Contra Iulianum haeresis Pelagianae defensorem (page 11)
BEATISSIMO FRATRI ET COEPISCOPO CLAUDIO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM (suite)
Qualis enim vir Cato fuerit, et utrum in eo vera virtus honestasque laudata sit, alia quaestio est: ad quemlibet tamen finem sua referret officia, non utique sine voluptate filios procreavit; et tamen nullos Catonis in actus subrepsit partemque tulit sibi nata voluptas: quoniam et quod non faciebat sine voluptate, non faciebat propter voluptatem; nec in morbo huius desiderii suum vas possidebat, quamvis ignoraret Deum, si talis fuit qualis praedicatur. Et non vis intellegere quod ait Apostolus: Ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere, non in morbo desiderii, sicut Gentes, quae ignorant Deum 96.
Bonum coniugale et bonum continenriae.
39. Bene discernis inter bonum minus coniugale, et bonum amplius continentiae: sed tuum dogma non deseris inimicissimum gratiae. Dicis enim: "quod Dominus continentiae gloriam libertate electionis honoraverit, dicens: Qui potest capere, capiat 97"; tamquam hoc capiatur non Dei munere, sed arbitrii libertate: et taces quod supra dixerat: Non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est 98. Vide quae taceas, quae dicas. Puto quod te pungat conscientia: sed vincit rectum timorem, cum ingerit perversum pudorem, quoquo modo iam defendenda praecipitata sententia. Tantummodo excessum libidinis identidem culpas, ipsam laudare non cessas. Nec attendis, sentis, intellegis malum esse, cui ne limitem necessitatis excedat, cogitur temperantia repugnare.
Morbus desiderii quid sit.
40. Quamvis tu, quod monuit Apostolus, ne in morbo desiderii suum vas quisque possideat, non de coniugio, sed de fornicatione accipiendum putaveris; atque ita temperantiae totam honestatem de concubitu coniugum abstuleris, ut nemo sibi videatur in morbo desiderii suum vas possidere, quantacumque libidine in uxoris genitalibus potuerit insanire. Si enim ullum ibi tenendum existimares modum, potuisti et illic concupiscentiae reprehendere excessum, eumque dicere ab Apostolo significatum morbum desiderii, et non improbe negare suum vas dictum fuisse cuique coniugem suam. Quo verbo in eadem re etiam Petrus apostolus utitur, ubi monet ut viri uxoribus suis tamquam infirmiori vasi tribuant honorem, velut coheredibus gratiae; adiungens et dicens: Et videte ne impediantur orationes vestrae 99. Sicut et coapostolus eius tempora praescribit orandi temperantiae coniugali: et secundum veniam concedit, quamvis cum coniuge, non utique illum prolis, sed qui fit voluptatis intentione concubitum 100. Hunc audiant christiana coniugia non te, qui vis in eis quam defendis numquam frenari concupiscentiam, sed quotiescumque se commoverit, satiari avidam, regnare securam. Hunc audiant, inquam, fideles Christi qui sunt connubio colligati, ut ex consensu temperent, quo vacent orationi: et cum ad idipsum redeunt propter intemperantiam suam, noverint etiam inde dicere Deo: dimitte nobis debita nostra 101. Quod enim secundum veniam, non secundum imperium a tanto doctore dicitur, utique ignoscitur, non iubetur.
Non sunt facienda mala ut eveniant bona.
41. Sed insertis aliis verbis meis, ubi voluntatem vere piorum, quia Christianorum, coniugum commendavi, qui filios ad hoc generant in hoc saeculo, ut propter alterum saeculum regenerentur in Christo 102; commemoras te iam in secundo libro istam meam destruxisse sententiam: ubi quid tibi responderim, ibi potius legant qui volunt. Sic enim non sunt facienda adulteria, etiam voluntate generandi regenerandos, quemadmodum nec furta facienda sunt, etiam voluntate pascendi pauperes sanctos: quod tamen faciendum est, non furta perpetrando, sed bene utendo mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant in tabernacula aeterna 103; sicut non adulteria committendo, sed coniugaliter bene utendo malo libidinis, ea voluntate generandi sunt filii, ut cum eis regnetur in aeternum.
In voluptate carnis mens submergitur.
42. Verum eleganter laudas susceptam tuam, dicens, et verum dicens "quod nihil tali possit dum concumbitur cogitari". Prosus ita est. Quid enim cogitari potest tunc, quando mens ipsa qua cogitatur, illa carnali delectatione submergitur? Unde optime ille de voluptate disputans, cuius verba in libro superiore iam posui: Cuius motus - inquit - ut quisque est maximus, ita est inimicissimus philosophiae. Congruere enim cum cogitatione magna voluptas corporis non potest. Quis enim cum utatur voluptate - inquit - ea qua nulla possit maior esse, attendere animo, inire rationem, cogitare omnino quidquam potest? 104. Non igitur etiam tu potuisti gravius accusare quam laudas, nisi fatendo in eius impetu neminem posse sancta cogitare. Sed utique religiosus animus isto malo bene utens hoc cogitat, ut libidinem concumbendo patiatur, quod non potest cogitare cum patitur. Sicut salutem homo cogitat, ut somno se impertiat, quod utique non potest cogitare cum dormit: sed somnus cum occupat membra, non ea facit inoboedientia voluntati; quia et ipsam voluntatem ab huiuscemodi alienat imperio, avertendo animam ad visa somniorum, in quibus saepe etiam futura monstrata sunt. Unde si erat in paradiso vicissitudo vigilandi atque dormiendi, ubi non erat malum concupiscendi; tam felicia erant somnia dormientium, quam vita vigilantium.
Non est parentibus tribuendum ut filii cum peccato nascantur.
