Contra Iulianum haeresis Pelagianae defensorem (page 12)
BEATISSIMO FRATRI ET COEPISCOPO CLAUDIO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM (suite)
1. Responsum est iam libro tuo tertio; respondeatur et quarto: aderit Dominus, ut non solum veritas, sed etiam caritas tibi exhibeatur a nobis. Quae duo quisquis tenuerit, nec fatuus, nec invidus erit. De quibus vitiis in principio memorati tui libri multa dixisti. Nam et error veritate, et livor caritate pellendus est. In hac autem tua disputatione cum de stultitia loquereris, dicens "eam matrem esse omnium vitiorum", adhibuisti testimonium de Scriptura, ubi legitur: Neminem diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia habitat 1. Quaere itaque diligenter, utrum habitare cum sapientia puerilis vanitas possit, per quam necesse est ex infantia parvulus transeat, qui tamen transit: et considera qui primus fructus nascatur de radice quam laudas; et quanta in contrarium mutatione opus habeat ut diligatur a Deo, qui nisi eum qui habitat cum sapientia neminem diligit; in praedestinatis utique parvulis quod odit absumens, ut etiam ipsos a vanitate liberatos cum sapientia diligat habitantes: quos certe si ab ubere raptos abstulerit ultimus dies 2, miror si audes dicere habitaturos cum sapientia praeter regnum Dei, quo eos "bonum", secundum te, "inviolatae inculpataeque naturae" non permittit accedere, nisi veri Salvatoris gratia redemptos liberet a falsi insipientia laudatoris. Ut omittam natura fatuos multo amplius lugendos Scriptura teste quam mortuos 3. Quos quidem et ab isto tanto malo potest Dei gratia per sanguinem Mediatoris eruere: sed unde potuerunt in tantum malum ruere, si divino iudicio nulla origini debetur poena vitiatae?
Unde sunt tanta hominum mala, si non est humana origo vitiata?
2. Ecce merito reprehendisti eos et graviter, "qui vel supersederunt scienda cognoscere, vel non formidant ignorata culpare". Numquid hoc de his qui excordes nati sunt, potes dicere? Nec tamen eis sub Deo iusto unde id accidere potuerit inventurus es, si nulla ex parentibus trahuntur merita filiorum. "Sed invidendo tibi, in quadam meridie compertae veritatis sine obumbramento ignorationis - ut loqueris - insanimus". Itane vero tanta in parvulis mala, tu qui non invides, non vides? Bonus est Deus, iustus est Deus: extranea prorsus mali est nulla natura, quae nostrae naturae secundum Manichaeos credatur admixta: unde sunt, non dico in moribus, sed in ipsis ingeniis cum quibus nascuntur tanta hominum mala, si non est humana origo vitiata, non est massa damnata? Quid, quod homo fatuitatis expers et ab invidiaestimulis alienus, ipsam sic describis invidiam, ut in tua descriptione hoc vitium et peccatum appareat et poena peccati? Annon est peccatum diabolicum invidia? annon est poena peccati, quae "protinus ipsum de quo oritur vexat auctorem?". Haec verba tua sunt: et tamen diuturna loquacitate visus tibi es acutissime disputasse, "unum idemque vitium peccatum poenamque peccati esse non posse". Sed forte quia invidus non es, vix tandem invidiam in alio libro videre potuisti de qua haec diceres, et tibi pro me quia mihi non invides contradiceres.
Mundus, cuius princeps est diabolus, sunt homines rei damnationis aeternae.
3. Finito autem prooemio, ubi etiam laborasti, sicut soles, probare quod praedico, "Deum esse hominum conditorem"; mea deinde verba proponis, ubi dixi: "Mundo, non Deo nasci hominem, qui de concupiscentia carnis nascitur; Deo autem nasci cum ex aqua et spiritu renascitur" 4. Quibus meis verbis sic insidiaris, ut asseras hinc intellegi me debere dixisse, quod ad diabolum pertineat quidquid ad mundum pertinet: quia scilicet alibi dixeram, "eos qui de corporum commixtione nascuntur ad ius diaboli pertinere"; asserendo utique, "de potestate erui tenebrarum, cum regenerantur in Christo". Respondeo ergo calumniae tuae. Ita enim me vis putari appellasse mundum ad potestatem diaboli pertinentem, tamquam caelum et terram et omnia quae in eis sunt, vel diabolus fecerit, vel diabolus teneat. Hoc non dico, sed detestor, redarguo, et damno qui dicit. Sed hoc loco sic appellavi mundum, quemadmodum Dominus, ubi ait: Ecce venit princeps mundi 5. Non enim caeli et terrae et omnium quae per Verbum, hoc est per eumdem ipsum Christum, facta sunt, unde scriptum est: Mundus per eum factus est 6, principem voluit intellegi diabolum: sed sicut dictum est: Mundus in maligno positus est 7; et iterum: Omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quae non est a Patre, sed ex mundo est 8. Non enim caelum et terra non sunt a Patre per Filium; aut Angeli, sidera, arbusta, animalia, homines non sunt a Patre per Filium, quantum quidem attinet ad ipsam substantiam qua homines sunt: sed mundi princeps est diabolus, et mundus in maligno positus est, omnes utique homines qui rei sunt damnationis aeternae, si non inde liberentur, ut non iam pertineant ad principem peccatorum, redempti eo sanguine quiin remissionem fusus est peccatorum. Huic ergo mundo, cuius princeps est, de quo ait qui vicit mundum 9: Ecce venit princeps mundi, et in me nihil inveniet 10; huic, inquam, mundo nascitur homo, donec renascatur in eo qui vicit mundum, et in quo nihil invenit princeps mundi.
Quis est mundus, de quo elegit Iesus discipulos suos?
4. Quis est enim mundus, de quo dicit Salvator mundi et victor mundi: Non potest mundus odisse vos; me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt 11? Numquid terrae ac maris, caeli ac siderum mala sunt opera? Sed utique mundus iste homines sunt. Nec ab isto mundo quisquam liberandus eligitur, nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum: qui dedit carnem suam pro mundi vita; quod non fecisset, nisi mundum invenisset in morte. Quis est mundus de quo dicebat Iudaeis: Vos de hoc mundo estis; ego non sum de hoc mundo 12? Postremo, quis est mundus de quo elegit Iesus discipulos suos, ut iam de mundo non essent, et eos de quo iam non erant, ipse mundus odisset? Sic enim loquitur Salvator mundi, lux mundi; sic, inquam, loquitur: Haec mando vobis, ut diligatis invicem. Si mundus vos odi, scitote quia me priorem vobis odio habuit. Si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo; propterea odit vos mundus 13. Si non addidisset: ego elegi vos de mundo; putari posset, ita dixisse: de mundo non estis, quemadmodum de se ipso dixerat: Ego non sum de hoc mundo. Neque enim et ipse fuit de mundo, et electus est inde ut non esset de mundo. Quis hoc dixerit christianus? Nec secundum hoc enim quod homo esse dignatus est, Filius Dei de mundo fuit. Quid ita, nisi quia in illo peccatum numquam fuit, propter quod omnis homo prius mundo, non Deo nascitur, et ut Deo nascatur de mundo eligitur qui renascitur ut iam non sit de mundo? Propter quod ab eo princeps mundi eicitur foras, sicut ipse testatur, dicens: Nunc iudicium est mundi, nunc princeps huius mundi eicietur foras 14.
