Contra Iulianum haeresis Pelagianae defensorem (page 4)
BEATISSIMO FRATRI ET COEPISCOPO CLAUDIO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM (suite)
33. In hoc bello laborantes, quamdiu tentatio est vita humana super terram 102, non ideo sine peccato non sumus, quia hoc quod eo modo peccatum dicitur, operatur in membris repugnans legi mentis, etiam non sibi ad illicita consentientibus nobis (quantum enim ad nos attinet, sine peccato semper essemus, donec sanaretur hoc malum, si ei numquam consentiremus ad malum); sed in quibus ab illo rebellante, etsi non lethaliter, sed venialiter, tamen vincimur, in his contrahimus unde quotidie dicamus: Dimitte nobis debita nostra 103. Sicut coniuges quando modum generationi necessarium causa solius voluptatis excedunt: sicut continente, quando in talibus cogitationibus cum aliqua delectatione remorantur, non quidem decernentes flagitium, sed intentionem mentis, non sicut oportet, ne illo incidat, inde avertentes, aut si inciderit inde rapientes. De hac lege peccati, quae alio modo etiam peccatum vocatur, quae repugnat legi mentis, de qua multa beatus dixit Ambrosius, attestantur etiam sancti, Cyprianus, Hilarius, Gregorius, aliique quam plurimi. Qui ergo generatur in Adam, regenerandus in Christo; mortuus in Adam, vivificandus in Christo, ideo peccato est obstrictus originis, quia de malo nascitur, quo caro concupiscit adversus spiritum; non de bono, quo spiritus concupiscit adversus carnem 104. Quid ergo mirum est, si renasci debet homo ex illo malo natus, contra quod pugnat homo renatus, quo reus et ipse teneretur, nisi renascendo liberaretur? Non est hoc malum materies Dei creantis, sed vulnus diaboli, eamdem materiem vitiantis. Non est hoc malum nuptiarum, sed primorum hominum peccatum, in posteros propagatione traiectum. Etiam huius mali reatus, Baptismatis sanctificatione remittitur. Deus autem iustus, si tanta parvulis mala, quanta nunc dicere non sufficio, nihil peccati trahentibus irrogaret, magis appareret iniustus. Iustitiae vero perfecta capacitas hominis non negatur, quia nec vitiorum omnium plenissima sanitas sub omnipotenti medico desperatur. Propter quam catholicam veritatem sancti ac beati et in divinorum eloquiorum pertractatione clarissimi sacerdotes, Irenaeus, Cyprianus, Reticius, Olympius, Hilarius, Ambrosius, Gregorius, Innocentius, Ioannes, Basilius, quibus addo presbyterum, velis nolis, Hieronymum, ut omittam eos qui nondum dormierunt, adversus vos proferunt de omnium hominum peccato originali obnoxia successione sententiam: unde nemo eruit, nisi quem sine lege peccati repugnante legi mentis Virgo concepit.
Apud quos iudices acta sit causa ista.
34. Quid est quod exsultas, et mihi quasi victor insultas: "Tamquam non invenirem quid facerem, quo confugerem, si iudicum premerer potestate, si in medio eruditorum consisterem tecum, si verae", quam dicis "rationis tuba", a te scilicet magno tubicine inflata, "si auditorum arma circumstantium" et tibi faventium "concreparent"? Ita enim tibi ponis ante oculos nostrum in disputatione certamen, et te argumentante, me quid respondeam non habentem, fingis ut placet. Sic tecum vana et insana tui cordis imaginatio fabulatur, quasi me ante Pelagianos iudices tecum constituas, quibus plaudentibus tibi liceat exaltare tamquam tubam vocem tuam, et praedicare contra catholicam fidem et contra gratiam Christi, qua pusilli cum magnis liberantur a malo, communem tibi et illis novitiae huius impietatis errorem. Tales iudices in Ecclesia Dei, nec sine adversario ex parte altera stante potuit eruditor vester Pelagius invenire. De quo iudicio, ipse quidem quantum ad hominum conspectum attinet, velut absolutus, vestro tamen palam damnato dogmate, egressus est. At ego, ubicumque sis, ubicumque legere ista potueris, te ante istos iudices intus in corde tuo constituo; quos non amicos meos et inimicos tuos, aliqua in meam partem gratia propendentes, aliquo abs te merito tuae offensionis aversos, et ob hoc tibi adversos, in hac nostra disceptatione constitui cognitores. Nec eos qui numquam fuerunt aut non sunt, aut quorum sententiae de hoc quod inter nos disputatur incertae sunt, inani cogitatione confinxi: sed sanctos et in sancta Ecclesia illustres antistites Dei, non Platonicis etAristotelicis et Zenonicis aliisque huiuscemodi, vel graecis vel latinis, quamquam et istis aliquos eorum, verum omnes sacris Litteris eruditos, nominatim sicut oportebat expressi; eorumque sententias, quantum sufficere videbatur, sine ulla editas ambiguitate digessi, ut in eis timeas, non ipsos, sed illum qui sibi eos utilia vasa formavit, et sancta templa construxit; qui tunc de ista causa iudicaverunt, quando eos nemo potest dicere perperam cuiquam vel adversari vel favere potuisse. Nondum enim exstiteratis, contra quos susciperemus de hac quaestione conflictum: nondum eratis, qui diceretis quod in libris tuis ponis: "Quia de vobis multitudini mentiti fuerimus, et quod Caelestianorum vel Pelagianorum nomine homines terreamus, et quod terrore ab hominibus extorqueamus assensum". Certe ipse dixisti, "quod omnes iudices ab odio, amicitia, inimicitia, ira vacuos esse deceat". Pauci tales potuerunt inveniri: sed Ambrosium aliosque collegas eius, quos cum illo commemoravi, tales fuisse credendum est. Verum et si tales non fuerunt in his causis, quas ad se delatas et inter partes cognitas, cum hic viverent, suo iudicio finierunt; ad hanc tamen causam tales erant, quando de illa sententias protulerunt: nullas nobiscum vel vobiscum amicitias attenderunt vel inimicitias exercuerunt; neque nobis neque vobis irati sunt, neque nos neque vos miserati sunt. Quod invenerunt in Ecclesia, tenuerunt; quod didicerunt, docuerunt; quod a patribus acceperunt, hoc filiis tradiderunt. Nondum vobiscum apud istos iudices aliquid agebamus, et apud eos acta est causa nostra. Nec nos nec vos eis noti fueramus, et eorum pro nobis latas contra vos sententias recitamus. Nondum vobiscum certabamus, et eis pronuntiantibus vicimus.