43. Quod autem te iactas, et inaniter spumeum diffundis eloquium, "parentes comparans parricidis, in eis asserens esse causam ut filii cum damnatione nascantur": fereris omnino linguae tuae velut exsultantibus et plaudentibus pennis, nec in isto strepitu quem tibi ipse facis, respicis Deum. Cur enim non istavel tale aliquid, ipsi potius hominum Creatori quam genitoribus dicitur, qui certe omnium bonorum est auctor et conditor? Et tamen quos ignibus aeternis praescivit arsuros, creare non desinit: nec ei, quia eos creat, nisi bonitas imputatur. Et quosdam infantes etiam baptizatos quos futuros praescivit apostatas, non aufert ex hac vita in aeternum regnum adoptatos, nec eis confert magnum beneficium, quod ei de quo legitur: Raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius 105. Nec tamen Deo tribuitur, nisi bonitas atque iustitia, qua de bonis et malis omnia bene ac recte facit. Quanto facilius intellegitur, parentibus non esse tribuendum, nisi quod filios volunt, qui procul dubio quae illis futura sunt nesciunt?
Damnatio levissima infantium sine baptismo decedentium.
44. Quod autem commemorasti ex Evangelio: Melius erat homini illi non nasci 106; nonne ut nasceretur plus opere Dei actum est, quam parentum? Cur non ipse imagini suae praestitit quod melius erat, qui malum quod ei futurum fuerat praesciebat, quod parentes nosse non possunt? Et tamen ab eis qui recte intellegunt, non tribuitur Deo, nisi quod benignitati tribuendum est Creatoris. Sic et parentibus sine nodo difficilis quaestionis hoc tribuitur, quod filios voluerunt, quorum futura nesciverunt. Ego autem non dico parvulos sine Christi Baptismate morientes tanta poena esse plectendos, ut eis non nasci potius expediret; cum hoc Dominus non de quibuslibet peccatoribus, sed de scelestissimis et impiissimis dixerit. Si enim quod de Sodomis ait, et utique non de solis intellegi voluit, alius alio tolerabilius in die iudicii punietur 107; quis dubitaverit parvulos non baptizatos, qui solum habent originale peccatum, nec ullis propriis aggravantur, in damnatione omnium levissima futuros? Quae qualis et quanta erit, quamvis definire non possim, non tamen audeo dicere quod eis ut nulli essent quam ut ibi essent, potius expediret. Verum vos quoque, qui eos velut liberos ab omni damnatione esse contenditis, cogitare non vultis qua illos damnatione puniatis, alienando a vita Dei et a regno Dei tot imagines Dei, postremo separando a parentibus piis, quos ad eos procreandos tam disertus hortaris. Haec autem iniuste patiuntur, si nullum habent omnino peccatum: aut si iuste, ergo habent originale peccatum.
Fides Mediatoris in carne venturi et sacramentum pro parvulis.
45. Aliis deinde propositis meis verbis, quibus commemoravi quam honeste sancti antiqui patres coniugibus usi fuerint; dicis "eos non hoc intuitu operam dedisse propagini, ut tamquam reos gignerent filios Baptismate diluendos, eo quod Baptisma quo nunc adoptamur nondum fuerat institutum" 108. Hoc de Baptismate verum dicis: nec ideo tamen credendum est, et ante datam circumcisionem famulos Dei, quandoquidem eis inerat Mediatoris fides in carne venturi, nullo sacramento eius opitulatos fuisse parvulis suis; quamvisquid illud esset, aliqua necessaria causa Scriptura latere voluerit. Nam et sacrificia eorum legimus 109, quibus utique sanguis ille figurabatur, qui solus tollit peccatum mundi 110. Apertius etiam legis iam tempore nascentibus parvulis, offerebantur sacrificia pro peccatis. Responde, pro quibus peccatis. Respice etiam illis generantibus patribus perituram fuisse animam parvuli de populo suo, si die non circumcideretur octavo 111: et responde quo merito periret, quem negas originali obnoxium fuisse peccato.
Coniugium Mariae et Ioseph.
46. Iam vero "de Ioseph, cuius Mariam" teste Evangelio "coniugem" dixi 112, multa diu disputas contra sententiam meam, et conaris ostendere, "quia concubitus defuit, nullo modo fuisse coniugium": ac per hoc, secundum te, cum destiterint concumbere coniuges, iam non erunt coniuges, et divortium erit illa cessatio. Quod ne contingat, agant sicut possunt decrepiti quod iuvenes agebant, et ab hoc opere quo etiam continens nimium delectaris, nec effoetis aetate corporibus parcant. Non se cogitent quantum ad libidinis attinet incentiva, senuisse, ut possint coniuges permanere. Si hoc tibi placet, tu videris. Ego autem (quia liberorum procreandorum causa uxores esse ducendas, honestas consentit humana, quolibet modo libidini cedat infirmitas), praeter fidem quam sibi debent coniuges, ne fiant adulteria, et prolem cuius generandae causa sexus uterque miscendus est, adverti etiam tertium bonum quod esse in coniugibus debet, maxime pertinentibus ad populum Dei, quod mihi visum est esse aliquod sacramentum, ne divortium fiat vel ab ea coniuge quae non potest parere, vel sicut fecisse Cato perhibetur 113, ne ab eo viro qui plures non vult suscipere filios, alteri fetanda tradatur 114. Propter hoc in illo quod secundum Evangelium coniugium nuncupavi, omnia tria bona nuptiarum dixi esse completa; "fidem, quia nullum adulterium; prolem, ipsum Dominum Christum; sacramentum, quia nullum divortium". Non ergo quia dixi omne nuptiarum, id est, hoc tripartitum bonum, in illis Christi parentibus fuisse completum; propterea hoc dixisse putari debeo, sicut insimulas, "ut quidquid aliter fuerit, malum esse videatur". Dico enim et aliter bonum esse coniugium, ubi proles nisi per concubitum non potest procreari. Si enim aliter posset, et tamen concumberent coniuges, apertissime libidini cederent, atque illo malo uterentur male: cum vero propter quod sexus ambo sunt instituti, nisi eorum commixtione non nascitur homo; propter hoc mixti coniuges illo malo utuntur bene: si autem de libidine quaerunt etiam voluptatem, venialiter male.
Maria coniux secundum veritatem.