Totus mundus ex Adam reus per Christum reconciliatur.
5. Nisi forte eo usque vestra progredietur audacia, ut dicatis non de mundo eligi parvulos, quando Baptismo eius abluuntur, de quo dictum est: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi. Ad istam reconciliationem si negatis parvulos pertinere, negantes eos esse de mundo; qua fronte nescio vivatis in mundo. Porro si eos fatemini, cum in corpus Christi transeunt, de mundo eligi; necesse est ut ei nascantur, de quo eliguntur ut renascantur. Nascuntur enim per carnis concupiscentiam, renascuntur per Spiritus gratiam. Illa de mundo est, haec venit in mundum, ut de mundo eligantur qui praedestinati sunt ante mundum. Cum autem dixisset Apostolus: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi; quomodo id faciat mox adiunxit, atque ait: Non reputans illis delicta eorum 15. Totus ergo mundus ex Adam reus; Deo non negante manum formationis operi suo, seminibus institutis quamvis paterna praevaricatione vitiatis: et cum per Christum reconciliatur mundus, de mundo liberatur; eo liberante qui venit in mundum, non de mundo eligendus, sed electurus; non meritorum electione, sed gratiae: quia reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt 16.
Gratia baptismi secundum Iulianum.
6. Deinde propositis aliis meis verbis, ubi dixi: "Huius concupiscentiae reatum regeneratio sola dimittit, ac per hoc generatio trahit"; moxque subiunxi: "Ergo quod generatum est regeneretur, ut similiter, quia non potest aliter, quod tractum est remittatur" 17; frustra identidem conaris obtegere quod superfluum Baptismum putatis in parvulis, dicentes "mysteriorum Christi gratiam multis locupletem esse muneribus". Velitis nolitis, parvulos credere confitemini in Christum per corda et ora gestantium. Ergo et ad ipsos pertinet dominica illa sententia: Qui non crediderit, condemnabitur 18. Qua causa, qua iustitia, si nullum trahunt originale peccatum? Quod autem dicis: "Hinc potius suos approbat, quod ante proprium voluntatis obsequium, hoc quod in eis fecit beneficiorum sublimat augmentis"; si ergo hinc suos istos approbat; profecto illos quibus hoc non donat, non approbat suos. Porro cum et ipsi eadem causa sint eius, quia condidit eos; cur non et ipsos eodem modo approbat suos? Hinc de fato, vel de acceptione personarum nihil negatis. Iam ergo nobiscum gratiam confitemini. Quid est enim aliud, ubi nihil illorum est? In una igitur eademque causa, alius relinquitur iustitia iudicante, non fato; alius assumitur gratia praestante, non merito.
In morte Christi baptizari idem est ac peccato mori.
7. Frustra omnino contenditis, nec ab originali peccato parvulos regeneratione mundari. Non hoc ostendit, qui dixit: Quicumque baptizati sumus in Christo, in morte eius baptizati sumus 19. Dicendo enim: Quicumque, non utique parvulos fecit exceptos. Quid est autem in morte Christi baptizari, nisi peccato mori? Unde etiam de ipso idem alio loco dicit: Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel 20. Quod utique dictum est propter similitudinem carnis peccati: propter quod et magnum mysterium est crucis eius, ubi et vetus homo noster simul crucifixus est, ut evacuetur corpus peccati 21. Si ergo in Christo parvuli baptizantur, in morte eius baptizantur. Si in morte eius baptizantur, mortis eius similitudini complantati peccato utique moriuntur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo 22. Et quid est: complantari similitudini mortis eius, nisi quod sequitur: Sic et vos existimate vos mortuos esse peccato, vivere autem Deo in Christo Iesu 23? Numquid dicturi sumus, peccato mortuum fuisse Iesum, quod nullum habuit umquam? Absit. Et tamen quod mortuus est peccato, mortuus est semel. Mors enim eius peccatum nostrum significavit, quo utique ipsa mors accidit: cui morti mortuus, id est, ut mortalis non esset ulterius, peccato dicitur mortuus. Quod ergo ipse significavit in similitudine carnis peccati, hoc per eius gratiam nos agimus in carne peccati: ut quomodo ille moriendo similitudini peccati peccato mortuus praedicatur, ita quicumque in illo fuerit baptizatus, eidem rei cuius illa fuerat similitudo moriatur; et quomodo in illius vera carne vera mors fuit, sic fiat in veris peccatis vera remissio.
Expositio Rom 5, &35: Christus et pro parvulis mortuus est.
8. Totus itaque iste Epistolae apostolicae locus si te ab ista pravitate non corrigit, nimis obduruisti. Quamvis enim sibi connexa sint omnia quibus ait, scribens ad Romanos, ut gratia Dei commendetur per Iesum Christum: tamen quia Epistolam totam hic recolere et pertractare non possumus, valde enim longum est; ex isto capite quod agitur consideremus, ubi ait: Commendat autem suam caritatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est 24. Hoc tu dictum exceptis parvulis vis putari. Ubi si abs te quaeram, si non sunt inter peccatores habendi, quomodo pro eis mortuus est, qui pro peccatoribus mortuus est? Respondebis non pro solis peccatoribus mortuum, quamvis sit etiam pro peccatoribus mortuus. Quod quidem nusquam legis in divinis auctoritatibus, mortuum scilicet esse Christum etiam pro eis qui nullum habuerunt omnino peccatum. Sed attende quam validis testimoniis urgearis. Tu dicis etiam pro peccatoribus mortuum: ego dico nonnisi pro peccatoribus mortuum; ita ut respondere cogaris, si nullo peccato parvuli obstricti sunt, non esse pro parvulis mortuum. Dicit enim ad Corinthios: Quoniam unus pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est 25. Nullo modo hic negare permitteris, nonnisi pro his qui mortui sunt, mortuum fuisse Iesum. Quos igitur hoc loco intellegis mortuos? numquid eos qui de corpore exierunt? Quis ita desipiat ut hoc sapiat? Eo modo itaque intellegimus mortuos, pro quibus omnibus unus mortuus est Christus, quomodo alibi dicit: Et vos cum essetis mortui in delictis et praeputio carnis vestrae, vivificavit cum illo 26. Ac per hoc, unus, inquit, pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt; ostendens fieri non potuisse ut moreretur nisi pro mortuis. Ex hoc enim probavit omnes mortuos esse, quia pro omnibus mortuus est unus. Impingo, inculco, infercio recusanti: accipe, salubre est, nolo moriaris. Unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. Vide quia consequens esse voluit, ut intellegantur omnes mortui, si pro omnibus mortuus est. Quia ergo non in corpore, restat ut in peccato esse mortuos omnes, pro quibus Christus mortuus est, nemo neget, nemo dubitet, qui se non negat aut dubitat esse christianus. Quapropter, si nullum trahunt peccatum parvuli, non sunt mortui. Si non sunt mortui, non est mortuus pro eis, qui non est mortuus nisi pro mortuis. Tu autem iam in primo tuo librocontra nos clamans, dixisti: "Christum etiam pro parvulis mortuum" 27. Nullo modo igitur negare permitteris eos trahere originale peccatum. Nam mortui unde, si non inde? aut propter quam mortem parvulorum mortuus est, qui non est mortuus nisi pro mortuis? Eumque tu mortuum pro parvulis confiteris. Redi ergo mecum ad illud quod ad Romanos coeperam dicere.
