Contra Faustum manichaeum (page 6)

Augustin d'Hippone · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Contra Faustum Manichaeum · 15 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Quare Christianus non observat illas, quae figurae futurorum erant, quas Christus implevit.

Cum quaeris, quare Christianus non observet differentiam ciborum, quae in Lege praecipitur, si Christus non venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo: Imo propterea id non observat Christianus, quia quod illis figuris prophetabatur, iam Christus implevit, non admittens ad corpus suum quodin sanctis suis ad vitam aeternam praedestinavit, quidquid per illa animalia in moribus hominum significatum est. Cum quaeris, quare Christianus non animalibus immolatis carnis et sanguinis sacrificia offerat Deo, si Christus non venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo: Imo propterea magis haec Christianus iam offerre non debet, quia ea quae talibus rerum figuris illi prophetabant, immolatione carnis et sanguinis sui Christus implevit. Cum quaeris, cur azyma sicut Iudaei non observet Christianus, si Christus non venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo: Imo propterea magis hoc non observat Christianus, quia quod illa figura prophetabatur, expurgato veteris vitae fermento, novam vitam demonstrans Christus implevit 30. Cum quaeris, cur de carne agni Christianus Pascha non celebret, si Christus non venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo: Imo propterea Christianus iam sic Pascha non celebrat, quia id quod illa figura praenuntiabatur, agnus immaculatus sua passione Christus implevit. Cum quaeris, quam ob causam neomenias in Lege mandatas non celebret Christianus, si Christus non venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo: Imo propterea iam Christianus istas non celebrat, quia propter quod praenuntiandum celebrabantur, iam Christus implevit. Celebratio enim novae lunae praenuntiabat novam creaturam, de qua dicit Apostolus: Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt; ecce facta sunt nova 31. Cum quaeris, cur illa singularum quarumque immunditiarum baptismata, quae in Lege praecipiuntur, non observet Christianus, si Christus non venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo, inde potius haec non observare Christianum, quia figurae futurorum erant, quas Christus implevit. Venit enim consepelire nos sibi per Baptismum in mortem; ut quemadmodum Christus resurrexit a mortuis, sic et nos in novitate vitae ambulemus 32. Cum quaeris, quid causae est ut scenopegia non sit solemnitas Christianorum, si Lex a Christo adimpleta est, non soluta: respondeo, tabernaculum Dei fideles eius esse, in quibus caritate sociatis et quodammodo compactis habitare dignatur; et ideo magis illud non observari a Christianis, quia iam Christus in Ecclesia sua, quod illa figura prophetice promittebat, implevit.

Quid non congruum et consentaneum, si post Christi cessavit adventum, quidquid ideo fiebat, ut eius praenuntiaret adventum?

Et nunc quidem ista pro suscepto negotio, ne silentio praeterirentur, quanta potuimus brevitate perstrinximus. Caeterum membratim articulatimque discussa, libros magnos multosque fecerunt, nihil aliud in eis quam Christum prophetatum ostendentes: ita fit ut omnia quae ex illa Scriptura propterea putatis non observari a Christianis, quod ea Christus solverit, propterea potius reperiantur non observari a Christianis, quod ea Christus impleverit. Ipsa quippe talium figurarum observatio, praenuntiatio Christi fuit. Unde quid mirum est, quid absurdum, imo quid non congruum et consentaneum, si post eius cessavit adventum, quidquid ideo fiebat, ut eius praenuntiaret adventum? Figurae igitur rerum, quae ad hoc observabantur, ut ipsa earum observatione venturus Christus prophetaretur, usque adeo non debent propterea putari per Christi adventum non impletae, quia illo veniente non observantur, ut nisi iam per adventum Christi implerentur, adhuc observarentur. In nullum autem nomen religionis, seu verum, seu falsum, coagulari homines possunt, nisi aliquo signaculorum vel sacramentorum visibilium consortio colligentur: quorum sacramentorum vis inenarrabiliter valet plurimum, et ideo contempta sacrilegos facit. Impie quippe contemnitur, sine qua non potest perfici pietas.

Virtus pietatis est finis praecepti, id est caritas.

Verumtamen, quia visibilia sacramenta pietatis inesse possunt etiam impiis, sicut habuisse sanctum Baptismum etiam magum Simonem legimus 33; fiunt tales, quales Apostolus ait: Habentes formam pietatis, virtutem autem eius abnegantes 34. Virtus autem pietatis est finis praecepti, id est, caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta 35. Unde apostolus Petrus, cum de sacramento arcae, in qua Noe domus a diluvio liberata est, loqueretur: Sic et vos, inquit, simili forma Baptisma salvos facit. Et ne sibi sufficere putarent visibile sacramentum, per quod habebant formam pietatis, et per malos mores perdite vivendo virtutem eius abnegarent, continuo subiecit: Non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio 36.

Prima sacramenta ablata sunt; et alia sunt instituta virtute maiora.

Proinde prima sacramenta, quae observabantur et celebrabantur ex Lege, praenuntiativa erant Christi venturi: quae cum suo adventu Christus implevisset, ablata sunt; et ideo ablata, quia impleta; non enim venit solvere Legem, sed adimplere: et alia sunt instituta virtute maiora, utilitate meliora, actu faciliora, numero pauciora, tamquam iustitia fidei revelata, et in libertatem vocatis filiis Dei iugo servitutis ablato 37, quod duro et carni dedito populo congruebat.

Si antiqui iusti omnia dura et horrenda perpeti parati fuerunt, quanto magis nunc pro signo Christi paratior debet esse Christianus?

Verumtamen si antiqui iusti, qui sacramentis illis intellegebant venturam praenuntiari revelationem fidei, ex qua licet adhuc operta et abscondita, munere tamen pietatis intellecta, etiam tunc ipsi vivebant; quia in hac vita nemo esse potest iustus, nisi qui ex fide vivit 38: si ergo antiqui iusti pro illis praenuntiativis sacramentis et rerum nondum impletarum figuris, omnia dura et horrenda perpeti parati fuerunt, et plerique perpessi sunt; si tres pueros Danielemque praedicamus, quia de mensa regis contaminari noluerunt 39, quod erat contra illius temporis sacramentum; si Machabaeos cum ingenti admiratione praeferimus, quia escas, quibus nunc Christiani licite utuntur, attingere noluerunt 40, quia tunc pro tempore prophetico non licebat: quanto magis nunc pro Baptismo Christi, pro Eucharistia Christi, pro signo Christi ad omnia perferenda paratior debet esse Christianus, cum illa fuerint promissiones rerum complendarum, haec sint indicia completarum? Quod enim adhuc promittitur Ecclesiae, id est, corpori Christi, et in manifestatione praedicatur, et in ipso capite corporis Salvatore, id est, in ipso Mediatore Dei et hominum homine Christo Iesu 41, iam utique completum est. Quid enim promittitur, nisi vita aeterna ex resurrectione a mortuis? Hoc iam completum est in illa carne, quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 42. Tunc ergo et occulta erat fides; nam eadem credebant, eademque sperabant omnes iusti et sancti etiam temporum illorum; et promissiva erant illa omnia sacramenta omnisque ritus ille sacrorum: nunc autem revelata est fides, in quam conclusus erat populus, quando sub Lege custodiebatur 43; et quod fidelibus promittitur in iudicio, iam completum est in exemplo, per eum qui Legem et Prophetas non venit solvere, sed adimplere.

Quaeritur utrum tantum profuerit antiquis iustis fides passuri et resurrecturi Christi quantum nunc prodest fides passi et resuscitati.

Quapropter quaeritur quidem inter scrutatores sanctarum Scripturarum, utrum tantum profuerit antiquis iustis fides passuri et resurrecturi Christi, quam vel revelationibus discebant, vel in Prophetis intellegebant; quantum nunc prodest fides passi et resuscitati: an ipsa effusio sanguinis Agni Dei, quae facta est, sicut ipse dicit, pro multis in remissionem peccatorum 44, aliquid utilitatis et purgationis vel dederit vel addiderit, etiam iis qui hoc futurum credentes, antequam fieret ex hac vita emigraverant; et utrum mors eius ad liberationem etiam mortuos visitaverit. Sed nunc istam quaestionem vel pertractando discutere, vel aliquid in ea repertum etiam confirmando definire, et longum est, et huic operi non necessarium.

Si soni verborum pro tempore commutantur, quid mirum si aliis mysteriorum signaculis passio et resurrectio Christi futura promissa est, aliis iam facta annuntiatur?

Interim adversus calumniosam imperitiam Fausti demonstrare suffecerit, quanto errore delirent qui putant signis sacramentisque mutatis, etiam res ipsas esse diversas, quas ritus propheticus praenuntiavit promissas, et quas ritus evangelicus annuntiavit impletas: aut qui censent, cum res eaedem sint, non eas aliis sacramentis annuntiari debuisse completas, quam iis quibus adhuc complendae praenuntiabantur. Si enim soni verborum quibus loquimur, pro tempore commutantur, eademque res aliter enuntiatur facienda, aliter facta, sicut ista ipsa duo verba quae dixi, facienda et facta, nec paribus morarum intervallis, nec iisdem vel totidem litteris syllabisve sonuerunt: quid mirum si aliis mysteriorum signaculis passio et resurrectio Christi futura promissa est, aliis iam facta annuntiatur; quandoquidem ipsa verba, futurum et factum, passurus et passus, resurrecturus et resurrexit, nec tendi aequaliter, nec similiter sonare potuerunt? Quid enim sunt aliud quaeque corporalia sacramenta, nisi quaedam quasi verba visibilia, sacrosancta quidem, verumtamen mutabilia et temporalia? Deus enim aeternus est, nec tamen aqua et omnis illa actio corporalis, quae agitur cum baptizamus, et fit, et transit, aeterna est: ubi rursus etiam illae syllabae celeriter sonantes et transeuntes, cum dicitur, Deus, nisi dicantur, non consecratur. Haec omnia fiunt et transeunt, sonant et transeunt: virtus tamen quae per ista operatur, iugiter manet, et donum spiritale quod per ista insinuatur, aeternum est. Qui ergo dicit: Si Christus Legem et Prophetas non solvisset, illa sacramenta Legis et Prophetarum in Christianorum congregationibus et celebrationibus permanerent; potest dicere: Si Christus Legem et Prophetas non solvisset, adhuc promitteretur nasciturus, passurus et resurrecturus: cum ideo magis haec non solverit, sed adimpleverit, quia iam non promittitur nasciturus, passurus, resurrecturus, quod illa sacramenta quondam personabant; sed annuntiatur quod natus sit, passus sit, resurrexerit, quod haec sacramenta quae a Christianis aguntur, iam personant. Qui ergo venit Legem et Prophetas non solvere, sed adimplere, ipsa adimpletione abstulit ea per quae adhuc promittebatur implendum, quod iam constat impletum: tamquam si verba ista tolleret, nasciturus, passurus, resurrecturus, quae cum haec futura essent, recte dicebantur; et institueret dici: Natus est, passus est, resurrexit, quae illis completis, et ob hoc ablatis, recte dicuntur.