47. "Quasi maritus - inquis - Ioseph in opinione omnium erat". Secundum hanc opinionem, non secundum veritatem locutam fuisse Scripturamvis intellegi, ut virginem Mariam eius coniugem diceret. Hoc putemus evangelistam facere potuisse, cum vel sua, vel cuiuslibet alterius hominis verba narraret, ut secundum opinionem hominum loqueretur: numquid et angelus loquens unus ad unum, contra conscientiam et suam et ipsius cui loquebatur, secundum opinionem potius quam secundum veritatem fuerat locuturus, qui ei dixit: Noli timere accipere Mariam coniugem tuam 115? Deinde, quid opus erat ut usque ad Ioseph generationes perducerentur 116, si non ea veritate factum est, qua in coniugio sexus virilis excellit? Quod ego in libro cui respondes 117, cum posuissem, tu prorsus attingere timuisti. Dicit autem Lucas evangelista de Domino, quod putabatur filius Ioseph 118; quia ita putabatur, ut per eius concubitum genitus crederetur. Hanc falsam voluit removere opinionem, non Mariam illius viri negare coniugem, contra angelum testem.
Vinculum fidei coniugalis.
48. Quamquam et tu ipse etiam "ex desponsionis fide eam nomen coniugis accepisse" fatearis. Quae fides utique inviolata permansit. Neque enim cum eam vidisset iam virginem sacram divina fecunditate donatam, ipse aliam quaesivit uxorem: cum utique nec istam quaesisset, si necessariam coniugem non haberet: sed vinculum fidei coniugalis non ideo iudicavit esse solvendum, quia spes commiscendae carnis ablata est. Verum de isto coniugio quod vis existima; nos tamen non ut calumniaris dicimus "sic fuisse primos coniuges institutos, ut sine commixtione utriusque sexus coniuges essent": sed utrum in paradiso ante peccatum caro concupiverit adversus spiritum; vel utrum nunc in coniugibus hoc non fiat, quando eiusdem concupiscentiae etiam per pudicitiam coniugalem cohibetur excessus; et utrum malum non sit, cui repugnanti consentiendum non est, ne in suum pergat excessum; et utrum non ex ipsa et cum ipsa concupiscentia nascatur, cui malum inesse ullum negas; et utrum ab ingenerato malo possit hominum quisquam nisi regeneratione liberari; hoc inter nos disseritur. In his quaestionibus catholica veritate antiquitus tradita vestra impia novitas suffocatur.
Deus creator hominis.
49. Quod autem putasti congerenda esse sacrarum testimonia Litterarum, quibus probares unde inter nos nulla quaestio est, "a Deo creari hominem", quod de quolibet vermiculo negare fas non est; quo pertinuit, nisi ut te appareret campos quaesisse verborum, ubi ventose atque inaniter curreres? Sed cum etiam sancti Iob testimonium tam loquaciter adhiberes, quare non tibi venit in mentem quod ait idem ipse homo Dei, cum de peccatis sermo ei esset humanis, neminem mundum a sorde, nec infantem cuius est unius diei vita super terram 119? Nam misericordiam et magnis et pusillis omnibus praestari ab illo a quosalus est et hominum et pecorum, et qui facit solem suum oriri super bonos et malos 120, quis abnuat, nisi qui Deum esse, aut terrena curare non credit? Quod tu quasi inde contenderemus, per testimonium sancti Iob docere voluisti, quia dixit: Ossibus et nervis compegisti me, vitam et misericordiam tribuisti mihi 121. Ubi quidem ille potuit non omnem significare hominem, sed de se ipso gratias agere, quod eum carnaliter natum non deseruerit, sed ei misericordiam ut vere viveret, id est iuste viveret, qui eum condidit, ipse praestiterit. Aut certe quia parum erat vita, quam nascendo sortitus est, ideo addidit, et misericordiam; ne remaneret naturaliter filius irae sicut et ceteri, atque inter vasa irae, non inter vasa misericordiae fieret.
Beneficium regenerationis.
50. Cur autem de malo quod ei adiacet atque inest membris eius reus non sit fidelis, et ex eo malo tamen qui nascitur reatum trahat, iam nescio quoties diximus. Fideli enim hoc beneficium regeneratio contulit, non generatio. Inde ergo ab isto reatu solvenda est proles, unde solutus est parens.
Transmissio reatus in filios.
51. Sed magnum aliquid te dialectica docuit, "Rem quae in subiecto est, sine illa re esse non posse, in qua subiecta est. Et ideo, putas, malum quod est in parente, utique in subiecto, alii rei, id est proli, ad quam non pervenit, reatum non posse transmittere". Recte hoc diceres, si malum concupiscentiae de parente non perveniret ad prolem: cum vero sicut sine illo nemo seminatur, ita sine illo nemo nascatur; quomodo dicis eo non pervenire, quo transit? Non enim Aristoteles, cuius categorias insipienter sapis, sed Apostolus dicit: Per unum hominem peccatum intravit in mundum; et per omnes homines pertransiit 122. Nec sane tibi dialectica illa mentitur, sed tu non intellegis. Verum enim est quod ibi accepisti, ea quae in subiecto sunt, sicut sunt qualitates, sine subiecto in quo sunt, esse non posse, sicut est in subiecto corpore color aut forma; sed afficiendo transeunt, non emigrando: quemadmodum Aethiopes, quia nigri sunt, nigros gignunt, non tamen in filios parentes colorem suum velut tunicam transferunt; sed sui corporis qualitate corpus quod de illis propagatur afficiunt. Mirabilius est autem quando rerum corporalium qualitates in res incorporales transeunt, et tamen fit, quando formas corporum quas videmus, haurimus quodam modo, et in memoria recondimus, et quocumque pergimus, nobiscum ferimus: nec illae recesserunt a corporibus suis, et tamen ad nos mirabili modo affectis nostris sensibus transierunt. Quomodo autem de corpore ad spiritum, eo modo transeunt de spiritu ad corpus. Nam colores virgarum quas variavit Iacob, afficiendo transierunt in animas pecorum matrum, atqueinde rursus eadem affectione transeundo apparuerunt in corporibus filiorum 123. Tale vero aliquid etiam in fetibus humanis posse contingere, Soranus medicinae auctor nobilissimus scribit, et exemplo confirmat historiae. Nam Dionysium tyrannum narrat, eo quod ipse deformis esset, nec tales habere filios vellet, uxori suae in concubitu formosam proponere solere picturam, cuius pulchritudinem concupiscendo quodam modo raperet, et in prolem quam concipiebat afficiendo transmitteret 124. Neque enim Deus ita naturas creat, ut leges auferat, quas dedit motibus uniuscuiusque naturae. Sic et vitia cum sint in subiecto, ex parentibus tamen in filios, non quasi transmigratione de suo subiecto in subiectum alterum, quod fieri non posse Categoriae illae quas legisti verissime ostendunt; sed, quod non intellegis, affectione et contagione pertranseunt.
