Contra Faustum manichaeum (page 3)

Augustin d'Hippone · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Contra Faustum Manichaeum · 15 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

2. Nam si te ad verborum proprietatem teneas, mentitus est cum ait: Noveramus Christum secundum carnem, si Christus numquam fuit secundum carnem: nemo enim noverat quod non erat. Non autem dixit: Putabamus Christum secundum carnem; sed: Noveramus. Verumtamen ut verbo non premam, ne quis affirmet per abusionem locutum Apostolum, ut pro eo quod est, putabamus, diceret: Noveramus; illud miror non attendere homines caecos, vel potius non miror non videre caecos, quia si Christus ideo non habuit carnem, quia dixit Apostolus, nunc iam non se nosse Christum secundum carnem; nec illi habuerunt carnem, de quibus in eodem loco dicit: Itaque nos amodo neminem novimus secundum carnem 29. Neque enim de solo Christo id volens intellegi, posset dicere: Neminem novimus secundum carnem; sed quia illorum secum vitam futuram tamquam praesentem meditabatur, qui resurgentes commutabuntur: Amodo, inquit, neminem novimus secundum carnem; id est, tam certam spem tenemus futurae nostrae incorruptionis et immortalitatis, ut amodo iam in ipsa notitia gaudeamus. Unde alio loco dicit: Si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram 30. Nondum utique resurreximus sicut Christus; sed tamen secundum spem, quae nobis in illo est, iam nos cum illo resurrexisse testatus est. Unde etiam dicit: Secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis 31. Quis autem non intellegat in lavacro regenerationis spem nobis datam salutis futurae, non iam salutem ipsam, quae promittitur? et tamen quia certa spes est, tamquam iam data esset eadem salus, salvos nos, inquit, fecit. Alio quippe loco dilucidissime dicit: Nos in nobis ipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus 32. Sicut ergo hic non dixit: Salvi futuri sumus; sed: Amodo iam salvi facti sumus, nondum tamen in re, sed in spe: Spe enim, inquit, salvi facti sumus; sic et quod ibi dictum est: Amodo neminem novimus secundum carnem; nondum in re, sed in spe intellegitur: quia spes nobis in Christo est, quia in illo iam completum est quod nobis promissum speramus. Ille quippe iam resurrexit, et mors ei ultra non dominabitur. Quem et si noveramus secundum carnem, cum adhuc moriturus esset; inerat quippe in eius corpore illa mortalitas, quam proprie carnem appellat Apostolus: Sed iam nunc non novimus; illud enim eius mortale iam induit immortalitatem, unde secundum pristinam mortalitatem iam caro appellari non possit.

Indicium trahitur a contextu.

Itaque ipsius loci contextionem, ubi haec sententia est, de qua isti calumniantur, consideremus, ut hoc quod dico, magis eluceat. Caritas, inquit, Christi compellit nos; iudicantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt: et pro omnibus mortuus est, ut qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. Itaque nos amodo neminem novimus secundum carnem: et si noveramus secundum carnem Christum, sed iam nunc non novimus. Certe iam nunc cuivis apparet propter resurrectionem Christi hoc dixisse Apostolum; quandoquidem ista verba illud praecessit: Ut qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. Quid est enim aliud, non sibi, sed ei s vivant, nisi ut secundum carnem non vivant in spe terrenorum et corruptibilium bonorum, sed secundum spiritum in spe resurrectionis, quae iam ex ipsis in Christo facta est? Itaque eorum pro quibus Christus mortuus est et resurrexit, et qui iam non sibi, sed illi vivunt, neminem secundum carnem Apostolus noverat, propter spem futurae immortalitatis, in cuius exspectatione vivebant, quae in Christo iam non spes, sed res erat: quem et si noverat secundum carnem, cum adhuc moriturus esset, iam tamen non noverat; quia eum resurrexisse noverat, et ultra ei mortem non dominaturam. Et quia omnes in illo, et si nondum in re, iam tamen spe hoc sumus, sequitur et dicit: Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova. Omnia autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum 33. Omnis ergo nova creatura, id est, populus innovatus per fidem, ut habeat interim in spe, quod in re postea perficiatur, in Christo habet iam quod in se sperat. Itaque nunc vetera transierunt secundum spem, quia modo iam non est tempus Veteris Testamenti, quo temporale atque carnale regnum exspectetur a Deo: et facta sunt omnia nova secundum eamdem spem, ut regnum coelorum, ubi nulla erit mors atque corruptio, promissum teneamus. In resurrectione autem mortuorum iam non secundum spem, sed secundum rem, et vetera transibunt, cum inimica novissima destruetur mors: et fient omnia nova, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem 34: quod iam factum est in Christo, quem secundum rem, iam non noverat Paulus secundum carnem: eorum vero pro quibus mortuus est et resurrexit, nondum secundum rem, sed secundum spem, neminem noverat secundum carnem; quia illius gratia, sicut idem ad Ephesios dicit, sumus salvi facti. Nam et ipse locus huic sententiae sic attestatur: Deus autem, inquit, qui dives est in misericordia, propter multam dilectionem qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo; cuius gratia sumus salvi facti 35. Quod enim hic dixit: Convivificavit nos Christo, hoc dixit ad Corinthios: Ut qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. Et quod hic dicit: Cuius gratia salvi sumus facti; iam velut perfectum sit loquitur, quod in spe tenet. Nam quod paulo ante commemoravi, apertissime alibi dicit: Spe enim salvi facti sumus. Ideoque et hic sequitur, et tamquam perfectum enumerat quod futurum est: Et simul, inquit, excitavit, et simul sedere fecit in coelestibus in Christo Iesu. Certe enim in coelestibus Christus iam sedet, nondum autem nos: sed quia spe certa, quod futurum est, iam tenemus, simul sedere nos dixit in coelestibus, nondum in nobis, sed iam in illo. Namque ne putares iam nunc esse perfectum, quod in spe ita dicitur, tamquam perfectum sit, atque ut intellegas adhuc futurum, sequitur et dicit: Ut ostenderet in supervenientibus saeculis superabundantes divitias gratiae suae in benignitate super nos in Christo Iesu 36. Hinc est et illud: Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti 37. Ita enim dixit: Cum essemus in carne, quasi iam non essent in carne: quod ita intellegitur: Cum essemus in spe rerum carnalium: quando lex, quae impleri non potest nisi per caritatem spiritalem, ad hoc super eos erat, ut per praevaricationem abundaret delictum; ut postea revelato Novo Testamento, per indulgentiam, superabundaret gratia 38. Hinc similiter alibi dicit: Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. Et ne putaret quisquam eos dictos, qui nondum mortui sunt, statim subiecit: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu 39. Id est, qui in spe carnalium bonorum sunt, Deo placere non possunt; vos autem non estis in spe carnalium, sed in spe spiritalium, id est, regni coelorum, ubi et ipsum corpus per illam mutationem in suo quodam genere spiritale erit, quod modo animale est. Seminatur enim corpus animale, sicut ad Corinthios idem dicit, resurget corpus spiritale 40. Si ergo neminem eorum iam noverat secundum carnem Apostolus, qui propterea dicebantur non esse in carne, quia non erant in spe rerum carnalium, quamvis adhuc corruptibilem carnem mortalemque portarent; quanto expressius de Christo diceret quod eum iam non noverat secundum carnem, in cuius corpore etiam re ipsa iam perfectum erat, quod illi in spe promissum tenebant? Quanto ergo melius, quanto religiosius divinae Scripturae ita tractantur, ut discussis omnibus concordare inveniantur, quam deficiente homine in quaestione quam solvere non potest, tamquam verae in parte acceptentur, et tamquam falsae in parte damnentur? Quia et cum esset parvulus Apostolus, et ea quae parvuli erant, saperet 41 quamquam hoc ad similitudinem dixerit, nondum erat tamen spiritalis, qualis iam erat cum scriberet quae ad Ecclesiarum aedificationem, non proficiendi exercitatione in studiosorum manibus versarentur, sed praecipiendi auctoritate in ecclesiastico canone legerentur.