Adhortatio Iuliani ut appendat sententias sanctorum doctorum.
35. Dicis: "Me, si sub potestate iudicum premerer", quales tibi ipse componis, "non habiturum fuisse quid facerem, quo confugerem; cum tuis argumentationibus unde occurrerem reperire non possem". Ego plane haberem quid facerem, haberem quo confugerem: a Pelagianis enim tenebris ad haec tam praeclara catholica lumina provocarem; quod et nunc iam facio. Tu ergo responde quid facias, dic quo confugias. Ego a Pelagianis ad istos; tu ab istis ad quos? An quia "non numerandas, sed ponderandas" censes "esse sententias", et addis (quod quidem et ego verum esse consentio), "ad aliquid inveniendum multitudinem nihil prodesse caecorum", etiam istos caecos dicere audebis? Et usque adeo permiscuit imis longus summa dies 105 usque adeo tenebrae lux, et lux tenebrae esse dicuntur, ut videant Pelagius, Caelestius, Iulianus, et caeci sint Hilarius, Gregorius, Ambrosius? Sed qualiscumque homo sis, tamen quia homo es, videre mihi videor verecundiam tuam (si tamen non in te spes est omnis emortua sanitatis), et quodam modo audio vocem tuam. Respondes: "Absit ut audeam caecos istos viros velcogitare, vel dicere". Eorum ergo appende sententias. Nolo esse plures, ut eas te pigeat numerare: sed non sunt leves, ut eas dedigneris appendere; immo tam sunt graves, ut te videam sub earum onere laborare. Numquid et de istis dicturus es: "me imbellem tibi opinionem consortis opponere, et velut consternatum metu, conscios nominare?".
De catholicae multitidinis fide.
36. Dicis: "In causa iudicandi, amoto stepitu turbarum, de omni ordine conversationis hominum, sive sacerdotum, sive administrantium, sive praefectorum, ad discussionem talium rerum non sola nomina, sed eligendam esse prudentiam, et honorandam esse paucitatem, quam ratio, eruditio, libertasque sublimat". Ita vero est, ut dicis: sed nec ego te ullius multitudinis numerositate perturbo; quamvis propitio Deo, de hac fide, cui contradicitis, catholica sanum sapiat etiam multitudo; in qua usquequaque plurimi, ubi possunt, quomodo possunt, sicut divinitus adiuvantur, vana vestra argumenta confutant. Unde absit a me ista, quam mihi obicis, arrogantia, "ut me istam causam contra vos, unum pro omnibus agere pollicerer". Quod cum tu inter Pelagianos facis, non erubescens dicere et scribere: "maioris tibi esse apud Deum gloriae, destitutam veritatem tueri"; multum abiecti et vere destituti sunt, multumque abs te pendent, si hanc intolerabilem arrogantiam esse non iudicant, qua te etiam ipsis Pelagio scilicet et Caelestio, vestrum omnium doctoribus anteponis; quasi et illi iam cesserint, et tu remanseris, qui destitutam tuearis, quam veritatem putatis. Verum quia te delectat, non numerare multitudinem, sed appendere paucitatem; exceptis iudicibus Palaestinis, qui haeresim vestram in absoluto Pelagio damnaverunt, quem timore compressum Pelagiana ipsa dogmata damnare coegerunt, decem episcopos iam defunctos et unum presbyterum tibi huius causae opposui iudices, qui de illa cum hic viverent iudicaverunt. Si vestra consideretur paucitas, multi sunt: si multitudo catholicorum episcoporum, perpauci sunt. Ex quibus papam Innocentium et presbyterum Hieronymum retrahere fortasse tentabis: istum, quia Pelagium Caelestiumque damnavit; illum, quia in Oriente contra Pelagium catholicam fidem pia intentione defendit. Sed lege quae dicat in laudem beatissimi papae Innocentii Pelagius 106, et vide utrum tales facile possis iudices invenire. De illo autem sancto presbytero, qui secundum gratiam quae data est ei, sic in Ecclesia laboravit, ut eruditionem catholicam multum in latina lingua multis et necessariis litteris adiuvaret, non solet Pelagius iactitare, nisi "quod ei tamquam aemulo inviderit". Sed nolo ex hoc tibi videatur de istorum numero iudicum retrahendus. Non enim eius sententiam posui, quam tempore inimicitiarum contra vestrum tenuit et defendit errorem: sed quam posuit in scriptis suis, liber ab omni studio partium, antequam vestra damnabilia dogmata pullularent.
Iuliano episcopale iudicium sibi quaerenti sanctos episcopos opponit Augustinus.