Caro Christi non est caro peccati.
52. Quid est quod laboras magnis argumentationibus pervenire ad impietatis abruptum, ut "Christi caro, quia de Maria natus est, cuius virginis caro sicut ceterorum omnium ex Adam fuerat propagata, nihil distet a carne peccati, et sine ulla distinctione Apostolus dixisse credatur, eum fuisse missum in similitudine carnis peccati 125"; immo potius instas, "ut nulla sit caro peccati, ne hoc sit et Christi"? Quid est ergo, similitudo carnis peccati, si nulla est caro peccati? Sed "hanc apostolicam sententiam me non intellexisse" dixisti: nec eam tamen exposuisti, ut te doctore nossemus quod aliqua res possit esse similis ei rei quae non est. Quod si dementis est dicere, et sine dubio caro Christi non est caro peccati, sed similis carni peccati; quid restat ut intellegamus, nisi ea excepta omnem reliquam humanam carnem esse peccati? Et hinc apparet illam concupiscentiam, per quam Christus concipi noluit, fecisse in genere humano propaginem mali: quia Mariae corpus quamvis inde venerit, tamen eam non traiecit in corpus quod non inde concepit. Ceterum, corpus Christi inde dictum esse in similitudine carnis peccati, quia omnis alia hominum caro peccati est, quisquis negat, et carnem Christi ita carni comparat nascentium hominum ceterorum, ut asserat utramque esse puritatis aequalis, detestandus haereticus invenitur.
Deus omnium corporum formator.
53. Magnum porro aliquid invenisse tibi videris, et copiosissime disputas, "etiam si nascentes mali aliquid ex parentibus trahere possent, quod expiaretur manibus Dei, quia eos ipse format in uteris matrum". Ab ipso autem formari homines (quasi hoc negemus) instantissime probas, multa de Scripturis adhibens testimonia: in quibus cum ea verba ex libro Ecclesiastico posuisses, quibus Dei opera dicuntur occulta 126; continuo tua subiecisti atque dixisti: "Quae sententia eorum arguit vanitatem, qui putant naturalem profunditatem posse investigatione aliqua comprehendi". Hoc tibi dic, et noli de animae origine temere aliquid definire, quod vel ratione certissima, vel divino eloquio minime ambiguo non potest comprehendi: sed potius quod sapientissima mulier mater Machabaeorum sape. Nam et eius verba posuisti, quae filiis suis ait: Nescio qualiter in utero meo apparuistis 127. Quod utique non putanda est dixisse de corporibus eorum, quae corpora se non dubitabat ex virili semine concepisse: sed utrum animae filiorum de paterna anima tractae fuerint, an aliunde in utero eius esse ceperint, hoc nimirum illa nesciebat; nec eam pudebat, ut temeritatem caveret, ignorantiam confiteri. Quid est ergo quod causaris: "Cur non ipso filii mundentur effectu, ut a pollutionibus - inquis - quae dicuntur parentum, maiestate opificis expientur?". Nec attendis hoc dici etiam de manifestis vitiis corporum posse, cum quibus non pauci nascuntur infantes; quamvis absit ut dubitetur, Deum verum et bonum esse omnium corporum formatorem: et tamen ex opificis tanti manibus tam multa, non solum vitiosa, verum etiam monstrosa procedunt, ut naturae a nonnullis appellentur errores; qui cum operantem vim divinam, et quid cur faciat, indagare non possint, fateri eos pudet nescire quod nesciunt.
Caro Christi contagium peccati originalis non traxit.
54. Quod autem attinet ad peccati originalis in omnes homines transitum, quoniam per concupiscentiam carnis transit, transire in eam carnem non potuit, quam non per illam virgo concepit. Quod enim et de alio libro meo, quem scripsi ad sanctae memoriae Marcellinum, velut mihi praescribens ponere voluisti, de Adam dictum, "quod tabificavit in se omnes de sua stirpe venturos"; unde utique ille tabificavit, non inde Christus in matris uterum venit. Sed verba quae ad rem maxime pertinent in eadem sententia mea, ego dicam, quia tu dicere noluisti; et statim cur nolueris apparebit. "Occulta - inquam - tabe carnalis concupiscentiae suae tabificavit in se omnes de sua stirpe venturos" 128. Non itaque carnem tabificavit, in cuius conceptu tabes ista non fuit. Caro itaque Christi mortalitatem de mortalitate materni corporis traxit, quia mortale corpus eius invenit: contagium vero peccati originalis non traxit, quia concumbentis concupiscentiam non invenit. Si autem nec mortalitatem, sed solam substantiam carnis de matre sumpsisset; non solum caro eius caro peccati, sed nec similitudo carnis peccati esse potuisset.
Concupiscen non est sensus carnis.