0Contra Faustum Manichaeum00 Sine Nomine Contra Faustum Manichaeum Liber XII

XI XIII

LIBER DUODECIMUS

recensere

Cur Faustus repudiat testimonium prophetarum de Christo?

FAUSTUS dixit: Cur non accipitis Prophetas? Imo tu dic potius, si quid habes, cur debeamus Prophetas accipere. Propter testimonia, inquis, quae de Christo praefati sunt. Ego quidem nulla inveni, quamvis attentius eos et curiosissime legerim. Sed tamen et hoc enervis fidei confessio est, in Christum sine teste et argumento non credere. Nempe ipsi vos docere soletis, idcirco nihil esse curiosius exquirendum, quia simplex sit et absoluta christiana credulitas. Quomodo ergo nunc fidei simplicitatem destruitis, indiciis eam ac testibus fulciendo, et hoc Iudaeis? Aut si prima vobis sententia displicet, idcircoque transitis in alteram; quis fidelior vobis esse testis debet, quam Deus ipse de Filio suo, qui non per vatem, nec per interpretem, sed ultro coelitus erupta voce, cum eum mitteret ad terram dixit: Hic est Filius meus, dilectissimus, credite illi 1. Necnon et ipse de se: A Patre meo processi, et veni in hunc mundum 2: atque multa alia huiusmodi. Ad quae ringentes Iudaei: Tu de te testificaris, dicebant; testimonium tuum non est verum. Quibus ipse: Etsi ego testificor de me, testimonium meum verum est, quia non sum solus. Nam et in Lege vestra scriptum est: Duorum hominum testimonium verum est. Ego sum qui testificor de me, et testificatur de me qui me misit Pater 3: non dixit: Prophetae. Ad haec et opera ipsa sua sibi in testimonium vocat: Si mihi non creditis, dicens, operibus credite 4. Non dixit: Si mihi non creditis, Prophetis credite. Quapropter nos testimoniis de Salvatore nostro nullis egemus: exempla tantum vitae honestae, et prudentiam ac virtutem in Prophetis quaerimus, quorum nihil in Iudaeorum fuisse vatibus, quia te non latuerit sentio: siquidem consulente me, cur eos accipiendos putares, non improvide, nec inurbaniter silentio eorum mandatis operibus, in sola transiluisti praesagia; oblitus utique scriptum esse, numquam vindemiari uvam de spinis, nec de tribulis ficus 5. Quapropter haec strictim interim et castigate ad interrogationem tuam responderim, qua quaeris cur non accipiamus Prophetas. Alioquin nihil eos de Christo prophetasse, abunde iam parentum nostrorum libris ostensum est. Ego vero illud adiiciam, quia si Hebraici vates Christum scientes et praedicantes, tam flagitiose vixerunt, iure et in ipsos dici poterit, id quod Paulus de Gentium sapientibus contestatur: Quia cum cognovissent Deum, non ut Deum clarificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et intenebratum est insipiens cor eorum 6. Vides ergo non esse magnum magna cognovisse, nisi ex eorum vixeris dignitate.

Prophetae Christum nuntiaverunt pro sua dignitate.

AUGUSTINUS respondit: Nempe his omnibus verbis id agit Faustus, ut Prophetas Hebraeos neque quidquam de Christo praenuntiavisse, neque si praenuntiaverunt, eorum testimonia nobis prodesse, neque illos ipsos ex eorumdem testimoniorum dignitate vixisse credamus. Nos itaque demonstrabimus et eorum de Christo praesagia, et quantum per ea nobis ad fidei veritatem firmitatemque consultum sit, et eos suae prophetiae congruenter apteque vixisse. In hac tripartita disputatione, illud quod primo posui, longum est sic probare, ut de illis omnibus Libris testimonia proferam, quibus ostendam Christum esse praedictum: sed huius hominis levitatem gravissimo auctoritatis pondere conteram. Ita quippe non accipit prophetas Hebraeos, ut accipere se tamen profiteatur Apostolos. Apostolus autem Paulus, de quo cum se ipse tamquam ex adversa voce interrogasset, utrum eum acciperet, respondit: " Et maxime " 7, quid de illorum prophetia dicat, audiamus. Paulus, inquit, servus Iesu Christi, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem 8. Quid vult amplius? Nisi forte hoc de aliis aliquibus prophetis, non de nostris Hebraeis dictum velit intellegi? Sed quamquam per quoslibet dictum sit, de illo tamen Filio Dei promissum est Evangelium, qui factus est ei ex semine David secundum carnem; in quod Evangelium segregatum se dicit Apostolus: istorum autem perfidiae hoc sit contrarium, quod secundum hoc Evangelium credimus Filium Dei factum ex semine David secundum carnem; tamen apertiora cognoscant, quibus evidentissimum prophetis Hebraeis testimonium perhibetur per eum Apostolum, cuius auctoritate superborum istorum colla frangantur.

In Pauli textibus quid ait Iesus Christus de Moyse et de Prophetis?

Veritatem, inquit, dico in Christo, non mentior, contestante mihi conscientia mea in Spiritu sancto, quia tristitia est mihi magna, et continuus dolor cordi meo. Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, cognatis secundum carnem, qui sunt Israelitae, quorum est adoptio, et gloria, et Testamenta, et Legis constitutio, et obsequium, et promissiones; quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula 9. Quid potest abundantius dici, quid expressius declarari, quid sanctius commendari? Quae est enim adoptio Israelitarum, nisi per Filium Dei? unde ad Galatas dicit: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus 10. Et quae gloria eorum nisi praecipue illa, de qua idem Paulus ad eosdem Romanos dicit: Quid ergo amplius est Iudaeo? aut quae utilitas circumcisionis? Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei 11. Quaerant isti quae sint eloquia Dei credita Iudaeis, et ostendant nobis alia praeter Hebraeorum Prophetarum. Iam vero Testamenta cur dixit ad Israelitas praecipue pertinere, nisi quia et Vetus Testamentum illis datum est, et Novum in Vetere figuratum? Legis autem constitutionem, quae Israelitis data est, non intellegentes eius dispensationem, quia iam non vult nos Deus esse sub Lege, sed sub gratia, reprehendere isti solent imperitia furiosa. Cedant ergo auctoritati apostolicae, quae laudans atque commendans Israelitarum excellentiam, etiam hoc enumeravit, quod eorum sit Legis constitutio. Quae si mala esset, non utique in eorum laude poneretur. Si autem Christum non praedicaret, non ipse Dominus diceret: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit 12; nec post resurrectionem sic ei attestaretur, dicens: Oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me 13.

