ut Scriptura testatur. Nam: Pannum, inquit, novum nemo assuit vestimento veteri, alioquin maior scissura fiet 1. Quia ergo maiorem, sicuti vos, scissuram facere caveo, Christianam novitatem Hebraicae vetustati non misceo. Quis enim non etiam sordidum iudicet, novis vestibus indutis, non donare inferioribus vetera? Quapropter, ego etiamsi natus essem Iudaeus, ut fuerunt Apostoli, dignum tamen erat me, Novo accepto Testamento, Vetus repudiare, ut fecerunt ipsi. Nunc vero et naturae beneficio consecutus ut sub servitutis iugo non nascerer, et Christo mihi protinus occurrente cum pleno munere libertatis; quam miser et stultus et insuper ingratus ero, si me ultra addixero servituti? Quippe Paulus inde Galatas arguit, quod in circumcisionem relabentes, ad infirma repedarent et egena elementa, quibus denuo servire vellent 2. Quomodo ergo id ego admittam, in quo alium videam reprehendi? Turpe est redire in servitutem, sed turpius ire.
De praeceptis figurativis Veteris Testamenti.
AUGUSTINUS respondit: Iam quidem satis superius ostendimus, quare et quomodo teneamus auctoritatem Veteris Testamenti, non ad Iudaicae servitutis imitationem, sed ad Christianae libertatis testificationem. Neque enim mea, sed Apostoli vox est: Quia omnia haec in figura contingebant illis; scripta autem sunt propter nos, in quos finis saeculorum obvenit 3. Quapropter non in servitute facimus quae iussa sunt ad nos praenuntiandos, sed in libertate legimus quae scripta sunt ad nos confirmandos. Quis itaque iam non intellegat, unde Galatas revocat Apostolus, non religiose Scripturam circumcisionis legentes, sed iam superstitiose circumcidi volentes 4? Unde non pannum novum vestimento veteri assuimus; sed erudimur in regno coelorum, ad similitudinem illius patrisfamilias, quem commemorat Dominus proferentem de thesauro suo nova et vetera 5. Ille autem assuit pannum novum vestimento veteri, qui continentiam vult habere spiritalem, et nondum deposuit spem carnalem. Nam legite diligenter, et videte de ieiunio Dominum interrogatum, respondisse: Nemo assuit pannum novum vestimento veteri 6. Adhuc enim discipuli Dominum carnaliter diligebant, quandoquidem etiam ne occisum amitterent, formidabant. Unde Petrum revocantem se a passione, satanam appellat, quod non saperet quae Dei sunt, sed quae hominum 7. Proinde attendite in illa phantasia vestra de regno Dei, unde istam lucem solis carni conspicuam tamquam ad exemplum vobis propositam diligitis et adoratis, quam carnalem spem geratis: et invenietis ieiunia vestra quomodo prudentiae carnis, tamquam vestimento veteri assuantur. Verumtamen cum pannus novus vestimento veteri non conveniat, unde potuerunt principibus tenebrarum membra Dei vestri, non adiuncta atque consuta, sed, quod est vehementius, commixta et concreta cohaerere? An utrumque vetus est, quia utrumque falsum, et utrumque de prudentia carnis est? Nisi forte inde vultis probare unum fuisse novum, alterum vetus, quia maior scissura facta est; ut miserabilis pannus de regno lucis abscinderetur, et globo tenebrarum aeterna poena configeretur. Et tamen argute sibi videtur velut acu linguae divinarum Scripturarum firmamenta compungere, talium fabularum sordibus sartor, aut mendicus indutor.
0Contra Faustum Manichaeum00 Sine Nomine Contra Faustum Manichaeum Liber X
IX XI
LIBER DECIMUS
recensere
Promissiones temporales quae continentur in Vetere Testamento.
FAUSTUS dixit: Cur non accipis Testamentum Vetus? Quia et ab ipso hoc, et ex Novo didicimus, aliena non concupiscere. Quid autem, inquis, alienum habet Testamentum Vetus? Imo quid habet non alienum? Divitias promittit, et ventris saturitatem, et filios et nepotes, vitamque longam, et cum his Chananitidis regnum: sed omnia haec circumcisis et observantibus sabbata, et immolantibus sibi, et abstinentibus a porcina, et huiusmodi caeteris: quae quia ego negligo, et Christianus omnis, ut inepta scilicet, et ad salutem animi minime pertinentia, idcirco nec quae promittit, ad me iam spectare cognosco: memorque quia sit mandatum: Non concupisces aliena 1, Iudaeis bona sua habere, libens volensque permisi, solo scilicet Evangelio et regni coelorum splendida haereditate contentus. Nam ut Iudaeo, si sibi Evangelium usurparet, iure increpitans dicerem: Improbe, quid tibi cum eo est, cuius praecepta non servas? sic vereor ne mihi eadem Iudaeus increpitet, tenenti Testamentum Vetus, cuius mandata contemnam.