55. Sed comparas me et coaequas "Apollinaris errori, qui carnis sensum fuisse negavit in Christo": ut imperitis nebulas undecumque commoveas, ne lucem veritatis attendant. Aliud est sensus carnis, sine quo nullus fuit, aut est, aut erit in corpore vivens homo: et aliud est concupiscentia qua caro concupiscit adversus spiritum, sine qua fuit ante peccatumprimus homo, qualem nobis exhibuit humanam naturam Christus homo; quia sicut ille ex terra, sic iste sine tali concupiscentia est creatus ex femina. Assumens tamen ex illa etiam mortalitatis infirmitatem, qualis non erat ante peccatum in carne hominis primi, ut esset ista, quod tunc illa non fuit, similitudo carnis peccati. Ut ergo nobis patiendi praeberet exemplum, non habuit ille mala sua, sed pertulit aliena; in doloribus pro nobis, non in cupiditatibus fuit.
Homo non habet necessitatem criminis.
56. Quapropter, natos ex Adam, transferri renatos oportet ad Christum; ne a regno Dei pereant imagines Dei, quod sine malo fieri qui dicit, nec amorem habet, nec timorem Dei. Cum hoc autem malo necesse est hominem de damnata origine generari. "Regeneratos" autem absit "ut redigamus" sicut calumniaris, "sub necessitate criminum, Deo largiente dona virtutum". Quamvis ergo aliam legem videamus in membris nostris, repugnantem legi mentis nostrae: non solum tamen necessitatem criminis non habet; sed habet potius honorem laudis, cuius spiritus spiritali munere adiutus adversus carnis cuncupiscentiam concupiscit. Sed quacumque te verses, quacumque te iactes, quaecumque undecumque colligas, infles, ventiles, spargas, contra quod concupiscit spiritus bonus, non est bonum.
Christi natura nostrae similis, vitio dissimilis.
57. "Non potuit - inquis - exemplum dare natura dissimilis". Potuit quidem: nam quid est quod nos ad imitationem Patris hortatur, qui facit solem suum oriri super bonos et malos 129, ut eius exemplo nostros diligamus inimicos? Verumtamen natura hominis Christi nostrae naturae dissimilis non fuit, sed vitio nostro dissimilis fuit. Ille quippe sine vitio natus est homo, quod hominum nemo. Quantum autem ad vitam pertinet, qua Christum debemus imitari, hoc quoque ad distantiam plurimum valet, quod unusquisque nostrum homo est, ille autem etiam Deus. Neque enim tantum potest iustus homo esse qui homo est, quantum homo qui et Deus est. Illud sane magnum verumque dixisti, cum posuisses testimonium apostoli Petri, dicentis: Qui peccatum non fecit 130; notandum esse quod iudicaverit Apostolus sufficere ad ostendendum in Christo nullum fuisse peccatum, quia dixit nullum eum fecisse peccatum ut "doceret - iniquis - quia qui non fecit, habere non potuit". Omnino verissimum est. Profecto enim peccatum etiam maior fecisset, si parvus habuisset. Nam propterea nullus est hominum praeter ipsum qui peccatum non fecerit grandioris aetatis accessu, quia nullus est hominum praeter ipsum qui peccatum non habuerit infantilis aetatis exortu.
In Christo concupiscentia non fuit.
58. "Tolle - inquis - exempli causam, tolletur et pretii, quod pro nobis factus est". Non est mirumquod solum exemplum ponis in Christo, qui praesidium gratiae, quo erat plenus, oppugnas. "Spe - inquis - malo carendi ad fidei praesidia convolamus, non autem caremus innatis: siquidem post Baptisma virilitas ipsa perdurat". Qui virilitatis nomine concupiscentiam carnis appellas; perdurat utique, quod negare non potes, contra quod debet concupiscere spiritus, ne homo iam renatus concupiscentia sua trahatur illectus. Et utique concupiscentia quae repugnat ut trahat, etiam si spiritu contra eam concupiscente et resistente non trahat, ac propterea nec concipiat pariatque peccatum 131, non est bonum. Et ipsa est, de qua dicit Apostolus: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum 132. Hoc autem quod non est bonum Christus in natura si haberet sua, non sanaret in nostra.
Sententia Iuliani quae adiuvat Manichaeos.
59. Interponis aliud de libro meo, et quoniam dixi: "Coniugalem concubitum, qui fit intentione generandi, non ipsum esse peccatum, eo quod bona voluntas animi sequentem ducat, non ducentem sequatur corporis voluptatem" 133; tu contra refers: "De ea re quae a peccato libera est, peccata non nasci"; isto modo existimans te posse destruere originale peccatum, quod non destruit nisi Salvator, quem parvulis invidetis. Destruit autem solvendo quod rei sunt, non negando. Ideo quippe concubitus coniugalis, qui fit intentione generandi, non est peccatum, quia bene utitur lege peccati, id est concupiscentia, quae inest in membris repugnans legi mentis. Quae si propterea reum parentem non tenet, quia regeneratus est; quid mirum si propterea reum tenet nascentem, quia inde generatus est? Et ideo ne reus remaneat, etiam ipse regenerandus est. Haec vero sententia tua qua dixisti: "De ea re quae a peccato libera est, peccata non nasci", quantum adiuvet Manichaeos, si cogites, voles eam delere de libro tuo, et cordibus omnium qui legerunt librum tuum. Si enim non de ea re quae a peccato libera est, peccata nascuntur; habent aliam naturam suam, secundum Manichaeos, unde nascuntur. Quos et aliis similibus sententiis tuis quantum adiuvares, iam in primo huius nostri operis volumine demonstravi 134. Ecce hic et quod dixisti tantumdem valet. Videsne nobis operam dandam, praeter errorem proprium quo Pelagiani estis, ut quasdam tuas sententias, qualis et ista est, evertamus, si Manichaeos vincere volumus? "De ea re quae a peccato libera est - dicis - peccata non nasci". Sed veritas contradicit, quae te et Manichaeos evertit, cum quibus tibi vox ista communis est. Angelus quem creavit Deus, res a peccato libera fuit; homo quem primum creavit Deus, res a peccato libera fuit. De rebus igitur a peccato liberis nata esse peccata qui negat, aut Manichaeus est manifestus, aut Manichaeis suffragatur incautus.