Manichaei perseverant in falso Christo accipiendo et in vero Christo repudiando.

Sed quia Manichaei alium Christum praedicant, non eum quem praedicaverunt Apostoli, sed suum proprium fallacem fallaciter, cuius falsitatis sectatores congruenter et ipsi mentiuntur; nisi quod impudenter sibi credi volunt, cum se mentientis discipulos esse profiteantur; contigit eis quod de ipsis infidelibus Iudaeis dicit Apostolus: Cum legitur Moyses, velamen est super cor eorum; neque enim aufertur hoc velamen, per quod non intellegunt Moysen, nisi transierint ad Christum: non qualem ipsi finxerunt, sed qualem Patres Hebraei prophetaverunt. Sic enim idem Apostolus ait: Cum autem transieris ad Dominum, auferetur velamen 14. Neque enim mirum est quod resurgenti Christo, et dicenti: Oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me, nolunt isti credere: quandoquidem Christus ipse narravit, quid Abraham dixerit immisericordi cuidam diviti, cum apud inferos torqueretur, et peteret inde mitti aliquem ad fratres suos, a quo docerentur, ne et ipsi venirent in illum locum tormentorum. Hoc enim ei dictum est: Habent ibi Moysen et Prophetas, audiant illos. Et cum ille dixisset non eos credituros, nisi aliquis resurrexisset a mortuis, verissime responsum est: Si Moysen et Prophetas non audiunt, neque si quis a mortuis resurrexerit, credent 15. Quapropter isti non audientes Moysen et Prophetas, non solum a mortuis resurgenti Christo, sed omnino Christum a mortuis resurrexisse non credunt. Quomodo enim resurrexisse credunt, quem mortuum fuisse non credunt? Nam quomodo mortuum fuisse credunt, quem mortale corpus habuisse non credunt?

Nobis est verus Christus quem nuntiaverunt Prophetae nec in Manichaeum Paulumque ulterius credendum est.

Nos autem illis non tamquam eius Christi qui fallax fuit, sed eius qui omnino non fuit, fallacibus praedicatoribus non credimus. Habemus enim Christum verum atque veracem, praedictum a Prophetis, praedicatum ab Apostolis, praedicationis suae testimonia ex Lege et Prophetis adhibentibus, sicut innumerabilibus locis ostendunt. Quod Paulus brevissime verissimeque complexus est, dicens: Nunc autem sine Lege iustitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas 16. Quos Prophetas, nisi Israelitas, quorum esse apertissime dixit, et Testamenta, et Legis constitutionem, et promissiones 17? De quo promissiones, nisi de Christo? Quod breviter alio loco determinat, cum de Christo loquitur dicens: Quotquot enim sunt promissiones Dei, in illo etiam 18. Dicit mihi Paulus, Israelitarum esse Legis constitutionem. Dicit etiam: Finis enim Legis Christus, ad iustitiam omni credenti 19. Dicit etiam de Christo loquens: Quotquot enim sunt promissiones Dei, in illo etiam: et tu mihi dicis, Israelitas de Christo nihil praedixisse Prophetas! Quid igitur restat, nisi ut eligam utrum Manichaeo credam, fabulam vanam et longam contra Paulum narranti; an Paulo praemonenti: Si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit 20?

Cum omnibus nationibus benedicatur in nomine Christi, filii Abraham, noster est verus Christus.

Hic forte dicant: Ostende nobis ubi sit Christus ab Israelitis Prophetis praenuntiatus. Quasi parva sit ista auctoritas, qua dicunt Apostoli ea quae in Hebraeorum Prophetarum litteris legimus, in Christo esse completa: vel quod dicit ipse Dominus, de se illa esse conscripta. Proinde quisquis hoc ostendere non potuerit, ipse non intellegit: non Apostoli aut Christus aut sancti codices mentiuntur. Verumtamen ut multa non colligam, et hoc unum commemorem, quod eodem loco Apostolus consequenter dicit: Non potest autem excidere verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israel, hi sunt Israelitae; neque qui sunt semen Abrahae, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen: hoc est, non hi qui filii carnis, hi filii Dei; sed filii promissionis deputantur in semen 21. Quid ad haec responsuri sunt, cum aperte alio loco de hoc semine ad Abraham dicatur: In semine tuo benedicentur omnes gentes terrae 22? Nam si eo tempore hinc disputaremus, quo tempore hoc exponebat Apostolus dicens: Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius: non dicit: Et seminibus, tamquam in multis; sed tamquam in uno: Et semini tuo, quod est Christus 23; fortasse aliquis non tam impudenter nollet hoc credere, antequam videret omnes gentes credere in Christum, qui praedicatur ex semine Abraham. Nunc vero cum hoc impleri videamus, quod tanto ante praenuntiatum legimus, cum omnes gentes iam benedicantur in semine Abrahae, cui dictum est ante annorum millia: In semine tuo benedicentur omnes gentes: quis tam pertinaciter insaniat, ut vel alium Christum, qui non sit ex semine Abrahae, conetur inducere; vel de isto vero Christo Prophetias Hebraeas cuius gentis pater est Abraham, nihil existimet praenuntiasse?

Prophetiae de Christo multae et variae sunt, sed omnes ad eumdem Christum referuntur.

Quis autem potest, non dico una brevi responsione, quales in hoc opere habere coarctamur, sed quolibet ingenti volumine omnia commemorare praeconia Prophetarum Hebraeorum, de Domino et Salvatore nostro Iesu Christo? quandoquidem omnia quae illis continentur Libris, vel de ipso dicta sunt, vel propter ipsum. Sed propter exercitationem quaerentis, et delectationem invenientis, multo plura ibi per allegorias et aenigmata, partim verbis solis insinuantur, partim etiam facta narrantur. Verumtamen nisi aliqua ibi manifesta essent, non comprehenderetur sensus, quo etiam obscura clarescerent. Quamquam et ex illis quae figuris involuta sunt, si quaedam velut sub uno aspectu quasi contexta ponantur, ita coniungunt in contestatione Christi voces suas, ut cuiusvis obtusi surditas erubescat.

Septem dies creationis figurae sunt septem aetatum mundi; Adam et Heva figurae sunt Christi.

