Contra Faustum manichaeum (page 5)
Explicatio Iudaeorum excaecationis.
Forte etiam hinc se diceret permoveri, quod ipsi, in quorum Libris haec inveniuntur esse praenuntiata, quae nunc cernuntur impleta, non nobiscum tenent eiusdem Evangelii societatem. Cum vero doceretur etiam hoc ab eisdem Prophetis esse praedictum, quantum moveretur ad fidem; quis tam demens est, ut non videat? quis tam impudens ut se videre dissimulet? Quis enim dubitet hoc de Iudaeis fuisse prophetatum, cum Isaias dicat: Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui; Israel autem me non cognovit, et populus meus me non intellexit 34; aut illud quod Apostolus commemorat: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem 35; et maxime illud: Dedit illis Deus spiritum compunctionis, oculos ut non videant, et aures ut non audiant et non intellegant 36; et multa huiusmodi? Quod si diceret: " Quid ergo peccaverunt Iudaei, si Deus illos excaecavit ne agnoscerent Christum? ", quantum possemus, imbuendo rudi homini ostenderemus ex aliis occultis peccatis Deo cognitis, venire iustam poenam huius caecitatis: quod non solum dixisse Apostolum de quibusdam: Propter hoc tradidit illos Deus in concupiscentiam cordis eorum, vel in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt 37, volentem ostendere quaedam peccata manifesta, ex poena venire quorumdam occultorum; sed nec ipsos hoc tacuisse Prophetas demonstraremus. Nam ne pergam longius, idem Ieremias eo ipso loco, ubi ait: Et homo est, et quis agnoscet eum? 38 ne quasi hoc ipso excusati essent Iudaei, quia non cognoverunt: Si enim cognovissent, sicut Apostolus dicit, numquam Dominum gloriae crucifixissent 39; sequitur, et ostendit occulti eorum meriti fuisse ut non cognoscerent. Ait enim: Ego Dominus, interrogans corda, et probans renes, ut dem unicuique secundum vias eius, et secundum fructum studiorum eius 40.
Haeretici et pernix: comparatio.
Porro si hoc gentilis ille moveretur, cur etiam ipsi qui appellantur Christiani, in multas haereses variasque discedunt: neque hoc a Prophetis Hebraeis praetermissum esse doceremus. Tamquam enim esset consequens, ut Iudaeis in sua caecitate demonstratis, hoc illi veniret in mentem, quod etiam multi sub nomine Christiano ab ipsa Christiana societate deviarent, ipse Ieremias, velut catechizandi ordinem nobis insinuans, continuo subiecit: Clamavit perdix, congregavit quae non peperit, faciens divitias suas non cum iudicio 41. Perdix enim nimis contentiosum animal, notum est quanta aviditate ipsius contentionis currat in laqueum. Non enim disputare amant haeretici, sed quoquo modo superare impudentissima pervicacia, ut congregent, sicut hic dixit, quae non pepererunt. Christianos enim, quos maxime Christi nomine seducunt, iam per ipsius Christi Evangelium natos inveniunt, et faciunt illos divitias suas: non sane cum iudicio, sed cum temeritate inconsiderata. Non enim intellegunt ibi esse veram et salubrem, et quodam modo germanam atque radicalem christianam societatem, unde istos separaverunt, quos ad suas divitias congregarunt. Et quia de talibus dicit Apostolus: Sicut enim Iamnes et Mambres restiterunt Moysi, sic et isti resistunt veritati; homines mente corrupti, reprobi circa fidem: sed ultra non proficient, dementia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit 42: sequitur et hic Propheta, et dicit de perdice, qui congregavit quae non peperit: In dimidio dierum eius derelinquent eum, et in novissimis suis erit insipiens 43: id est, qui primo tamquam per pollicitationem et ostentationem excellentis sapientiae seducebat, erit insipiens, id est, apparebit insipiens. Eis quippe quibus primo sapiens erat, tunc erit insipiens, cum apparebit, quia dementia eius nota erit omnibus.
Vera Ecclesia facile noscitur.
Et tamquam ille quem et catechizamus, quaereret et diceret: Quo ergo signo manifesto adhuc parvulus, et nondum valens liquidam discernere a tot erroribus veritatem; quo manifesto indicio tenebo Ecclesiam Christi, in quem iam credere tanta rerum antea praedictarum manifestatione compellor? Sequitur idem propheta, et tamquam motus animi eius ordinatissime excipiens, docet eum Ecclesiam Christi ipsam esse praedictam, quae omnibus eminet et apparet. Ipsa enim est sedes gloriae, de qua dicit Apostolus: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos 44. Unde iste dicit: Sedes autem gloriae exaltata est, sanctificatio nostra 45. Propter hos enim motus parvulorum, qui possunt seduci ab hominibus, manifestationem claritatis Ecclesiae Dominus quoque praevidenss, ait: Non potest civitas abscondi supra montem constituta 46: quia utique sedes gloriae exaltata est, sanctificatio nostra, ut non audiantur illi qui ad religionum scissuras traducunt, dicentes: Ecce hic est Christus, ecce illic 47. Partes enim ostendunt, dicentes: Ecce hic, ecce illic. Cum illa civitas super montem sit; quem montem, nisi eum qui secundum prophetiam Danielis ex parvo lapide crevit, et factus est mons magnus, ita ut impleret universam terram 48? Nec illi audiantur, qui sub nomine quasi secretae et apocryphae veritatis et hominum paucitatis dicunt: Ecce in cubiculis, ecce in deserto 49: quia non potest abscondi civitas super montem constituta, quia sedes gloriae exaltata est, sanctificatio nostra.
Paganus convincitur prophetiarum veritate.
Cum ergo gentilis iste his atque huiusmodi aliis testimoniis Prophetarum de persecutione regum et populorum, de fide regum et populorum, de abolitione idolorum, de caecitate Iudaeorum, de probatione codicum ab ipsis custoditorum, de amentia haereticorum, de excellentia sanctae Ecclesiae verorum et germanorum Christianorum, ante praedicta et nunc impleta conspiceret; quid inveniret fide dignius, quam illos Prophetas, quibus de divinitate Christi eligeret credere? Etenim si antequam ista fierent, ingererem gentili Prophetas Hebraeos, quibus ea futura crederet, quae facta nondum videret, merito fortasse diceret: Quid mihi est cum istis Prophetis, quos unde veraces probem, non mihi ostenditur? Cum vero tam magna et tam multa quae praedixerunt, iam ad effectum manifestationemque perducta sint; plane ille, si perversus esse nollet, nec ista ullo modo contemneret, quae tanto ante, et tanto apparatu, praevidenda et praenuntianda commendari meruerunt, nec illos a quibus praevideri et praenuntiari potuerunt. Nullis enim prudentius credimus, vel de praeteritis quae olim facta sunt, vel de futuris quae nondum facta sunt, quam eis qui nobis fidem verborum suorum tam multis tamque magnis, quae ab eis praedicta iam facta sunt, probaverunt.
Oracula pagana et praedictiones prophetiarum.