Primis Christianis, qui ex Iudaeis crediderunt, siverunt eos Apostoli patrium ritum traditionemque servare; ita ut Gentes ad Christi fidem venientes nullis eiusmodi observationibus onerarentur.

17.Sicut ergo ista verba, ita illa prioris populi sacramenta, quia per eum qui non venit Legem et Prophetas solvere, sed adimplere, iam impleta sunt, ideo tolli mutarique debuerunt: quod primis Christianis, qui ex Iudaeis crediderant, donec contra tam diuturnam consuetudinem paulatim persuaderetur atque ad intellectum perfectum perduceretur, et quia ita nati erant atque instituti, siverunt eos Apostoli patrium ritum traditionemque servare; et eos quibus hoc opus erat, ut congruerent illorum tarditati moribusque monuerunt. Inde est quod Timotheum Iudaea matre et Graeco patre natum, propter illos, ad quos tales cum eo venerat, etiam circumcidit Apostolus 45: atque ipse inter eos morem huiusmodi custodivit, non simulatione fallaci, sed consilio prudenti. Neque enim ita natis, et ita institutis noxia erant ista, quamvis iam non essent significandis futuris necessaria. Magis quippe noxium erat, ea tamquam noxia prohibere in his hominibus usque ad quos durare debuerunt. Quoniam Christus, qui omnes illas prophetias implere venerat, sic eos initiatos invenerat: ut iam de caetero, qui nulla tali necessitudine tenerentur, sed ex diverso veluti pariete, id est, ex praeputio, ad illum angularem lapidem qui est Christus, convenirent 46, ad nulla talia cogerentur. Si autem iis qui ex circumcisione venerant, talibusque sacramentis adhuc dediti erant, ultro vellent, sicut Timotheus, conferre congruentiam, non prohiberentur: verum si in huiusmodi Legis operibus putarent suam spem salutem que contineri, tamquam a certa pernicie vetarentur. Unde est illud Apostoli: Ecce ego Paulus dico vobis, quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit 47. Circumcidamini scilicet, sicut ipsi volebant, sicut eis a quibusdam depravatis persuasum erat quod sine his Legis operibus salvi esse non possent 48. Nam cum Gentes ad Christi fidem ita venirent, maxime per Pauli apostoli praedicationem, sicut venire debuerunt, ut nullis eiusmodi observationibus onerarentur; quia et insolita ista, maxime circumcisionem, grandes aetate reformidantes deterrerentur a fide; et non ita nati, ut talibus sacramentis imbuerentur, si more pristino proselyti fierent, tamquam Christus per illa mysteria venturus adhuc promitteretur: cum ergo sic venirent ad fidem, ut iam ex Gentibus venire oportebat, non intellegentes qui ex circumcisione venerant, cur sibi illa permissa essent, et cur Gentibus imponenda non essent; quibusdam carnalibus seditionibus coeperant Ecclesiam perturbare, quod Gentiles ad Dei populum accedentes, non solemniter proselyti fierent in carnis circumcisione, et caeteris huiuscemodi observationibus Legis: atque in his erant, qui hoc ideo fieri magnopere insistebant, quia timebant Iudaeos inter quos versabantur. Contra hos apostolus Paulus multa scripsit: nam in horum simulationem etiam Petrum adductum fraterna obiurgatione correxit 49. Sed posteaquam in unum Apostoli congregati, etiam consilio suo censuerunt Gentes ad huiusmodi opera Legis non esse cogendas 50; displicuit quibusdam ex circumcisione Christianis, non valentibus mente discernere, illos solos ab huiusmodi observationibus non fuisse prohibendos, quos fides, quae revelata est, his iam imbutos invenerat; ut in eis iam consummaretur ipsa actio prophetica, quos ante adimpletionem prophetiae iam tenuerat: ne si et ab ipsis removeretur, improbata potius quam terminata videretur; si autem et Gentibus imponeretur, aut non Christi promittendi causa instituta esse, aut adhuc Christum promittere putaretur. Primus itaque populus Dei, antequam Christus veniret Legem Prophetasque adimplere, illa omnia quae hunc promittebant, observare iubebatur: liber in eis, qui haec quo pertinerent intellegebant; servus autem in eis, qui hoc non intellegebant. Posterior vero populus accedens ad fidem qua iam Christus venisse, passus esse, ac resurrexisse praedicabatur, in iis quidem hominibus quos iam talibus sacramentis institutos eadem fides invenerat, nec cogebatur ista observare, nec prohibebatur: in iis autem qui talibus vacui, nulla generis, nulla consuetudinis vel congruentiae necessitudine retenti crediderant, etiam prohibebatur; ut per eos iam inciperet apparere, illa omnia propter promittendum Christum fuisse instituta; quo veniente atque haec promissa adimplente, iam oportere cessare. Hoc igitur temperamentum moderamenqueSpiritus sancti per Apostolos operantis cum displicuisset quibusdam ex circumcisione credentibus, qui haec non intellegebant, in ea perversitate manserunt, ut et Gentes cogerent iudaizare. Ii sunt quos Faustus Symmachianorum vel Nazaraeorum nomine commemoravit, qui usque ad nostra tempora iam quidem in exigua, sed adhuc tamen vel in ipsa paucitate perdurant.

Christiani ea sola non observant per quae Christus promittebatur.

Quid habent ergo isti, unde Legi et Prophetis calumnientur, quod eos Christus solvere venerit potius quam adimplere, quia Christiani non observant quae ibi praecepta sunt; cum ea sola non observent per quae Christus promittebatur; et ideo non observent magis, quia eadem promissa iam Christus implevit, nec adhuc promittuntur quae iam impleta sunt; eorumque promissiva signa in eis terminari debuerunt, quos fides Christi haec adimplentis iam talibus imbutos invenerat? Numquid enim non observant Christiani quod in illa Scriptura est: Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Deus unus est 51: Non facies tibi idolum; et caetera huiusmodi? Numquid non observant Christiani quod ibi dicitur: Non accipies nomen Domini Dei tui in vanum? Numquid ipsum sabbatum, quod ad intellegendam veram requiem pertinet, non observant Christiani? Numquid honorem parentibus Christiani non deferunt, quod ibi praeceptum est? Numquid a fornicationibus, aut homicidiis, aut furtis, aut falsis testimoniis, auta concupiscenda uxore proximi, <aut a concupiscenda re proximi> non se temperant Christiani; quae omnia in illa Lege conscripta sunt 52? Haec praecepta sunt morum, illa sacramenta sunt promissorum: haec implentur per adiuvantem gratiam, illa per redditam veritatem: utraque per Christum et illam semper gratiam donantem, nunc etiam revelantem; et hanc veritatem tunc promittentem, nunc exhibentem: quia Lex per Moysen data est; gratia autem et veritas per Iesum Christum facta est 53. Denique ista, quae in recte vivente conscientia conservantur, fide per dilectionem operante complentur 54: illa vero quae in promittente significatione versata sunt, rebus redditis transierunt. Ita et ipsa non soluta, sed adimpleta sunt; quia ea non irrita, nec fallacia Christus ostendit, cum id quod eorum significatione promittebatur exhibuit.

Non quaedam Dominus Iesus adimplevit, quaedam vero solvit.

Non itaque, sicut Faustus opinatur, quaedam Dominus Iesus adimplevit, quae ab antiquis iustis iam dicta erant ante Legem Moyseos, sicuti est: Non occides; quod non contrario redarguit, sed magis firmavit, cum et ab ira et a convicio revocavit 55: quaedam vero solvit, quae propria videbantur legis Hebraeorum, sicuti est: Oculum pro oculo, dentem pro dente; quod videtur potius abstulisse quam confirmasse, cum ait: Ego autem dico vobis, non resistere malo, sed et si quis te percusserit in maxillam tuam dexteram, praebe illi et alteram 56, et caetera. Nos enim dicimus etiam haec, quae isti putant solvisse Christum, velut contraria referendo, et tunc pro tempore bene fuisse instituta, et nunc a Christo non soluta, sed adimpleta.

Christus non adimplere venit quod legi antiquae defuit, sed legem instituere quae non fuit: Non petulanti convicio frater lacessendus est.