Sex diebus in Genesi consummavit Deus omnia opera sua, et septimo requievit 24. Sex aetatibus humanum genus hoc saeculo per successiones temporum, Dei opera insigniunt: quarum prima est ab Adam usque ad Noe; secunda, a Noe usque ad Abraham; tertia, ab Abraham usque ad David; quarta, a David usque ad transmigrationem in Babyloniam; quinta, inde usque ad humilem adventum Domini nostri Iesu Christi; sexta, quae nunc agitur, donec Excelsus veniat ad iudicium; septima vero intellegitur in requie sanctorum, non in hac vita, sed in alia, ubi vidit requiescentem pauperem dives ille, cum apud inferos torqueretur 25; ubi non fit vespera, quia nullus ibi rerum defectus est. Sexto die in Genesi formatur homo ad imaginem Dei 26: sexta aetate saeculi manifestatur reformatio nostra in novitate mentis, secundum imaginem eius qui creavit nos, sicut dicit Apostolus 27. Fit viro dormienti coniux de latere 28: fit Christo morienti Ecclesia de sacramento sanguinis, qui de latere mortui profluxit 29. Vocatur Heva vita et mater vivorum, quae de viri sui latere facta est: et dicit Dominus in Evangelio: Si quis non manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam 30. Et omnia quae illic leguntur enucleate minutatimque tractata, Christum et Ecclesiam praeloquuntur, sive in bonis Christianis, sive in malis. Neque enim frustra dixit Apostolus: Adam qui est forma futuri 31; et illud: Relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una. Sacramentum, inquit, hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia 32. Quis enim non agnoscat Christum eo modo reliquisse Patrem, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens 33: reliquisse etiam matrem synagogam Iudaeorum, Veteri Testamento carnaliter inhaerentem, et adhaesisse uxori suae sanctae Ecclesiae, ut in pace Novi Testamenti essent duo in carne una? Quia cum sit Deus apud Patrem, per quem facti sumus, factus est per carnem particeps nostri, ut illius capitis corpus esse possemus.

Cain infidelitas figura est infidelitatis populi Iudaici.

Sicut Cain sacrificium ex terrae fructibus reprobatur, Abel autem sacrificium ex ovibus et earum adipe suscipitur; ita Novi Testamenti fides ex innocentia gratiae Deum laudans, Veteris Testamenti terrenis operibus anteponitur: quia etsi ante Iudaei recte illa fecerunt; in eo tamen infidelitatis rei sunt, quia Christo veniente iam tempus Novi Testamenti a tempore Veteris Testamenti non distinxerunt. Dixit enim Deus ad Cain: Si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti. Qui si obtemperasset Deo dicenti: Quiesce; ad te enim conversio eius, et tu dominaberis illius; ad se convertisset peccatum suum, sibi hoc tribuens, et confitens Deo: ac sic adiutus indulgentiae gratia, ipse peccato suo dominaretur; non illo sibi dominante servus peccati, fratrem occideret innocentem 34. Sic et Iudaei, in quorum haec figura gerebantur, si quiescerent a sua perturbatione, et tempus salutis per gratiam in peccatorum remissionem agnoscentes, audirent Christum dicentem: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus: non veni vocare iustos, sed peccatores in poenitentiam 35, et: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati; et: Si vos filius liberaverit, tunc vere liberi eritis 36: ad se convertissent peccatum suum in confessione, sicut in Psalmo scriptum est, medico dicentes: Ego dixi, Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi 37; et eidem peccato, quamdiu esset adhuc in eorum mortali corpore, per spem gratiae liberi dominarentur. Nunc autem ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere 38, elati de operibus Legis, non humiliati de peccatis suis, non quieverunt: et regnante peccato in eorum mortali corpore ad obediendum desideriis eius 39, offenderunt in lapidem offensionis 40, et exarserunt odio adversus eum, cuius opera videntes Deo accepta esse, doluerunt, illo qui caecus natus iam videbat, sibi dicente: Scimus quia peccatores Deus non exaudit; sed qui eum coluerit, et voluntatem eius fecerit, hunc exaudit 41: tamquam hoc eis diceret: Super sacrificium Cain non respicit, sed super sacrificium Abel respicit. Itaque occiditur Abel minor natu a fratre maiore natu: occiditur Christus caput populi minoris natu a populo Iudaeorum maiore natu: ille in campo, iste in Calvariae loco.

Alia comparatio inter Cain et populum Iudaicum.

Interrogat Deus Cain, non tamquam ignarus eum a quo discat, sed tamquam iudex reum quem puniat, ubi sit frater eius. Respondet ille nescire se, nec eius se esse custodem. Usque adhuc quid nobis respondent Iudaei, cum eos Dei voce, hoc est, sanctarum Scripturarum voce interrogamus de Christo, nisi nescire se Christum quem dicimus? Fallax enim Cain ignoratio, Iudaeorum est falsa negatio. Essent autem quodam modo Christi custodes, si christianam fidem accipere et custodire voluissent. Nam qui custodit in corde suo Christum, non dicit quod Cain: Numquid ego custos sum fratris mei? Dicit Deus ad Cain: Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra 42. Sic arguit in Scripturis sanctis vox divina Iudaeos. Habet enim magnam vocem Christi sanguis in terra, cum eo accepto ab omnibus gentibus respondetur: Amen. Haec est clara vox sanguinis, quam sanguis ipse exprimit ex ore fidelium eodem sanguine redemptorum.

Terram sterilem invenit sibi Cain et passionem Christi Iudaei.

Dicit Deus ad Cain: Et nunc maledictus tu a terra, quae aperuit os suum excipere sanguinem fratris tui de manu tua; quoniam operaberis terram, et non adiiciet virtutem suam dare tibi: gemens et tremens eris in terra 43. Non dixit: Maledicta terra; sed: Maledictus tu a terra, quae aperuit os suum accipere sanguinem fratris tui de manu tua. Maledictus est enim populus Iudaicus infidelis a terra, id est, ab Ecclesia, quae aperuit os suum in confessione peccatorum accipere sanguinem Christi, qui fusus est in remissionem peccatorum, de manu persecutoris nolentis esse sub gratia, sed sub Lege; ut esset ab Ecclesia maledictus, id est, ut eum intellegeret et ostenderet Ecclesia maledictum, dicente Apostolo: Quicumque enim ex operibus Legis sunt, sub maledicto sunt Legis 44. Deinde cum dixisset: Maledictus tu a terra, quae aperuit os suum excipere sanguinem fratris tui de manu tua; non dixit: Quoniam operaberis eam; sed ait: Quoniam operaberis terram, et non adiiciet virtutem suam dare tibi. Unde non est necesse eamdem terram intellegere operari Cain, quae aperuit os accipere sanguinem fratris de manu eius: sed ideo maledictus intellegitur ab hac terra, quoniam operatur terram, quae non adiiciet virtutem suam dare illi; id est, ideo populum Iudaeorum maledictum agnoscit et ostendit Ecclesia, quoniam occiso Christo adhuc operatur terrenam circumcisionem, terrenum sabbatum, terrenum azymum, terrenum pascha: quae omnis terrena operatio habet occultam virtutem intellegendae gratiae Christi, quae non datur Iudaeis in impietate et infidelitate perseverantibus, quia Novo Testamento revelata est; et non transeuntibus ad Dominum, non eis aufertur velamen, quod in lectione Veteris Testamenti manet, quia in solo Christo evacuatur, non ipsa lectio Veteris Testamenti, quae habet absconditam virtutem, sed velamen quo absconditur 45. Unde Christo in cruce passo velum templi conscissum est 46, ut per Christi passionem revelentur secreta sacramentorum fidelibus, ad bibendum eius sanguinem ore aperto in confessione transeuntibus. Propterea populus ille, sicut Cain, adhuc operatur terram, adhuc exercet operationem Legis carnaliter, quae non ei dat virtutem suam, quia in ea non intellegit gratiam Christi. Propterea et in ipsa terra quam Christus portavit, id est, in eius carne, ipsi operati sunt salutem nostram crucifigendo Christum, qui mortuus est propter delicta nostra. Nec eis dedit eadem terra virtutem suam, quia non iustificati sunt virtute resurrectionis eius, qui resurrexit propter iustificationem nostram 47: quia etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei, sicut dicit Apostolus 48. Haec ergo est virtus terrae illius, quam non ostendit impiis et incredulis. Unde nec resurgens, eis a quibus erat crucifixus apparuit; tamquam Cain operanti terram, ut granum illud seminaretur, non ostendens eadem terra fructum virtutis suae: Quoniam operaberis, inquit, terram, et non adiiciet virtutem suam dare tibi.