Sibylla porro, vel Sibyllae, et Orpheus, et nescio quis Hermes, et si qui alii vates vel theologi, vel sapientes, vel philosophi Gentium de Filio Dei, aut de Patre Deo vera praedixisse seu dixisse perhibentur, valet quidem aliquid ad Paganorum vanitatem revincendam, non tamen ad istorum auctoritatem amplectendam; cum illum Deum nos colere ostendimus, de quo nec illi tacere potuerunt, qui suos congentiles populos idola et daemonia colenda partim docere ausi sunt, partim prohibere ausi non sunt. At illi sancti auctores nostri eum populum, eam rempublicam, tale regnum, imperante et adiuvante Deo, propagaverunt atque rexerunt, ubi sacrilegium esset, quod istis religio fuit. Itaque si qui illic in cultum simulacrorum et daemonum laberentur, aut poena plectebantur, ipsis suae reipublicae legibus, aut liberrimo tonitru coercebantur propheticis vocibus. Unus enim ab eisdem colebatur Deus, qui fecit coelum et terram, prophetico sane ritu, hoc est, significativo futurorum; qui ritus aboleretur, cum illa venissent quae per eum significabantur esse ventura: quandoquidem ipsum regnum magnus quidam propheta fuit, ubi rex, et sacerdos mystica significatione ungebantur 50; quod non ante, ipsis quoque Iudaeis ignorantibus, ac per hoc invitis ablatum est, nisi cum venisset ille gratia spiritali unctus Deus prae participibus suis, ille sanctus sanctorum 51, idem verus rex consulendo nobis, et idem verus sacerdos se ipsum offerendo pro nobis. Quamobrem quantum distat de Christi adventu inter praedicationem Angelorum et confessionem daemoniorum, tantum inter auctoritatem Prophetarum et curiositatem sacrilegorum.
Exiguus numerus fidelium; zizania toleratur inter florida frumenta.
His et talibus, quae nunc breviter tangimus, tunc forte pro necessitate depellendi veternosi erroris aliquanto latius disputatis, et robore uberioris probationis assertis, ille gentilis quem nobis catechizandum Faustus proposuit, si salutem suam peccatis suis praeponeret, profecto moveretur ad fidem: qua imbutus et in Ecclesiae catholicae gremio fovendus collocatus, consequenter etiam moneretur quos mores tenere deberet. Neque perturbaretur eorum multitudine, in quibus ea non inveniret quae observare iuberetur: quamvis cum eo corporaliter congregarentur in Ecclesiam, et eadem Sacramenta perciperent. Sciret cum paucis haereditatem Dei, cum multis autem signacula eius participanda: cum paucis communicare sanctitatem vitae, et donum caritatis diffusae in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 52, ad quem fontem interiorem nullus alienus accedit; cum multis autem sanctitatem Sacramenti, quod qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit 53, qui autem manducare contemnit, non habebit in se vitam 54, et ideo non perveniet ad vitam aeternam. Eosdemque paucos, in comparatione multitudinis malorum, paucos dici; esse autem per se ipsos consideratos in magno numero, diffusos toto orbe terrarum, crescentes inter zizania, et cum palea usque ad diem messis et ventilationis 55. Hoc in Evangelio dictum est, hoc a Prophetis ante praedictum. Ante enim praedictum est: Sicut lilium in medio spinarum, ita proxima mea in medio filiarum 56. Ante praedictum est: Inhabitavi in tabernaculis Cedar; cum his qui oderant pacem, eram pacificus 57. Ante praedictum est: Signa in fronte eos qui gemunt et moerent ob iniquitates populi mei, quae fiunt in medio eorum 58. Itaque iste gentilis, quem tali alloquio firmaremus, iam factus civis sanctorum et domesticus Dei, nec iam alienus ab Israel 59, sed verus Israelita, in quo dolus non esset 60, disceret etiam ista verba ex corde simplici dicere, quae subsequenter contexit idem ipse Ieremias: Patientia Israel, Domine; universi qui te derelinquunt, terreantur. Cum enim de perdice dixisset, qui clamat et congregat quae non peperit, commendavit excellentiam civitatis super montem positae quae abscondi non potest, ut ab Ecclesia catholica hominem haeretici non separent, dicens: Sedes autem gloriae exaltata est, sanctificatio nostra 61. Deinde quasi veniret in mentem: Quid ergo facimus de tam multis malis, qui tanto amplius ubique permixti sunt, quanto excellentior est Christi gloria in unitate omnium gentium?, subiecit statim: Patientia Israel, Domine. Patienter enim ferendum est quod ait: Sinite utraque crescere usque ad messem 62: ne impatientia tolerandi malos, relinquantur boni, qui proprie sunt corpus Christi; et ideo cum ipsi relinquuntur, ille relinquitur. Unde subiecit atque addidit: Universi qui te derelinquunt, terreantur: confundantur qui recesserunt in terram. Terra est enim homo de se praesumens, atque alios ut de ipso praesumatur inducens: et ideo sequitur: Evertentur, quoniam dereliquerunt fontem vitae Dominum 63. Quid enim aliud clamat perdix, nisi apud se esse et a se dari fontem vitae, ad quem congregati recedant a Christo, Christi promissione decepti, cuius nomine iam tenebantur imbuti? Non enim quos peperit, congregat: sed ut congreget quos non peperit, dicit: " Salus quam Christus promisit, apud me est; ego dabo ". Sed vide quid iste dicat: Sana me, Domine, et sanabor; salvum me fac, et salvus ero. Unde Apostolus dicit: Nemo glorietur in homine 64: et iste subiungit: Quoniam gloriatio mea tu es 65. His modis nos instruimus hominem ex apostolica propheticaque doctrina, ut aedificetur super fundamenta Apostolorum et Prophetarum 66.
Qui non credit in Christo ne quidem in Manichaeo credere potest.
Faustus autem quomodo persuaderet divinitatem Christi, homini gentili, quem constituit dicentem. Nec Prophetis credo de Christo; nec Christo de Prophetis? An Christo crederet de se ipso dicenti, cui non crederet de aliis testificanti? Vere ridiculum est hoc putare. Quem semel enim dignum fide non duceret, aut omnino nihil ei crederet, aut potius pro aliis quam pro se ipso testificanti crederet. Hic forte Faustus irrisus, Sibyllas homini legeret, et Orpheum, et caeteros huiusmodi, si quos alios Gentilium reperiret de Christo aliquid praenuntiasse? Sed non faceret: eos quippe sibi incognitos fassus est, dicens: " Sane si sunt aliqua, ut fama est, Sibyllae de Christo praesagia, aut Hermetis, quem dicunt Trismegistum, aut Orphei aliorumque in Gentilitate vatum ". Horum ergo iste litteras nesciens, quandoquidem per famam putat esse aliquos tales, non eas utique legeret illi dicenti: Nec Prophetis credo, nec Christo. Quid igitur faceret? An proferret Manichaeum, et ex illo commendaret Christum? Numquam hoc fecerunt: sed potius de Christo, cuius iam nomen ubique dulciter clarum est, Manichaeum semper commendare conati sunt, ut hoc melle scilicet venenati sui poculi labra perungerent. Cum enim Christus promiserit suis, missurum se Paracletum, id est, consolatorem vel advocatum, Spiritum veritatis 67; per hanc promissionis occasionem, hunc Paracletum dicentes esse Manichaeum, vel in Manichaeo, subrepunt in hominum mentes ignorantes ille a Christo promissus quando sit missus. Qui autem legerunt canonicum librum, qui Actus Apostolorum inscribitur, vident illam Christi promissionem illic rursus commemoratam, et illic manifestissime impletam 68. Sed modo quaerimus, unde illi gentili fidem faceret de Christo? Puto enim neminem esse tam caecum, qui velit dicere: Manichaeo credo, cum dicat: Christo non credo. Deinde si non ridens, saltem stomachans diceret: Itane Persicis libris me iubes credere, qui Hebraeis me dixisti non credere? Quomodo ergo capturus es, haeretice, istum hominem, nisi iam nomini Christi aliquo modo subditum inveneris; ut quia ille iam Christo credendum esse non dubitat, tamquam melius praedicanti Christum Manichaeo deceptus acquiescat? Ecce est ille perdix congregans quae non peperit. Itane eum nondum derelinquitis, vos quos congregat, et nondum vobis apparet insipiens, qui dicit Hebraeorum testimonia nobis, etiam si vera sint, ante fidem inutilia esse, post fidem supervacua.
Quaedam absurda quae in doctrina Manichaei inveniri possunt.