37. De reliquis sane non habes omnino quod dicas. Numquid Irenaeus, et Cyprianus, et Reticius, et Olympius, et Hilarius, et Gregorius, et Basilius, et Ambrosius, et Ioannes, "de plebeia faece sellulariorum", sicut Tulliane iocaris, "in vestram invidiam concitati sunt?". Numquid "milites?" numquid "scholastici auditoriales?" numquid "nautae, tabernarii, cetarii, coqui, lanii?" numquid "adolescentes ex monachis dissoluti?". Numquid postremo "de qualiumcumque clericorum turba" isti sunt, quos urbana exagitatos dicacitate, vel potius vanitate contemnis, "quia non possunt secundum categorias Aristotelis de dogmatibus iudicare"? Quasi tu, qui maxime quereris "examen vobis et episcopale iudicium denegari", Peripateticorum possis invenire concilium, ubi de subiecto et his quae sunt in subiecto contra originale peccatum dialectica sententia proferatur. Isti episcopi sunt, docti, graves, sancti, veritatis acerrimi defensores adversus garrulas vanitates, in quorum ratione, eruditione, libertate, quae tria bona iudici tribuisti, non potes invenire quod spernas. Si episcopalis synodus ex toto orbe congregaretur, mirum si tales possent illic facile tot sedere. Quia nec isti uno tempore fuerunt: sed fideles et multis excellentiores paucos dispensatores suos Deus per diversas aetates temporum, locorumque distantias, sicut ei placet atque expedire iudicat, ipse dispensat. Hos itaque de aliis atque aliis temporibus atque regionibus ab Oriente et Occidente congregatos vides, non in locum quo navigare cogantur homines, sed in librum qui navigare possit ad homines. Quanto tibi essent isti iudices optabiliores, si teneres catholicam fidem; tanto tibi sunto terribiliores, quia oppugnas catholicam fidem, quam in lacte suxerunt, quam in cibo sumpserunt, cuius lac et cibum parvis magnisque ministraverunt, quam contra inimicos etiam vos tunc nondum natos, unde nunc revelamini, apertissime ac fortissime defenderunt. Talibus post Apostolos sancta Ecclesia plantatoribus, rigatoribus, aedificatoribus, pastoribus, nutritoribus crevit.
Ideo profanas voces vestrae novitatis expavit; et cauta ac sobria ex admonitione apostolica, ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et mens eius corrumperetur a castitate quae est in Christo 107, catholicae fidei virginitate vestri dogmatis subrepentis exhorruit; et tamquam caput colubri calcavit, obtrivit, abiecit. His igitur eloquiis et tanta auctoritatesanctum, profecto aut sanaberis Dei misericordia donante, quod quantum tibi optem, videt qui faciat: aut si, quod abominor, in eadem quae tibi videtur sapientia, et est magna stultitia, perduraveris; non tu iudices quaesiturus es, ubi causam tuam purges; sed ubi tot sanctos doctores egregios atque memorabiles catholicae veritatis accuses, Irenaeum, Cyprianum, Reticium, Olympium, Hilarium, Gregorium, Basilium, Ambrosium, Ioannem, Innocentium, Hieronymum,ceterosque socios ac participes eorum, insuper et universam Christi Ecclesiam, cui divinae familiae dominica cibaria fideliter ministrantes, ingenti in Domino gloria claruerunt. Adversus hanc autem miserabilem, quam Deus a te avertat, insaniam, sic respondendum esse video libris tuis, ut fides quoque adversus te defendatur istorum; sicut contra impios et Christi professos inimicos etiam ipsum defenditur Evangelium.
1 - Cf. Mt 11, 25.
2 - Cf. Ps 30, 20.
3 - Isa 7, 9 (sec. LXX).
4 - Eccli 40, 1.
5 - Ps 50, 7.
6 - Iob 1, 22.
7 - 1 Pt 2, 22.
8 - Ps 50, 7.
9 - Rom 7, 24.
10 - AMBROGIO, De paenit. 1, 3, 13: PL 16, 490-491.
11 - Ps 50, 7.
12 - Rom 7, 24.
13 - Cf. Rom 7, 15-24.
14 - Cf. Ps 1, 4.
15 - Rom 7, 24-25.
16 - Gal 5, 17.
17 - CIPRIANO, De dominica oratione 16: PL 4, 529 s.
18 - 1 Cor 15, 55.
19 - Cf. Phil 1, 23.
20 - CIPRIANO, De mortalitate: PL 4, 608.
21 - CIPRIANO, De dominica oratione 16: PL 4, 530.
22 - Rom 7, 24-25.
23 - GREGORIO NAZ., Orat. 17, 5, 2; CSEL 46, 199.
24 - GREGORIO NAZ., Orat. Apol. 2, 91: PG 35, 494.
25 - Ibidem.
26 - Ibidem. cf. Rom 7, 23.
27 - Rom 7, 24; AMBROGIO, De paenit. 1, 3, 13: PL 16, 490s.
28 - 1 Cor 15, 55.
29 - AMBROGIO, De paenit. 1, 3, 13: PL 16, 490 s.
30 - Cf. ILARIO, In PS 118, 175: PL 9, 641.
31 - Cf. 2 Cor 12, 9.
32 - AMBROGIO, De paenit. 1, 3: PL 16, 490 s.
33 - Cf. Rom 7, 23.
34 - Cf. Gal 5, 17.
35 - Cf. Lc 12, 52.
36 - Cf. Eph 2, 14.
37 - AMBROGIO, In Lc 7, 141: PL 15, 1825.
38 - AMBROGIO, In Lc 7, 142: PL 15, 1826.
39 - Rom 7, 24.
40 - AMBROGIO, De Isaac et anima 8, 65: PL 14, 553.
41 - 2 Cor 12, 4.
42 - AMBROGIO, De paradiso 11, 13: PL 14, 317.
43 - Cf. Gen 3, 1.
44 - Rom 8, 7.
45 - Rom 7, 23.
46 - AMBROGIO, De paradiso 12, 14: PL 14, 318.