Nec Cain occidetur nec populus Iudaeorum evertetur.

Gemens et tremens eris in terra. Nunc ecce quis non videat, quis non agnoscat in tota terra, quacumque dispersus est ille populus, quomodo gemat moerore amissi regni, et tremat timore sub innumerabilibus populis Christianis? Ideoque respondit Cain et dixit: Maior est causa mea, si eicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et ero gemens et tremens super terram; et erit, omnis qui invenerit me, occidet me. Vere inde gemit et tremit, ne regno etiam terreno perdito, ista visibili morte occidatur. Hanc dicit maiorem causam, quam illam quod ei terra non dat virtutem suam, ne spiritaliter moriatur. Carnaliter enim sapit, et abscondi a facie Dei, id est, iratum habere Deum, grave non putat, nisi ne inveniatur et occidatur. Carnaliter sapit tamquam operans terram, cuius virtutem non accipit. Sapere autem secundum carnem, mors est 49. Quam ille non intellegens, amisso regno gemit, et corporalem mortem tremit. Sed quid ei respondet Deus? Non sic, inquit; sed omnis qui occiderit Cain, septem vindictas exsolvet 50: id est, non sic quomodo dicis; non corporali morte interibit genus impium carnalium Iudaeorum. Quicumque enim eos ita perdiderit, septem vindictas exsolvet; id est, auferet ab eis septem vindictas, quibus alligati sunt propter reatum occisi Christi: ut hoc toto tempore quod septenario dierum numero volvitur, quia non interit gens Iudaea, satis appareat fidelibus Christianis, quam subiectionem meruerint, qui superbo regno Dominum interfecerunt.

Continuatio comparationum inter Cain et Iudaeos; nefas Manichaeorum qui Cain imitati sunt.

Et posuit Dominus Deus Cain signum, ne eum occidat omnis qui invenerit 51. Hoc revera multum mirabile est, quemadmodum omnes gentes quae a Romanis subiugatae sunt, in ritum Romanorum sacrorum transierint, eaque sacrilegia observanda et celebranda susceperint; gens autem Iudaea, sive sub Paganis regibus, sive sub Christianis, non amiserit signum Legis suae, quo a caeteris gentibus populisque distinguitur: et omnis imperator vel rex qui eos in regno suo invenit, cum ipso signo eos invenit, nec occidit; id est, non efficit ut non sint Iudaei, certo quodam et proprio suae observationis signo a caeterarum gentium communione discreti: nisi quicumque eorum ad Christum transierit, ut iam non inveniatur Cain, nec exeat a facie Dei, nec habitet in terra Naim, id quod dicitur interpretari Commotio. Contra quod malum, Deus rogatur in Psalmo: Ne dederis in motum pedes meos 52; et: Manus peccatorum non moveant me 53; et: Qui tribulant me, exsultabunt, si motus fuero 54; et, Dominus a dextris est mihi, ne commovear 55; et innumerabilia talia: quod patiuntur omnes qui exeunt a facie Dei, id est, a misericordia dilectionis eius. Unde dicitur in quodam psalmo: Ego dixi in abundantia mea: Non movebor in aeternum. Sed vide quid sequitur: Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti autem faciem tuam, et factus sum conturbatus 56. Unde intellegitur omnem animam participatione lucis Dei, non per se ipsam, esse pulchram, et decoram, et virtute pollentem. Quod et isti Manichaei si considerarent et intellegerent, non in tantam blasphemiam caderent, putando se esse naturam et substantiam Dei. Sed ideo non possunt, quia non quiescunt; sabbatum enim cordis non intellegunt: nam si quiescerent, sicut dictum est ad Cain, peccatum suum ad se converterent, id est, sibi tribuerent, non genti nescio cui tenebrarum; atque ita per gratiam Dei eidem peccato dominarentur. Nunc vero et ipsi et omnes qui diversis erroribus contumaces, resistendo veritati exeunt a facie Dei, sicut Cain, sicut Iudaei perditi, habitant in terra commotionis, id est, in perturbatione carnali, contra iucunditatem Dei, hoc est contra Eden 57, quod interpretatur Epulatio s, ubi est plantatus paradisus. Iam caetera pauca de multis breviterque perstringam, ne propositum operis huius et responsionis meae nimia longitudine sermonis impediam.

Henoch et Noe. Mystica significatio Arcae.

Quem enim non moveat ad quaerendum et intellegendum Christum in illis Libris, ut ea omittam quae quamvis tanto suavius contemplentur, quanto ex abditioribus locis enucleantur, tamen exigunt prolixitatem dissertationis, quia pluribus attestationibus indigent: ut omittam ergo talia; quem non moveant ad salubrem fidem, quod Enoch septimus ab Adam, Deo placuit, et translatus est 58; et septima requies praedicatur, ad quam transfertur omnis qui tamquam sexto die sexta aetate saeculi, Christi adventu formatur? Quod Noe cum suis per aquam et lignum liberatur 59; sicut familia Christi per Baptismum crucis passione signatur. Quod de lignis quadratis eadem arca fabricatur; sicut Ecclesia de sanctis construitur, ad omne opus bonum semper paratis 60 Quadratum enim, quacumque verteris, firmiter stat. Quod sexies longa ad latitudinem suam, et decies ad altitudinem suam, humani corporis instar, ostendit quia in corpore humano Christus apparuit. Quod cubitis quinquaginta latitudo eius expanditur; sicut dicit Apostolus: Cor nostrum dilatatum est 61. Unde, nisi caritate spiritali? Propter quod ipse item dicit: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 62. Quinquagesimo enim die post resurrectionem suam Christus sanctum Spiritum misit, quo corda credentium dilatavit 63. Quod trecentis cubitis longa est, ut sexies quinquaginta compleantur: sicut sex aetatibus omne huius saeculi tempus extenditur, in quibus omnibus Christus numquam destitit praedicari; in quinque per Prophetiam praenuntiatus, in sexta per Evangelium diffamatus. Quod eius altitudo triginta cubitis surgit, quem numerum decies habet in trecentis cubitis longitudo: quia Christus est altitudo nostra, qui triginta annorum aetatem gerens, doctrinam evangelicam consecravit, contestans Legem non se venisse solvere, sed implere 64. Legis autem cor in decem praeceptis agnoscitur: unde decies tricenis arcae longitudo perficitur; unde et ipse Noe ab Adam decimus computatur 65. Quod bitumine glutinantur arcae ligna intrinsecus et extrinsecus 66: ut in compage unitatis significetur tolerantia caritatis, ne scandalis Ecclesiam tentantibus, sive ab eis qui intus, sive ab eis qui foris sunt, cedat fraterna iunctura, et solvatur vinculum pacis. Est enim bitumen ferventissimum et violentissimum gluten, significans dilectionis ardorem, vi magna fortitudinis ad tenendum societatem spiritalem omnia tolerantem 67.