Proinde primum ab his quaero, utrum illi antiqui iusti, Enoch et Seth (hos enim potissimum Faustus commemorat), et si qui alii, non solum ante Moysen, sed et si qui ante Abraham fuerunt, irati sint fratri sine causa, aut dixerint fratri: Fatue. Si enim non dixerunt, cur non et talia docuerunt? Quod si et talia docuerunt, quaero quemadmodum vel eorum iustitiam doctrinamque Christus adimpleverit, addendo: Ego autem dico vobis, si quis irascitur fratri suo; aut si quis dicit: Racha; aut si quis dicit: Fatue; reus erit vel iudicii, vel consilii, vel gehennae ignis 57: quandoquidem et illi eodem modo vivebant, eodem modo vivendum monebant? An ignorabant illi iusti frenandam esse iracundiam, nec petulanti convicio fratrem lacessendum; aut noverant quidem, sed ab his se abstinere non poterant? Ergo rei erant gehennae: quomodo igitur iusti? Profecto enim nec imperitam rerum ad suum officium pertinentium, nec intemperantem audes dicere eorum fuisse iustitiam, in tantum ut eos faceret reos gehennae. Cur ergo illam legem, secundum quam vivebant antiqui iusti, haec addendo Christus impleret, cum eorum quoque iustitia sine istis esse non posset? An dicturus es quod praeceps iracundia, et lingua improba, ex quo venit Christus, coepit ad iniquitatem pertinere; antea vero non erat iniquum vel corde vel ore ista committere? Sicut in quibusdam rebus pro temporum proprietatibus institutis, invenimus nunc aliquid non licere, quod ante licuerit; vel quod ante non licuerit, nunc licere. Non usque adeo desipis, ut hoc dicas: sed etiam si dicas, respondebitur tibi, quod secundum istum intellectum Christus non adimplere venerit quod legi antiquae defuit, sed legem instituere quae non fuit; si dicere fratri: Fatue, cum apud antiquos iustos non fuisset iniustum, nunc ita iniustum esse Christus voluit, ut quisquis hoc dixerit, reus sit gehennae. Proinde nondum invenisti cuinam legi haec aliquando defuerunt quibus nunc additis, eam Christus impleret.

De lege non moechandi.

An forte lex non moechandi apud illos iustos antiquos semiplena erat, donec a Domino adimpleretur, addente, ne quis ad concupiscendum videat mulierem? Sic enim commemorasti ipsam sententiam: " Audistis dictum esse: Non moechaberis; ego autem dico vobis, ne concupiscatis quidem. Adimpletio est ", inquis. Explica plane ipsa verba evangelica, noli tuis extenuare quod dictum est, et vide quid de illis antiquissimis iustis senseris. Audistis, inquit, quia dictum est: Non moechaberis: ego autem dico vobis: Si quis viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo 58. Itane vero illi iusti, Seth vel Enoch, vel si qui eis similes fuerunt, moechabantur in cordibus suis; et, aut non erat cor eorum templum Dei, aut moechabantur in templo Dei? Quod si non audes dicere, quomodo etiam de hac re legem illorum, quae apud illos iam tunc plena erat, modo veniens Christus implevit?

De non iurando.

De non iurando autem 59, quia et hic illorum legem a Christo adimpletam esse dixisti, non possum affirmare antiquos iustos non iurasse: nam et Paulum apostolum iurasse invenimus 60. De vestro autem ore non tollitur crebra iuratio, cum iuretis per lumen, quod amatis cum muscis; neque enim lumen illud mentium ab istis oculis penitus alienum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 61, nostis aliqua ex parte cogitare: et per dominum vestrum Manichaeum, qui Manes lingua patria vocabatur; sed vos ut apud Graecos nomen insaniae vitaretis, velut declinato et prolongato nomine, quasi fusionem addidistis, ubi amplius laberemini. Sic enim mihi quidam vestrum exposuit, cur appellatus sit Manichaeus, ut scilicet in graeca lingua tamquam manna fundere videretur; quia Graece fundit dicitur: ubi quid egeritis nescio, nisi ut expressius vobis somniaretis insaniam. Neque enim addidistis in parte priore nominis unam litteram, ut agnosceretur manna; sed addidistis in posteriore duas syllabas, non appellantes Mannichaeum, sed Manichaeum; ut nihil aliud vobis tam prolixis et vanis sermonibus suis nisi insaniam fundere sonaret. Saepissime iuratis et per Paracletum, non sane illum quem Christus discipulis promisit et misit 62: sed per eum ipsum, ut latine nomen eius interpreter, insanifusorem. Cum ergo iurare numquam desinatis, vellem scire quomodo intellegatis hanc quoque Legis partem, quam vultis antiquissimam intellegi, quod vobis Dominus adimpleverit, et magis propter iurationes Apostoli. Nam vestra quae auctoritas est, vel vobis ipsis, nedum mihi, aut cuiquam homini? Unde puto iam clarere, quam sit aliter accipiendum quod ait Christus: Non veni Legem solvere, sed adimplere. Non his videlicet additamentis, quae vel ad expositionem pertinent propositarum antiquarum sententiarum, vel ad conversationem, non ad impletionem.

De omni iniquo moto ad nocendum fratri; peierare grave peccatum est.

Quia enim non intellegebant homicidium, nisi peremptionem corporis humani, per quam vita privaretur; aperuit Dominus omnem iniquum motum ad nocendum fratri in homicidii genere deputari. Unde et Ioannes dicit: Qui odit fratrem suum, homicida est 63. Et quoniam putabant tantummodo corporalem cum femina illicitam commixtionem vocari moechiam, demonstravit Magister etiam talem concupiscentiam nihil esse aliud. Item quia peierare grave peccatum est, non iurare autem, sicut verum iurare, nullum peccatum est; sed longius remotus est a falsum iurando, qui nec iurare consuevit, quam qui verum iurare proclivis est: maluit nos Dominus et non iurantes non recedere a vero, quam verum iurantes propinquare periurio. Itaque et Apostolus in sermonibus, quos habuisse narratur, numquam iuravit, ne iurandi consuetudine aliquando vel nescius in periurium laberetur. In scriptisautem, ubi est consideratio maior atque propensior, pluribus locis iurasse invenitur, ne quisquam putaret etiam verum iurando peccari, sed potius intellegeret, humanae fragilitatis corda non iurando tutius a periurio conservari. Quibus perspectis, invenimus nec illa esse destructa, sicut Faustus putat, quae velut proprie vult ad Moysen pertinere.

Unusquisque iniquus homo odio habendus est; in quantum autem homo est, diligendus est.

Nam et hic quaero ab istis, cur proprium velint esse Legis Moysi, quod dictum est antiquis: Diliges proximum tuum, et oderis inimicum tuum 64. An et apostolus Paulus non dixit homines quosdam Deo odibiles 65? Et utique in hac admonitione ipse Dominus ad hoc nos hortatur, ut imitemur Deum. Ut sitis, inquit, filii Patris vestri qui in coelis est, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos. Quaerendum itaque est quomodo intellegatur, exemplo Dei, cui dixit quosdam odibiles Paulus, odio habendos inimicos; et rursus exemplo Dei, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos, diligendos inimicos. Sic apparebit Dominum male intellegentibus id quod dictum est: Oderis inimicum tuum, inferre voluisse, quod omnino non norant, ut diligerent inimicos suos. Utrumque autem quomodo servandum sit, longum est disputare. Sed ad istos interim, quibus generaliter displicet, si quis oderit inimicum suum, est nobis sermo qui eorum frontem premat, cum eos interrogamus, utrum diligat deus eorum gentem tenebrarum: aut si propterea nunc inimici diligendi sunt, quod habeant partem boni; cur non ob hoc eos et odisse debemus, quod habeant partem mali. Ea quippe regula et hoc solvitur, doceturque non esse contrarium, quod in antiqua Scriptura dictum est: Oderis inimicum tuum; et in Evangelio: Diligite inimicos vestros 66: quod unusquisque iniquus homo, in quantum iniquus est, odio habendus est; in quantum autem homo est, diligendus est; ut illud quod in eo recte odimus, arguamus, id est, vitium, quo possit illud quod in eo recte diligimus, id est, humana natura ipsa emendato vitio liberari. Haec, inquam, regula est, qua et oderimus inimicum propter id quod in eo malum est, id est, iniquitatem; et diligamus inimicum propter id quod in eo bonum est, id est, socialem rationalemque creaturam: nisi quod nos non eum per naturam vel suam vel alienam, sed per propriam voluntatem malum esse convincimus. Illi autem per naturam gentis tenebrarum putant esse hominem malum, quam secundum ipsos Deus totus timuit, antequam in parte vinceretur; et in parte ab ea sic victus est, ut nec totus liberaretur. Audito igitur, et non intellecto, quod antiquis dictum est, Oderis inimicum tuum, ferebantur homines in hominis odium, cum deberent non odisse nisi vitium: hos corrigit Dominus, dicendo: Diligite inimicos vestros; ut, qui iam dixerat: Non veni Legem solvere, sed adimplere, ideoque de odio inimici quod scriptum est in Lege non solveret, praecipiendo utique ut diligamus inimicos, cogeret nos intellegere quonam modo possemus unum eumdemque hominem et odisse propter culpam, et diligere propter naturam. Sed hoc ad perversas eorum mentes intellegere multum est. Urgendi sunt tantum, ut secundum calumniae suae perditam rationem, vel potius amentiam, defendant deum suum, quem non possunt dicere dilectorem gentis tenebrarum; ideoque ad eius exemplum non habent quemadmodum hortentur ut suum quisque diligat inimicum. Potius enim genti ipsi tenebrarum dilectionem inimici tribuere potuerunt, quam deo suo. Illa quippe, sicut delirant, vicinam sibi lucem atque contiguam concupivit eaque frui voluit, atque ut frueretur invadere cogitavit. Neque ista culpa est, cum verum et beatificum bonum appetitur. Unde et Dominus dicit: Regnum coelorum vim patitur, et qui vim fecerint, diripient illud 67. Ecce gens tenebrarum secundum eorum vanitatem, vim facere ac diripere voluit bonum quod amaverat, eius claritate et specie delectata: nec eam vicissim Deus dilexit, sed odio detestans frui se volentem, funditus eradicare molitus est. Si ergo mali amant bonum quo fruantur, boni autem oderunt malum ne polluantur; respondete, Manichaei, quinam eorum impleant quod Dominus ait: Diligite inimicos vestros. Ecce si has singulas repugnantesque sententias esse vultis, deus vester fecit quod scriptum est in lege Moysi: Oderis inimicum tuum; et gens tenebrarum, quod scriptum est in Evangelio: Diligite inimicos vestros. Quamquam nec fingendo invenire potuistis, pactodirimatis quaestionem inter muscas lucipetas, et blattas lucifugas: utramque enim prolem gentis tenebrarum esse contenditis. Unde ergo illae amant a se alienam lucem, illae autem hanc aversando sua potius origine delectantur? An mundius nascuntur muscae in fetidis cloacis, quam blattae in obscuris cubiculis?