47 - Rom 7, 19.
48 - AMBROGIO, De paradiso 12, 60: PL 14, 324.
49 - AMBROGIO, De paradiso 15, 77: PL 14, 332.
50 - Rom 6, 7.
51 - Rom 7, 23.
52 - Rom 7, 18-20.
53 - Cf. Prov 9, 1.
54 - Ps 50, 7.
55 - AMBROGIO, De paradiso 13, 67: PL 14, 325.
56 - Cf. Gen 3, 7.
57 - CIPRIANO, Ep. 64, 4: PL 3, 1053; cf. Gen 17, 4.
58 - Io 3, 5.
59 - BASILIO, Homil. 13: PG 31, 430.
60 - Cf. Rom 6, 6.
61 - AMBROGIO, De philosophia (op. perduta).
62 - Cf. 1 Cor 7, 29-35.
63 - AMBROGIO, De apol. David 11, 56; PL 14, 915.
64 - AMBROGIO, De philosophia; cf. 1 Cor 7.
65 - Cf. 1 Thess 4, 4-5.
66 - Cf. 1 Cor 7, 5-6.
67 - Cf. Gen 2, 18.
68 - AMBROGIO, De paradiso 10, 47: PL 14, 314 s.
69 - Mt 19, 28.
70 - AMBROGIO, In expos. Isa proph. (op. perduta).
71 - Mt 6, 12.
72 - Ps 48, 7.
73 - Ps 118, 36.
74 - Ambrogio, De fuga saeculi 1, 1: PL 14, 597s.
75 - Ps 83, 6.
76 - AMBROGIO, De sacram. regener. (op. perduta).
77 - Ps 55, 5.
78 - 1 Cor 9, 27.
79 - AMBROGIO, De sacram. regener. (op. perduta).
80 - Ps 55, 5.
81 - Cf. 2 Cor 12, 9.
82 - CIPRIANO, De mortalitate 4-5: PL 4, 606 s.
83 - Prov 20, 9.
84 - 1 Io 1, 9.
85 - CIPRIANO, De opere et eleemosyna 3: PL 4, 627.
86 - Io 14, 27.
87 - ILARIO, Tract. in Ps 118, 27: PL 9, 529.
88 - Mt 7, 11; ILARIO, Tract. in Ps 118, 115: PL 9, 601.
89 - Iob 25, 4.
90 - ILARIO, Tract. in Iob.
91 - Ps 1, 1.
92 - ILARIO, In Ps 1, 1: PL 9, 252.
93 - Eph 2, 3.
94 - Cf. Ps 51, 10.
95 - ILARIO, In Ps 51, 23: PL 9, 322; Ps 62, 4.
96 - Ps 31, 2.
97 - Rom 7, 19.
98 - Rom 7, 19-23.
99 - Rom 7, 23.
100 - Rom 7, 18.
101 - Cf. 1 Tim 6, 9.
102 - Cf. Iob 7, 1.
103 - Mt 6, 12.
104 - Cf. Gal 5, 17.
105 - Cf. LUCANO, Pharsal. 5, 138-139.
106 - Cf. PELAGIO, Libellus fidei ad Innoc.: PL 45, 1716-1718.
107 - Cf. 2 Cor 11, 3.
4 LIBER TERTIUS
Libros et argumenta Iuliani refellenda sibi proponit Augustinus.
1. Iam nunc, quia sine dubio tot tantorumque sanctorum, et in Sacris Litteris eruditorum, et in Ecclesiae regimine tam clara memoria et laude pollentium auctoritati si non cesseris, nec acquieveris, sive contumeliosissime sicut me, sive illos verecundius et mitius cum aliqua personarum acceptione tractaveris, tamen etiam ipsos errasse dicturus es; ita tibi, dilecte fili Iuliane, Domino donante respondere debeo, et sic tuos libros atque argumenta refellere, ut si possis, intellegas, male tibi fuisse persuasum, quod aliis persuadere moliris; teque salubriter paeniteat incautae ac temerariae iuvenilis progressionis et prolapsionis tuae, non tantum tibi tua correctione, verum etiam pluribus profutura, cognoscentibus vobis atque fatentibus quam non inaniter quamque veraciter tot et tanti christianorum rectores doctoresque populorum hoc in Ecclesia Dei didicerint et docuerint, quod veri simili novitate decepti cupiebatis evertere. Si autem, quod abs te Dominus avertat, vel sic tenebratum cor habueris, ut intellegere ista non possis; vel ex eo numero fueris, quos in sanctis Psalmis veritas notat dicens: Noluit intellegere, ut bene ageret 1; vel ex eo, de qualibus item scriptum est: Verbis non emendabitur servus durus; si enim et intellexerit, non obaudiet 2: nec sic erit iste infructuosus labor vel meus, vel aliorum fratrum, qui per Christi gratiam contra hunc errorem catholicam defendunt fidem. Multo amplius enim erunt quos antiqua veritas vel instruat defensa, vel corrigat, si non defuerunt quos irrepens error insolitus aut subverteret, aut moveret. Ac ne longum faciam, non omnia verba tua ponam; sed si Dominus adiuverit, tuarum velut acutarum argumentationum nihil non solutum destructumque dimittam.
Apud quales iudices causa agenda sit.