Alia symbolica significatio Arcae quam aedificavit Noe.

Quod cuncta animalium genera in arca clauduntur: sicut omnes gentes, quas etiam Petro demonstratus discus ille significat, Ecclesia continet. Quod et munda et immunda ibi sunt animalia 68: sicut in Ecclesiae Sacramentis et boni et mali versantur. Quod septena sunt munda, et bina immunda 69: non quia pauciores sunt mali quam boni; sed quia boni servant unitatem spiritus in vinculo pacis. Sanctum autem Spiritum divina Scriptura in septiformi operatione commendat, sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, et timoris Dei 70. Unde et ille numerus quinquaginta dierum ad adventum sancti Spiritus pertinens, in septies septenis, qui fiunt quadraginta novem, uno addito consummatur; propter quod dictum est: Studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis 71. Mali autem in binario numero ad schismata faciles, et quodam modo divisibiles ostenduntur. Quod ipse Noe cum suis octavus numeratur: quia in Christo spes resurrectionis nostrae apparuit, qui octavo die, id est, post sabbati septimum primo, a mortuis resurrexit; qui dies a passione tertius, in numero autem dierum qui per omne tempus volvuntur, et octavus et primus est.

De Arca, figura Ecclesiae.

Quod arca collecta ad unum cubitum desuper consummatur: sicut Ecclesia corpus Christi in unitatem collecta sublimatur et perficitur. Unde dicit in Evangelio: Qui mecum non colligit, spargit 72. Quod aditus ei fit a latere: nemo quippe intrat in Ecclesiam, nisi per Sacramentum remissionis peccato rum; hoc autem de Christi latere aperto manavit. Quod inferiora arcae bicamerata et tricamerata construuntur 73: sicut ex omnibus gentibus vel bipartitam multitudinem congregat Ecclesia, propter circumcisionem et praeputium; vel tripartitam, propter tres filios Noe, quorum progenie repletus est orbis. Et ideo arcae inferiora ista dicta sunt, quia in hac terrena vita est diversitas gentium, in summo autem omnes in unum consummamur. Et non est ista varietas: quia omnia et in omnibus Christus est, tamquam nos in uno cubito desuper coelesti unitate consummans.

De diluvio, imagine Baptismi.

Quod post septem dies ex quo ingressus est Noe in arcam, factum est diluvium: quia in spe futurae quietis, quae septimo die significata est, baptizamur. Quod praeter arcam omnis caro, quam terra sustentabat, diluvio consumpta est: quia praeter Ecclesiae societatem, aqua Baptismi quamvis eadem sit, non solum non valet ad salutem, sed valet potius ad perniciem. Quod quadraginta diebus et quadraginta noctibus pluit 74; quia omnis reatus peccatorum, qui in decem praeceptis Legis admittitur, per universum orbem terrarum, qui quatuor partibus continetur; decem quippe quater ducta, quadraginta fiunt; sive ille reatus, quod ad dies pertinet, ex rerum prosperitate, sive, quod ad noctes, ex rerum adversitate contractus sit, sacramento Baptismi coelestis abluitur.

Comparatio inter aetatem Noe et aetates mundi.

Quod Noe quingentorum erat annorum cum ei locutus est Dominus ut arcam sibi faceret, et sexcentos agebat annos cum in eam esset ingressus 75, unde intellegitur per centum annos arca fabricata; quid aliud hic videntur centum anni significare, nisi aetates singulas saeculi? Unde ista sexta aetas, quae completis quingentis usque ad sexcentos significatur, in manifestatione evangelica Ecclesiam construit; et ideo qui sibi ad vitam consulit, sit velut quadratum lignum, paratus ad omne opus bonum, et intret in fabricam sanctam: quia et secundus mensis anni sexcentesimi, quo intrat Noe in arcam, eamdem senariam aetatem significat. Duo enim menses sexagenario numero concluduntur; a senario autem numero et sexaginta cognominantur, et sexcenti, et sex millia, et sexaginta millia, et sexcenta millia, et sexcenties, et quidquid deinceps in maioribus summis per eumdem articulum numerus in infinita incrementa consurgit.

Dies quo Arca sedit; altitudo aquarum diluvii et earum sensus symbolicus.

Et quod vigesimus et septimus dies mensis commemoratur; ad eiusdem quadraturae significationem pertinet, quae iam in quadratis lignis exposita est. Sed hic evidentius, quia nos ad omne opus bonum paratos, id est quodam modo conquadratos trinitas perficit: in memoria, qua Deum recolimus; in intellegentia, qua cognoscimus; in voluntate, qua diligimus. Tria enim ter, et hoc ter, fiunt viginti septem, qui est numeri ternarii quadratus. Quod septimo mense arca sedit, hoc est, requievit 76; ad illam septimam requiem significatio recurrit. Et quia perfecti requiescunt, ibi quoque illius quadraturae numerus iteratur: nam vigesima septima die secundi mensis commendatum est hoc sacramentum; et rursus vigesima et septima die septimi mensis eadem commendatio confirmata est, cum arca requievit: quod enim promittitur in spe, hoc exhibetur in re. Porro quia ipsa septima requies cum octava resurrectione coniungitur: neque enim reddito corpore finitur requies quae post hanc vitam excipit sanctos, sed potius totum hominem non adhuc spe, sed iam ipsa re, omni ex parte, et spiritus et corporis perfecta immortalitatis salute renovatum, in aeternae vitae munus adsumit: quia ergo septima requies cum octava resurrectione coniungitur; et hoc in Sacramento regenerationis nostrae, id est, in Baptismo, altum profundumque mysterium est. Quindecim cubitis supercrevit aqua excedens altitudinem montium 77: id est, hoc Sacramentum transcendit omnem sapientiam superborum. Septem quippe et octo coniuncti, quindecim fiunt. Et quia septuaginta a septem, et octoginta ab octo denominantur, coniuncto utroque numero, centum quinquaginta diebus exaltata est aqua, eamdem commendans nobis atque confirmans altitudinem Baptismi in consecrando novo homine ad tenendam quietis et resurrectionis fidem.

Quid significent corvi et columbae quae emissae sunt ex Arca.