Abiciant ergo qui crediderunt, omnes libros per quos factum est ut crederent. Nam si hoc verum est, cur vel ipsum Evangelium Christi a fidelibus legatur, non video. Ante fidem quippe inutile est, quia ille gentilis, quem ridentem ridendus, vel potius flendus Faustus inducit, non credit Christo. Post fidem autem supervacuum, si etiam veris de Christo praeconiis iam superfluo creditur, cum in eum creditum fuerit. Hic forte dicetis: Sed Evangelium debet legere iam fidelis, ne obliviscatur quod credidit. Sic ergo, insani, etiam Prophetarum vera testimonia, ne obliviscatur quare crediderit: quod si oblitus fuerit, firmum apud eum non poterit esse quod credidit. Aut proiicite iam libros Manichaei, quibus testibus credidistis lucem pugnasse cum tenebris, quae lux ipse Deus erat; et ut posset ligare lux tenebras, prius esse lucem a tenebris devoratam, et ligatam, et inquinatam, et dilaniatam: quam vos manducando recreatis, et solvitis, et purgatis, et sanatis, ut vobis merces retribuatur, ne cum illa quae liberari non potuerit, in globo aeterno damnemini. Hanc fabellam quotidie et moribus et vocibus cantatis: cur adhuc in ea quaeritis testimonia librorum, ut in rebus superfluis et conficiendis codicibus vestris aliena substantia consumatur, et Dei vestri ligata teneatur? Incendite omnes illas membranas, elegantesque tecturas decoris pellibus exquisitas, ut nec res superflua vos oneret, et Deus vester inde solvatur, qui tamquam poena servili etiam in codice ligatus tenetur. Nam si possetis libros vestros vel elixatos comedere, quantum membris Dei vestri beneficium praestaretis? An et si fieri posset, carnis immunditia prohiberet paginas ab epulis vestris? Imputet ergo sibi encausti munditia, quae corio inhaesit agnino. Sed et hoc vos fecistis, qui tamquam primo bello vestro, id quod mundum erat in calamo, immunditiae membranarum scribendo affixistis: nisi quod colores contrario testimonio vos arguunt. Vos enim potius ad lucem candidarum paginarum, cum tenebris atramenti venistis. Nobis debetis irasci talia dicentibus, an vobis talia credentibus, ut, velitis, nolitis, ista consequantur? Nos autem et ad commemorationem fidei nostrae, et ad consolationem spei nostrae, et ad exhortationem caritatis nostrae, Libros propheticos et apostolicos legimus alterutris vocibus sibimet concinentes; et ea concinentia, tamquam coelesti tuba, et a torpore mortalis vitae nos excitantes, et ad palmam supernae vocationis extendentes. De Libris enim propheticis quiddam cum commemorasset Apostolus, sicut scriptum est: Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me 69; continuo subiungit utilitatem divinae lectionis: Quaecumque enim ante scripta sunt, inquit, ut nos doceremur, scripta sunt; ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus ad Deum 70. Sed contradicit Faustus. Fiat ergo illi quod dicit Paulus: Si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit 71.
0Contra Faustum Manichaeum00 Sine Nomine Contra Faustum Manichaeum Liber XIV
XIII XV
LIBER QUARTUS DECIMUS
recensere
Faustus Moysen improbat propter maledictionem intempestive usitatam.
FAUSTUS dixit: Quare Moysen non accipitis? Amoris pietatisque causa, qua colimus Christum. Quis enim irreligiosus adeo est, ut eum libenter aspiciat, qui suo maledixerit patri? Quapropter et nos Moysen, quamquam humanorum nulli umquam divinorumque pepercerit blasphemando, plus tamen hinc exsecramur, quod Christum Filium Dei, qui nostrae salutis causa pependit in ligno, diro devotionis convicio lacessivit: utrum volens, an casu, tu videris. Neutro enim horum excusatus erit aut commendatus, ut debeat accipi. Ait enim maledictum esse omnem qui pendet in ligno 1. Hunc ergo tu vis ut accipiam, huic ut credam: cum si divinus fuit, constet eum scientem volentemque maledixisse Christo; si vero nolens nesciensque maledixerit, constet eum non fuisse divinum. Tu ergo elige utrumvis, aut Moysen prophetam non fuisse, et imprudentia peccasse, ut dum aliis ex more suo maledicit, nesciens blasphemaverit et Deum; aut fuisse quidem divinum, nec futura haec ignoravisse, sed invidentem tamen nostrae saluti, quae futura erat ex ligno, in eius auctorem maledici oris sui venena prompsisse. Et quis ergo credat hunc vidisse aut cognovisse Patrem, qui sic laceraverit Filium: hunc adventum Filii potuisse praedicere, qui ascensionis eius ignoraverit exitum? Huc accedit, quod illud etiam considero, quam late hoc sit sparsum convicium, quamque multa comprehendat et violet: ut omnes etiam tangat iustos et martyres, quotquot similis passionis exitu defuncti sunt vita, ut Petrus, et Andreas, ac reliqui eiusdem sortis. Quos nisi Moyses aut ut non propheta, nescisset, aut ut malignus odisset, si fuit propheta, non tam crudelis devotionis contumelia lacerasset. Neque enim vulgo saltem eos maledictos dicit, id est, apud homines tantum, sed maledictos Deo. Quod si ita est, unde iam benedictionis relinquetur spes vel Christo, vel Apostolis, vel ipsis nobis, si nominis eius causa crucifigi contingat? Quam denique imprudens erat et vacans inspiratione divina, ut cogitare nequiverit diversis ex causis homines in ligno suspendi; alios quidem ob iniquum facinus, quosdam vero iustitiae causa, et propter Deum: idcircoque confuse omnes et sine discretione ulla sub idem coniecit maledictum: cum esset dicendum, si ei prudentia inesset ulla, non dicam divinatio, et si adeo crux offenderat eum, ut sola excepta abdicataque esset ex omni genere punitionum, maledictum esse sceleratum et impium omnem qui pependisset in ligno; ut esset discretio aliqua inter iustos et iniustos: quamquam ne sic quidem vera dixisset, cum latronem Christus de ligno secum introduxerit in paradisum Patris sui 2. Ubi est ergo: Maledictus omnis qui pendet in ligno? An Barabbas latro ille insignis, qui non solum in ligno suspensus minime est, sed etiam Iudaeorum rogatu emissus e carcere 3, magis fuit benedictus, quam ille qui cum Christo de cruce ascendit in coelum? Quid denique, quod etiam eum maledictum vocat, qui solem adoraverit, aut lunam 4? Si ergo sub gentili positus rege, solem adorare cogar, et cum restitero, maledictum hoc metuens iubear crucifigi, in aliud eius incurram maledictum, quod adversus eum deprompsit qui pendet in ligno? An ipsi quidem bonis omnibus maledicere consuetum est? Nos vero tanti devotiones eius aestimare debemus, quanti sunt stomachantium vetularum. Sic enim et Dei omnes pueros ac virgines pari devotatione prosequitur dicens, maledictum esse omnem qui non suscitaverit semen in Israel 5. Quod aeque convicium principaliter quidem Iesum tangit, qui ortus et ipse, ut dicitis, ex Iudaeis, nullam tamen inter eos servandae posteritatis causa sobolem suscitavit. Deinde et discipulos eius, quorum nonnullos quidem ab uxoribus seiunxit, quos copulatos invenerat: quosdam vero et coniungi vetuit, quos deprehendit intactos. Qua de re Moyseos impunitam hanc linguam, maledictorum iaculis Christum lumen, sanctimoniam, divina omnia petentem, iure nos cognoveris exsecratos. Ac ne forte multum interesse putes inter suspensum et crucifixum; nam et hoc in praesidium vobis defensionis soletis assumere; commentis hisce vestris Paulum audias praescribentem: Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno 6.
Si Christus pependit de ligno, carnem habebat mortalem.