Promissiones Veteris Testamenti quae figurae sunt.
AUGUSTINUS respondit: Eadem saepe vana repetere istum non pudet, sed eadem saepe, quamvis vera, respondere me piget. Quisquis itaque etiam adversus ista responsionem quaerit, quae superius a nobis dicta sunt, legat. Iudaeo autem dicenti mihi: Cur tenes Vetus Testamentum, cuius praecepta non servas? respondeo, servari a Christianis etiam ex ipsis Libris praecepta vitae agendae; praecepta vero vitae significandae tunc recte observata, cum praenuntiabantur ista, quae nunc revelata sunt. Quapropter etiam ipsa sic non observo ad religionem, ut teneam tamen ad testificationem: sicut et promissa carnalia, quae ibi continentur, unde proprie Vetus dicitur Testamentum. Quamvis enim mihi aeterna speranda revelata sint; et illa tamen attestantia lego, quae in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit 2. Itaque si audistis quid respondeamus Iudaeis, audite et quid obiiciamus Manichaeis.
De Manichaeis et de Novo Testamento.
Certe Faustus dixit, turbari nos posse, si nobis Iudaei dixerint: Quare tenetis Vetus Testamentum, cuius praecepta non observatis? Quibus nos, eiusdem Scripturae venerata atque servata auctoritate respondemus. Vos quid respondetis, cum vobis dicitur: Quare tenetis evangelicos Libros, quorum vos ad decipiendos imperitos confingitis sectatores; et quae ibi scripta sunt, non solum non creditis, sed etiam quantis potestis viribus oppugnatis? Certe videtis vos potius de Novo Testamento, quam nos de Vetere obiectis respondere non posse. Omnia enim quae in Vetere scripta sunt, nos et vera esse dicimus, et divinitus mandata, et congruis temporibus distributa. Vos autem cum vobis obiecta fuerint, quae in libris Novi Testamenti scripta sunt, nec accipiuntur a vobis, deficientes in respondendo, et manifesta veritate faucibus pressis, anhelitu saucio dicitis esse falsata. Quid aliud possent exspirare praefocata ora fallacium? vel potius quid aliud possent putere confossa cadavera mortuorum? Et tamen confessus est Faustus, non concupiscere aliena, non solum se ex Novo Testamento, sed etiam ex Vetere didicisse: quod certe a suo Deo non posset discere. Ille quippe, si non concupivit alienum, quare super terram tenebrarum, ubi numquam fuerunt, nova saecula construxit? An dicturus est: Prior ipsa gens tenebrarum regnum meum concupivit, quod ab illa erat alienum? Ergo imitatus est gentem tenebrarum, ut et ipse concupisceret aliena? An angustum antea fuerat regnum lucis? Optandum igitur erat bellum, ut acquireretur de victoria latitudo regnandi. Quod si bonum est, et ante potuit concupisci: sed exspectabatur ut gens hostilis in bellum prior erumperet, quo quasi iustius expugnaretur. Si autem non est bonum, quare inimico victo, super alienam terram crescere voluit regnum suum, cum prius contentus suis finibus, plena felicitate vixisset? Sed utinam vere isti haec ipsa praecepta vitae agendae, quorum est unum, ne concupiscamus alienum, vellent ex illis Litteris discere: profecto mansuescerent, et mites intellegerent etiam illa praecepta vitae significandae, quibus eorum oblatrat offensio, et illi tunc tempori observanda congruisse. Nos autem quomodo Vetus Testamentum tamquam alienum concupiscimus, cum ea legamus quae in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit 3? Puto quod non concupiscit alienum, qui hoc legit quod scriptum est propter ipsum.
0Contra Faustum Manichaeum00 Sine Nomine Contra Faustum Manichaeum Liber XI
X XII
LIBER UNDECIMUS
recensere
Faustus Manichaeus et Christi resurrectio.