2. De iudicibus: "Apud quos propterea - dicis - non potuisse vos agere causam vestram, quia nemode rebus dubiis bene consultat, nisi qui ab odio, ira et amicitia vacuum pectus attulerit; quales non fuisse - dicis - qui de causa vestra iudicaverunt, quia prius eam coeperunt odisse quam nosse", iam quidem superiore libro respondi: Quia si tales iudices, quales definivit, unde hoc dixisti, Sallustius, quaereretis 3; sancto Ambrosio et coepiscopis eius, qui de hac re ab odio vestri vel amicitia, vel ira, vel quod tu non posuisti, sed Sallustius posuit, misericordia pro vobis, vel contra vos, vacuum pectus habuerunt, quando de hac re veras tranquillasque sententias protulerunt, utique cederetis. Quos nunc vobis parum est iudices nolle, nisi etiam reos facere insuper audeatis. Sed, obsecro te, quomodo causam vestram qui damnaverunt ante coeperunt odisse quam nosse? Qui eam procul dubio quia noverant, oderant. Noverant enim vos dicere, nihil mali parvulos habere nascendo, quod purgari debeat renascendo. Noverant vos dicere, gratiam Dei secundum merita nostra dari: ut iam gratia non esset gratia 4, quia non gratis daretur, sed secundum debitum redderetur. Noverant vos dicere, hominem in hac vita posse nullum habere peccatum; ut non ei sit necessarium, quod in oratione dominica tota dicit Ecclesia: Dimitte nobis debita nostra 5. Haec in vobis noverant, et rectissime oderant. Denique ab eis vos correctos noverint, et amabunt. Quoniam non sicut dicis: "Si quis aut liberum in hominibus arbitrium, aut Deum esse nascentium conditorem dixerit, Pelagianus et Caelestianus vocatur"; sed qui libertatem in quam vocati sumus, non gratiae Dei tribuerit; et qui parvulorum liberatoremChristum negaverit; et qui cuiquam in hac vita iusto aliquam in dominica oratione petitionem, non propter ipsum dixerit necessariam; ipse huius erroris accipit nomen, quia errore communicat crimen.
De responsione Imperatoris.
3. Iam vero Manichaeorum crimine, quae catholica lumina audeas, vel te nescias, vel nescire te fingas, infamare, non opus est hic dicere. Sane, ut dicis, si "pro vobis potius ab Imperatore responsum est", cur non in medium prosilitis, et hoc ultro publicis potestatibus allegatis, vos esse monstrantes, quorum christianus princeps approbavit fidem? Verum si Dei legem non sicut sese habet, sed sicut vobis placet, intellegitis; quid mirum si et de lege Imperatoris hoc facitis? Sed haec te alias exsecuturum plenius polliceris. Quod si feceris, aut redarguetur sicut insidiosum; aut contemnetur sicut inane, quod feceris.
Pelagiani ab omni Ecclesia damnati ut haeretici.
4. Quam vero lauta et lepida est gratulatio tua, quod "unum" dicis "egressum, qui in se summam proelii sitam optat intellegi"; videlicet ut Pelagianis tu videaris David, ego autem Golias. Videris, si tu hoc induisti pactum et placitum cum Pelagianis, ut si victus fueris, nihil ulterius illi audeant. Ego autem absit ut ad monomachiam vos provocem, quos ubicumque apparueritis, ubique diffusus Christi debellat exercitus; qui debellavit apud Carthaginem Caelestium, quando illic ipse non eram; et rursus Constantinopoli tam longe a regionibus Africanis: qui debellavit in Palaestina Pelagium, ubi causam vestram suae damnationis timore damnavit: ibi enim omnino cecidit haeresis vestra. Et quia ille, cuius figura erat David, contra suos adversarios in suis omnibus militibus pugnat, errorem vestrum etiam Pelagii lingua tamquam prostrati et iacentis gladio detruncavit. Nam quod tu dedignaris, "propterea vos novos haereticos dici, quia omne malum quod peccatum definitur, asseritis non in natura, sed in sola voluntate consistere", iam vobis Pelagius, immo per linguam Pelagii Dominus amputavit. Timens quippe ille damnari, damnavit eos qui dicunt, infantes etiam si non baptizentur, habere vitam aeternam. Qui ergo negatis esse in parvulo malum, quod Baptismate diluantur; dicite quo merito parvulus non baptizatus aeterna morte plectatur? Sed quid estis dicturi, nisi forte Pelagio maledicturi? Qui tamen si vobis maledicentibus dicat: Et quid velletis ut facerem? an dicente Christo: Si non manducaveritis meam carnem, et biberitis meum sanguinem, non habebitis vitam in vobis 6; dicturus fueram parvulum habiturum vitam, qui sine isto Sacramento finisset hanc vitam? Puto quod vos maledixisse homini paenitebit. Iam vos ergo totius paeniteat huius erroris.
Causa Pelagianorum apud competens iudicium finita est.