AUGUSTINUS respondit: Pius homo Faustus dolet Christum esse maledictum a Moyse, et ob hoc odit Moysen, quia diligit Christum. Interim, antequam aperiam in quam magno sacramento, et quam pie dictum sit: Maledictus omnis qui in ligno pependerit 7, istos pios homines interrogo, cur irascantur Moysi, quandoquidem maledictum eius ad Christum istorum non pervenerit. Si enim Christus pependit in ligno, clavis utique affixus est. Unde etiam ipsas cicatrices post resurrectionem discipulo minus credulo demonstravit 8. Quod si ita est, utique vulnerabile atque mortale corpus habuit, quod isti nolunt fateri. Si ergo et illa vulnera, et illae cicatrices falsae erant, falsum est et quod pependit in ligno. Non itaque potuit ad eum illa maledictio pervenire, non est quod succenseant ei a cuius ore processit. Itaque si ipsi irasci se fingunt ei qui maledixerit falsae morti Christi, quod secundum ipsos dixerim; quomodo fugiendi sunt, qui non maledicunt Christum, sed quod est exsecrabilius, criminantur? Si enim non est accipiendus qui maledictum ingerit mortalitati; quomodo est detestandus qui fallaciam obiicit veritati? Sed iam videamus ex occasione calumniantium haereticorum, quomodo illud sacramentum fidelibus exponatur.
Quomodo Moyses maledictio cadit in Christum.
Mors hominis ex poena peccati est, unde et ipsa peccatum dicitur: non quia peccat homo dum moritur, sed quia ex peccato factum est ut moriatur. Sicut alio modo dicitur lingua proprie caro quae intra dentes sub palato movetur; et alio modo dicitur lingua, quod per linguam fit; secundum quem modum dicitur alia lingua graeca, alia latina: et manus alio modo dicitur ipsum proprie corporis membrum quod movemus ad operandum, et alio modo manus dicitur scriptura quae fit per manum. Dicimus enim: Prolata est manus eius: Lecta est adversus eum manus eius: Habeo manum tuam: Recipe manum tuam. Manus utique proprie membrum est hominis: non autem opinor illam scripturam membrum esse hominis, et tamen dicitur manus, eo quod manu facta sit. Sic et peccatum, non tantum ipsum opus malum, quod poena dignum est; sed etiam ipsa mors, quae peccato facta est, peccatum appellata est. Illud itaque peccatum, quo reus esset mortis, non commisit Christus: illud autem alterum, id est, mortem, quae peccato inflicta est humanae naturae, suscepit pro nobis. Hoc suspendit in ligno, hoc maledictum est per Moysen: ibi mors damnata est ne regnaret, et maledicta est ut periret. Quapropter per Christi tale peccatum, damnatum est et nostrum peccatum ut nos liberaremur, ne regnante peccato nos damnati remaneremus.
Christus passus est poenam peccati sine peccato.
Quid ergo miratur Faustus maledictum esse peccatum, maledictam esse mortem, maledictam esse mortalitatem carnis sine peccato Christi, ex peccato tamen hominis etiam in Christo factam? Ex Adam quippe corpus assumpsit, quia ex Adam virgo Maria, quae peperit Christum. Dixerat autem Deus in paradiso: Qua die tetigeritis, morte moriemini 9: hoc est maledictum, quod pependit in ligno. Ille neget Christum maledictum, qui negat et mortuum. Qui autem confitetur et mortuum, et negare non potest mortem de peccato esse, et ob hoc etiam ipsam peccatum vocari, audiat Apostolum dicentem: Quoniam vetus homo noster simul cum illo crucifixus est 10; et intellegat quem maledictum Moyses dixerit. Ideoque securus Apostolus ait de Christo: Factus pro nobis maledictum 11: sicut non timuit dicere: Pro omnibus mortuus est 12. Hoc est enim, mortuus est, quod maledictus; quoniam mors ipsa ex maledicto est, et maledictum est omne peccatum, sive ipsum quod fit, ut sequatur supplicium, sive ipsum supplicium, quod alio modo vocatur peccatum, quia fit ex peccato. Suscepit autem Christus sine reatu supplicium nostrum, ut inde solveret reatum nostrum, et finiret etiam supplicium nostrum.
Caro Christi similis videtur carni peccati.
Ex ingenio meo ista dixerim, si non Apostolus toties hoc inculcat, ut et dormientes excitet, et calumniantes offocet. Misit, inquit, Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne 13. Non erat ergo illa caro peccati, quia non de traduce mortalitatis in Mariam per masculum venerat: sed tamen quia de peccato est mors, illa autem caro quamvis ex virgine, tamen mortalis fuit; eo ipso quo mortalis erat, similitudinem habebat carnis peccati. Hoc appellat etiam peccatum, consequenter dicens: Ut de peccato damnaret peccatum in carne. Item alio loco: Eum, inquit, qui non noverat peccatum, peccatum pro nobis fecit, ut nos simus iustitia Dei in ipso 14. Cur ergo timeret Moyses dicere maledictum, quod Paulus non timuit dicere peccatum? Plane hoc Propheta et praevidere debuit, et praedicere, paratus ab haereticis cum Apostolo reprehendi. Quisquis enim reprehenderit Prophetam dixisse, maledictum; cogitur reprehendere Apostolum dixisse, peccatum: nam utique maledictum comes peccati est.
Quomodo Christo maledictum est a Domino.
Nec ideo maior invidia est, quod addiderit, Deo, ut diceret: Maledictus Deo omnis qui pependerit in ligno 15. Nisi enim Deus odisset peccatum, et mortem nostram, non ad eam suscipiendam atque delendam Filium suum mitteret. Quid ergo mirum, si maledictum est Deo, quod odit Deus? Tanto enim libentius nobis donat immortalitatem, quae futura est Christo veniente, quanto misericordius odit mortem nostram, quae in ligno pependit Christo moriente. Quod autem additum est, omnis, ut diceretur: Maledictus omnis qui in ligno pependerit, non sane Moyses minus praevidit etiam iustos in cruce futuros, sed bene praevidit haereticos veram mortem Domini negaturos, et ideo volentes ab hoc maledicto Christum seiungere, ut a mortis etiam veritate seiungerent. Si enim vera illa mors non erat, nullum maledictum Christo crucifixo pependit in ligno, quia nec vere crucifixus est. Sed contra longe futuros haereticos, quam de longe clamat Moyses " sine causa tergiversamini ", quibus displicet veritas mortis Christi: Maledictus omnis qui pendet in ligno: non ille aut ille, sed omnis omnino! Etiamne et Filius Dei? Etiam prorsus. Nam hoc est quod non vultis: inde satagitis, inde seducitis. Displicet enim vobis maledictus pro nobis, quia displicet mortuus pro nobis. Tunc enim extra maledictum illius Adam, si extra illius mortem. Cum vero ex homine et pro homine mortem suscepit, ex illo et pro illo etiam maledictum quod morti comitatur, suscipere non dedignatus est etiam ille, prorsus etiam ille Filius Dei semper vivus in sua iustitia, mortuus autem propter delicta nostra 16, in carne suscepta ex poena nostra. Sic et semper benedictus in sua iustitia, maledictus autem propter delicta nostra, in morte suscepta ex poena nostra: ac per hoc additum est, omnis, ne Christus ad veram mortem non pertinere diceretur, si a maledicto, quod morti coniunctum est, insipienti honorificentia separaretur.
Christo vere maledictum est quia vere mortuus est.