Uti libidine non est semper peccatum.
60. Deinde ponens alia verba mea, sic argumentaris quasi ego dixerim: "Cum servit coniugatis ad propagandam prolem, tunc honorari libidinem". Dicis tibi ipse quod vis: nam ego hoc nec dixi omnino, nec sensi. Quomodo enim libido cum servit honoratur, quando ne pergat in liberos excessus, dominatione mentis opprimitur? Nos itaque non diximus: "Semper ad reatum pertinere uti libidine". Quod velut dixerimus, ita colligis, "minus peccare adulteros quam maritos; quia maritis - inquis - libido servit ut peccent, adulteris imperat". Sed cum ego illud non dixerim, qualecumque hoc sit tuum quod tamquam consequens esse voluisti, nihil ad me attinet. Ego enim dico, uti libidine non semper esse peccatum; quia malo bene uti non est peccatum. Nec quaecumque res ideo bona est, quia ea bene utitur bonus. Nam et de duobus hominibus scriptum est: Filius eruditus sapiens erit, imprudente autem ministro utetur 135. Numquid ideo bonum est esse imprudentem, quia bene illo utitur sapiens? Inde et apostolus Ioannes non ait: Nolite uti mundo; sed: Nolite diligere mundum: ubi posuit et concupiscentiam carnis 136. Qui enim non diligens utitur, quasi non utens utitur; quia non eius rei causa utitur, sed alterius quam diligens intuetur, ut etiam non diligens hac utatur. Propter quod Paulus coapostolus eius: Et qui utuntur, inquit, hoc mundo, quasi non utantur 137. Quid est: Quasi non utantur, nisi: Non diligant quo utuntur, quoniam tale est, ut bene aliter non utantur? Et hoc quidem etiam in his rebus observandum est, quae in hoc mundo sic bonae sunt, ut tamen eas diligi non oporteat. Quis enim malum esse pecuniam recte dixerit? Et tamen nemo ea bene utitur qui dilexerit: quanto magis libidine? Nam pecuniam malus quidem spiritus concupiscit; sed ipsa contra bonum spiritum non concupiscit, quod libido facit: atque ideo et qui hoc esse malum negat peccat, et qui hoc malo bene utitur non peccat. Recte igitur argumentareris, dicens: "Libidinem, si mala est, maiori reatu obstringere quibus obsequitur coniuges, quam quibus dominatur adulteros"; si diceretur a nobis, eos coniuges qui serviente concupiscentiae malo ad solum generandi utuntur officium, ad aliqua mala opera eo illos uti, sicut ad facinus perpetrandum servo utitur homicida. Cum autem dicamus bonum esse in coniugibus officium procreandi, quamvis vulnus quod in renato sanari potest, trahat natus de primi contagione peccati; restat ut sic utantur coniuges boni malo concupiscentiae, sicut sapiens ad opera utique bona ministro utitur imprudente.
Malum concupiscentiae expugnandum.
61. Sed homines acutissimi ideo non modum, non genus, sed excessum voluptatis arguitis et exprobrandum censetis obscenis, "quia eum nostis - ut dicis - intra concessos fines animi potestate posse retineri". Faciat animi potestas, si potest, ut ad transgrediendos fines, a quibus transgrediendis eam revocat, non se libido commoveat. Quod si facere non potest; profecto ut fines non transgrediatur, improbo hosti resistitur, qui eos transgredi nititur. "Sed universum contemptum eius - inquis - virginibus continentibusque inesse testamur". Numquid ideo virgines et continentes contra concupiscentiam carnis non pugnat? Et quid est contra quod exercent abs te quoque praedicata illa gloriosa certamina, ut virginitatem continentiamque custodiant 138? Si ergo pugnant, malum est quod expugnant. Et ubi est hoc malum, nisi in ipsis? Ergo: Non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum 139, veraciter dicitur et ab ipsis.
Definitio nuptiarum.
62. "Nihil aliud - dicis - esse nuptias, quam corporum commixtionem"; et dicis postea, quod et verum est, "sine appetitu mutuo et sine opere naturali propagationem esse non posse". Numquid tamen negas, sibimet etiam adulteros appetitu mutuo et opere naturali et corporum commixtione coniungi? Non est ergo ista definitio nuptiarum. Aliud est enim quod nuptiae sunt, et aliud est sine quo etiam nuptiae filios propagare non possunt. Nam et sine nuptiis possunt nasci homines, et sine corporum commixtione possunt esse coniuges: alioquin non erunt coniuges, ut nihil aliud dicam, certe cum senuerint, sibique misceri vel non potuerint, vel sine spe suscipiendae prolis erubuerint atque noluerint. Vides ergo quam inconsiderate nuptias definieris, dicendo: "Eas aliud non esse nisi corporum commixtionem". Tolerabilius forte diceres, non eas inchoari nisi per corporum commixtionem: quia filiorum procreandorum causa utique ducuntur uxores, et aliter non possunt filii procreari. Sed procreandi causa commixtio corporum aliter quam nunc est fuisset, si nemo peccasset. Absit enim ut honestissima illa felicitas in paradiso commotae libidini semper obtemperaret: absit ut illa pax animi et corporis haberet aliquid, propter quod adversus se ipsam prima hominis natura pugnaret. Si ergo ibi nec serviendum libidini, nec adversus eam bellandum fuit; aut non ibi fuit, aut non talis qualis nunc est fuit. Nunc enim libidini necesse est ut repugnet, qui servire noluerit: necesse est ut serviat, qui repugnare neglexerit. Quorum duorum unum est molestum, etsi laudabile: alterum turpe et miserabile. Itaque in hoc saeculo unum horum castis est necessarium, in paradiso autem utrumque a beatis fuerat alienum.
Usus bonus libidinis.