5. Ne argumento miserrimo utamini, quo universi utuntur haeretici, quos a perniciosa licentia leges Imperatorum catholicorum premunt. Omnes quippe huiusmodi dicunt, quod ipse dixisti: "Laborare illam partem rationis inopia, quae in disserendo cum terrorem subrogat, nullum a prudentibus impetrat, sed caecum a meticulosis extorquet assensum". Novi quidem haeretici vos estis, sed istam pene omnium haereticorum veterem vocem cum ceteris agnovistis atque tenuistis. Nec vos nec alios decipiatis, velut talem vocem habentes adversum nos, qualem nos adversum Donatistas, quos ad Collationem nobiscum venire per imperialia iussa compulimus (illorum enim furor occupaverat Africam totam, nec praedicari a Catholicis veritatem contra suum patiebantur errorem, violentis aggressionibus, latrocinationibus, itinerum obsidionibus, rapinis, ignibus, caedibus multa vastantes, cuncta terrentes): cum quibus apud episcopos, quos communes non habebamus, nihil agere poteramus, quod vero ante ferme centum annos maiores nostri cum eis egerant, iam populorum memoria non tenebat. Haec igitur necessitas compulit, ut saltem gestis nostra Collatione confectis, eorum contunderemus inverecundiam, et reprimeremus audaciam. Vestra vero apud competens iudicium communium episcoporum modo causa finita est: nec amplius vobiscum agendum est, quantum ad ius examinis pertinet, nisi ut prolatam de hac re sententiam cum pace sequamini: quod si nolueritis, a turbulenta vel insidiosa inquietudine cohibeamini. Similes autem potius estis Maximianistis, qui cupientes exiguitatem suam nomine saltem certaminis consolari, et ideo videri aliquid apud eos, quibus contemptibiles erant, quia inire nobiscum sinerentur examen; interpellantes eos et libellum dantes provocantesque contempsimus. Magis enim de certamine nominari desiderabant, quam formidabant in certamine superari: nec sperabant victoriae gloriam, sed famam requirebant Collationis, quia multitudinis non habebant. Si ergo putatis ideo vos esse victores, quia non vobis datum est quale desideratis examen, Maximianistae vos ad ista vaniloquia praecesserunt: quamvis dederit vobis Ecclesia catholica iudicium, quale debuit, ubi causa vestra finita est: illis autem nullum dare dignata est; quia non a nobis sicut vos, sed a Donatistis fuerant segregati. Si autem in Maximianistis videtis non esse consequens, ut qui conferre in aliquo iudicio non sinuntur, putari debeant de veritate confidere: nolite ulterius haec vana iactare; vobisque sufficiat, quod vos Ecclesia catholica et materna lenitate sustinuit, et iudiciaria severitate, vel potius medicinali necessitate damnavit.
Tumultus maledictorum et conviciorum Iuliani.
6. Sed ne superfluis immoremur, omitto tumultus maledictorum et conviciorum tuorum, sive quae in principio congessisti operis tui, sive quae per omnes eosdem quattuor libros pene nusquam spargere destitisti; ne gravibus hominibus neuter nostrum disputator gravis, sed levis uterque litigator appareat. Videamus iam potius quid afferas, unde me, sicut promittis, ostendas homines et nuptias diabolo auctoritribuere.
Primum argumentum Iuliani destruitur.
7. Certe redarguenda tibi mea verba proponis; quibus propositis velut respondens, persuadere conaris: "Contra me ipsum locutum me fuisse: qui cum propter meam defensionem dixerim, ab haereticis novis dici nos damnatores esse nuptiarum, operisque divini, postea id abstulerim, dicendo in semis unciis possideri hominem nascentem a Deo et a diabolo, vel potius totum a diabolo possideri, prorsus excluso Deo velut ab universa sua possessione, quod est homo". Ubi est acumen tuum, quo tibi videris et categorias Aristotelicas assecutus, et aliam dialecticae artis astutiam? Itane non attendis hoc, quod mihi de parvulis obiecisti, de quibuslibet maioribus malis hominibus utrique nostrum obici posse ab aliquo adversario veritatis? Interrogo enim te, quid de nondum regenerato homine pessimo quocumque respondeas. Saltem istum confiteris esse sub diabolo, nisi renascatur in Christo: an et hoc negas? Si negas, qui sunt ergo quos Deus eruit de potestate tenebrarum, et transfert ad regnum Filii caritatis suae 7? Si autem confiteris, quaero utrum in tali homine in potestate adhuc posito tenebrarum habeat Deus aliquam potestatem. Si dixeris: Non habet; respondebitur tibi: Ergo Deus de sua possessione a diabolo exclusus est. Si dixeris: Habet; respondebitur tibi: Ergo Deus et diabolus in semis unciis hominem possidenti; et tibi ab imperitis talis invidia concitabitur, qualem tu mihi, qui vis peritus putari, de parvulis ab ortu recentibus concitare voluisti. Ecce primum argumentum tuum quanta facilitate destructum est, dum attendere negligis, sic esse homines sub diaboli potestate, antequam redimantur a Christo, ut tamen Dei potestati, non solum hi, sed ne ipse quidem diabolus subtrahatur.
Gratia baptismatis secundum Pelagianos.
8. De Baptismi sane quaestione, quam vobis apud ignaros invidiosam mendaciis nostris factam fuisse conquestus es, vix dici potest, quam eleganter existi, hanc a vobis amolitus invidiam, eo quod parvulos baptizandos esse fateamini, quia "gratiam Baptismatis", dicitis, "non pro causis esse mutandam, quod ipsa dona sua pro accidentium capacitate dispensat. Ideoque Christus qui est sui operis redemptor, auget - inquis - circa imaginem suam continua largitate beneficia; et quos fecerat condendo bonos, facit innovando adoptandoque meliores". Hoccine est totum, cur vobis de Baptismate parvulorum faciendam non existimatis invidiam? quasi quisquam nostrum vos dixerit negare, baptizari parvulos oportere. Non eos dicitis non debere baptizari; sed pro magnitudine sapientiae vestrae, res mirabiles dicitis: In Sacramento Salvatoris baptizantur, sed non salvantur; redimuntur, sed non liberantur; lavantur, sed non abluuntur; exorcizantur et exsufflantur, sed a potestate diaboli non eruuntur. Haec sunt sententiarum portenta vestrarum, haec inopinata mysteria dogmatum novorum, haec paradoxa Pelagianorum haereticorum, mirabiliora quam Stoicorum philosophorum. Ut enim haec dicatis, timetis audire: Si salvantur, quid in eis aegrotabat? Si liberantur quid in eis servitutis vinculo tenebatur? Si abluuntur, quid in eis latebat immundum? Si eruuntur, quo merito erant sub diaboli potestate, qui propria iniquitate non erant rei, nisi quia trahunt, quod negatis, originale peccatum? Et ad hoc negatis, non ut eos salvos, liberos, mundos, nulli hosti subditos asseratis; non enim aliquid eis opitulatur vestrum testimonium falsum, ante iudicem verum: sed ut illis in mala vetustate remanentibus, vos novam sectemini vanitatem. Non enim vestra, sed illius est vera sententia, qui dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spirito, non potest intrare in regnum Dei 8.