Nemo ad mortem nisi per Adam, nemo ad vitam nisi per Christum.
9. Commendat, inquit, suam caritatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Cum peccatores, inquit, essemus, hoc est, cum mortui essemus, Christus pro nobis mortuus est: multo magis iustificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius; multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius 28. Hoc est illud quod alibi dicitur: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi 29. Deinde hic sequitur: Non solum autem, sed et gloriantes in Deo, per Dominum nostrum Iesum Christum. Non solum, inquit, salvi, sed et gloriantes. Per quem nunc et reconciliationem accepimus 30. Et tamquam causa quaereretur, quare per unum Mediatorem hominem fiat ista reconciliatio: Propter hoc, inquit, sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 31. Quid ergo egit lex? Itane illa reconciliare non potuit? Non, inquit: Usque enim ad Legem, peccatum in mundo fuit: Hoc est, nec lex potuit auferre peccatum. Peccatum autem non deputabatur cum Lex non esset 32. Erat quidem peccatum, sed non deputabatur, quia non cognoscebatur. Per Legem enim, sicut in alio loco dicit, cognitio peccati 33. Sed regnavit mors ab Adam, usque ad Moysen: quia nec per Moysen, id est, nec per Legem regnum eius ablatum est. Regnavit autem et in his qui non peccaverunt. Quare igitur, si non peccaverunt? Audi quare: In similitudine inquit, praevaricationis Adae, qui est forma futuri 34. Dedit enim ex se formare posteris suis, quamvis peccata propria non habentibus, ut peccati paterni contagione morerentur, qui per eius carnalem concupiscentiam gignerentur. Sed non sicut delictum, inquit, ita et donatio. Si enim ob unius delictum multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multis abundavit 35. Multo magis utique abundavit, quia in quibus abundat, temporaliter moriuntur, in aeternum victuri sunt. Et non, inquit, sicut per unum peccantem, ita est et donum. Nam iudicium quidem ex uno in condemnationem: gratia autem ex multis delictis in iustificationem 36. Et unum quippe illud ad damnationem trahere potuit: sed gratia non hoc unum tantum, verum etiam plura, quae superaddita sunt peccata delevit. Si enim ob unius delictum, inquit, mors regnavit per unum; multo magis qui abundantiam gratiae et iustitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Iesum Christum 37. Superior repetitus est sensus; quia multo magis in vita regnabunt, qui sine fine regnabunt; quam mors in eis regnavit, quae cum fine regnavit. Itaque sicut per unius, inquit, delictum in omnes homines ad condemnationem, ita et per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem vitae 38. Ideo et ibi omnes, et hic omnes, quia nemo ad mortem nisi per illum, nemo ad vitam nisi per istum. Sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt mult; ita et per unius oboedientiam iusti constituentur multi. Lex autem subintravit, ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia: ut quemadmodum regnavit peccatum in morte sic et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam, per Iesum Christum Dominum nostrum 39.
Si peccato non moriuntur parvuli, in Christi morte non baptizantur.
10. Quid ergo dicemus, inquit, permanebimus in peccato, ut gratia abundet? Absit 40. Quid enim praestitit gratia, si permanendum est in peccato? Denique sequitur et dicit: Qui mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo ? 41 Hinc nunc diligenter attende, et quod sequitur ut intellegas intentus ausculta. Cum dixisset: Qui mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? An ignoratis, inquit, quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus? 42. Hic sunt parvuli qui baptizantur, an non sunt? Si non hic sunt, falsum est ergo quod ait: Quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus; quia non in morte illius baptizantur parvuli. Sed quoniam verum dicit Apostolus, nulli intelleguntur excepti. Nam si de solis maioribus dictum putatis, qui iam utuntur libero arbitrio, cum dicat ille: Quicumque; frustra vos terret dominica illa sententia: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu 43. Habetis enim magnum compendium: asseverate et hoc de solis maioribus dictum, nequaquam parvulos ista generalitate concludi. Et quid vobis est de quaestione Baptismatis laborare, utrum sit vita aeterna praeter regnum Dei, an vita aeterna privandi sint, innocentes tot imagines Dei, ac per hoc aeterna morte plectendae? Si autem hoc dicere non audetis, quoniam universaliter prolata sententia est: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest intrare in regnum Dei 44; eadem vos universitas comprimit, dicente Apostolo: Quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte illius baptizati sumus. Ergo et parvuli qui baptizantur in Christo, quoniam in morte ipsius baptizantur, peccato moriuntur. Inde enim connexa sunt ista sequentia, cum superius dictum esset: Qui mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? Nam velut quaereretur, quid est mori peccato? An ignoratis, inquit, quoniam quicumquebaptizati sumus in Christo Iesu, in morte illius baptizati sumus? Hinc probans quod supra dixerat: Si mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? ut qui se non ignorarent in morte Christi baptizatos, cum baptizarentur in Christo, scirent etiam se mortuos esse peccato: quia nihil est aliud in morte Christi baptizari, nisi peccato mori.
Hoc diligentius exponens adiungit, et dicit: Consepulti ergo sumus illi per Baptismum in mortem, ut quemadmodum surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati sumus similitudini mortis eius; sic et resurrectionis erimus: hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut evacuetur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul vivemus cum illo: scientes quia Christus surgens ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, vivere autem Deo in Christo Iesu 45. Si ergo peccato non moriuntur parvuli, procul dubio in Christi morte non baptizantur. Si in Christi morte non baptizantur, non in Christo baptizantur. Quicumque enim baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus. In Christo autem baptizantur, peccato ergo moriuntur. Cui peccato, quaeso te, nisi quod originale traxerunt? Argumentationes hominum conticescant: Dominus novit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt 46. Abscondit haec a sapientibus et prudentibus, et revelavit ea parvulis 47. Si tibi christiana fides displicet, apertius confitere: nam christianam fidem aliam non potes invenire. Unus homo est ad mortem, unus ad vitam. Ille tantum homo, iste Deus et homo. Per illum est mundus inimicus factus Deo: per istum mundus reconciliatur Deo electus ex mundo. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem eius qui de caelo est 48. Haec stabilitamenta fidei christianae qui subvertere nititur, stantibus eis ipse subvertitur.