63. Sed iterum me dicis mihimetipsi esse contrarium, propositis videlicet aliis verbis meis, ubi propagationis officium a carnalis delectationis appetitione discernens: "Aliud esse dixi non concumbere nisi voluntate generandi, quod non habet culpam; aliud concumbendo carnis appetere voluptatem, sed non praeter coniugem, quod venialem habet culpam" 140. Nihil habent duo ista, quantum mecum omnes vident qui verum vident, unde me ostendas mihi esse contrarium. Audi tamen identidem quod eorum sensibus inculcatius intimetur, quos fallere affectas. Calumniaris enim, "nos excusationem praebere turpibus et flagitiosis hominibus, ut cum infanda immunda commiserint, contra voluntatem se dicant fecisse, et ideo nullum habere peccatum"; quasi nos non multo exertius adhortemur contra libidinem esse pugnandum. Nam si vos, cum id bonum esse dicatis, non vultis tamen ut vestra adversus istud bonum frigescere, vel certe tepescere bella credamus: quanto vigilantius et ardentius contra malum nos censemus esse pugnandum? Nos dicimus illud esse contra voluntatem, ut caro concupiscat adversus spiritum 141; non illud, ut spiritus adversus carnem. Per quam concupiscentiam bonam fit, ut nisi causa generandi non utantur coniuges carnis libidine, ac sic malo utantur bene; qui usus bonus mali facit honestum concubitum vereque nuptialem: voluptatis autem causa, non prolis, facit concubitum culpabilem, sed in coniuge venialem. Ideo autem et de honesto concubitu qui nascitur, trahit quod renascendo diluatur; quia et in concubitu honesto inest malum, quo bene utitur bonitas nuptiarum. Sed non obest renatis, quod oberat natis. Unde fit consequens, ut qui ex eis nascitur, et illi obsit si non renascatur.
Argumentationes Iuliani adiuvant Manichaeos.
64. Tu sane inter argumentationes tuas, quibus te inaniter adversus mea verba contorques, identidem te Manichaeos adiuvare non vides. Ideo quippe tibi videtur natus de concubitu coniugali non trahere originale peccatum, "quia de hoc opere quod non habet culpam, nasci, sicut dicis, culpa non potest". Cur ergo de opere Dei quod non habebat culpam, nata est culpa angeli, nata culpa hominis? Cernis quantum eis suffrageris, quorum detestatione conaris obtegere, quod adversus catholicam fidem fundatissimam sentis. Si enim secundum definitivam tuam: "De hoc opere quod non habet culpam, nasci culpa non potest", ecce nulla opera Dei habent culpam: unde igitur culpa nata est? Hic Manichaeus, te adiuvante, aliam naturam, sicut desipit, malam molitur inducere, ut sit unde culpa nata esse credatur: quia "de opere Dei", secundum tua verba, "culpa non nascitur". Numquid potest vinci Manichaeus, nisi cum illo et ipse vincaris? Quia et angelus et homo Dei sunt opera sine culpa; ex quibus tamen culpa nata est, dum ab eo qui culpa caret, per liberum arbitrium recesserunt, quod eis datum est sine culpa; et facti sunt mali, non per admixtionem mali, sed per defectionem boni.
Laus continentiae sine vituperatione nuptiarum.
65. Dicis: "Ob hoc a me christiani temporis continentiam fuisse laudatam, non ut ad virginitatem incenderentur homines, sed ut bonum nuptiarum quod a Deo institutum est damnaretur". Sed ne puteris malevola de animo meo suspicione torqueri, velut probare me volens, dicis mihi: "Si fideliter invitas homines ad studium continentiae, fateris ergo ita virtutem pudicitiae a volentibus posse servari, ut sit, quicumque voluerit, corpore sanctus et spiritu". Respondeo, me fateri, sed non sicut vos. Nam vos ipsius animi viribus hoc tribuitis; ego, adiutae per Dei gratiam voluntati. Verumtamen quid comprimitur animi imperio ne peccetur, nisi malum quo vincente peccatur? Quod malum ne dicamus cum Manichaeis tamquam ex aliena mali natura nobis esse commixtum, restat ut in nostra natura tamquam vulnus aliquod fateamur esse sanandum, cuius reatum iam fatemur regeneratione sanatum.
Coniugia turpia non sunt.
66. Ecce frustra enumerasti, quibus me comparas, tot haereticorum fraudes, quorum utinam numerum non augeres. "Apostolica sententia, qua notat haereticos prohibentes nubere 142, etiam me - asseris - tangi", quasi dicam: "Post adventum Christi turpia esse coniugia". Audi ergo quod dicimus, ut hoc ipsum multis modis ac saepius audiendo, non dissimules veritatem, simulans quodam modo surditatem. Non dicimus turpia esse coniugia; quandoquidem ne incontinentia in damnabile cadat flagitium fulcienda est honestate nuptiarum. Sed quod vos dicitis, christiana doctrina non dicit, id est, ut verba tua ponam, "hominem sufficere ingenitis sibi motibus dare leges": hoc non dicimus; sed dicimus quod dixit Apostolus, cum hinc loqueretur: Unusquisque proprium donum habet a Deo 143. Et quod dixit Dominus: Sine me nihil potestis facere 144. Et: Non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est 145; cum posset dicere: Non omnes capiunt verbum hoc, sed qui voluerit; si verum esset quod dicitis vos. Quaero sane, qualibus ingenitis sibi motibus hominem dicatis esse idoneum dare leges? utrum bonis, an malis? Si bonis, adversus bonum ergo spiritus concupiscit et duo bona invicem sibi adversantur in homine. Quod si ita esset, ipsa duorum bonorum inter se adversitas bona esse non posset. Si autem malis, fatere igitur ingenitos esse homini motus malos, contra quos castitas dimicat. Et ne dicere cum Manichaeis cogaris, alienae mali naturae nobis inesse commixtionem, nostrum potius originalem confitere languorem. Cuius languoris malo coniugalis bene utitur pudicitia; contra quod languoris malum adhibentur ab incontinentibus nuptiarum remedia, exercentur a continentibus gloriosa certamina. Arbitror pollicitationem meam, ex quo tibi ad omnia respondere coepi, in quibus solvendos quaestionum nodos aliquos attulisti, commodius impleri, si numerum tuorum voluminum non excessero. Sit ergo hic finis huius mei, ut novissimum tuum ab alio refellamus exordio.