Natura ista in tantas collapsa miserias salvatorem Christum habet necessarium.
9. Verum vos excellentissimi amatores illius vitae, quae futura est aeterna cum Christo, nullam poenam putatis esse imaginis Dei, in aeternum exsulare a regno Dei: cum si parvam poenam esse diceretis, non esset haec vox beati amatoris illius regni, sed miseri contemptoris. Porro autem, si quod huic sufficit causae, parvam saltem poenam fatemini esse, quae magna est, ut imago Dei non sinatur intrare in regnum Dei; obsecro, aperite qualescumque oculos, et videte qua iustitia poena ista infligenda sit parvulo, quem clausis oculis originali obnoxium negatis esse peccato. Omitto commemorare quae mala in hac ipsa transitoria vita pene omnes patiantur infantes, et quomodo explicetur quod dictum est: Grave iugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium 9. Quae utique mala sub iusto et omnipotente Deo non irrogarentur eius imagini, quibus malis in virtute exerceri infantilis aetas non potest dici, si nulla ex parentibus mala merita traherentur. Haec autem mala parvulorum, non ea quae habere negantur a vobis, sed quae perpeti cernuntur ab omnibus nobis, tu praetermittis omnino, nec respicis: sed spatiaris tibi vir disertissimus, et exerces ingenium ac linguam tuam in laude naturae. Natura ista in tantas et tam manifestas collapsa miserias, salvatorem, liberatorem, mundatorem, redemptorem Christum habet necessarium; non Iulianum, non Caelestium, non Pelagium laudatorem. Quam quidem redimi non fatereris in parvulis, nisi quia hoc Caelestius apud Carthaginem gestis ecclesiasticis, ora christiana non sustinens, fassus est. Ceterum, rogo te, quomodo potest intellegi ista redemptio, nisi a malo, redimente illo qui redimit Israel ab omnibus iniquitatibus eius 10? Ubi enim redemptio sonat, intellegitur et pretium: et quod est hoc, nisi pretiosus sanguis Agni immaculati Iesu Christi 11? De hoc autem pretio quare sit fusum, quid interrogamus alium? Redemptor ipse respondeat, dicat ipse mercator. Hic est, inquit, sanguis meus qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum 12. Pergite adhuc, pergite, et sicut dicitis: In Sacramento Salvatoris baptizantur, sed non salvantur; redimuntur, sed non liberantur; lavantur, sed non abluuntur; exorcizantur et exsufflantur, sed a potestate diaboli non eruuntur; sic etiam dicite: Funditur pro eis sanguis in remissionem peccatorum, sed nullius peccati remissione mundantur. Mira sunt quae dicitis, nova sunt quae dicitis, falsa sunt quae dicitis: mira stupemus, nova cavemus, falsa convincimus.
Genus humanum damnatae originis noxam trahit.
10. Nonne ipse dixisti: "Administrationem corporis sic animo esse commissam, ut fructus operis fieret utrique communis, et vel virtutis exercitae gaudia, vel insolentiae poenas cum eius quam hic non bene rexerat, carnis afflictione sentiret"? Responde igitur, quare in hac ipsa vita afflictione carnis anima crucietur infantis, cuius ei meritum, quia non bene rexerit carnem, adhuc non potest imputari. "Naturam - dicis - humanam in exordiis nascentium innocentiae dote locupletem". Fatemur sane, quantum ad peccata pertinet propria: cum autem etiam originali negatis obnoxios, respondete, quo merito tanta innocentia nonnumquam caeca, nonnumquam surda nascatur? Quod vitium etiam ipsam impedit fidem, Apostolo testante qui dicit: Igitur fides ex auditu 13. Iam vero quis ferat, quod ad ipsum spectat animum, imaginem Dei "innocentiae", sicut asseris "dote locupletem", fatuam nasci, si nulla ex parentibus mala merita in parvulos transeunt? An ita est quisquam vestrum fatuus, ut fatuitatem nullum malum putet; cum Scriptura dicat: Mortuum septem diebus, fatuum vero omnibus diebus esse lugendum 14? Quis autem nesciat, quos vulgo moriones vocant, natura ita fatuos, ut quibusdam eorum pene sensus pecorum conferatur? Et non vultis fateri genus humanum ex initio quo deseruit Deum, trahere damnatae originis noxam his omnibus dignissimam poenis, nisi ubi parcit ratione dispositionis occultae inscrutabilis sapientia Conditoris. Qui nec ab ipsa universa massa perditionis abstinet sui operis bonum: ut ex malis vitiorum condat, licet cum malis, in quantum bona est, rationalem mortalemque naturam, cuius nemo esse potest conditor, praeter ipsum; et in generatione damnata, praebeat vasis misericordiae regenerationis auxilium.
Peccatum originale in Adam voluntarium fuit.