Modus transmissionis peccati non facili ratione indagatur.
11. Prorsus quod in libro meo dixi, cui resistis, verum est: "Nam quod dimissum est in parente, ut trahatur in prole, miris quidem modis fit, sed tamen fit: et quia modus ipse non facili ratione indagatur, nec sermone explicatur, ab infidelibus non creditur" 49. Quibus verbis meis insidiaris mendaciter, quasi dixerim, "nec ratione comprehendi, nec sermone explicari"; subtrahens inde quod dixi, "non facili" sive "ratione", sive "sermone". Aliud est "nulla", quod tu dicis; aliud est "non facili", quod ego dixi: ubi quid aliud quam calumniosus appares? Sed etsinulla ratione indagetur, nullo sermone explicetur: verum tamen est quod antiquitus veraci fide catholica praedicatur et creditur per Ecclesiam totam; quae filios fidelium nec exorcizaret, nec exsufflaret, si non eos de potestate tenebrarum, et a principe mortis erueret; quod in libro meo, cui velut respondes, a me positum est 50; sed id tu commemorare timuisti, tamquam ipse ab orbe toto exsufflandus esses, si huic exsufflationi qua princeps mundi et a parvulis eicitur foras, contradicere voluisses. Frustra te intorques argumentationibus vanis, non adversus me, sed adversus communem matrem spiritalem; quae non te aliter peperit, quam sicut iam non vis ut pariat; contra cuius viscera satis acutis telis tibi videris armatus, de iustitia Dei contra iustitiam Dei, de gratia Dei contra gratiam Dei colligens argumenta. Tunc enim est Dei vera iustitia, si grave iugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum 51 non sit iniustum. Quomodo autem non est iniustum iugum grave, si nullum est in parvulis malum, propter quod iuste iugo premantur gravi? Tunc est vera Dei gratia, si hoc rebus exhibeat, quod verbis sonat. Quomodo autem hoc facit, si eum exsufflat in quo novit non esse quod pellat, si eum lavat in quo novit non esse quod abluat?
Ablatio reatus concupiscentiae fide creditur, non carne vel mente sentitur.
12. Numquid vel tibi vel quibuslibet consectaneis tuis aliquid dicere videreris, si quantum sit (ut ex ea natum necesse sit renasci, non renatum sit necesse damnari) malum concupiscentiae carnis, sanctitate mentis cogitare possetis: et quid conferat gratia, cum reatum eius absolvit, quo faciebat originaliter hominem reum, quando fit in illo plena remissio peccatorum; quamvis ipsa remaneat, contra quam regenerati spiritus concupiscat, aut bene usurus hoc malo in minore certamine, aut omnino non usurus in maiore certamine? Inest enim sensus huius mali, dum reluctatur atque cohibetur. Reatus autem ille, qui sola regeneratione dimittitur, quemadmodum cum inesset non sentiebatur; ita eius ablatio fide creditur, non carne vel mente sentitur. Ideo in huius rei obscuritate te iactas, et adversus veritatem quae ostendi hominum maxime carnalium sensibus non potest, quanto magis ut putas acriter, tanto magis infideliter pugnas.
Maiores et parvuli mortui sunt peccato in morte Christi.
13. Sed:
Verte omnes tete in facies, et contrahe quidquid
Sive animis, sive arte vales 52.
Quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus 53. Ergo verum est nos mortuos esse peccato in morte Christi, quae fuit sine peccato: ac per hoc et maiores et parvuli. Neque enim illi et non isti, aut isti et non illi: sed quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte illius baptizati sumus.Consepulti ergo sumus illi per Baptismum in mortem. Non sine parvulis: quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte illius baptizati sumus. Ut quemadmodum surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati fuimus similitudini mortis eius, sed et resurrectionis erimus 54. Hic sunt et parvuli complantati similitutini mortis eius. Hoc enim ad omnes pertinet quicumque baptizati sumus in Christo Iesu. Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est. Quorum vetus homo, nisi quicumque baptizati sumus in Christo? Hic itaque agnoscamus et parvulos, quia et ipsos baptizatos non negamus in Christo. Et utquid simul crucifixus est vetus homo noster? Ut evacuetur, inquit, corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato 55. Propter hoc corpus peccati, misit Deus Filium suum in similitudine carnis peccati 56. Qua igitur impudentia negamus etiam parvulos corpus habere peccati, cum hoc quod dicit, omnium sit quicumque baptizati sumus in Christo? Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo; scientes quia Christus surgens ex mortuis iam non moritur, mors ei ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos, inquit, existimate vos mortuos esse peccato: vivere autem Deo in Christo Iesu 57. Quibus hoc dicit? evigilasne, et attendis? Eis utique quibus dicebat: Si autem mortui sumus cum Christo. Et qui sunt hi, nisi quibus dixerat: Vetus homo noster simul crucifixus est, ut evacuetur corpus peccati? Nisi quibus dixerat: Complantati sumus similitudini mortis eius? nisi quibus dixerat: Consepulti sumus ergo illi per Baptismum in mortem? Et hoc quibus, vel de quibus dixerat, lege superiora verba, quibus haec cuncta connexa sunt, et invenies: An ignoratis quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte illius baptizati sumus? Et cum hoc diceret, probare quid voluit? Lege adhuc paulo superius, et invenies: Si mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? Aut ergo agnoscite parvulos in Baptismate mortuos esse peccato, et fatemini habuisse cui morerentur originale peccatum: aut aperte dicite non eos in morte Christi baptizatos, cum baptizarentur in Christo; et Apostolum mendacii redarguite, dicentem: Quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte illius baptizati sumus 58.
Si Christus pro omnibus mortuus est, etiam parvuli mortui sunt.