1 - Cf. Ps 44, 3.
2 - Cf. Ps 143, 4.
3 - Cf. Rom 5, 12.
4 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 5, 6.
5 - Gen 3, 7.
6 - ORAZIO, Ars poetica 9-10.
7 - Cf. Gen 2, 25-3, 11.
8 - Cf. Rom 7, 23.
9 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 6, 7.
10 - Ps 77, 49.
11 - Cf. 1 Cor 5, 5.
12 - Ose 13, 11.
13 - Cf. 1 Reg 16, 14.
14 - Rom 11, 25.
15 - AGOSTINO, De nat. et gratia 22, 24.
16 - Rom 1, 25.
17 - Rom 1, 26.
18 - Rom 1, 26-27.
19 - Rom 1, 23-24.
20 - Rom 1, 24.
21 - Eccli 18, 30.
22 - Eccli 18, 30-31.
23 - 2 Pt 2, 19.
24 - Isa 19, 14.
25 - Isa 63, 17.
26 - Isa 64, 5-6.
27 - Cf. Ios 11, 20.
28 - 3 Reg 12, 15.
29 - 2 Par 25, 20.
30 - 2 Thess 2, 10.
31 - Rom 9, 22.
32 - Ez 14, 9.
33 - 3 Reg 22, 19-22.
34 - Cf. Ps 77, 49.
35 - Ps 35, 7.
36 - Rom 11, 33-35.
37 - Cf. Rom 2, 4-6.
38 - 2 Tim 2, 25-26.
39 - 2 Pt 3, 9.
40 - 2 Tim 2, 19.
41 - Mt 22, 14.
42 - 2 Tim 1, 8-9.
43 - Rom 8, 28-30.
44 - Cf. Eph 1, 4.
45 - Cf. Rom 4, 17.
46 - Rom 11, 5.
47 - Rom 11, 6.
48 - Io 6, 39.
49 - Io 6, 44.
50 - Cf. 3 Reg 22.
51 - Ps 139, 9.
52 - Mt 6, 13.
53 - Cf. Iac 1, 14.
54 - Cf. 3 Reg 12.
55 - Cf. 2 Cor 2, 16.
56 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 6, 7.
57 - Gen 3, 5.
58 - Rom 1, 21.
59 - Cf. Gal 2, 21.
60 - Gal 5, 6.
61 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 6, 7.
62 - 1 Cor 7, 4.
63 - CICERONE, De consiliis suis (opera perduta); Cf. BOEZIO, De musica: PL 63, 1170.
64 - Cf. Gen 39.
65 - Cf. 1 Reg 16.
66 - Ier 9, 1.
67 - Cf. Rom 7, 23-25.
68 - Rom 7, 23.
69 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 6, 7.
70 - Rom 7, 23.
71 - Cf. AGOSTINO, De haeres. 85: PL 42, 46.
72 - Rom 5, 12.
73 - Gal 1, 9.
74 - Gal 5, 17.
75 - Cf. Rom 6, 12-13.
76 - 1 Io 1, 8.
77 - Cf. Dan 3, 67.
78 - CICERONE, Hortensius, framm.
79 - Rom 7, 18.
80 - Cf. Eccli 18, 30.
81 - Rom 12, 21.
82 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 7, 8.
83 - Cf. Rom 5, 5.
84 - Cf. 4. 16, 80-82.
85 - Cf. 4, 12, 58.
86 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 7, 8.
87 - Cf. Hebr 11, 6.
88 - 1 Thess 4, 4-5.
89 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 14, 16.
90 - Rom 11, 3.
91 - Rom 8, 14.
92 - Sap 1, 13.
93 - Eccli 11, 14.
94 - Cf. 1 Cor 12, 23.
95 - LUCANO, Pharsalia, 2, 388-391.
96 - 1 Thess 4, 5.
97 - Mt 19, 12.
98 - Mt 19, 11.
99 - 1 Pt 3, 7.
100 - 1 Cor 7, 5-6.
101 - Mt 6, 12.
102 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 8, 9.
103 - Cf. Lc 16, 9.
104 - CICERONE, Hortensius, framm.
105 - Sap 4, 11.
106 - Mt 26, 24.
107 - Cf. Mt 10, 15; 11, 24.
108 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 8, 9.
109 - Cf. Lev 12.
110 - Cf. Io 1, 29.
111 - Cf. Gen 17, 14.
112 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 11, 12.
113 - PLUTARCO, Vitae (Cat.-Luc.) 2.
114 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 10, 11.
115 - Mt 1, 20.
116 - Cf. Mt 1, 16.
117 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 11, 12.
118 - Lc 3, 23.
119 - Iob 14, 5 (sec. LXX).
120 - Mt 5, 45.
121 - Iob 10, 11-12.
122 - Rom 5, 12.
123 - Cf. Gen 30, 37-42.
124 - Cf. AGOSTINO, Retract. 2, 88 (62).
125 - Rom 8, 3.
126 - Cf. Eccli 3, 22-23.
127 - 2 Mach 7, 22.
128 - AGOSTINO, De pecc. mer. et rem. 1, 9, 10.
129 - Mt 5, 45.
130 - 1 Pt 2, 22.
131 - Cf. Iac 1, 14-15.
132 - Rom 7, 18.
133 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 12, 13.
134 - Cf. 1, 36-44.
135 - Prov 10, 4 (sec. LXX).
136 - Cf 1 Io 2, 15-16.
137 - 1 Cor 7, 31.
138 - Cf. 3, 21, 42; 4, 2, 9.
139 - Rom 7, 18.
140 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 15, 17.
141 - Cf. Gal 5, 17.
142 - Cf. 1 Tim 4, 3.
143 - 1 Cor 7, 7.
144 - Io 15, 5.
145 - Mt 19, 11.
7 LIBER SEXTUS
Miseriae infantium sunt poenae originis vitiatae.