Remotior est a peccato iniustae vindictae qui non vult omnino vindicari.

Iam vero illud quod antiquis dictum est: Oculum pro oculo, dentem pro dente, quomodo contrarium habet quod ait Dominus: Ego autem dico vobis, non resistere malo, sed si quis percusserit te in maxillam tuam dextram, praebe illi et alteram 68, et caetera? Quandoquidem et illud antiquum ad reprimendas flammas odiorum, saevientiumque immoderatos animos refrenandos, ita praeceptum est. Quis enim tantumdemfacile contentus estreponere vindictae, quantum accepit iniuriae? Nonne videmus homines leviter laesos moliri caedem, sitire sanguinem, vixque invenire in malis inimici unde satientur? Quis pugno percussus, non aut iudicia concitat in damnationem eius qui percusserit; aut, si ipse repercutere velit, totum hominem, si non etiam telo aliquo arrepto, pugnis calcibusque contundit? Huic igitur immoderatae, ac per hoc iniustae ultioni, lex iustum modum figens, poenam talionis instituit, hoc est, ut qualem quisque intulit iniuriam, tale supplicium pendat. Proinde: Oculum pro oculo, dentem pro dente, non fomes, sed limes furoris est, non ut id quod sopitum erat, hinc accenderetur, sed ne id quod ardebat, ultra extenderetur, impositus. Est enim quaedam iusta vindicta, iusteque debetur ei qui fuerit passus iniuriam: unde utique cum ignoscimus, de nostro quodam modo iure largimur. Unde etiam debita dicuntur, quae in oratione dominica humanitus dimittere monemur, ut nobis et nostra divinitus dimittantur 69. Quod autem debetur, etsi benigne dimittitur, non tamen inique repetitur: sed sicut in iurando, etiam qui verum iurat, propinquat periurio, unde longe abest qui omnino non iurat; et quamvis non peccet qui verum iurat, remotior tamen a peccato est qui non iurat; unde admonitio non iurandi, conservatio est a peccato periurii: ita cum peccet qui per immoderationem iniuste vult vindicari, non peccet autem qui modum adhibens iuste vult vindicari; remotior est a peccato iniustae vindictae qui non vult omnino vindicari. Peccat enim qui exigit ultra debitum; non peccat autem qui exigit debitum: sed tutior longe est a peccato iniusti exactoris, qui omnino non exigit debitum, praesertim ne cogatur et ipse reddere debitum ab eo qui nullum habet debitum. Possem ergo et ego sic ista ponere: Dictum est antiquis: Non iniuste vindicabis; ego autem dico: Ne vindicetis quidem; adimpletio est; sicut de iurando Faustus ait: " Dictum est: Non peierabis; ego autem dico, ne iuretis quidem; aeque adimpletio est ". Poteram ergo et ego ita dicere, si mihi per haec adiecta verba, quod Legi defuit, a Christo additum videretur; ac non potius id quod Lex volebat efficere, ne iniuste se quisquam vindicando peccaret, conservari tutius si omnino se non vindicaret; sicut id quod volebat efficere, ne quisquam peierando peccaret, conservari tutius si non iuraret. Nam si contrarium est: Oculum pro oculo; et: Qui te percusserit in maxillam, praebe illi et alteram: cur non sit contrarium: Reddes Domino iusiurandum tuum; et: Noli iurare omnino 70? Et tamen illam non destructionem, sed adimpletionem Faustus arbitratur: quod et hic debuit arbitrari. Nam si: Verum iura, adimpletur dicendo: Ne iures: cur non et: Iuste vindica, adimpletur dicendo: Ne vindices? Sic et ego in utroque conservationem esse arbitror a peccato, quo vel falsum iuratur, vel iniuste vindicatur: quamquam hoc de donanda omnino vindicta valeat etiam ad illud, ut dimittendo huiusmodi debita, etiam nobis dimitti mereamur. Sed duro populo modus prius adhibendus fuit, quo disceret non egredi debitum: ut edomita ira, quae ad immoderatam vindictam rapit, iam qui vellet, tranquillus attenderet quid ipse deberet, quod sibi relaxari a Domino cuperet, ut hac consideratione conservo debitum relaxaret.

De uxore non dimittenda.

Nam et illud de uxore non dimittenda quod Dominus praecepit; cum antiquis dictum sit: Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii 71; si diligenter intueamur, videbimus non esse contrarium. Exposuit enim Dominus quid Lex voluerit: cum passim dimittenti uxorem iusserit libellum repudii dare. Neque enim ait: Qui voluerit, dimittat uxorem suam; cui esset contrarium non dimittere: sed utique nolebat dimitti uxorem a viro, qui hanc interposuit moram, ut in discidium animus praeceps, libelli conscriptione refractus absisteret, et quid mali esset uxorem dimittere cogitaret: praesertim quia, ut perhibent, apud Hebraeos scribere litteras Hebraeas nulli fas erat, nisi Scribis solis, cum et excellentiorem profiterentur sapientiam, et si qui eorum essent aequitate ac pietate praediti, non tantum profiterentur sapientiam, verum etiam sectarentur. Ad hos igitur, quos oporteret esse prudentes Legis interpretes et iustos discidii dissuasores, Lex mittere voluit eum, quem iussit libellum repudii dare, si dimisisset uxorem. Non enim ei poterat scribi libellus, nisi ab ipsis, qui per hanc occasionem ex necessitate venientem quodam modo in manus suas bono consilio regerent, atque inter ipsum et uxorem pacifice agendo dilectionem concordiamque suaderent. Quod si tantum intercederet odium, ut exstingui emendarique non posset, tunc utique scriberetur libellus: quia frustra non dimitteret, quam sic odisset, ut ad debitam coniugio caritatem nulla prudentium persuasione revocaretur. Si enim non diligitur uxor, dimittenda est. Quia ergo dimittenda non est, diligenda est. Dilectio autem monendo atque suadendo componi, non invitum cogendo imponi potest. Hoc facere Scriba debebat iustus et sapiens, qualem in illa professione esse oportebat: ad quem ut veniretur, discordi marito libellus conscribendus praeceptus est: quem vir bonus prudensque non scriberet, nisi in animo nimis averso atque perverso consilium concordiae non valeret. Verumtamen a vobis ex vestri erroris sacrilega vanitate quaero, cur displiceat dimittere uxorem, quam non ad matrimonii fidem, sed ad concupiscentiae crimen habendam esse censetis? Matrimonium quippe ex hoc appellatum est, quod non ob aliud debeat femina nubere, quam ut mater fiat: quod vobis odiosum est. Eo modo enim putatis partem dei vestri, gentis tenebrarum praelio devictam et subactam, etiam carneis compedibus colligari.

Christus potius omnia ex Hebraeorum lege commemorata ita commendavit ut quod littera iubente non poterat, suadente gratia propter humilium confessionem impleretur.

Sed ut potius quod nunc agitur explicem: si Christus, ubi quibusdam antiquis sententiis propositis adiunxit: Ego autem dico vobis, neque primorum hominum legem hoc verborum additamento adimplevit, neque illam quae per Moysen data est quasi contrariorum oppositione destruxit; sed potius omnia ex Hebraeorum lege commemorata ita commendavit, ut quidquid ex persona sua insuper loqueretur, vel ad expositionem requirendam valeret, si quid illa obscure posuisset, vel ad tutius conservandum quod illa voluisset: vides quam sit aliter intellegendum, quod ait, non se venisse Legem solvere, sed adimplere; scilicet ut non quasi semiplena istis verbis integraretur, sed ut quod littera iubente propter superborum praesumptionem non poterat, suadente gratia propter humilium confessionem impleretur, opere factorum, non adiectione verborum. Fides enim, sicut Apostolus ait: per dilectionem operatur 72. Unde item dicit: Qui enim diligit alterum, Legem implevit 73. Istam caritatem quia veniens Christus, per Spiritum sanctum quem promissum misit, in manifestatione donavit, qua sola caritate iustitia Legis posset impleri, propterea dixit: Non veni solvere Legem, sed adimplere. Hoc est Novum Testamentum, quo huic dilectioni haereditas regni coelorum promittitur, quod in figuris Veteris Testamenti pro temporum distributione tegebatur. Unde idem dicit: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis 74.

Vel omnia, vel pene omnia quae Christus monuit seu praecepit, ubi adiungebat Ego autem dico vobis, inveniuntur et in illis veteribus Libris.