14. Ego haec arma caelestia, quae vincunt Caelestium, non dimitto: his fidem meam sermonemque committo. Argumenta quae profertis, humana sunt: haec munimenta divina sunt. Delicta quis intellegit? 59 Numquid ideo delicta non sunt? Ita et originale delictum quod in parente regenerato remittitur, et tamen transit in prolem, et manet nisi et ipsa regeneretur, quis intellegit? Numquid ideo non est delictum? Unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt 60. Quo corde, quo ore, qua fronteparvulos mortuos negatis, pro quibus Christum mortuum non negatis? Si non est pro eis Christus mortuus, utquid baptizantur? Quicumque enim baptizati sumus in Christo Iesu, in morte illius baptizati sumus 61. Si autem etiam pro eis mortuus est, qui unus pro omnibus mortuus est; ergo mortui sunt et isti cum omnibus. Et quia in peccato mortui sunt, moriuntur et peccato ut vivant Deo, quando renascuntur ex Deo. Quod si explicare non possim quomodo vivus generet mortuum (mortuus enim peccato parens, et vivens Deo, generat tamen in peccato mortuum, nisi et ipse peccato regeneratione moriatur, et vivat Deo); numquid ideo falsum est, quia explicari verbis vel non potest, vel difficillime potest? Tu nega, si audes, natum mortuum, pro quo Christum non negas mortuum. Unus enim pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt. Verba sunt apostolica; sed arma sunt nostra, quibus tamen si repugnare nolis, intellegis quod sine dubitatione credendum est etiam si non intellegas. Homo enim qui spiritaliter natus, carnaliter gignit, utrumque habet semen, et immortale unde se gaudeat vivum, et mortale unde generet mortuum. Cui vivificando nullo modo necessaria Christi mors esset, nisi mortuus natus esset. Unus enim pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt. Nec eos de ista morte excitatis, quos mortuos non esse clamatis: sed ne vivant potius impeditis, quando in eorum parentibus fidem, qua una possunt reviviscere, impiorum argumentorum machinis oppugnatis.
Disputatio de exemplo oleae et olestri.
15. Sed iam veniamus ad prolixam et operosam disputationem tuam, qua illud, quod quantulaecumque similitudinis gratia in re ad perspiciendum difficili, adhibendum putavi 62, de olea scilicet, quod eius semen degeneret in oleastrum, refutare molitus es: prius affirmans, "quod ei rei quae per se defendi non potest, nihil suffragentur exempla". Cur ergo Apostolus, mox ut proposuit quaestionem quomodo resurgant mortui, quo autem corpore veniant, continuo rem incognitam et inexpertam exemplo probare suscepit, adiungens: Stulte, tu quod seminas non vivificatur, nisi moriatur 63, etc.? Quod quidem exemplum et huic rei de qua agitur, non omni modo est inconveniens. Purgatur enim a palea triticum, sicut homo a peccato, et tamen inde cum palea nascitur alterum.
Utrum proli naturale fieri possit quod parenti accidens fuit.
16. Quid est autem quod de crocodilo dicere voluisti: "Solum esse in omnibus animalibus, cui superiores mandibulas moveri Albinus affirmat; et ignem, cum sit omnibus exitio, salamandrae esse ludibrio"? Nonne ista contra vos potius protulisti, quando invenitur aliquid unde monstretur esse possibile quod generaliter negabatur? Cum ergo vos generaliter negaveritis, posse gignentes in prolem traicere quod non habent ipsi; si fuerit inventum quod possit hoc facere, ita superamini, sicut ille qui dixerat,non posse animalia nisi inferiores movere mandibulas, invento crocodilo sine ambiguitate superatur; et qui dixerat nullum animal in igne vivere, demonstrato quod de salamandra perhibetur, sine ambiguitate convincitur. Cum igitur definis: "Naturalia per accidens non converti"; si vel unus quispiam fuerit inventus, qui vitiatus aliquo casu cum eodem vitio genuerit filium, factumque sit proli naturale quod parenti accidens fuit; nempe tua definitio ista frustrabitur. Item cum definis: "Parentem quod ipse non habet, in suam prolem non posse transmittere", nonne definitio etiam ista destruetur, cum tibi fuerint demonstrati nati homines integerrimis omnibus membris ex his parentibus, qui nonnulla membra perdiderant? Audiebamus a maioribus nostris, qui se id nosse ac vidisse dicebant, Fundanium Carthaginis rhetorem, cum ipse accidenti vitio luscus esset, luscum filium procreasse. Quo exemplo evertitur illa tua sententia, qua dicis: "Naturalia per accidens non converti". Accidens quippe fuit in patre, quod factum est in filio naturale. Illam vero alteram, qua dicitis, "parentes in filios ea quae non habent ipsi non posse transfundere", alius Fundanii filius, quod maxime usitatum est, cum duobus oculis de lusco natus evertit, et innumerabiles qui nascuntur oculati de parentibus caecis. Transmittendo quippe in eos quos gignunt quod ipsi non habent, vos potius quam suos filios sibi similes esse demonstrant, qui tam fuistis in vestris definitionibus caeci.
Utilitas occultorum operum Dei.
17. Sane cum ea quae ad rem non pertinent multum loqueris, dixisti aliquid unde me quiddam quod ad rem pertinet admoneres, ubi aisti: "Curiositatem quod comprehenderit, minus solere mirari; et adversus eam divinitus fuisse provisum, ut multa de terra innumeris discreta proprietatibus gignerentur". Et revera haec est utilitas occultorum operum Dei; ne prompta vilescant, ne comprehensa mira esse desistant. Unde et Scriptura dicit: Sicut ossa in ventre praegnantis, ita non agnoscis opera Dei quaecumque faciet universa 64. Recte itaque et ipse dixisti, contra curiositatem quae minus solet mirari quod potuerit comprehendere, incomprehensibilia esse opera Dei. Cur ergo humana opinatione conaris evertere, quod minus vales in divina ratione comprehendere? Ego quidem, non (ut tu calumniaris) dixi: "Nulla ratione comprehendi posse"; sed dixi: "Facili ratione non posse". Verumtamen quid si contra vitium curiositatis humanae, cui solent, ut ipse commemoras, comprehensa vilescere, etiam hoc Deus, quemadmodum multa, sic occultare voluit, ut id investigare atque comprehendere humana coniectura non possit? ideone contra Ecclesiam matrem vestram ratiunculis vestris quasi parricidalibus pugiunculis debetis armari, ut vim Sacramenti eius occultam, qua purgandos concipit parvulos, quamvis de purgatis parentibus natos, tamquam ossa in ventre praegnantis, non contrectando, sed laniando quaeratis? Nisi autemsermonis longitudine nollem fatigare lectorem, iam te mille rerum generibus, quarum incomprehensibilis ratio contra usitatas naturae vias quasi per deserta opaca repit, obruerem; in quibus etiam degenerantia semina, non quidem in dissimillimum genus (quia nec oleaster sic est ab olea discretus ut vitis), sed in quamdam, si dici potest, similem dissimilitudinem, sicuti viti est labrusca dissimilis, quae tamen de semine vitis gignitur, multa monstrarem. Et cur non credamus hoc ideo voluisse Creatorem, ut crederemus etiam semen hominis posse vitium de gignentibus trahere, quod in eis a quibus gignitur non sit: ut ad eius gratiam, qua homines eruuntur a potestate tenebrarum et in regnum illius transferuntur, etiam baptizati cum suis parvulis currerent; sicut tecum cucurrit pater sanctus, nesciens eidem gratiae quam esses futurus ingratus?