Qui autem ex veritate evangelica fidelis est, intellegit tam non esse contumeliam Christi ex ore Moysi, cum eum dixit maledictum, non ex divinitate maiestatis suae, sed ex conditione poenae nostrae, ex qua in ligno suspensus est; quam non est laus Christi ex ore Manichaeorum, cum eum negant carnem habuisse mortalem, in qua veram mortem pateretur: quia ex illo prophetico maledicto laus intellegitur humilitatis, ex isto haeretico quasi honore crimen obiicitur falsitatis. Si ergo negas maledictum, nega mortuum: si negas mortuum, non iam contra Moysen, sed contra Apostolos dimicas. Si autem confiteris mortuum, confitere suscepisse poenam peccati nostri sine peccato nostro. Iam vero ubi audis poenam peccati, aut ex benedictione crede venientem, aut ex maledictione: si ex benedictione venit poena peccati, opta esse semper in poena peccati; si autem optas inde liberari, crede per divinae sententiae iustitiam ex maledictione venisse. Confitere ergo maledictum suscepisse pro nobis, quem confiteris mortuum esse pro nobis; nec aliud significare voluisse Moysen, cum diceret: Maledictus omnis qui in ligno pependerit 17; nisi: Mortalis omnis et moriens omnis qui in ligno pependerit. Poterat enim dicere: Maledictus omnis mortalis; aut: Maledictus omnis moriens: sed hoc est quod asserit Propheta, quia sciebat Christi mortem in cruce pensuram, et futuros haereticos qui dicerent: Pependit quidem in ligno, sed specie quadam, non ut vere moreretur. Clamando ergo: Maledictus, nihil aliud clamavit, nisi quia vere mortuus, sciens mortem hominis peccatoris, quam sine peccato ipse suscepit, de illo maledicto venientem quo dictum est: Si tetigeritis, morte moriemini 18. Ad hoc pertinet et serpens ille in ligno suspensus, quo significaretur non falsam mortem Christum finxisse, sed illam veram in ligno passionis suae suspendisse, in quam serpens ille hominem male suadendo deiecit. Quam veram mortem nolunt isti conspicere: et ideo non sanantur a veneno serpentis, sicut in eremo quicumque illum attenderent sanabantur 19.
Vana distinctio imputabilis Manichaeis.
Itaque fatemur ab imperitis dici, aliud esse affigi ligno, aliud in ligno pendere. Sic enim quidam putant solvendam esse istam quaestionem, ut Iudam dicant a Moyse maledictum qui laqueo se suspendit; quasi primo noverint utrum ex ligno an ex lapide se ille suspenderit. Sed verum est, quod et Faustus commemoravit, Apostolum non sinere aliud intellegere, quam de Christo esse praedictum. Sed talis imperitia nonnullorum Catholicorum, venatio Manichaeorum est. Tales enim solent insectari, tales suis fallaciis irretire: tales in eos cecideramus, tales haeseramus; tales, non viribus nostris, sed Dei misericordia eruti sumus.
Secundum Faustum Moyses omnibus hominibus et omnibus rebus semper maledixit.
Quae autem divina Moyses lacessivit, sicut Faustus criminatur dicens, quod " humanorum nulli umquam divinorumque pepercerit "? Dixit enim, et abit: nihil sategit probare, nihil curavit ostendere. Nos autem scimus Moysen omnia vere divina pie laudasse, et pro sui temporis congruentia suaeque dispensationis gratia, iuste humana rexisse. Exigant isti ut hoc doceam, cum et ipsi docere conati fuerint quod Faustus obiicit, caute quidem, ut erat acutus, sed ob hoc incautus, quia suo acumine se perimebat. Felix enim cor acutum ad veritatem, infelix contra veritatem. Non dixit, hominum nulli umquam deorumque pepercerit, sed, humanorum, inquit, et divinorum. Si enim diceret eum Deo non pepercisse, facile convinceretur falsae criminationis; cum Moyses inveniretur ubique honorare ac praedicare Deum verum, qui fecit coelum et terram. Si autem diceret, nulli deorum pepercisse, proderet se Christianis illos deos colere, a quibus adorandis Moyses prohibet: atque ita sub alas Catholicae matris pullis fugientibus non congregaret quae non peperit. Ut ergo insidias tenderet parvulis, dixit divinorum nulli pepercisse Moysen, quo possent neque Christiani, aperto deorum cultu, fugere impietatem istorum nimis abhorrentem a religione christiana, et Pagani eis favere adversum nos, qui Moysen scirent contra idola et contra deos Gentium, quae sunt daemonia, multa vera et digna dixisse.
Manichaei, ut daemones, non amant veritatem.
Quod si istis displicet, aperte se fateantur idolorum vel daemoniorum esse cultores: quod quidem ignoranter essent, eo ipso solo quod essent haeretici. De talibus enim dixit Apostolus: Quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, intendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum 20. Qui enim nisi daemones, quibus est amica fallacia, istis persuaderent quod Christus fallaciter passus, fallaci ter mortuus sit, fallaciter cicatrices ostenderit; id est, non vere passus, nec vere mortuus sit, nec illae verae fuerint ex veris vulneribus cicatrices? Quae sunt evidentiores doctrinae mendaciloquorum daemoniorum, quam istae quibus persuadetur Filium Dei, id est ipsam veritatem, esse mendacem? Sed isti in doctrina sua habent et apertam, non quidem daemoniorum, sed tamen creaturae culturam, quam damnat Apostolus, dicens: Et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori 21.
Manichaei adorant solem et lunam.
Proinde isti in phantasmatibus fabularum suarum idola et daemonia nescientes colunt: in sole autem et luna noverunt se servire creaturae; et quod putant se etiam Creatori servire, multum falluntur: phantasmati enim suo serviunt, Creatori autem nullo modo serviunt, quando ea negant Deum creasse, quae aperte Apostolus ad Dei creaturam pertinere demonstrat, dicens, cum de cibis et carnibus ageret: Omnis enim creatura Dei bona est, et nihil abiciendum quod cum gratiarum actione percipitur 22. Videte quid sit sana doctrina, quam non ferentes vos ad fabulas convertistis. Quomodo Apostolus et creaturam Dei laudat, et ei tamen cultum religionis exhiberi vetat: sic et Moyses (qui vobis videtur nulli divinorum pepercisse, non ob aliud suspicor, nisi quia solem et lunam vetuit adorari 23, ad quorum circuitum vos per omnes angulos vertitis, ut eos adoretis) solem et lunam vera laude laudavit, cum eos factos a Deo, et in coelesti ordine ad peragenda sua opera collocatos, sicut est, ita narravit: Solem in potestatem diei, lunam in potestatem noctis 24. Falsis autem vestris laudibus sol et luna non gaudent. Diabolus novit falsa laude gaudere, praevaricatrix creatura. Potestates vero coelorum, quae peccato non lapsae sunt, artificem suum in se laudari volunt: quarum illa vera laus est, qua Creatori illarum non fit iniuria. Fit autem cum dicitur quod partes eius sunt, aut membra eius, aut aliquid substantiae ipsius. Ille enim perfectus, et nullius indigens, et nusquam defluens, neque discissus, neque per loca distentus, apud se totus incommutabilis, sibique sufficiens, se ipso beatus, propter abundantiam bonitatis per Verbum suum dixit, et facta sunt; mandavit, et creata sunt 25. Proinde si terrestria corpora, de quibus loquebatur Apostolus cum cibum nullum immundum diceret, bona sunt, quia omnis creatura Dei bona est; quanto magis coelestia, in quibus excellunt sol et luna, cum ipse Apostolus dicat: Corpora coelestia et corpora terrestria; sed alia est coelestium gloria, alia terrestrium 26.
De maledictionibus Moyses secundum Faustum nova confutatio.
1. Non ergo conviciatur Moyses soli et lunae, cum eos vetat adorari; sed eos laudat tamquam creaturam coelestem: Deum autem laudat tamquam creatorem coelestium et terrestrium; nec vult offendi Deum, cum illi pro illo adorantur, qui propter illum et ex illo laudantur.