Itaque vel omnia, vel pene omnia, quae monuit seu praecepit, ubi adiungebat: Ego autem dico vobis, inveniuntur et in illi veteribus Libris. Ibi contra iram dictum est: Turbatus est prae ira oculus meus 75; et: Melior est qui vincit iram, quam qui capit civitatem 76. Ibi contra verbum durum: Plaga flagelli livorem faciet; plaga autem linguae confringet ossa 77. Ibi contra moechiam cordis: Ne concupiscas uxorem proximi tui 78. Non enim ait: Ne adulteres; sed: Ne concupiscas. Unde Apostolus hoc ex Lege commemorat, dicens: Nam concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret: Non concupisces 79. Ibi de patientia non resistendi laudatur vir praebens percutienti se maxillam et saturatus opprobriis 80. Ibi de inimico diligendo dicitur: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi 81. Hinc enim hoc commemoravit Apostolus 82. Et illud in Psalmo: Cum iis qui oderant pacem, eram pacificus 83: et alia multa. Quod autem temperando a vindicta, et diligendo etiam malos, Deum imitemur, habes ibi de ipso Deo id agente copiosum locum: ibi namque scriptum est: Multum enim valere tibi soli superat semper, et virtuti brachii tui quis contra stabit? Quoniam tamquam momentum staterae, sic ante te est orbis terrarum; et tamquam gutta roris antelucani, quae descendit in terram: sed misereris omnium, quoniam omnia potes et dissimulas peccata hominum propter poenitentiam. Diligis enim omnia quae sunt, et nihil odisti horum quae fecisti: nec enim odio habens aliquid constituisses. Quomodo ergo posset aliquid permanere, nisi tu voluisses; aut quod a te vocatum non esset, conservaretur? Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui animas amas. Bonus enim spiritus tuus est in omnibus; propter quod eos qui exerrant partibus corripis, et de quibus peccant admonens, alloqueris, ut relicta malitia credant in te, Domine 84. Ad hanc benignam patientiam Dei, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos, nos imitandam Christus hortatur: ut vindicare nostras iniurias negligamus, et benefaciamus his qui nos oderunt, ut simus perfecti, sicut Pater noster coelestis perfectus est 85. Valere autem nobis et ad remittenda debita peccatorum nostrorum, quod aliis ista ultionum debita relaxamus, et cavendum esse, ne si hoc non fecerimus, nec nobis deprecantibus peccati obligatio remittatur, sic in illis Libris veteribus scriptum est: Qui vindicari vult, inveniet vindictam a Deo, et peccata illius confirmans confirmabit. Relinque proximo tuo nocenti te, et nunc deprecanti tibi peccata solventur. Homo homini reservat iram, et a Domino quaerit medelam carnis? In hominem similem sibi non habet misericordiam, et pro peccatis suis deprecatur Dominum? et ipse dum caro sit, reservat iram, et repropitiationem petit a Domino? et quis exorabit pro peccatis illius 86?

Dominus non dimittendam uxorem monuit, divinamque auctoritatem eiusdem coniunctionis exposuit.

Iam vero de uxore non dimittenda, quid aliud, vel quid opportunius ex illis Libris commemorem, quam id unde Iudaeis de hac re interrogantibus Dominus ipse respondit? Cum enim quaererent utrum liceret quacumque ex causa dimittere uxorem, ait illis: Non legistis quia qui fecit ab initio, masculum et feminam facit eos, et dixit: Propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una. Itaque iam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet. Ecce Iudaei ex libris Moysi convincuntur non esse uxorem dimittendam, qui secundum voluntatem legis Moysi arbitrabantur se facere, cum dimitterent. Simul et illud hic, ipso Christo attestante, cognoscimus, Deum fecisse et coniunxisse masculum et feminam: quod Manichaei negando damnant, non iam Moyseos libro, sed Christi Evangelio resistentes. Porro autem si quod ipsi opinantur et praedicant, verum est, diabolum fecisse atque iunxisse masculum et feminam: qua calliditate diabolica Faustus reprehendit Moysen tamquam coniugia dirimentem per libellum repudii, et laudat Christum tamquam illud eiusmodi vinculum confirmantem ex praecepto Evangelii; cum utique secundum suam stultam sacrilegamque sententiam Moysen laudare debuerit separantem quod fecerat et coniunxerat diabolus, et Christum vituperare diaboli figmentum et ligamentum solidantem? Iam illud quomodo aperit Magister bonus, cur ipse Moyses, ex cuius libro prolata est de prima coniunctione masculi et feminae tam sancta et nulla separatione violanda castitas coniugalis, postea permiserit dimittere uxorem? Nam cum illi respondissent: Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii, et dimittere? ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras 87. Hoc est quod paulo ante exposuimus 88. Quanta enim duritia erat, quae nec per libelli interpositionem, ubi dissuadendi locus iustis et prudentibus tribuebatur, solvi et flecti posset ad recipiendam vel revocandam coniugii caritatem? Ita Dominus, quid Lex et bonis praeciperet, et duris permitteret, eiusdem Legis testimonio declaravit; cum et non dimittendam uxorem ex eadem Scriptura commemorata coniunctione masculi et feminae monuit, divinamque auctoritatem eiusdem coniunctionis exposuit, et dandum libellum repudii propter duritiam vel domandi vel indomiti cordis ostendit.

Omnia illa excellentia praecepta Domini, quae veteribus Hebraeorum Libris contraria Faustus volebat ostendere, in eisdem quoque inveniuntur, salutis gratia liberantis.

Quapropter, cum omnia illa excellentia praecepta Domini, quae veteribus Hebraeorum Libris contraria Faustus volebat ostendere, in eisdem quoque Libris inveniantur; unde venit Dominus Legem non solvere, sed adimplere, nisi ut exceptis promissorum figuris, quae reddita veritate adimpletae atque sublatae sunt, ipsa quoque praecepta, per quae Lex illa sancta et iusta et bona est 89, non per vetustatem litterae iubentis, et delicta superborum reatu etiam praevaricationis augentis, sed per novitatem spiritus adiuvantis, et humilium confessionem salutis gratia liberantis, implerentur in nobis? Quia revera, sicut omnia ista praecepta sublimia nec in illis Libris veteribus desunt; ita illic finis quo referantur occultus est: quamvis secundum eum viverent sancti, qui futuram eius revelationem videbant, et pro temporum proprietate vel prophetice tegebant, vel prophetice tectum sapienter intellegebant.

Testimonia vitae aeternae et corporum resurrectionis in Libris Veteris Testamenti

Denique, quod non temere dixerim, nescio utrum quisquam in illis Libris invenit nomen regni coelorum, quod tam crebro nominat Dominus. Dicitur quidem ibi: Diligite sapientiam, ut in aeternum regnetis 90. Et ipsa vita aeterna si non illic in manifesto praedicaretur, non diceret Dominus etiam malis Iudaeis: Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam habere; ipsae testimonium perhibent de me 91. Quo enim nisi ad hoc pertinet, quod ibi scriptum est: Non moriar, sed vivam, et enarrabo opera Domini 92; et: Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte 93; et: Iustorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum: et paulo post: Illi autem sunt in pace; et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est; et in paucis vexati, in multis bene disponentur 94; et inalio loco: Iusti autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio eorum apud Altissimum; ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini 95? Haec et alia multa, sive apertissima sive subobscura, inveniuntur illic testimonia vitae aeternae. Et de ipsa corporum resurrectione non tacuerunt Prophetae. Unde Pharisaei adversum Sadducaeos eam non credentes, acerrime confligebant: quod non solum in Actibus Apostolorum canonicis, quos isti non accipiunt, ne de adventu veri Paracleti, quem promisit Dominus, convincantur, evidenter apparet 96; verum etiam in Evangelio, ubi ei proponunt Sadducaei quaestionem de muliere, quae septem fratribus singillatimnupserat, cum in eius connubium alter alteri morienti succederet, cuiusnam eorum in resurrectione uxor esset futura 97. Proinde testimoniis vitae aeternae et resurrectionis mortuorum abundat illa Scriptura: sed hoc nomen, id est regnum coelorum, de nullo inde loco mihi occurrit; hoc enim proprie pertinet ad revelationem Novi Testamenti, quia ea corpora quae terrena fuerant, mutatione illa quam Paulus apertius commemorat, in resurrectione fient spiritalia 98, ac per hoc coelestia, in quibus possideamus regnum coelorum. Quod ori eius etiam nominandum servabatur, quem regem ad regendos, et sacerdotem ad sanctificandos fideles suos universus ille apparatus veteris Instrumenti in generationibus, factis, dictis, sacrificiis, observationibus, festivitatibus, omnibusque eloquiorum praeconiis, et rebus gestis, et rerum figuris parturiebat esse venturum: qui plenus gratia et veritate 99, et ad praecepta facienda adiuvando per gratiam, et ad promissa implenda curando per veritatem, venit Legem non solvere, sed adimplere.

0Contra Faustum Manichaeum00 Sine Nomine Contra Faustum Manichaeum Liber XV

XIV XVI

LIBER QUINTUS DECIMUS

recensere

Vetus Testamentum et Ecclesia, vera sponsa Christi secundum Faustum.