FAUSTUS dixit: Apostolum accipis? Et maxime. Cur ergo non credis Filium Dei ex semine David natum secundum carnem 1? Non equidem crediderim Apostolum Dei contraria sibi scribere potuisse, et modo hanc, modo illam de Domino nostro habuisse sententiam. Sed quia vobis ita placet, qui numquam sine stomacho auditis aliquid esse in Apostolo cauponatum, ne hoc quidem nobis sciatis esse contrarium. Si quidem haec vetus videatur esse et antiqua opinio Pauli de Iesu, cum eum et ipse David filium putaret, ut caeteri: quod tamen ubi falsum didicit, interpolat et infirmat, scribensque ad Corinthios: Nos, inquit, neminem novimus secundum carnem: et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus. Quare consideres oportet, quantum intersit inter haec duo capitula, e quibus unum perhibet Iesum filium David secundum carnem, alterum vero iam se neminem nosse secundum carnem. Quae si utraque sunt Pauli, aut hac ratione erunt, qua dixi; aut unum ipsorum non erit Pauli. Prosequitur denique: Itaque, inquit, si qua est in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova 2. Vides ergo eum veterem appellare et transitoriam fidem illam priorem, id est, Iesum credidisse ex semine David secundum carnem: novam vero hanc secundam et permanentem, qua neminem iam noverit secundum carnem. Quapropter et alibi: Cum essem, inquit, parvulus, ut parvulus loquebar, ut parvulus sapiebam, ut parvulus cogitabam: cum autem factus sum vir, quae parvuli erant deposui 3. Quod si ita est, quid ergo et nos indignum facimus, si novam et meliorem Pauli tenentes confessionem, veterem illam ac deteriorem proiicimus? Aut si vobis secundum quod ad Romanos scribit, credere cordi est; nobis quare licitum non sit, secundum quod ad Corinthios dogmatizare? Quamvis et hoc ad duritiam vestram ita responderim. Alioquin absit Apostolum Dei, quod aedificavit, umquam destruere, ne se ipse praevaricatorem constituat, ut contestatus est 4. Verumtamen si eius est et prior illa sententia, nunc emendata est: sin fas non est Paulum inemendatum dixisse aliquid umquam, ipsius non est.
Suspicari fortasse licet interpolatos esse locos illos Librorum sacrorum in quibus resurrectio Christi narratur?
AUGUSTINUS respondit: Hoc est quod paulo ante dixi, quia ubi sic manifesta veritate isti praefocantur, ut obsessi dilucidis verbis sanctarum Scripturarum, exitum in eis fallaciae suae reperire non possint, id testimonium quod prolatum est, falsum esse respondent. O vocem a veritate fugacem, in amentia pertinacem! Usque adeo invicta sunt, quae adversus vos de divinis codicibus proferuntur, ut non sit aliud quod dicatis, nisi eos esse falsatos. Quae iam auctoritas litterarum aperiri, quis sacer liber evolvi, quod documentum cuiuslibet scripturae ad convincendos errores vestros exseri potest, si haec vox admittitur, si alicuius ponderis aestimatur? Aliud est ipsos libros non accipere, et nullo eorum vinculo detineri, quod Pagani de omnibus Libris nostris, quod Iudaei de Novo Testamento faciunt, quod denique nos ipsi de vestris et aliorum haereticorum, si quos suos et proprios habent, vel de iis qui appellantur apocryphi: non quod habendi sint in aliqua auctoritate secreta, sed quia nulla testificationis luce declarati, de nescio quo secreto, nescio quorum praesumptione prolati sunt: aliud est ergo auctoritate aliquorum vel librorum vel hominum non teneri, et aliud est dicere: Iste quidem vir sanctus omnia vera scripsit, et ista epistola ipsius est, sed in ea ipsa hoc eius est, hoc non est eius. Ubi cum ex adverso audieris: Proba; non confugias ad exemplaria veriora, vel plurimum codicum, vel antiquorum, vel linguae praecedentis unde hoc in aliam linguam interpretatum est: sed dicas: Inde probo hoc illius esse, illud non esse, quia hoc pro me sonat, illud contra me. Tu es ergo regula veritatis? quidquid contra te fuerit, non est verum? Quid, si alius simili insania, sed tamen qua tua duritia confringatur, existat et dicat: Imo illud quod pro te sonat, falsum est; hoc autem quod contra te est, verum est? quid acturus es, nisi forte alium librum prolaturus, ubi quidquid legeris, secundum tuam sententiam possit intellegi? Hoc si feceris, non de aliqua eius particula, sed de toto audies contradicentem et clamantem: Falsus est. Quid ages? quo te convertes? quam libri a te prolati originem, quam vetustatem, quam seriem successionis testem citabis? Nam si hoc facere conaberis, et nihil valebis: et vides in hac re quid Ecclesiae catholicae valeat auctoritas, quae ab ipsis fundatissimis sedibus Apostolorum usque ad hodiernum diem succedentium sibimet episcoporum serie, et tot populorum consensione firmatur. Itaque si de fide exemplarium quaestio verteretur, sicut in nonnullis, quae et paucae sunt, et sacrarum Litterarum studiosis notissimae sententiarum varietates; vel ex aliarum regionum codicibus, unde ipsa doctrina commeavit, nostra dubitatio diiudicaretur, vel si ibi quoque codices variarent, plures paucioribus, aut vetustiores recentioribus praeferrentur: et si adhuc esset incerta varietas, praecedens lingua, unde illud interpretatum est, consuleretur. Hoc modo quaerunt, qui quod eos movet in Scripturis sanctis, tanta auctoritate firmatis, invenire volunt, ut habeant unde instruantur, non unde rixentur.