2. At quam sibi Faustus argute reprehendere visus est, quod etiam maledictum vocat Moyses, qui solem adoraverit ac lunam. "Si ergo ", inquit, " sub gentili positus rege, solem cogar adorare, et cum restitero, maledictum hoc metuens, iubear crucifigi, in aliud eius incurram maledictum, quod adversus eum deprompsit, qui pendet in ligno ". Vos quidem nullus rex gentilis cogit adorare solem, quod nec ipse sol cogeret, si in terra regnaret, quia nec nunc a vobis hoc vult fieri: sed sicut Creator ipse impios blasphematores suos usque ad iudicium sustinet, sic et ipsa coelestia tolerant vanos adoratores suos usque ad iudicium Creatoris sui. Tamen mementote Christianum regem non posse cogere ut sol adoretur. De gentili enim rege exemplum Faustus proposuit, sciens profecto ad Gentiles pertinere quod facitis, cum solem adoratis. Non est ergo hoc christianum: sed ubique iam perdix nomen Christi ponit, ut congreget quae non peperit 27. Videte tamen quam facile respondeat veritas, et sana doctrina quam facile disrumpat hunc vestrae quaestionis tamquam inevitabilem et bicipitem laqueum. Ecce faciamus aliquem armatum regia potestate comminari homini christiano, ut si solem adorare noluerit, suspendatur in ligno. Si declinavero, inquis, maledictum, quod Lex prompsit in solis adoratorem, incidam in illud quod eadem Lex prompsit in eum qui pependerit in ligno. Ita vero turbaberis: sed tu, imo nec tu, qui et nullo cogente adoras solem. At vero Christianus aedificatus super fundamentum Apostolorum et Prophetarum 28, attendit singulas causas, et singula maledicta: videt unum pertinere ad corpus mortale, quod ligno suspenditur; alterum ad animum, quo sol adoratur. Etsi enim corpus inclinatur in adorando, animus tamen aut colit quod adorat, aut fingit; utrumque autem perniciosum est. Quapropter quoniam maledictum in utroque mors meruit, sicut mors est corporis in ligno pendere, ita mors animi est solem adorare. Eligendum est igitur maledictum in corporis morte, quo maledicto et ipsum corpus in resurrectione liberabitur: devitandum autem maledictum in animae morte, ne cum suo corpore in aeterno igne damnetur. Hanc enim quaestionem nobis Dominus solvit, dicens: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere: sed eum timete qui habet potestatem et animam et corpus occidere in gehennam ignis 29. Tamquam diceret: Nolite timere maledictum corporalis mortis, quod temporaliter solvitur: sed timete maledictum spiritalis mortis, per quod anima in aeternum cum suo corpore cruciatur. Ecce non est anicularis maledictio, sed prophetica praedictio: Maledictus omnis qui pendet in ligno 30. Sic enim aufert Christus de maledicto maledictum, quomodo de morte mortem, de peccato peccatum. Sic ergo non blasphemavit Moyses dicendo: Maledictus omnis qui pendet in ligno: quomodo non blasphemaverunt Apostoli dicendo: Mortuus est 31; et: Vetus homo noster confixus est cruci cum illo 32; et: De peccato damnavit peccatum 33; et: Eum qui non noverat peccatum, peccatum pro nobis fecit 34; et multa huiusmodi. Vos autem cum horretis maledictum Christum, fatemini vos horrere mortem Christi. Ubi apparet vestra, non anicularis maledictio, sed diabolica simulatio, qui mortem Christi corporis, animae vestrae morte non creditis. Quam tamen mortem Christi non veram, sed simulatam suadetis: quasi non audeatis per nomen christianum homines fallere, nisi ipsum Christum magistrum fallaciae faciatis.
Non spernit Moyses, ut ait Faustus, continentiam et virginitatem.
Quod autem invidus continentiae vel virginitati Fausto Moyses visus est, quia dixit: Maledictus omnis qui non suscitaverit semen in Israel 35; legant Isaiam clamantem: Haec dicit Dominus spadonibus omnibus: Qui observaverint praecepta mea, et elegerint quae ego volo, et custodierint testamentum meum; dabo illis in domo mea et in muro meo locum nominatum, meliorem filiorum et filiarum: nomen aeternum dabo illis, et non deerit illis 36. Aut si contrarium putant Isaiam Moysi, hic eis placeat, si ille displicet; non est parum adversus istos. Nobis enim sufficit scire unum Deum locutum et per Moysen et per Isaiam: et maledictum esse omnem qui non suscitaverit semen in Israel, sive tunc, cum populo secundum carnem propagando etiam carnalis prolis operatio in coniugali castitate ad officium civicum pertinebat; sive nunc, ne quisquam spiritaliter natus, putet sibi debere sufficere, nec instet dominicis lucris, quibus quisque pro modulo suo praedicando Christum, debet generare christianos. Ita illa divina sententia tempora utriusque Testamenti mira brevitate complectitur: Maledictus omnis qui non suscitaverit semen in Israel.
0Contra Faustum Manichaeum00 Sine Nomine Contra Faustum Manichaeum Liber XIX
XVIII XX
LIBER DECIMUS NONUS
recensere
Quaerendum est, cur dixerit Iesus: Non veni solvere Legem et Prophetas, sed adimplere.
FAUSTUS dixit: Non veni solvere Legem et Prophetas, sed adimplere 1. Ecce iam consentio dictum. Quaerendum tamen est, cur hoc dixerit Iesus, utrumne compalpandi Iudaeorum furoris causa, quia iidem sacrosancta sua ab eodem conculcari videntes indignarentur, eumque ac si impium ac malesanum, ne audiendum quidem existimarent, nedum sequendum: an ut nos qui ei credebamus ex Gentibus, institueret atque informaret, patienter ac morigere mandatorum subire iugum, quod cervicibus nostris Iudaeorum Lex imponeret ac Prophetae. Sed hoc quidem nec teipsum putare credo, quodIesus hoc verbum protulerit, ut nos Hebraeorum Legi addiceret acProphetis. Ac per hoc, si haec non fuit causa dicendi, illa alia debet esse quam dixi. Iudaeos enim verbis semper atque operibus Christi vehementer insidiatos esse, nemo qui nesciat. Ex quibus cum iidem colligerent Legem ac Prophetas suos ab eodem solvi, indignarentur necesse est, ac per hoc reprimendi furoris eorum gratia non ab re fuerit dixisse, uti ne putarent, quia venisset Legem solvere, sed adimplere. Nec hoc ipsum mentitus est, nec fefellit: indifferenter enim et absolute nominavit Legem.
Sunt legum genera tria: opus est de qua earum Iesus dixerit intelligere.
Sunt autem legum genera tria: unum quidem Hebraeorum, quod peccati et mortis Paulus appellat 2. Aliud vero Gentium, quod naturale vocat: Gentes enim, inquit, naturaliter quae legis sunt faciunt; et eiusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis 3. Tertium vero genus legis est veritas, quod perinde significans Apostolus dicit: Lex enim spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis 4. Tribus ergo existentibus legibus, et Iesu asseverante nobis quia non venit solvere Legem, sed adimplere, non parva cura ac diligentia opus est, de qua earum dixerit intellegere. Item Prophetae, alii sunt Iudaeorum, alii Gentium, alii veritatis. Sed de Iudaeorum quidem nullus quaesiverit; notum est enim. De Gentium vero si quis ambigit, audiat Paulum, qui scribens ad Titum de Cretensibus, dicit: Dixit quidam proprius eorum propheta: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri 5. Ac per hoc dubitandum non est, et Gentes suos habere prophetas. Necnon et veritatem habere prophetas suos, tam idem Paulus significat, quam etiam Iesus. Et Iesus quidem, ubi dicit: Ecce mitto ad vos sapientes et Prophetas, et ex ipsis interficietis in singulis locis 6. Paulus vero cum dicit: Ipse Dominus constituit primum apostolos, deinde prophetas 7.
Cui non videatur hoc Iesum de veritatis dixisse lege et eius prophetis?