Sacramentum circumcisionis in figura praecessit baptismatis.
18. Sed naturae scrutator acerrimus limites eius invenis, et regulas figis, dicens: "Per rerum naturam fieri non posse, ut illud probentur tradere parentes, quo caruisse creduntur. Quod si tradunt - inquis - non amiserunt". Istae sunt Pelagianae definitiones, quas lecto ad religiosae memoriae Marcellinum, quod commemoras, opusculo nostro 65, iam respuere debuisti. Prior enim Pelagius de parentibus fidelibus dixit: "Non eos potuisse in posteros transmittere, quod ipsi minime habuerunt". Sed quam sit falsum, exemplis evidentissimis perdocetur, quorum aliqua supra dixi, unde est et hoc quod etiam nunc dicam. Quid enim praeputii retinet circumcisus, de quo praeputiatus tamen gignitur, et quod iam non est in homine, trahitur in hominis semine? Nec ob aliud credendum est, antiquis patribus hoc divinitus fuisse praeceptum, ut octavo die circumciderent parvulos ad significandam regenerationem quae fit in Christo, qui post diem septimum sabbati, quo die iacuit in sepulcro, traditus propter delicta nostra, sequenti, id est, octavo in hebdomadibus die resurrexit propter iustificationem nostram 66. Quod sacramentum circumcisionis in figura praecessisse Baptismatis, quis vel mediocriter sacris Litteris eruditus ignoret; cum apertissime de Christo dicat Apostolus: Qui est caput omnis principatus et potestatis, in quo etiam circumcisi estis circumcisione non manu facta, in exspoliatione corporis carnis, in circumcisione Christi; consepulti ei in Baptismo, in quo et consurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis: et vos cum essetis mortui in delictis et praeputio carnis vestrae, vivificavit cum illo, donans nobis omnia delicta 67? Huius ergo circumcisionis non manufactae, quae nunc fit in Christo, similitudo praemissa est illa circumcisio manu facta, quae data est Abrahae.
Nulla est parvulo culpa propria sed sola originis vitiatae.
19. [Non enim dici potest: Praeputium corpus est,hoc autem quod trahitur in origine, vitium; et illo quidem abscisso, vim eius tamen nequaquam tolli potuisse de semine; hoc vero vitium quod non est corpus, sed accidens, cum indulgentia sit remissum, in semine non potuisse residere: hoc, inquam, a quovis callidissimo dici non potest, cum auctoritate divina superetur, qua ipsa pars corporis ob hoc iussa est amputari, ut hoc vitium purgaretur. Quod nisi esset in semine, ad parvulos, quibus circumcisione illa corporis auferendum est, nullatenus perveniret: neque si minime pervenisset, indigeret ullatenus hac corporis circumcisione semoveri. Cum autem parvulus proprium nullum habeat omnino peccatum, restat ut nullum eidem aliud auferatur nisi originale illo remedio sine quo perit anima eius de populo suo; quod sub iusto Deo non fieret, nisi esset culpa qua fieret. Quae quoniam propria nulla est, restat ut sola originis vitiatae sit culpa].
Ex circumcisione aliae argumentationes.
20. Ecce circumcisus tradit nascenti de se, quo caruit in se. Quid est ergo quod dicis: "Per rerum naturam fieri non posse, ut illud homines probentur tradere, quo caruisse creduntur"? Bonum est praeputium, non est malum, quia Deus illud fecit, sicut de oleastro copiosissime disputasti. Respondetur tibi: Bonus est oleaster in rerum natura, sed in mysteriorum scriptura malum significat; sicut lupi, sicut vulpes, sicut sus lota in volutabris caeni, sicut canis conversus ad suum vomitum: in rerum natura bona sunt omnia, sicut oves; omnia quippe Deus fecit bona valde 68; sed in sanctis Libris lupi malos significant, oves autem bonos. Nec secundum id quod sunt, sed secundum id quod significant, de illis similitudines damus, quando de bonorum malorumque differentia disputamus. Sic et praeputium quoniam particula est humani corporis, quod totum est bona substantia, utique bonum est per naturam; sed malum significat per figuram, cum die octavo circumcidi praecipitur parvulus, propter Christum, in quo, sicut Apostolus dicit, circumcisi sumus circumcisione non manu facta, quam sine dubio praefiguravit circumcisio manu facta. Praeputium itaque non est peccatum, sed significat peccatum, et maxime originale; quia per ipsum membrum est origo nascentium, per quod peccatum dicti sumus natura filii irae: nam et ipsum membrum natura proprie dicitur. Proinde circumcisio carnis non solum illam quasi generalem sententiam vestram sine ambiguitate subvertit, qua dicitis: "Per rerum naturam fieri non posse, ut quo ipse caruit, tradat proli parens"; verum etiam quia praeputium peccatum significat, et invenitur in nascente, quod iam non erat in parente; profecto originale peccatum quod iam remissum est parentibus baptizatis, manere demonstrat in parvulis, nisi et ipsi baptizentur, id est, spiritali circumcisione mundentur: vosque convincit esse verissimum quod negatis; quia et ipse parvulus, de quo dictum est: Peribit anima eius de populosuo, si octavo die non fuerit circumcisus 69, invenire sub iusto iudice cur pereat non potestis, negantes originale peccatum.
Quomodo reatus in patre remissus transeat in prolem.
21. Relinquamus silvas oleastrorum, et montes vel Africanos vel Italos olivarum; nec interrogemus agricolas, qui cum tibi aliud, mihi aliud forte responderint, neutros possumus celeri exploratione convincere, si ad hoc experiendum seminetur arbor, seris factura nepotibus umbram 70. Habemus oleam, non Africanam, non Italam, sed Hebraeam; cui nos qui fuimus oleaster, insitos esse gaudemus. Illi oleae data est circumcisio, quae nobis solvit istam sine disceptatione quaestionem. Trahit praeputium proles, quod iam non habet parens; caruit, et tamen tradidit; amisit, et tamen transmisit: et hoc praeputium peccatum significat. Ergo et ipsum potest in parentibus interire, et tamen ad filios pertransire. Attestetur etiam ipse infans, et tacens dicat: Peritura est anima mea de populo meo, si non fuero circumcisus octavo die: qui ergo et originale malum diffitemini, et iustum Deum fatemini, quid peccaverim dicite. Huic infanti tacite clamanti quoniam loquacitas vestra nulla rationabili voce respondet, voces potius vestras apostolicis nobiscum vocibus iungite. Quae sint enim ex parentibus, vel utrum sint etiam alia contagia peccatorum, liberum nobis est quaerere; sive sit facile, sive difficile, sive impossibile reperire: per unum tamen hominem in hunc mundum intrasse peccatum, et per peccatum mortem, et ita in omnes homines pertransisse, in quo omnes peccaverunt 71; aliter nobis fas esse non existimemus accipere, nisi ut omnes mortuos esse credamus in primi hominis peccato, pro quibus mortuus est Christus, et omnes mori peccato quicumque baptizantur in Christo.