Negare incarnationem idem est ac Paulum respuere.
Hoc autem quod adversus impietatem vestram ex apostoli Pauli Epistola profertur, Filium Dei ex semine David esse secundum carnem 5, omnes codices et novi et veteres habent, omnes Ecclesiae legunt, omnes linguae consentiunt. Exuimini ergo pallio fallaciae, quo Faustus indutus, cum sibi proposuisset tamquam interrogantem et dicentem: " Accipis apostolum Paulum? ", respondit: " Et maxime ". Cur enim non potius respondit: Et minime; nisi quia fallax, aliud quam id quod falsum erat, respondere non potuit? Quid enim accipit apostoli Pauli? Non primum hominem, quem ille dicit de terra terrenum: de quo item dicit: Factus est primus homo Adam in animam viventem 6. Ille autem annuntiat nescio quem primum hominem, nec de terra terrenum, nec factum in animam viventem, sed de substantia Dei, idipsum existentem quod Deus est, membra sua, vel vestimenta sua, vel arma sua, id est quinque elementa, cum et ipsa nihil aliud essent quam substantia Dei, in tenebrarum gente mersisse, ut inquinata caperentur. Non secundum hominem, quem Paulus dicit de coelo 7, quem dicit etiam novissimum Adam in spiritum vivificantem 8, quem dicit factum ex semine David secundum carnem, factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant, redimeret 9; de quo ad Timotheum dicit: Memor esto Christum Iesum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum 10; in cuius exemplo etiam resurrectionem nostram praedicat dicens: Tradidi enim vobis in primis quod et accepi: quia Christus mortuus est pro peccatis nostris; secundum Scripturas 11; et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas. Et paulo post infert quare hoc dixerit: Si autem Christus praedicatur quia resurrexit a mortuis, quomodo dicunt quidam in vobis quia resurrectio mortuorum non est? 12 Iste autem, qui interrogatus utrum accipiat apostolum Paulum, respondet: " Et maxime ", haec omnia negat: nec Iesum ex semine David vult accipere, nec factum ex muliere, quam, non quod fuerit vel concumbendo vel pariendo corrupta, mulierem Paulus appellat; sed more Scripturarum loquitur, quae ipsum sexum sic appellare consueverunt: sicut in Genesi de Eva scriptum est: Formavit eam in mulierem 13; cum commixta viro non fuisset. Nec ipsam mortem Christi, et sepulturam, et resurrectionem accipit; quandoquidem Christum dicit, nec mortale corpus habuisse, ubi illa vera mors esset; nec illas cicatrices veras fuisse, quas post resurrectionem discipulis ostendit, cum eis, quod et Paulus commemorat, vivus apparuit 14: nec ipsam carnem nostram resurrecturam, in corpus spiritale mutatam, sicut apertissime idem Apostolus dicit: Seminatur corpus animale, surgit corpus spiritale. Unde discernens inter corpus animale et spiritale, contexuit quod iam commemoravi de primo Adam et de novissimo Adam. Deinde intulit: Hoc autem dico, fratres, quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt. Et ne quisquam ipsam speciem carnis, et ipsam substantiam non posse resurgere credidisset, exprimere volens quid nunc appellaverit carnem et sanguinem, quia ipsam corruptionem intellegi voluit, quae tunc in resurrectione iustorum non erit, continuo contexuit: Neque corruptio incorruptelam possidebit 15. Et ne adhuc quisquam putaret, non illud quod sepultum fuerit resurrecturum, sed tamquam alia tunica ponatur, et alia melior accipiatur, volens apertissime declarare quia hoc ipsum in melius commutabitur: sicut vestimenta Christi in monte non sunt posita, et alia sumpta, sed ipsa quae fuerant, in melius clarificata sunt 16: sequitur et contexit dicens: Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, non tamen omnes immutabimur. Et ne adhuc esset incertum, qui sint qui immutabuntur: In atomo, inquit, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur 17. Adhuc forte dicant, non secundum hoc mortale et corruptibile corpus nos in resurrectione immutari, sed secundum animam: cum Apostolus hoc non proposuerit unde diceret, sed de corpore ab ipsius quaestionis initio locutus fuerit, sicut ipsa eius indicat propositio: " Sed dicet aliquis ", inquit, " Quomodo resurgunt mortui? Quo autem corpore veniunt? ". Hic iam consequenter tamquam digito ostendit unde loqueretur, et subiecit dicens: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale hoc induere immortalitatem 18. Haec ergo cum iste neget, cumque ipsum Deum, de quo Paulus dicit: Immortali, incorruptibili, soli Deo honor et gloria, Amen 19, iste corruptibilem praedicet; quandoquidem substantiam eius atque naturam et totam timuisse ne a tenebrarum gente corrumperetur, et ut caeterae consuleretur, ex parte corruptam, detestanda et abominanda eorum fabula somniat; quid est quod etiam in hoc conatur fallere imperitos, et in divinis Scripturis minus eruditos, ut interrogatus utrum accipiat apostolum Paulum, respondeat: " Maxime "; et inveniatur, minime?