Lege ergo tripartita, et tripartitis Prophetis; de quonam eorum Iesus dixerit, non satis liquet: est tamen conicere ex consequentibus. Etenim si circumcisionem statim nominaret, et sabbata ac sacrificia et observationes Hebraicas, inque eas aliquid adimpletionis gratia protulisset; dubium non erat quin de Iudaeorum Lege dixisset et Prophetis, quia eos non solvere venerit, sed adimplere. Ubi vero horum quidem nihil memorat, sola vero recenset antiquiora praecepta, id est: Non occides, Non moechaberis, Non peierabis - haec autem erant antiquitus in nationibus, ut est in promptu probare, olim promulgata per Enoch et Seth et caeteros eorum similes iustos, quibus eadem illustres tradiderint Angeli temperandae in hominibus gratia feritatis -: cui non videatur hoc eum de veritatis dixisse lege et eius prophetis? Denique etiam adimpletio probatur eius circa haec eadem quae promisit. Quid enim dicit? Audistis dictum esse antiquis: Non occides; ego autem dico vobis, ne irascamini quidem: adimpletio est. Audistis dictum esse: Non moechaberis; ego autem dico vobis, ne concupiscatis quidem: adimpletio est. Dictum est: Non peierabis; ego autem dico vobis, ne iuretis quidem: aeque adimpletio est. In his enim et priora roborat, et quod defuit, adicit. Ubi vero Iudaeorum quaedam visus est nominasse, illa quidem nec adimplevit, sed etiam penitus eradicavit praeceptione contrariorum. Quid enim sequitur? Audistis dictum esse: Oculum pro oculo, dentem pro dente; ego autem dico vobis. Qui te percusserit in maxillam, proebe illi et alteram: hoc iam destructio est. Dictum est, inquit: Amabis amicum tuum, et oderis inimicum tuum; ego autem dico vobis: Amate inimicos vestros, et pro persecutoribus vestris orate: aeque destructio est. Dictum est: Qui voluerit uxorem dimittere, det ei repudium; ego autem dico: Quicumque uxorem suam dimiserit, exceptacausa fornicationis, et ipsam moechari faciet, et is erit moechus, si postea alteram duxerit 8. Haec igitur sunt de manifesto Moyseos praecepta, idcircoque destructa: illa veterum iustorum, et ob hoc adimpleta. Quod si et tibi ita intellegere placet, non ab re erit et illud dixisse Iesum, quia non venit solvere Legem, sed adimplere. Sin haec nostra tibi displicet expositio, aliam quaere: tantum ne Iesum mentitum dicere cogaris; aut te necesse sit Iudaeum fieri: ne etiam nunc Legem solvere perseveres, quam ipse non solvit.
Cum Nazaraeis esset mihi non pusillum certamen; tibi vero nequaquam congredi metuam, nullis confiso viribus.
Et tamen hoc si mihi Nazaraeorum obiceret quisquam, quos alii Symmachianos appellant, quod Iesusdixerit, non se venisse solvere Legem; aliquantisper haesissem incertus quid ei responderem. Nec immerito: veniebat enim corpore atque animo simul Lege obsitus ac Prophetis. Nam huiusmodi, quos aio, et circumcisionem portant, et observant sabbatum, et porcina ac reliquis abstinent huiusmodi quae praecepit Lex, sub christiani quamvis nominis professione, decepti etiam ipsi, ut intellegi datur, hoc ipso capitulo quoet tu, quia Christus non ad solvendam Legem se venisse dixerit, sed ad implendam. Quare cum talibus esset mihi non pusillum, ut dixi, certamen, donec capituli huius a me molestiam demolirer: tibi vero nequaquam congredi metuam, nullis confiso viribus, et impudentia potius lacessenti, ut facilius tentari me putem abs te, quam cogi, ut credam dixisse Christum, quod nec te videam credidisse. Nec enim quidquam eorum praeferens, quibus Lex et Prophetae non solvi videantur, sed adimpleri, me tamquam desidem obiurgas ac praevaricatorem, ex huius obiectione capituli. An et tu iam de truncatorum inguinum obscoeno illo signaculo gloriaris, tamquam Iudaeus aut Nazaraeus? An supercilium de observatione erigis sabbatorum? An de porcinae abstinentia tibi conscius gaudes? An denique de victimarum sanguine et holocaustorum nidoribus Iudaeorum te exsaturasse Deum exsultas? Quod si horum fecisti nihil, quid ita Christum non venisse Legem solvere, sed adimplere contendis?
Ego quoque pene ieram in consilium Iudaeus fieri. Sed huic periculo me Manichei veneranda fides eripuit.
Quare indeficientes ego praeceptori meo refero gratias, qui me similiter labentem retinuit, ut essem hodie Christianus. Nam ego quoque, cum capitulum hoc imprudens legerem, quemadmodum tu, pene ieram in consilium Iudaeus fieri. Nec immerito: etenim si Christus Legem non venit solvere, sed adimplere, adimpletio autem numquam in vase inani dicitur, sed in semo, solus mihi videbatur Israelita posse Christianus fieri, qui refertus maxima ex parte Lege ac Prophetis, ad Christum veniret, replendus eo cuius adhuc videretur esse capacior; si tamen et ipse priora non solveret: alioquin nec circa eum adimpletio haec esset, sed exhaustio. At ego ex Gentibus veniens, incassum me accessisse putabam ad Christum, quia nihil tale afferrem, quod in me de suis posset adiectionibus adimplere. Quaerens ergo quaenam esset prior illa mensura, invenio sabbata, peritomen, sacrificia, neomenias, baptismata, azymophagias, ciborum discretiones, potuum, vestimentorum, et alia, quae percurrere longum est. Arbitratus ergo sum hoc esse; nec aliud quidquam, quod se Christus non venisse solvere dixerit, sed adimplere. Nec immerito: quid enim Lex sine mandatis? Quid Prophetae sine praefatibus? Ad haec invenio etiam amarum illic indictum maledictum adversus eos, qui non permanserint in omnibus quae scripta sunt in libro Legis illius, ut faciant ea 9. Et illinc ergo maledictum metuens tamquam Dei, et hinc Christum tamquam eius filium dicentem audiens quod non venerit eadem solvere, sed adimplere; vide si quid impedire iam poterat quin factus essem iudaeus. Sed huic periculo me Manichaei veneranda fides eripuit.
Confiteamini aut falso scriptum esse tamquam idem dixerit, aut nescio quid hoc longe aliud quam vos putatis significasse!
Tu tamen quid fiduciae gerens, haec obicias quaero, aut quare contra me id esse putes solum, quod tibi non minus videatur esse contrarium. Si Christi non est Legem solvere et Prophetas, utique nec Christianorum. Cur ergo eadem vos solvitis? An sensim fatemini vos non esse Christianos? Quid Legi et Prophetis omnibus sacrosanctum illum sabbatorum diem, in quo et mundi ipsum opificem Deum requievisse testantur 10, vos omni opere profanatis, nec poenam mortis quam adversum violatores eius statuit, nec maledicti pertimescentes infamiam? Quid et a circumcisionis dedecoroso illo signaculo Legi ac Prophetis omnibus honorato, et maxime Abrahae post opinatam suam fidem, sinus defenditis vestros: praesertim cum et periturum omnem de plebe sua perhibeat Iudaeorum Deus, quicumque non hac fuerit ignominia praesignatus 11? Cur et sacrificiorum legitima, quae nec Moyses ac Prophetae sub Lege, nec sub fide sua in secundis habuit Abraham, vos spernitis? Cur vero et ciborum indifferentia animas polluitis vestras, si haec, ut creditis, omnia Christus non venit solvere, sed adimplere? Cur et azymorum anniversale ius, et mactationis agninae sacrum, quod in aeternum servare Lex et Prophetae praecipiunt, vos impiatis? Cur denique neomenias, et baptismata, et scenopegiam, ac reliqua huiusmodi Legis atque Prophetarum sacramenta carnalia, parum devitatis irrumpere, si eadem Christus minime destruxit? Quare non immerito dixerim, quia si vultis ut ratio vobis contemptus istius constet, oportet aut vos negare Christi esse discipulos, aut tandem fateri ipsum omnia haec destruxisse priorem. Quod cum fueritis confessi, tunc et illud consequitur, ut aut falso fateamini scriptum esse, tamquam idem dixerit, non se venisse solvere Legem, sed adimplere; aut nescio quid hoc longe aliud quam vos putatis, significasse.