Quod post dies quadraginta emissus corvus non est reversus, aut aquis utique interceptus, aut aliquo supernatante cadavere illectus; significat homines immunditia cupiditatis teterrimos, et ob hoc ad ea quae foris sunt in hoc mundo nimis intentos, aut rebaptizari, aut ab his quos praeter arcam, id est, praeter Ecclesiam baptismus occidit, seduci et teneri. Quod columba emissa, non inventa requie reversa est; ostendit per Novum Testamentum requiem sanctis in hoc mundo non esse promissam. Post quadraginta enim dies emissa est; qui numerus vitam, quae in hoc mundo agitur, significat. Denique post septem dies dimissa, propter illam septenariam operationem spiritalem, olivae fructuosum surculum retulit: quo significaret nonnullos etiam extra Ecclesiam baptizatos, si eis pinguedo non defuerit caritatis, posteriore tempore quasi vespere, in ore columbae tamquam in osculo pacis, ad unitatis societatem posse perduci. Quod post alios septem dies dimissa, reversa non est 78; significat finem saeculi, quando erit sanctorum requies non adhuc in sacramento spei, quo in hoc tempore consociatur Ecclesia, quamdiu bibitur quod de Christi latere manavit; sed iam in ipsa perfectione salutis aeternae, cum tradetur regnum Deo et Patri 79, ut in illa perspicua contemplatione incommutabilis veritatis nullis mysteriis corporalibus egeamus.

Hoc argumentum ad finem duci non potest.

Nimis longum est, ut vel tam breviter quam haec cucurri, cuncta contingam: cur sexcentesimo et uno anno vitae Noe, id est, peractis sexcentis annis aperitur arcae tectum, et tamquam revelatur quod erat absconditum sacramentum. Cur vigesima septima die secundi mensis dicitur siccasse terra 80, tamquam finita esset iam baptizandi necessitas in numero dierum quinquagesimo et septimo. Ipse est enim dies secundi mensis vigesimus septimus, qui numerus ex illa coniunctione spiritus et corporis, septies octonos habet, uno addito propter unitatis vinculum. Cur de arca coniuncti exeant, qui disiuncti intraverant. Sic enim dictum erat, quod intraverit in arcam Noe et filii eius, et uxor eius et uxores filiorum eius 81: seorsum viri, seorsum feminae commemoratae sunt. In hoc enim tempore huius sacramenti, caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem 82. Exeunt autem Noe et uxor eius, et filii eius et uxores filiorum eius 83, nunc coniuncte commemorati masculi et feminae: quia in fine saeculi atque in resurrectione iustorum, omnimoda et perfecta pace spiritui corpus adhaerebit, nulla mortalitatis indigentia vel concupiscentia resistente. Cur animalia, quamvis et munda et immunda in arca fuerint, tamen post egressum de arca non offeruntur Deo in sacrificio nisi munda 84.

De signis symbolicis passim breviterque commemoratis.

Quid deinde sibi velit, Deo loquente ad Noe et tamquam rursus ab exordio, quia multis modis eadem significari oportebat, figuram Ecclesiae commendante, quod progenies eius benedicitur ad implendam terram, quod dantur eis in escam cuncta animalia: sicut in illo disco Petro dicitur: Macta et manduca 85. Quod eiecto sanguine iubentur manducare: ne vita pristina quasi suffocata in conscientia teneatur, sed habeat tamquam effusionem per confessionem. Quod testamentum posuit Deus inter se et homines atque omnem animam vivam, ne perdat eam diluvio, arcum qui apparet in nubibus 86, qui numquam nisi de sole resplendet: illi enim non pereunt diluvio separati ab Ecclesia, qui in Prophetis et omnibus divinis Scripturis tamquam in Dei nubibus agnoscunt Christi gloriam, non quaerunt suam. Verum ne adoratores huius solis amplius tumescant, sciant ita significari Christum aliquando per solem, sicut per leonem, per agnum, per lapidem, cuiusdam similitudinis causa, non proprietatis substantia.

Noe, figura Christi; Cham, figura populi Iudaici.

Iam vero illud, quod de vinea quam plantavit, inebriatus Noe, nudatus est in domo sua 87; cui non appareat Christus passus in gente sua? Tunc enim nudata est mortalitas carnis eius, Iudaeis scandalum, Gentibus stultitia, ipsis autem vocatis Iudaeis et Gentibus tamquam Sem et Iapheth, Dei virtus et Dei Sapientia: quia quod stultum est Dei, sapientius est, quam homines; et quod infirmum est Dei, fortius est quam homines 88. Proinde in duobus filiis, maximo et minimo, duo populi figurati, unam vestem a tergo portantes, sacramentum scilicet iam praeteritae atque transactae dominicae passionis, nuditatem patris neque intuentur, quia in Christi necem non consentiunt; et tamen honorant velamento, tamquam scientes unde sint nati. Medius autem filius, id est, populus Iudaeorum, ideo medius, quia nec primatum Apostolorum tenuit, nec ultimus in Gentibus credidit, vidit nuditatem patris, quia consensit in necem Christi; et nuntiavit foras fratribus: per eum quippe manifestatum est, et quodam modo publicatum, quod erat in Prophetia secretum; ideoque fit servus fratrum suorum. Quid est enim aliud hodieque gens ipsa, nisi quaedam scriniaria Christianorum, baiulans Legem et Prophetas ad testimonium assertionis Ecclesiae, ut nos honoremus per sacramentum, quod nuntiat illa per litteram?

Sem et Iapheth significant Ecclesiam. Apostrophe ad Manichaeos, Cham filios.

Quem autem non excitet, quem non vel informet, vel confirmet in fide, quod ita benedicuntur duo illi, qui nuditatem patris honoraverunt, quamvis aversi; velut quibus factum sceleratae vineae displicuerit? Benedictus, inquit, Dominus Deus Sem. Quamquam enim sit Deus omnium gentium, quodam modo tamen proprio vocabulo et in ipsis iam Gentibus dicitur Deus Israel. Et unde hoc factum est, nisi ex benedictione Iapheth? In populo enim Gentium totum orbem terrarum occupavit Ecclesia. Hoc prorsus, hoc praenuntiabatur, cum diceretur: Latificet Deus Iapheth, et habitet in domibus Sem 89. Videte, Manichaei, videte; ecce in conspectu vestro est orbis terrarum: hoc stupetis, hoc doletis in populis nostris, quia latificat Deus Iapheth. Videte si non habitet in domibus Sem, id est, in Ecclesiis, quas filii Prophetarum Apostoli construxerunt. Audite quid dicat Paulus iam fidelibus Gentibus: Qui eratis, inquit, illo in tempore sine Christo, alienati a societate Israel, et peregrini testamentorum, et promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. Per haec verba ostenditur quod nondum habitabat Iapheth in domibus Sem. Sed paulo post quemadmodum concludat advertite. Igitur iam, inquit, non estis peregrini et inquilini; sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, superaedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide existente Christo Iesu 90. Ecce quomodo dilatatur Iapheth, et habitat in domibus Sem. Et tamen Epistolas Apostolorum, quibus haec omnia contestantur, tenetis, legitis, praedicatis. Ubi et vos ipsos deputaverim, nisi in illa maledicta medietate cui non est lapis angularis Christus? Quia nec in illo pariete vos agnoscimus, qui ex circumcisione credidit in Christum, unde erant et Apostoli; nec in isto qui est ex praeputio, unde sunt omnes ex caeteris Gentibus, in eamdem unitatem fidei, tamquam in pacem anguli concurrentes. Sed et omnes qui quoslibet nostri canonis Libros accipiunt et legunt, ubi Christus mortaliter natus et passus ostenditur, nec tamen eamdem mortalitatem in passione nudatam consociato unitatis sacramento honorifice velant, sed sine scientia pietatis et caritatis nuntiant illud, unde omnes nati sumus; quamvis inter se dissentiant, et Iudaei ab haereticis, et ipsi haeretici alii ab aliis, una tamen conditione servitutis, vel ad aliquam attestationem, vel ad aliquam probationem utiles sunt Ecclesiae. Nam et de haereticis dictum est: Oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant inter vos 91. Ite nunc, et obiectate calumnias veteribus Litteris sacris; hoc agite, servi Cham; ite, quibus viluit nudata caro ex qua nati estis: neque enim esset unde vos quoquo modo christianos appellare possetis, nisi Christus sicut a Prophetis praenuntiatus est, venisset in mundum, bibisset de vinea sua calicem illum qui transire non potuit, dormisset in passione sua, tamquam in ebrietate stultitiae, quae sapientior est hominibus; atque ita nudaretur mortalis carnis infirmitas per occultum Dei consilium, fortior hominibus, quam nisi Dei Verbum suscepisset, nomen omnino christianum, quo et vos gloriamini, non esset in terris. Verum hoc agite, ut dixi; irridenter prodite quod nos reverenter honoremus: utatur vobis Ecclesia tamquam subditis sibi, ut probati manifesti fiant in ea. Usque adeo nihil, quod vel habitura vel passura erat, Prophetae illi tacuerunt, ut et vos ibi locis vestris inveniamus, in vanitate perniciosa ad reprobos capiendos, utili autem ad probatos manifestandos.