Errat fortasse Paulus?
Sed certa, inquit, ratio est, qua ostendam Paulum apostolum aut proficiendo mutasse sententiam, et scribentem ad Corinthios, emendasse quod scripserat ad Romanos; aut omnino non scripsisse, quod tamquam eius profertur, Filium Dei ex semine David secundum carnem. Qua tandem ratione id ostendit? Quia non potest, inquit, utrumque verum esse, et quod in Epistola est ad Romanos: De Filio suo, qui factus est ex semine David secundum carnem 20; et quod ait ad Corinthios: Itaque nos amodo neminem novimus secundum carnem: et si noveramus secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus 21. Restat ergo ut nos demonstremus quam possit utrumque verum esse, et quam sibi haec duo non sint contraria. Unum quippe eorum non esse Pauli, nullo modo possumus dicere; quia nulla in eo variat codicum auctoritas. Etsi enim in quibusdam latinis exemplaribus non legitur, factus, sed, natus ex semine David, cum graeca factus habeant, unde non ad verbum, sed ad sententiam transferre voluit dicendo, natum, latinus interpres: tamen Christum ex semine David esse secundum carnem, omnium librorum atque linguarum concordat auctoritas. In hoc autem Paulum aliquando errasse, et proficiendo mutasse sententiam, absit ut dicamus. Quod etiam ipse Faustus sensit quam improbe atque impie diceretur; maluitque dicere, Pauli Epistolam aliorum falsitate corruptam, quam ipsius errore vitiosam.
Necesse est peracutum conciliatorem invenire qui locos Paulinos solum specie discordantes componere valeat.
De his enim libris dici potest, aliquid eos habere non consonum fortasse occultiori, et ad dignoscendum difficiliori veritati, quod aut sic remanserit, aut in posterioribus correctum sit, qui non praecipiendi auctoritate, sed proficiendi exercitatione scribuntur a nobis. Inter hos enim sumus, quibus idem Apostolus dicit: Et si quid aliter sapitis, id quoque vobis Deus revelabit 22. Quod genus litterarum non cum credendi necessitate, sed cum iudicandi libertate legendum est. Cui tamen ne intercluderetur locus, et adimiretur posteris ad quaestiones difficiles tractandas atque versandas linguae ac stili saluberrimus labor, distincta est a posteriorum libris excellentia canonicae auctoritatis Veteris et Novi Testamenti, quae Apostolorum confirmata temporibus per successiones episcoporum et propagationes Ecclesiarum, tamquam in sede quadam sublimiter constituta est, cui serviat omnis fidelis et pius intellectus. Ibi si quid velut absurdum moverit, non licet dicere: Auctor huius libri non tenuit veritatem: sed, aut codex mendosus est, aut interpres erravit, aut tu non intellegis. In opusculis autem posteriorum, quae libris innumerabilibus continentur, sed nullo modo illae sacratissimae canonicarum Scripturarum excellentiae coaequantur, etiam in quibuscumque eorum invenitur eadem veritas, longe tamen est impar auctoritas. Itaque in eis, si qua forte propterea dissonare putantur a vero, quia non ut dicta sunt intelleguntur, tamen liberum ibi habet lector auditorve iudicium, quo vel approbet quod placuerit, vel improbet quod offenderit: et ideo cuncta eiusmodi nisi vel certa ratione, vel ex illa canonica auctoritate defendantur, ut demonstretur sive omnino ita esse, sive fieri potuisse quod vel disputatum ibi est, vel narratum; si cui displicuerit, aut credere noluerit, non reprehenditur. In illa vero canonica eminentia sacrarum Litterarum, etiamsi unus propheta, seu apostolus, aut evangelista aliquid in suis Litteris posuisse ipsa canonis confirmatione declaratur, non licet dubitare quod verum sit: alioquin nulla erit pagina, qua humanae imperitiae regatur infirmitas, si Librorum canonicorum saluberrima auctoritas, aut contempta penitus aboletur, aut interminata confunditur.