FAUSTUS dixit: Quare non accipitis Testamentum Vetus? Quia et omne vas plenum superfusa non recipit, sed effundit: et stomachus satur reicit ingesta. Proinde et Iudaei ex praeoccupatione Moyseos Testamento Veteri satiati, respuerunt Novum: et nos ex Christi praeventione Novo referti, respuimus Vetus. Vos ideo utrumque accipitis, quia in neutro estis pleni, sed semi: alterumque ex altero in vobis non tam repletur, quam corrumpitur; quia et sema vasa numquam de dissimili implentur materia, sed de eadem ac sibi simili, ut vini vino, mellis melle, et aceti aceto: quibus si dissimilia et non sui generis superfundas, ut melli fel, et aquam vino, et aceto garos: non repletio vocabitur haec, sed adulterium. Haec ergo causa est, unde nos parum accipimus Testamentum Vetus: et quia Ecclesia nostra, sponsa Christi, pauperior quidem ei nupta, sed diviti, contenta sit bonis mariti sui, humilium amatorum dedignatur opes, sordent ei Testamenti Veteris et eius auctoris munera, famaeque suae custos diligentissima, nisi sponsi sui non accipit litteras. Vestra sane Ecclesia usurpet Testamentum Vetus, quae ut lasciva virgo immemor pudoris, alieni viri et muneribus gaudet et litteris. Amator denique ille vester, et pudoris corruptor Hebraeorum Deus, diptychio lapideo suo, aurum vobis promittit et argentum, ventris saturitatem 1, et terram Chananaeorum 2. Hi vos delectaverunt tam sordidi quaestus, ut libeat peccare post Christum, ut sitis ingrati tam immensis dotibus eius. Haec vos illiciunt, ut in Hebraeorum depereatis Deo post nuptias Christi. Discite ergo iam nunc etiam falli vos, et decipi falsis promissionibus eius. Pauper est, egens est, nec ea quidem praestare potest quae promittit: nam si suae propriae coniugi, dico autem Synagogae, nihil horum praestat quae pollicetur, et quidem morem gerenti sibi per omnia, et servienti submissius quam ancilla; vobis praestare quid poterit alienis ab se, et mandatorum suorum detrectantibus iugum superba cervice? Sed vos quidem pergite agere ut coepistis, rudem pannum veteri vestimento committite, novum vinum veternosis utribus credite 3, duobus maritis nulli placituri servite, christianam denique fidem Hippocentaurum facite, nec equum perfectum, nec hominem: nobis soli Christo servire permittite, eius tantum immortali dote contentis, et imitantibus Apostolum qui dicit: Sufficientia nostra ex Deo est, qui nos idoneos probavit ministros Novi Testamenti 4. Hebraeorum Dei et nostra admodum diversa conditio est; quia nec ipse quae promittit implere potest, et nos ea fastidimus accipere. Superbos nos adversus blanditias eius, Christi liberalitas fecit. Ac ne incongrue me haec comparasse existimes, Paulus in nos hanc coniugalis disciplinae similitudinem prior contulit, dicens: Quae sub viro est mulier vivente viro alligata est lege viri: si autem mortuus fuerit vir eius, soluta est a lege viri. Ergo vivente viro vocabitur, inquit, adultera, si iuncta fuerit alteri viro: quod si mortuus fuerit vir eius, non erit adultera alii coniuncta 5. Per hoc ostendens, spiritu moechari eos qui non ante repudiantes, et in mortuis quodam modo ponentes Legis auctorem, tum demum se copulaverint Christo. Quod dictum ad eos praecipue spectat, qui crediderint ex Iudaeis, videlicet ut ipsi sint primae superstitionis obliti. Nobis vero in hoc quid opus est vel praecepto, quibus ex Gentilitate conversis ad Christum, Hebraeorum Deus non mortuus debet videri, sed nec natus? Sane Iudaeo, si credat, Adoneus debet videri defunctus, gentili vero idolum: et unicuique quod est veneratus ante cognitum Christum. Nam si post idololatriae divortia Hebraeorum quis Deum et Christum pariter colat, nihil ille quidem a detriti pudoris femina discrepavit, quae post unius mariti obitum duobus nupserit.

Vetus Testamentum est prophetia Novi.

AUGUSTINUS respondit: Audite haec, quorum corda possidet Christus; et videte, si toleratis, nisi quia ipse est vestra patientia. Faustus novo melle plenus, respuit acetum vetus, et Paulus aceto vetere plenus, effudit dimidium, quo caperet infusum mel novum; non servandum, sed corrumpendum. Vides enim, quod ait apostolus Paulus: Servus Christi Iesu, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei, ex melle novo est. Illud autem quod sequitur: Quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem 6; ex aceto vetere. Quis hoc sustineret audire, nisi nos consolaretur idem dicens: Oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant in vobis 7? Sed quid opus est eadem iam superius satis dicta repetere? Nam pannum novum et vestimentum vetus, et vinum novum et utres veteres 8, non duo Testamenta significare, sed duas vitas, et spes duas: ad duo vero Testamenta intellegenda illam datam esse a Domino similitudinem: Propterea omnis scriba eruditus in regno Dei similis est patrifamilias proferenti de thesauro suo nova et vetera 9, ex his quae ante diximus, recordetur qui potuerit, vel certe recenseat qui voluerit. Duas enim spes si quis habendas putaverit ut et propter felicitatem terrenam, et propter regnum coelorum Deo serviat; haec illam non capit, et cum haec aliqua tribulatione fuerit perturbata, deficiens homo amittet etiam illam. Inde est et illud: Nemo potest duobus dominis servire. Quod exposuit dicens: Non potestis Deo servire et mammonae 10. Vetus autem Testamentum recte intellegentibus prophetia est Novi Testamenti. Itaque et in illo primo populo sancti Patriarchae et Prophetae, qui intellegebant quod agebant, vel quod per eos agebatur, in Novo Testamento habebant istam spem salutis aeternae: ad illud enim pertinebant, quod intellegebant et diligebant; quia etsi nondum revelabatur, iam tamen figurabatur. Ad Vetus autem illi pertinebant, qui non illic amplius quam promissa temporalia cogitata concupiscebant, in quibus aeterna figurata et prophetata non intellegebant. Sed haec iam satis superque prioribus responsionibus nostris dicta sunt.

Augustinus alloquitur Ecclesiam Catholicam, veram sponsam veri Cristi.

Illa vero est mirabilis impudentia, cum Manichaeorum sacrilega et immunda societas etiam castam sponsam Christi se iactare non dubitat: in quo adversus sanctae Ecclesiae vere casta membra quid proficit, nisi ut veniat in mentem adversus tales apostolica illa admonitio: Aptavi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. Timeo autem, ne sicut serpens Evam fefellit astutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a castitate, quae est in Christo 11? Quid enim agunt isti evangelizantes nobis praeter quod accepimus, nisi ut nos a castitate corrumpant, quam Christo servamus, quando legem Dei culpant nomine vetustatis, et errorem suum laudant nomine novitatis, quasi omnis vetustas fugienda sit, aut omnis novitas appetenda; cum et mandatum vetus in laude ponat apostolus Ioannes 12, et profanas verborum novitates evitari iubeat apostolus Paulus 13? Te ergo, vera sponsa veri Christi Ecclesia catholica, alloquar et ego te pro modulo meo, qualiscumque filius et servus tuus positus in te dispensare cibaria conservis meis. Cave semper, ut caves, Manichaeorum impiam vanitatem, iam tuorum periculo expertam, et liberatione convictam. Ille me quondam de gremio tuo error excusserat: expertus fugi quod experiri non debui. Sed tibi profecerint etiam pericula mea, cui nunc servit liberatio mea. Quia nisi mihi verus et verax sponsus tuus, de cuius latere facta es, in vero sanguine suo remissionem peccatorum posuisset, absorbuisset me vorago fallaciae, et terram factum serpens irreparabiliter devorasset. Noli decipi nomine veritatis: hanc sola tu habes, et in lacte tuo, et in pane tuo; in hac autem tantum nomen eius est, ipsa non est. Et in tuis quidem grandibus secura es: sed appello in te parvulos tuos, fratres, filios, dominos meos, quos vel tamquam ova sollicitis alis foves, vel tamquam infantes lacte nutris, sine corruptione fecunda, virgo mater. Hos in te appello teneros fetus tuos, ne garrula curiositate seducantur abs te; sed potius anathement, si quis eis evangelizaverit praeter id quod acceperunt in te 14: nec relinquant verum veracemque Christum, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi 15, et magnam multitudinem dulcedinis eius, quam abscondit metuentibus se, perfecit autem sperantibus in se 16. Ibi vero quomodo possunt esse verba veracis, in praedicatore Christi fallacis? Contemne insultationes eorum: quia bene tibi es conscia, promissionem vitae aeternae te adamasse in muneribus sponsi tui, id est, ipsum sponsum tuum, quia ipse est vita aeterna.

Exhortatio ad Ecclesiam Catholicam ut accipiat carnali corde vetustas legis tabulas.

Non autem, sicut illi desipiunt, ad alienum deum seducta es, promittentem saturitatem ventris et terram Chananaeorum. Intellegis quippe in ipsis etiam promissionibus te iam tunc figuratam et prophetatam, praescientiam parturisse sanctorum. Nec lapideo diptychio miserabili dicacitate reprehenso movearis: quia non habes lapideum cor, quod illae tabulae in populo priore significabant. Es enim epistola Apostolorum: Scripta non atramento, sed spiritu Dei vivi; non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus 17. Ad quae verba illi vani gaudent, putantes Apostolum reprehendisse dispensationem illi tempori congruam Veteris Testamenti, non intellegentes hoc eum ex Propheta dixisse. Haec enim verba, quae imperite amplectuntur, longe antequam per Apostolos dicerentur et implerentur, a Prophetis, quos respuunt, praenuntiata sunt. Propheta enim dixerat: Auferam eis cor lapideum, et dabo eis cor carneum 18. Videant si non hoc est: Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. Nam neque ibi quod dictum est cor carneum, neque hic tabulae carnales, hoc volunt, ut carnaliter sapiamus: sed quia in comparatione lapidis, qui sine sensu est, caro sentit; per lapidis insensualitatem significatum est cor non intellegens, et per carnis sensualitatem significatum est cor intellegens. Tu potius istos irride, qui dicunt, et terram et ligna et lapides habere sensum, et intellegentiore vita vivere, carnes autem stolidiore et obtusiore. Unde non a veritate, sed a sua vanitate coguntur fateri mundius esse legem conscriptam in tabulis lapideis, quam suum thesaurum in pellibus morticinis. An forte quia in fabella sua etiam lapides dicunt esse ossa principum, non eis dubitant coria praeponere agnorum? Nempe ergo illa Testamenti arca mundius tegebat lapideas tabulas, quam caprina pellis codicem istorum. Haec tu misericorditer irride, ut eis irridenda et fugienda commendes: nam in illo diptychio lapideo, iam tu non corde lapideo intellegis, quid duro illi populo congruebat; et in eo tamen agnoscis petram, ipsum sponsum tuum, illum quem Petrus loquitur: lapidem vivum ab hominibus reprobatum, a Deo autem electum et honorificatum. Illis ergo erat lapis offensionis, et petra scandali; tibi autem lapis quem reprobaverunt aedificantes, factus est in caput anguli 19. Quod totum idem Petrus apostolus explicat, et totum a Prophetis, a quibus isti damnati alienantur, praedictum esse commemorat. Lege sane etiam illud diptychium: ne timeas, plane sponsi tui est. Aliis lapis ille significavit duram stoliditatem: tibi autem firmam stabilitatem. Digito Dei scriptae sunt tabulae illae 20: digito Dei sponsus tuus eiecit daemonia 21: digito Dei expelle tu doctrinas daemoniorum mendaciloquorum cauteriantium conscientiam 22. Ex hoc diptychio repellis adulterum, qui se Paracletum dicit, ut sancto nomine te seducat. Quinquagesimo enim die post Pascha datae sunt illae tabulae 23; et quinquagesimo die post passionem sponsi tui quam Pascha illud praefigurabat, datus est digitus Dei, Spiritus sanctus promissus Paracletus 24. Noli ergo formidare diptychium, quo tibi scripta olim, quae nunc agnosceres, mittebantur: tantum noli esse sub lege, ne illam timore non impleas; sed sub gratia, ut sit in te plenitudo legis caritas. Non enim aliud diptychium recensebat sponsi tui amicus, cum diceret: Nam: Non adulterabis: Non homicidium facies: Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum. Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo autem legis est caritas 25. Ibi enim sunt duo illa praecepta, dilectionis Dei, et dilectionis proximi, singulis tabulis explicata. Hoc ergo diptychium ille praemisit, qui tibi haec duo praecepta veniens commendavit, in quibus tota Lex pendet et Prophetae 26. In primo praecepto est castitas nuptiarum tuarum, in secundo unitas membrorum tuorum: illo amplecteris divinitatem, isto congregas societatem. Quae duo praecepta, ipsa sunt decem: tria pertinent ad Deum, et septem ad proximum. O pudicum diptychium, in quo, vetere figura, ille dilector et dilectus tuus praenuntiabat tibi canticum novum, in decachordo psalterio 27: tamquam pro te etiam nervos suos extensurus in ligno, ut de peccato peccatum damnaret in carne, et iustitia legis impleretur in te 28. O diptychium coniugale, quod non sine causa odit adultera!