Numquam Augustinus promisit singulare certamen.
22. Sed in aliis verbis meis, quae velut refellenda interponis disputationi tuae, dicis: "Me vulgum tibi excitare conatum"; quoniam dixi: "Fidem non dubitare christianam, quam novi haeretici oppugnare coeperunt, et eos qui lavacro regenerationis abluuntur, redimi de diaboli potestate; et eos qui nondum tali regeneratione redempti sunt, etiam parvulos filios redemptorum, sub eiusdem diaboli esse potestate captivos, nisi et ipsi eadem gratia redimantur" 72. Quod ut apostolico testimonio comprobarem: "Ad omnes aetates - dixi - pertinere illud, de quo Apostolus loquitur, beneficium Dei: Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii caritatis suae 73". Si hac sententia contra vos vulgus movetur, nonne hinc te potius oportet advertere, ita esse vulgatam et apud omnes confirmatam istam catholicam fidem, ut nec notitiam possit fugere popularem? Necesse quippe fuerat, quidquid in parvulis suis ageret, quod attinet ad mysteria christiana,omnes nosse Christianos. Cur autem dicis: "Quod certaminis singularis oblitus in vulgum refugerim"? Quis tibi promisit meum singulare certamen? Ubi, quando, quomodo, quibus praesentibus, quibus arbitris? "Oblato", sicut loqueris, "placuit componi foedere bellum 74, ut pugnas omnium contentio nostra dirimeret"? Absit ut mihi apud Catholicos arrogem, quod te tibi apud Pelagianos arrogare non pudet. Unus sum e multis, qui profanas vestras novitates ut possumus refutamus, sicut unicuique nostrum Deus partitus est mensuram fidei 75. Antequam essem natus huic mundo, et antequam essem renatus Deo, multa catholica lumina vestras futuras tenebras redarguendo praevenerunt: de quibus iam duobus superioribus libris meis quanta potui manifestatione disserui. Habes quo te avoces, si te adversus catholicam fidem adhuc insanire delectat.
Variae calumniae respuuntur.
23. Nec nomine "sellulariorum opificum" derideas membra Christi: memento quia infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia 76. Quid est autem: "Quod eis cum ostendere coeperis, in me acerbiores fient"? Mentiri eis noli, et non fient. Ego enim non "eos", sicut calumniaris, "assevero peculium diaboli", quos redemptos Christi sanguine scio: "nec diabolo coniugia", in quantum coniugia sunt, "ulla transcribo"; nec "eum genitalium commentor artificem"; nec "excitatorem virorum nisi ad illicita", nec "fecundatorem mulierum", nec "conditorem" assero "parvulorum". Haec ergo quae a me aliena sunt, si eis de me dixeris, mentieris: et si quisquam eorum tibi credens acerbior in me fuerit factus, deceptus poterit esse, non doctus. Ii vero qui et utrumque nostrum, et fidem catholicam sciunt, discere abs te aliquid nolunt; sed cavent potius, ne auferas quod noverunt. Multi quippe sunt in eis, qui non solum praeter me, verum etiam priores me ista didicerunt, quae vester novus error oppugnat. Cum, ergo non eos ipse fecerim, sed invenerim huius quam negatis socios veritatis, quomodo eis ego sum auctor huius quem putatis erroris?
Omnes mortui sunt, si Christus pro omnibus mortuus est.
24. "Explica - inquis - quomodo peccatum personae illi iuste possit adscribi, quae nec voluit peccare, nec potuit". Aliud est perpetratio propriorum, aliud alienorum contagio peccatorum, quantum, quidem ad suae cuiusque vitae pertinet actionem. Nam si vos sententiam rectam in vestrum tortum sensum torquere nolletis, audiretis Apostolum hoc breviter explicantem, qui unum dixit fuisse in quo omnes peccaverunt. In illo uno mortui sunt omnes, ut moreretur alius unus pro omnibus. Unus enim pro omnibus mortuus est: ergo omnes mortui sunt 77, pro quibus Christus mortuus est. Nega igitur Christum etiam pro parvulis mortuum,ut eximas eos de numero mortuorum, hoc est, de contagio peccatorum. "Qui fieri potest - inquis - ut res arbitrii condicioni seminum misceatur?". Si fieri non posset, non esset unde parvulos nondum de corpore egressos mortuos diceremus. Quia si Christus et pro ipsis mortuus est, ergo et ipsi mortui sunt: Quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. Audisne, Iuliane? haec Apostoli verba, non mea sunt; Quid a me quaeris, "quo sit factum modo", cum videas factum esse quocumque modo, si de Apostolo credas aliquo modo, qui de Christo et de his pro quibus mortuus est Christus, mentiri potuit nullo modo?
Deus scit bene uti et bonis et malis.
25. Potest autem dici Deus ab alio, quales estis, perverso, sed errore diverso; potest prorsus dici Deus, quod nos sentire de parvulis dicis, "ad inimici sui lucrum semper industrius"; quia eos quos novit, non ad tempus sub diabolo futuros, sed cum illo semper arsuros, non desinit creare, nutrire, vestire, eisque pertinacissima iniquitate peccantibus vitam salutemque subministrare. Sed facit hoc Deus quomodo sciens bene uti et bonis et malis; cuius maiestatis usibus, non solum eos quos premit aut decipit, sed nec se ipsum malignitatis ullius arte diabolus subrahit. Ac per hoc non pertinent ad diabolum, qui eruuntur de diaboli potestate: qui vero ad eum pertinent, in Dei, sicut ipse, sunt potestate.
Commixtio sexus instituta non fuit a diabolo.