Sanctus Paulus numquam sibi ipsi repugnat.
Quapropter quisquis es, quem velut repugnantia ista moverunt, quod alibi scriptum est: Filium Dei ex semine David 23, alibi autem: Et si noveramus Christum secundum carnem, sed iam nunc non novimus 24; etsi non utrumque ex unius Apostoli Litteris proferretur, sed unum eorum Paulus dixisset, alterum Petrus, aut Isaias, aut alius quisquam Apostolorum, sive Prophetarum; quia ita sibi omnia in canonica auctoritate concordant, ut tamquam uno ore dicta, iustissima et prudentissima pietate credantur, et serenissimo intellectu inveniantur, et solertissima diligentia demonstrentur; non liceret de alterutro dubitare. Proinde, quia ex apostoli Pauli canonicis, id est, vere Pauli Epistolis, utrumque profertur, et non possumus dicere, aut mendosum esse codicem, omnes enim latini emendati sic habent; aut interpretem errasse, omnes enim graeci emendati sic habent: restat ut tu non intellegas, a me autem ratio flagitetur, quomodo neutrum ab altero dissonet, sed in eadem sanae fidei regula utrumque concordet. Si enim tu quoque pie quaereres, posses invenire quomodo ista perscrutata dilucescant.
Ne Filium Dei cognoscas per carnem.
1. Nam quod Filius Dei ex semine David homo factus est, nec idem Apostolus uno loco dicit, et aliae sanctae Scripturae apertissime praedicant. Quod vero dicit: Et si noveramus Christum secundum carnem, sed iam nunc non novimus 25, ea ipsa circumstantia Scripturae loci eius satis ostendit quid loquatur Apostolus. Suo quippe more vitam nostram futuram, quae iam in ipso homine mediatore Christo Iesu capite nostro resurgente completa est, ita spe certa meditatur, tamquam iam adsit, praesensque teneatur: quae utique vita non erit secundum carnem, sicut iam Christi vita non est secundum carnem. Carnem namque hoc loco non ipsam corporis nostri substantiam, quam Dominus etiam post resurrectionem suam carnem appellat, dicens: Palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere 26; sed corruptionem mortalitatemque carnis vult intellegi, quae tunc non erit in nobis, sicut iam in Christo non est. Hanc enim proprie carnem nominabat, etiam cum de ipsa resurrectione satis evidenter loqueretur, et diceret, quod iam supra commemoravi: Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptionem possidebit. Cum ergo factum fuerit, quod ibi consequenter dicit: Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, non tamen omnes immutabimur. In atomo, id est, in momento, in ictu oculi, in novissima tuba, canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur: oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem 27: iam secundum id quod carnem, non ipsam corporis substantiam, sed ipsam corruptionem mortalitatis appellat, non erit utique caro, quia corruptionem mortalitatis mutata non habebit; secundum autem ipsius substantiae corporisque originem eadem caro erit, quia ipsa resurget et ipsa mutabitur, quia et illud verum est quod ait Dominus, posteaquam resurrexit: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere; et hoc verum est quod ait Apostolus: Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt. Illud enim dictum est secundum ipsam substantiam, quae etiam tunc erit, quia ipsa mutabitur: hoc autem dictum est secundum carnalem corruptionis qualitatem, quae tunc iam non erit, quia mutata caro non corrumpetur. Noveramus ergo Christum secundum carnem, id est, secundum carnis mortalitatem antequam resurgeret: Sed nunc iam non novimus; quia, sicut idem dicit Apostolus: Christus resurgens a mortuis iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur 28.