Allocutio ad societatem manichaeam, non sponsam, sed prostitutam daemonum.

Iam enim mihi ad te est sermo, manichaea congregatio fallax, et fallaciis involuta. Itane multinuba tot elementis, vel potius meretrix prostituta daemoniis, et sacrilegis vanitatibus impraegnata, audes matrimonium catholicum Domini tui, crimine impudicitiae lacerare? Ostende nobis moechos tuos, splenditenentem ponderatorem, et Atlantem laturarium. Illum enim dicis capita elementorum tenere, mundumque suspendere; istum autem genu fixo, scapulis validis subbaiulare tantam molem, utique ne ille deficiat. Ubi sunt isti? Qui si vere essent, quando ad te venirent occupati tanto negotio? quando ad te intrarent, ut blanda manu tua, et otiosa, plane delicata, post tantum laborem, alteri digitos, alteri humeros confricares? Sed fallunt te mala daemonia, quae tecum scortantur, ut concipias mendacia, et parias phantasmata. Cur ergo non respuas diptychium veri Dei, tuis membranis inimicum, quibus tot falsos deos adamasti mente vagabunda per figmenta cogitationum tuarum, quibus omnia poetica mendacia graviora et honestiora reperirentur, vel hoc certe, quod apud poetas neminem decipit ipsa professio falsitatis, in libris autem tuis tanta fallaciarum turba, pueriles et in senibus animas, nomine veritatis illectas, miserabilibus corrumpit erroribus, cum prurientes auribus, sicut Apostolus dicit, et a veritate auditum suum avertentes, ad fabulas convertuntur 29? Quomodo ergo sanam doctrinam ferres illarum tabularum, ubi primum praeceptum est: Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Deus unus est 30, cum tot deorum nominibus delectata turpissimi cordis fornicatione voluteris? Annon recordaris amatorium canticum tuum, ubi describis maximum regnantem regem, sceptrigerum perennem, floreis coronis cinctum et facie rutilantem? Quem si solum talem amares, erubescendum tibi esset: nam etiam vir unus floreis coronis cinctus pudicae coniugi displiceret. Neque enim potes dicere hoc aliqua mystica significatione ita dictum, vel ita demonstratum, cum tibi praecipue laudari Manichaeus non ob aliud soleat, nisi quod remotis figurarum integumentis, ipse tibi veritatem nudam et propriam loqueretur. Proprie igitur cantas Deum regem sceptrigerum, floribus coronatum. Ponat saltem sceptrum, quando coronis floreis cingitur: non decet regiae virgae severitatem illa luxuriae mollitudo. Huc accedit, quia non a te solus adamatus est: sequeris enim cantando, et adiungis duodecim saecula floribus convestita, et canoribus plena, et in faciem patris flores suos iactantia. Ubi et ipsos duodecim magnos quosdam deos profiteris, ternos per quatuor tractus, quibus ille unus circumcingitur. Quem quomodo immensum faciatis, quem sic circumdatum dicitis, numquam invenire potuistis. Adiungis etiam innumerabiles regnicolas, et deorum agmina, et angelorum cohortes: quae omnia non condidisse dicis Deum, sed de sua substantia genuisse.

Pergit allocutio contra ecclesiam manichaeam cui imputatur obscaena lectio fabularum quibus Manichaei credunt.

Ita convinceris innumerabiles deos colere, non ferendo sanam doctrinam, qua docetur unus de uno Deo natus Filius, et utriusque Spiritus sanctus. Quos tamen non solum innumerabiles, sed nec tres deos fas est dicere: quorum est non solum una eademque substantia, sed etiam una eademque operatio, per ipsam propriam unam eamdemque substantiam; per creaturam vero corporalem etiam demonstratio singulorum. Haec tu non intellegis, non capis: novi, plena es, inebriata es, ingurgitata es fabuloso sacrilegio. Digeras aliquando quod exhalas, et te iam obruere talibus desinas: interim canta quod cantas, et inspice, si potes, dedecus fornicationis tuae. Invitavit enim te doctrina daemoniorum mendaciloquorum ad fictas domos angelorum, ubi flat aura salubris, et ad campos ubi scatent aromata, cuius arbores et montes, maria et flumina, dulce nectar fluunt per cuncta saecula. Et credidisti et finxisti haec in corde tuo, ubi vanis recordationibus luxuriata et dissoluta iacteris. Cum enim quaedam talia dicuntur de ineffabili affluentia spiritalium deliciarum, utique in aenigmate dicuntur; ita ut noverit animus qui talibus exercetur, esse aliud quod ibi quaerendum et intellegendum sit, sive corporeis sensibus in veritate corporali tale quid demonstretur, sicut ignis in rubo 31, et de virga serpens, et de serpente virga 32, et tunica Domini a persecutoribus non divisa 33, et obsequio mulieris unctio pedum aut capitis eius 34, et frondes multitudinis praecedentis et consequentis asellum eius 35: sive in spiritu per imagines corporum, vel in somnio, vel in ecstasi figurate ostendantur, sicut Iacob scalae 36, et Danieli lapis praecisus sine manibus et auctus in montem 37, et Petro ille discus 38, et Ioanni tam multa 39: sive sola locutione ad eumdem modum figurentur, sicut Cantica canticorum 40, et quod in Evangelio fecit pater familias nuptias filio suo 41, et homo quidam duos filios habuit, frugi et luxuriosum 42, et homo quidam novellavit vineam, et locavit agricolis 43. Tu vero praecipue Manichaeum ob hoc praedicas, quod non ad talia dicenda, sed potius ad solvenda ultimus venerit: ut et figuris antiquorum apertis, et suis narrationibus ac disputationibus evidenti luce prolatis, nullo se occultaret aenigmate. Addis eam praesumptionis huius causam, quod videlicet antiqui, ut figuras huiusmodi vel viderent, vel agerent, vel dicerent, sciebant istum postea venturum, per quem cuncta manifestarentur: iste autem, qui sciret post se neminem adfuturum, sententias suas nullis allegoricis ambagibus texeret. Quid ergo facit affectus tuus desideriis carnalibus sordidus, in campis et montibus nemorosis, et coronis floreis, et scatentibus aromatibus? Si non sunt aenigmata rationis, phantasmata sunt cogitationis, aut vecordia furoris. Si vero aenigmata esse dicuntur, cur non fugis adulterum, apertam veritatem, ut illiciat, promittentem, et fabulosa fallacia quos illexerit illudentem? Nonne ministri eius, et ipsi miseri talibus vanitatibus venenati, in hamo suo solent hanc escam de Paulo apostolo ponere, ubi ait: Ex parte enim scimus, et ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, quod ex parte est, auferetur; et: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem 44? Ut scilicet apostolus Paulus ex parte scierit, et ex parte prophetaverit, per speculum et in aenigmate videns, quod totum auferendum est veniente Manichaeo, et afferente quod perfectum est, ubi facie ad faciem veritas videatur. O lasciva, immunda, sine fronte adhuc ista garris, adhuc pascis ventos, adhuc amplecteris idola cordis tui! Itane tu facie ad faciem vidisti regnantem regem sceptrigerum, floreis coronis cinctum, et deorum agmina, et splenditenentem magnum, sex vultus et ora ferentem, micantemque lumine; et alterum regem honoris, Angelorum exercitibus circumdatum; et alterum adamantem heroam belligerum; dextra hastam tenentem, et sinistra clypeum; et alterum gloriosum regem tres rotas impellentem, ignis, aquae, et venti; et maximum Atlantem mundum ferentem humeris, et eum genu fixo brachiis utrinque secus fulcientem? Haec et alia mille portenta tu facie ad faciem vidisti, an haec tibi doctrina daemoniorum mendaciloquorum per ora deceptorum cantat, et nescis? Vae tibi, infelix! ecce quibus phantasmatibus constupraris, ecce quas vanitates pro veritate lambis: et serpentinis poculis ebria, de diptychio lapideo audes insultare matronali verecundiae coniugis unici Filii Dei; quia illa iam non sub paedagogio Legis, sed sub magisterio gratiae, nec superba operibus, nec fracta terroribus, vivit ex fide et spe et caritate, facta Israel, in quo dolus non est 45, et audiens quod ibi scriptum est: Dominus Deus tuus, Deus unus est 46: quod tu non audiens, in tam multos fictos deos fornicationem tuam diffudisti.

Allocutio probat binas tabulas legis esse contrarias ecclesiae manichaeae.