Lex quae per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est.
AUGUSTINUS respondit: Quia iam consentis dixisse Christum: Non veni solvere Legem vel Prophetas, sed adimplere 12; durum enim tibi videtur adversus evangelicam auctoritatem venire; durum etiam tibi videatur venire adversus Apostolum, dicentem: Omnia haec figurae nostrae fuerunt 13; item dicentem de Christo: Quia non fuit " etiam" et " non ", sed " etiam " in illo erat: quotquot enim promissiones Dei, in illo " etiam " 14; id est, in illo exhibitae, in illo adimpletae sunt: et sine caligine videbis, et quam Legem adimplere venerit, et eam quo pacto adimpleverit. Nec perges extendi per tria genera legis et tria genera Prophetarum, quaerens qua exeas, et non inveniens. Manifestum est enim, et luce clarius hoc etiam Novi Testamenti scriptura saepe testatur, quam Legem et quos Prophetas Christus non venerit solvere, sed adimplere. Ipsa est enim Lex, quae per Moysen data, gratia et veritas per Iesum Christum facta est 15. Ipsa est, inquam, Lex per Moysen data, de quo Christus ait: De me enim ille scripsit 16. Certe enim ipsa est Lex, quae subintravit ut abundaret delictum 17: quod ad eius reprehensionem, nihil intellegentes, in ore habere consuestis. Ibi ergo lege et vide, quia ipsa est de qua dicitur: Itaque Lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem 18. Neque enim Lex iubebat delictum, ut illa subintrante abundaret delictum; sed superbos multum sibi tribuentes, mandati sancti et iusti et boni adiectio reos etiam praevaricationis effecerat: ut eo modo humiliati, discerent ad gratiam pertinere per fidem, ut iam non essent Legi subditi per reatum, sed Legi sociati per iustitiam. Idem quippe Apostolus dicit: Quia priusquam veniret fides, sub Lege custodiebamur conclusi, in eam fidem quae postea revelata est. Itaque Lex, inquit, paedagogus noster erat in Christo Iesu: sed posteaquam venit fides, iam non sumus sub paedagogo 19. Quia nos reatus Legis non obligat, iam per gratiam liberatos. Namque antequam spiritalem gratiam humiliati reciperemus, nihil nisi mortificabat nos littera, iubens quod non possemus implere. Unde idem dicit: Littera occidit, spiritus autem vivificat 20. Rursus eiusdem Apostoli verba sunt: Si enim data esset Lex, quae posset vivificare, omnino ex Lege esset iustitia; sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus 21. Item ipsius verba sunt: Quod enim impossibile erat Legis, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum misit in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne, ut iustitia Legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum 22. Ecce quod est: Non veni Legem solvere, sed adimplere. Quialex enim superbos etiam praevaricationis reatu devinxit, augendo peccatum, cum iubet quod implere non possunt; ipsius Legis impletur iustitia per gratiam spiritus, in eis qui discunt a Christo mites esse atque humiles corde; qui venit non Legem solvere, sed adimplere. Deinde, quia etiam sub gratia positis, in hac mortali vita difficile est omni modo implere quod in Lege scriptum est: Non concupisces 23; ille per carnis suae sacrificium sacerdos effectus, impetrat nobis indulgentiam, etiam hinc adimplens Legem; ut quod per nostram infirmitatem minus possumus, per illius perfectionem recuperetur, cuius capitis membra effecti sumus. Unde Ioannes dicit: Filioli, haec scribo vobis, ut non peccetis: et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum; ipse est exoratio pro peccatis nostris 24.
In ipsa Lege universa prophetia, quae Salvatoris promittebat adventum, veritas facta est per Iesum Christum.
Prophetias autem sic adimplevit, cum in eo veritas facta est promissionum Dei. Hoc paulo ante ex Apostolo commemoravi, dicente: Quotquot enim promissiones Dei, in illo: Etiam. Idem rursus dicit: Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones Patrum 25. Quod ergo in Prophetis, sive aperte, sive per figuras, vel locutionum vel actionum promittebatur, in illo adimpletum est, qui non venit solvere Legem et Prophetas, sed adimplere. Hoc autem vos non intellegitis, quia si quaedam facta et celebrationes, quae figurae erant ventura praenuntiantes, adhuc a Christianis fierent, nihil significaretur, nisi nondum venisse, quae tum illis figuris praenuntiabantur. Quod enim adhuc venturum praenuntiatur, aut nondum venit, aut si iam venit, superfluo vel fallaciter praenuntiatur. Quapropter, unde vobis videtur Christus non implesse Prophetas, quia non fiunt a Christianis quaedam quae per Prophetas, ab Hebraeis ut fierent, instituta sunt, inde potius probatur implesse. Usque adeo enim quidquid per huiusmodi figuras prophetabatur impletum est, ut iam per illas non prophetetur. Ad hoc pertinet etiam quod ipse Dominus ait: Lex et Prophetae usque ad Ioannem 26. Lex enim, quae praevaricatores abundanti reatu concludebat in eam fidem quae postea revelata est, gratia facta est per Iesum Christum, per quem superabundavit gratia: ac per hoc impleta est per gratiam liberantem, quae non implebatur per litteram iubentem. Item in ipsa Lege universa prophetia, quae non tantum verbis, sed etiam quarumdam actionum figuris, Salvatoris promittebat adventum, veritas facta est per Iesum Christum. Lex enim per Moysen data est; gratia autem et veritas per Iesum Christum facta est 27. Ex cuius adventu iam regnum Dei coepit annuntiari: quia Lex et Prophetae usque ad Ioannem: Lex ut reos faceret, qui desiderarent salutem; Prophetae, ut promitterent Salvatorem. Caeterum prophetas alios exstitisse iam in Ecclesia post ascensionem Christi, quis nesciat? De quibus Paulus dicit: Et quosdam constituit in Ecclesia, primum apostolos, deinde prophetas, tertio doctores 28, et caetera. Non itaque de illis dictum est: Lex et Prophetae usque ad Ioannem: sed de iis qui primum Christi adventum prophetaverunt; qui adventus impletus non utique adhuc posset prophetari.
Cur iam non circumcidatur carne Christianus. Sacramentum Baptismi. Cur sabbati otium non observet Christianus.
Proinde, cum quaeris, cur iam non circumcidatur carne Christianus, si Christus non venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo: Imo ideo iam non circumciditur Christianus, quia id quod eadem circumcisione prophetabatur, iam Christus implevit. Exspoliatio enim carnalis generationis, quae in illo facto figurabatur, iam Christi resurrectione adimpleta est: quodest in nostra resurrectione futurumsacramento Baptismi commendatur. Nam neque penitus auferri debuit novae vitae sacramentum, quia restat adhuc in nobis futura resurrectio mortuorum: et in melius tamen idem succedente Baptismo debuit commutari, quia iam factum est, quod numquam factum erat, ut futurae vitae aeternae in resurrectione Christi nobis praeberetur exemplum. Cum quaeris, sabbati otium cur non observet Christianus, si Christus non venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo: Imo id propterea non observat Christianus, quia quod ea figura prophetabatur, iam Christus implevit. In illo quippe habemus sabbatum, qui dixit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam; tollite iugum meum super vos, et discite a me quoniam mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris 29.