Abraham, Isaac, aries sunt Christi figurae.

Christum dicitis ab Israelitis Prophetis non esse praedictum: cui praedicendo omnes illae paginae vigilant, si eas perscrutari pietate, quam exagitare levitate malletis. Quis alius in Abraham exit de terra sua et de cognatione sua, ut apud exteros ditetur et locupletetur 92, nisi qui relicta terra et cognatione Iudaeorum, unde secundum carnem natus est, apud Gentes ita praepollet et praevalet, ut videmus? Quis alius in Isaac lignum sibi portabat ad victimam 93, nisi qui crucem sibi ad passionem ipse portabat? Quis alius aries immolandus in vepre cornibus adhaerebat, nisi qui crucis patibulo pro nobis offerendus affigebatur?

Iacob et occultae scalae imagines sunt Christi.

Quis alius in angelo cum Iacob luctatus, cum sibi praevalentem, quasi fortiorem infirmior victusque victorem partim benedicit, partim latitudinem femoris eius claudam reddit 94; nisi qui praevalere adversus se passus populum Israel, quosdam qui crediderunt, benedixit in eis? Latitudo autem femoris Iacob, in multitudine carnalis populi claudicavit. Quis alius lapis positus ad caput Iacob, ut nominatim quodam modo exprimeretur, etiam unctus est, nisi caput viri Christus? quis enim Christum nescit ab unctione appellari? Qui etiam hoc ipsum in Evangelio commemorans, et de se figuratum apertissime testificans, cum quemdam Nathanaelem dixisset vere Israelitam, in quo dolus non esset; et cum ille tamquam lapidem illum habens ad caput, confessus eum esset Filium Dei et Regem Israel, ista confessione quodam modo ungens lapidem, id est, ipsum esse confitens Christum; ibi opportune Dominus etiam illud commemoravit, quod tunc vidit Iacob, qui per benedictionem appellatus est Israel: Amen dico vobis, inquit, videbitis coelum apertum, et Angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium hominis 95. Hoc enim Israel viderat, cum illum lapidem ad caput habebat, a terra in coelum scalas, per quas ascendebant et descendebant Angeli Dei 96. In quibus significati sunt Evangelistae praedicatores Christi: ascendentes utique, cum ad intellegendam eius supereminentissimam divinitatem excedunt universam creaturam, ut eam inveniant in principio Deum apud Deum, per quem facta sunt omnia 97; descendentes autem, ut eum inveniant factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret 98. In illo enim scalae a terra usque ad coelum, a carne usque ad spiritum; quia in illo carnales proficiendo, velut ascendendo spiritales fiunt: ad quos lacte nutriendos, etiam ipsi spiritales descendunt quodam modo, cum eis non possunt loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus 99. Sic et ascenditur et descenditur super Filium hominis. Filius enim hominis sursum in capite nostro, quod est ipse Salvator; et Filius hominis deorsum in corpore suo, quod est Ecclesia. Ipsum et scalas intellegimus, quia ipse dixit: Ego sum via 100. Ad ipsum ergo ascenditur, ut in excelsis intellegatur; et ad ipsum descenditur, ut in membris suis parvuli nutriantur. Et per illum ascenditur et descenditur: exemplum quippe eius sequentes praedicatores eius, non solum se erigunt, ut eum sublimiter spectent; sed etiam humiliant, ut eum temperanter annuntient. Videte Apostolum ascendentem: Sive, inquit, mente excessimus, Deo. Videte et descendentem: Sive, inquit, temperantes sumus, vobis. Dicat et per quem ascenderit et descenderit: Caritas enim, inquit, Christi compellit nos; iudicantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt: et pro omnibus mortuus est, ut qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit 101.

Infelix est qui non gaudet in legendis Scripturis, felix qui gaudet.

Haec in Scripturis sanctis sancta spectacula quem non delectant, sanam doctrinam non sustinens ad fabulas convertitur 102. Et illae quidem fabulae animas in qualibet corporis aetate pueriles varia quadam delectatione sollicitant: sed nos iam corpus Christi, agnoscamus in Psalmo vocem nostram, et dicamus ei: Narraverunt mihi iniusti delectationes; sed non sicut lex tua, Domine 103. Christus mihi ubique illorum Librorum, ubique illarum Scripturarum peragranti et anhelanti, in sudore illo damnationis humanae, sive ex aperto, sive ex occulto, occurrit et reficit: ipse mihi et ex nonnulla difficultate inventionis suae desiderium inflammat, quo id quod invenero avide sorbeam, medullisque reconditum salubriter teneam.

Ioseph, virga Moysi, sunt Christi figurae.

Ipse mihi in Ioseph innuitur, qui persequentibus et vendentibus fratribus, in Aegypto post labores honoratur 104. Didicimus enim labores Christi in orbe gentium, quem significabat Aegyptus, per varias passiones martyrum; et nunc videmus honorem Christi in eodem orbe terrarum, erogatione frumenti sui sibi omnia subiugantis. Ipse mihi innuitur in virga Moysi, quae in terra serpens effecta, eius mortem figuravit a serpente venientem: sed quod apprehensa cauda eius rursus virga redditur 105, significat quod posterius, peractis iam omnibus in fine actionis, ad id quod fuerat, resurgendo revertitur, ubi per vitae reparationem morte consumpta, nihil serpentis apparet. Nos quoque corpus eius, in eadem mortalitate per lubrica temporum volvimur: sed fine novissimo velut cauda saeculi, per manum, id est, per potestatem iudicii, ne ultra prolabatur apprehensa, reparabimur, et novissima inimica morte destructa resurgentes 106, in dextera Dei virga regni erimus.

Tous les livres