Quomodo non sint tibi inimicae illae Tabulae, in quibus secundum praeceptum est: Non accipies in vanum nomen Domini Dei tui 47; quandoquidem tu etiam ipsum Christum, qui propter carnales a carnali vanitate mundandos, etiam carneis oculis verus in veritate carnis exortus est, in fallaciae vanitate posuisti? Quomodo tibi non sit adversum tertium praeceptum de sabbati requie, quae tot figmentorum illusionibus inquieta anima ventilaris? Haec tria praecepta quomodo pertineant ad dilectionem Dei, quando capies, quando sapies, quando amabis? Immoderata es, et foeda, et contentiosa: tumuisti, evanuisti, viluisti, excessisti modum tuum, turpasti decorem tuum, turbasti ordinem tuum. Talis apud te fui, novi te. Quo pacto ergo te nunc doceam haec tria praecepta ad dilectionem Dei pertinere, ex quo, et per quem, et in quo sunt omnia 48? Unde hoc intellegis, quando nec illa septem, quae ad dilectionem proximi pertinent qua humanae vitae societas continetur, erroris tui detestanda perversitate nosse atque observare permitteris? In quibus mandatum primum est: Honora patrem tuum et matrem tuam 49: quod et Paulus commemorat mandatum primum in repromissione, eadem atque itidem etiam ipse praecipiens 50. Tu autem doctrina daemoniaca didicisti inimicos deputare parentes tuos, quod te per concubitum in carne ligaverint, et hoc modo utique deo tuo immundas compedes imposuerint. Hinc etiam consequens praeceptum, quod est: Non maechaberis 51, ita violatis, ut hoc maxime in coniugio, detestemini, quod filii procreantur; ac sic Auditores vestros, dum cavent ne feminae quibus miscentur concipiant, etiam uxorum adulteros faciatis. Ducunt enim eas ex lege matrimonii, tabulis proclamantibus, liberorum procreandorum causa: et vestra lege, metuentes ne particulam dei sui sordibus carnis afficiant, ad explendam tantum libidinem feminis impudica coniunctione miscentur; filios autem inviti suscipiunt, propter quod solum coniugia copulanda sunt. Quomodo ergo non prohibes nubere, quod de te tanto ante praedixit Apostolus 52, quando id conaris auferre de nuptiis, unde sunt nuptiae? Quo ablato, mariti erunt turpiter amatores; meretrices, uxores; thalami, fornices; soceri, lenones. Ac per hoc etiam illud praeceptum, quod est: Non occides 53, ex eiusdem erroris perversitate non servas. Dum enim times ne dei tui membrum ligetur in carne, non das esurienti panem: hic formidans homicidium falsum, illic perpetras verum. Itaque si incurras in eum famelicum qui mori possit, nisi cibum porrigendo subvenias; iam tu homicida teneberis aut lege Dei, si non dederis; aut lege Manichaei, si dederis. Quid? Caetera Decalogi praecepta, quomodo servabis? An a furto abstineas, ut nescio quis panem, seu quamlibet escam in suis visceribus trucidandam, devoret potius, quam tu, si possis, ei subripias, atque ad officinam ventris Electorum tuorum curras, ut furto tuo deus tuus nec in gravius incidat vinculum, et quo inciderat eruatur? Porro si in eodem furto comprehendaris; nonne per ipsum deum tuum, non te abstulisse iurabis? Quid enim tibi facturus est talis deus, cui dicis: Falsum iuravi per te, sed pro te; nisi velles ut exitium tibi inferrem, dum honorem deferrem? Ita et illud mandatum Legis: Ne falsum testimonium dicas, propter membra dei tui sic contemnes, ut ea non solum testimonio, sed et iuramento falso de compedibus liberes. Iam vero quod sequitur: Non concupisces uxorem proximi tui 54, debet apud te impleri: et hoc unum video, quod nulla tui erroris necessitate violare cogaris. Sed si nefas est coniugem concupiscere alienam, considera quid sit concupiscendum se proponere alienis: et recordare deos tuos formosos et deas formosas, praebentes se ut ardenter concupiscantur, illi a feminis principibus tenebrarum, et illae a masculis: quibus excitatis in fruendi libidinem, et in suos amplexus inhianter aestuantibus, eruant ab eis illum deum tuum ubique compeditum, et tanta suorum turpitudine, ut solvi valeat, indigentem. Nam rem proximi non concupiscere, quod est ultimum Decalogi mandatum, unde potes, misera? Nonne tibi deus ipse tuus in terra aliena se fabricare mentitur saecula nova, ubi post falsam victoriam falso triumpho tumescas? Quod cum modo insana vanitate desideras, et eamdem terram gentis tenebrarum summa vicinitate substantiae tuae coniungi credis, utique rem proximi concupiscis. Merito tibi est inimicum diptychium, continens tam bona mandata multum errori tuo contraria. Nam illa tria quae ad dilectionem Dei pertinent, omnino ignoras, omnino non servas: haec autem septem quibus societas humana non laeditur, si quando custodis, aut pudore reprimeris, ne inter homines confundaris; aut timore frangeris, ne publicis legibus puniaris; aut malum factum bona aliqua consuetudine horrescis; aut ipsa naturali lege, quam iniuste alteri facias quod tibi ab altero fieri non vis, advertis: error tamen tuus quam te in contrarium ire compellat, et dum sequeris, et dum non sequeris, sentis, cum vel hoc facis quod pati non vis, vel ideo non facis quia pati non vis.

Allocutio reprehendit ecclesiam manichaeam in qua minime consideratur quid sint lex, peccatum, gratia.

At ista vera sponsa Christi, cui de diptychio lapideo fronte impudentissima insultas, intellegit quid distet inter litteram et spiritum 55, quae duo dicuntur alio modo, Lex et gratia: et non iam in vetustate litterae, sed in novitate spiritus Deo serviens 56, non est iam sub lege, sed sub gratia. Neque enim litigiosa caecatur; sed mitis intendit verbis Apostoli, ut intellegat quid appellet legem, sub qua nos iam non vult esse, quia transgressionis gratia posita est, donec veniret semen cui promissum est 57: et quia ideo subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia 58. Nec ideo tamen eadem legem peccatum vocat, quia sine gratia non vivificat; auget enim potius reatum praevaricatione addita: Ubi enim lex non est, nec praevaricatio 59; et ideo per se ipsam, cum sola littera est sine spiritu, id est, lex sine gratia, tantummodo reos facit: sed proponit sibi quod putare minus intellegentes possent, et aperit quid dicat, cum ait: Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit: sed peccatum non cognovi nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. Occasione itaque accepta, peccatum per mandatum fefellit me, et per illud occidit. Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum. Quod ergo bonum est, factum est mihi mors? Absit: sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem 60. Haec ista, cui tu insultas, intellegit; quia gemens petit, quia humilis quaerit, quia mitis pulsat: et sic videt non reprehendi legem, cum dicitur: Littera occidit, spiritus autem vivificat 61; sicut non reprehenditur scientia, cum dicitur: Scientia inflat, caritas vero aedificat. Nam utique ipse dixerat: Scimus quia omnes scientiam habemus; et tunc adiungit: Scientia inflat, caritas vero aedificat 62. Utquid ergo habebat ipse quo inflaretur, nisi quia cum caritate non solum non inflat scientia, sed etiam firmat? Ita littera cum spiritu, et lex cum gratia, iam non eo modo littera et lex appellatur, sicut per se ipsam cum occidit abundante delicto. Ita enim lex et virtus peccati dicta est 63, cum auget eius noxiam delectationem, per severam prohibitionem. Nec tamen etiam sic mala est: sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum operatum est mortem. Ita multa quibusdam sunt noxia, quamvis non sint mala. Nam et vos cum oculos doletis, etiam contra deum vestrum solem fenestras clauditis. Haec igitur sponsa Christi, iam mortua legi, id est, peccato, quod legis prohibitione fit abundantius, cum lex sine gratia iubet, non iuvat: tali ergo legi mortua, ut sit alterius qui ex mortuis resurrexit, discernit ista sine legis iniuria, ne sacrilegium committat in eius auctorem: quod tu facis in eum, quem non intellegis auctorem boni; cum audias Apostolum dicentem: Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum. Ecce auctor boni est, qui tibi videtur unus ex principibus tenebrarum. Attende veritatem, ferit tibi oculos. Ecce Paulus apostolus dicit: Lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum. Ecce cuius auctor est, qui diptychium illud, quod stulta irrides, in magni sacramenti dispensationem praemisit. Eadem quippe lex, quae per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est 64, cum accessit litterae spiritus, ut inciperet impleri iustitia legis, quae non impleta reos etiam praevaricatione faciebat. Neque enim alia lex est sancta et iusta et bona, et alia per quam peccatum mortem operatur, cui mori nos oportet, ut simus alterius qui ex mortuis resurrexit: sed eadem ipsa est. Ecce sequere, lege. Sed peccatum, inquit, ut appareat peccatum, per bonum mihi est operatum mortem, ut fiat supra modum peccator, aut peccatum per mandatum. Surda, caeca, audi, vide. Per bonum, inquit, mihi operatum est mortem. Ergo lex semper est bona; sive obsit inanibus gratia, sive prosit plenis gratia, semper est bona: sicut sol semper est bonus, quia omnis creatura Dei bona est 65, sive dolentibus oculis noceat, sive sanos mulceat. Proinde quod est oculis sanitas ad videndum solem, hoc est gratia mentibus ad implendam legem. Et sicut oculi sani non solis delectationi moriuntur, sed illis ictibus asperis radiorum, quibus reverberati in densiores tenebras pellebantur: sic anima per caritatem spiritus salva facta est, non iustitiae legis mortua dicitur, sed illi reatui et praevaricationi, quam lex per litteram, cum gratia defuit, faciebat. Itaque de illa utrumque dicitur, et: Bona est lex, si quis ea legitime utatur; et quod sequitur: Sciens hoc, quia iusto lex non est posita 66; quia non opus habet terrente littera, quem delectat ipsa iustitia.

Tous les livres