26. Quam vanum est igitur, quod acutule te dixisse arbitraris, quasi asseramus, "hoc inter se foedus iniisse diabolum et Deum, ut quidquid perfunditur, Deus; quidquid nascitur, diabolus sibi vindicet: ea tamen lege - sicut dicis - ut ipsam commixtionem quam diabolus instituit, Deus obnoxia virtute fecundet"? Prorsus nec instituit diabolus commixtionem quoniam esset et si nemo peccasset; sed ita esset, ut tua ibi suscepta vel nulla esset, vel inquieta non esset: nec obnoxia virtute, sed libera et potentissima Deus fecundat uteros feminarum, etiam vasa diabolica parituros. Sicut enim hominibus malis, ita et seminibus ex origine vitiatis, in quibus bona est ab illo creata substantia, incrementum, formam, vitam, salutemque largitur gratuita bonitate, nulla necessitate, insuperabili potestate, irreprehensibili veritate. Cum ergo utrumque in potestate sit Dei, et quod perfunditur, scilicet, et quod nascitur, a cuius potestate alienus nec ipse diabolus invenitur, tu duo ista quomodo posuisti? Utrum melius esse voluisti nasci quam perfundi? An melius esse perfundi, quia ibi est et nasci? Non enim perfundi poterit qui natus non fuerit. An utrumque aequa lance perpendis? Si nasci putas esse melius, regenerationi spiritali facis iniuriam, cui generationem carnalem sacrilego errore praeponis. Non enim frustra crederis noluisse dicere: Quod renascitur; sed: "quod perfunditur"; ut quoniam diabolum et Deum quasi partes inter se fecisse per nostrum sensum demonstrare cupiebas, partem, Dei faceres verbi vilitate viliorem. Potuisti enim dicere: Quod renascitur; potuisti: Quod regeneratur; potuisti postremo: Quod baptizatur; hoc enim verbum, ex graeco latina consuetudo sic habet, ut non soleat alibi nisi in Sacramento regenerationis intellegi. Nihil horum dicere voluisti, sed elegisti verbum quo fieret contemptibile quod dicebas. Nemo enim legentium praeferre posset natum renato, vel regenerato, vel baptizato; sed facile putasti natum praeferri posse perfuso. Si autem quantum distat caelum a terra, tanto melius est perfundi ut portetur hominis imago caelestis, quam nasci ut portetur homini imago terreni 78; evanuit iam tua ista invidiosa partitio. Neque enim mirandum est, si caelestis hominis imaginem quae sacra perfusione suscipitur, sibi vindicat Deus; imaginem vero terreni hominis terrena labe sordentem sinit esse sub diabolo: donec ad suscipiendam caelestis hominis imaginem renascatur in Christo.
Parvuli antequam baptizentur sub diaboli sunt potestate.
27. Porro si perfundi et nasci aequali abs te pensantur examine, ut ideo parvuli nondum renati non credantur esse sub diabolo, ne partes aequales inter se Deus et diabolus facere videantur, si Deus sibi perfusos, diabolus autem vindicat natos: profecto quia secundum istum sensum tantum valet perfundi quantum valet nasci, superfluum persuadetis esse perfundi; quoniam, quod tantumdem valet, sufficit nasci. Et tamen agimus gratias, quia non hoc putatis. Non enim ad regnum Dei natos, nisi perfundantur, admittitis: atque ita perfundi multo melius indicatis esse quam nasci. Iam itaque vobis ipsi reddite rationem, ne putetis indignum, ut qui non admittuntur in regnum Dei, sint sub illo qui cecidit de regno Dei; et qui non habent vitam, sint sub illo qui perdidit vitam. Non autem habere parvulos vitam, nisi habeant Christum (quem, procul dubio habere non possunt, nisi induerint eum, eo modo quo scriptum est: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis 79); non ergo eos habere vitam, nisi habeant Christum, Ioannes evangelista testatur, dicens in Epistola sua: Qui habet Filium, habet vitam, qui non habet Filium, vitam non habet 80. Merito ergo intelleguntur mortui qui non habent vitam, pro quibus est Christus mortuus ut habeant. Unus enim pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt 81. Ideo autem mortuus est, sicut legitur ad Hebraeos: ut per mortem evacuaret eum qui potestatem habebat mortis, id est, diabolum 82. Quid ergo mirum, si parvuli, quamdiu mortui sunt, antequam incipiant eum habere qui mortuus est pro mortuis, sub eo sunt qui potestatem habet mortis?
Parentum peccata aliquo modo sunt aliena, alio modo sunt et nostra.
28. Enumeras quae fides vere non dubitet christiana; in quibus ea commemoras, quae pene omnia praedicamus et nos, et de quibus nullo modo dubitandum esse censemus; usque adeo ut etiam illud quod dicis: "Sine opere liberi arbitrii nullum hominis esse posse peccatum", verum esse fateamur. Non enim et hoc esset peccatum, quod originale traheretur, sine opere liberi arbitrii, quo primus homo peccavit, per quem peccatum intravit in mundum, et in omnes homines pertransiit 83.Quod autem dicis: "Alienis peccatis alterum obnoxium non teneri"; interest quatenus recte possit intellegi. Neque nunc ago, quod peccavit David, et pro peccato eius tot hominum millia ceciderunt 84; et quod de anathemate contra interdictum quia usurpavit unus, in eos qui hoc non fecerant, nec factum fuisse noverant, vindicta processit 85; alia disputatio est, neque nunc tenere nos debet, de hoc genere peccatorum sive poenarum. Parentum autem peccata modo quodam dicuntur aliena, et rursus modo quodam reperiuntur et nostra: aliena quippe proprietate sunt actionis, nostra sunt autem contagione propaginis. Quod si falsum esset, profecto grave iugum super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum 86, nullo modo iustum esset.
Parvuli de alieno peccato reportant malum.
29. Quod autem Apostolum dixisse commemoras: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut reportet unusquisque propria corporis sui prout gessit, sive bonum, sive malum 87; quomodo in parvulis accipis? utrum et ipsi ante tribunal Christi manifestabuntur, an non? Si non manifestabuntur, quid te adiuvat ista sententia, quando ad eos non pertinet, quorum nunc agitur causa? Si autem manifestabuntur, quomodo reportat eorum quisque quod gessit, qui nihil gessit; nisi quia pertinet ad eos, quod per corda et ora gestantium, sive credunt, sive non credunt? Propria corporis sui enim dixit, quod ad unumquemque in se ipso iam viventem pertinet. Nam quomodo reportat bonum, ut intret in regnum Dei, si hoc reportat quisque quod gessit; nisi quia pertinet ad parvulum etiam quod per alterum gessit, id est, credidit? Sicut itaque quod credidit, pertinet ad eum, ut reportet bonum, hoc est, percipiat Dei regnum: sic ad eum pertinet etiam, si non credidit, ut reportet condemnationis iudicium; quia evangelica est et ipsa sententia: Qui non crediderit, condemnabitur 88. Et Apostolus dicendo: Omnes nos manifestari oportet, ut recipiat unusquisque prout gessit, sive bonum, sive malum 89; nihil voluit intellegi medium. Vide ergo quam importune nolis parvulum de alieno peccato reportare malum, et velis eum de alieno recte facto riportare bonum, non qualecumque, sed Dei regnum. Alienum quippe opus est cum credit per alterum, sicut alienum opus fuit cum peccavit in altero. Nec nos dubitamus quia Baptismate delictum omne mundetur, sed renascendo quisque mundatur. Quod ergo non adimit nisi regeneratio, non cessat trahere generatio.
Omnes homines a Deo vero et bono creati sunt.