11. Frustra itaque putas, "ideo in parvulis non esse delictum, quia sine voluntate, quae in eis nulla est, esse non potest". Hoc enim recte dicitur propter proprium cuiusque peccatum, non propter primi peccati originale contagium: quod si nullum esset, profecto nulli malo parvuli obstricti, nihil mali vel in corpore, vel in anima, sub tanta iusti Dei potestate paterentur. Quod tamen et ipsum amala voluntate priorum hominum sumpsit exordium. Ita nisi voluntas mala, non est cuiusquam ulla origo peccati. Haec si sapias, simpliciter et veraciter gratiam Christi erga parvulos confiteberis, nec cogeris res impiissimas atque absurdissimas dicere, aut baptizandos non esse parvulos, quod quidem postea estis fortasse dicturi, aut tam magnum Sacramentum sic in eis esse ludibrium, ut in Salvatore baptizentur, sed non salventur; a liberatore redimantur, sed non liberentur; lavacro regenerationis laventur, sed non abluantur; exorcizentur et exsufflentur, sed a potestate tenebrarum non eruantur; sit eorum pretium sanguis, qui in remissionem fusus est peccatorum, sed nullius peccati remissione purgentur. Hoc totum propterea, quia timetis dicere: Non baptizentur; ne non solum facies vestrae sputis oblinantur virorum, verum etiam capita sandaliis muliercularum commitigentur.
Contagia peccatorum in nascentes ex gignentibus transeunt.
12. Nos certe causam cur sub diabolo sit qui nascitur, donec renascatur in Christo, peccati ex origine dicimus esse contagium. Vos autem qui hoc negatis, ea saltem quae aperta sunt intuemini; cur nonnulli etiam daemonem patiantur infantes: nisi forte et ipsos, aut esse, aut sub diabolo esse, negabitis; nec vos Evangelium commonebit, ubi forsitan propter vos interrogavit Dominus quod sciebat, ut pater pueri responderet, filium suum ab infantia sua a daemonio tam gravi graviterque vexari, ut a Christi discipulis non posset expelli 15. Ecce ego, ut sint parvuli in diaboli potestate, causam nuptias esse non dico, quod me dicere calumniaris. Nuptiae quippe habent ordinem suum et benedictionem suam, bonumque suum nec subintrante peccato amittere potuerunt. Tu autem quare sit sub diabolo ille saltem infans, qui manifestissime vexatur a diabolo, ita ut aliquando ipsa vexatione moriatur, responde si potes. Non vis enim, quemquam ullam poenam pro alienis subire peccatis, ne hinc fiat credibile, etiam contagia peccatorum in nascentes ex gignentibus posse transire.
Si nullum malum ex origine traherent, parvuli cum nullo vitio nascerentur.
13. Sed videlicet, ut egregius dialecticus, "non me patieris elabi, sed presse interrogabis et breviter: In parvulis actionem ream, an naturam putem". Et ad utrumque respondens: "Si actionem - inquis - ostende quid fecerint; si naturam, ostende quis eam fecerit". Quasi et actio mala faciat nisi naturam ream. Actione quippe qui reus est hominis, homo est, homo autem natura est. Homines igitur, sicut peccati actione maiores, ita minores maiorum contagione sunt rei: isti ex eo quod faciunt, illi ex quibus originem ducunt. Quocirca in parvulis bonum est, quod homines sunt; quod omnino non essent, nisi eos ille qui summe bonus est creavisset.Malum vero si nullum ex origine traherent, numquam cum vitiis vel corporalibus nascerentur. Deus enim qui est animarum, ipse est etiam corporum conditor, qui utique humanae in ipsa condicione naturae vitia non infligit immeritae. Neque enim de innumerabilibus parvulis, qui et in animo et in corpore cum tanta vitiorum varietate nascuntur, hoc dici potest, quod Dominus ait de illo qui caecus natus est: Non propter peccatum ipsius, vel parentum, id esse factum, sed ut manifestarentur opera Dei in illo 16. Multi quippe nec sanantur omnino, sed cum eisdem vitiis, sive qualibet aetate, sive in ipsa moriuntur infantia. Nonnullis etiam parvulis iam renatis, vel permanent cum quibus sunt nati, vel accidunt huiusmodi mala, absit ut dicamus indigne: sed hinc potius intellegamus eis ad alterum saeculum prodesse, quod renascantur; huius autem saeculi dispositionem propter vitium superbiae hominis, per quod apostatavit a Deo 17, diversis malis hominum peragi in iugo gravi super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium 18.
Iulianus syllogismos lectores docet.
14. Quod autem in hoc opere tuo, quomodo fiant a dialecticis syllogismi, unde quaestionem tibi nullus obiecit, docere conaris; quantum tibi places, tantum gravibus lectoribus displices. Et, quod est peius, fingis me dicere quod non dico, concludere sicut non concludo, concedere quod non concedo, et concludis tibi ipse quod renuo. Quando enim ego negavi, "naturam hominum esse laudabilem", in quantum homines sunt? Quando dixi: "Ob hoc ipsum reos esse, quia sunt"; cum profecto essent, nec rei essent, si nemo peccasset? Quando dixi: "Fecunditatem esse reprobandam"; cum ad benedictionem pertineat nuptiarum? Quomodo a te peterem ut hoc ipsum concederes, quod ipse non dixi?
Non omnis corporis commixtio est mala.
15. Iam vero quod me dicis assumere: "Omnis commixtio corporum mala"; nihil minus est, quam ut dicas, me etiam vini et aquae accusasse commixtionem, quando nobis potio temperatur: quia et ibi corporum est sine dubitatione commixtio; et si omnem commixtionem corporum malam dixi, neque hanc utique praetermisi. Sed nec ipsam commixtionem sexus utriusque reprehendi, si legitima atque nuptialis est. Sine hac enim non fieret hominum generatio, etiam nullo cuiusquam praecedente peccato. Proinde illud aliud quod me dicere adiungis: "Filii autem de corporum commixtione nascuntur", dico sane: sed conclusio, quam velut meam inferre voluisti, non est mea. Non enim ego dico: "Nequam igitur filii, qui de mala operatione procedunt"; quandoquidem ipsam coniugum operationem, quae fit gignendorum gratia filiorum, non dico malam, sed potius bonam: quia bene utitur libidinis malo, per quod generantur homines bonum opus Dei; non sine malo, propter quod regenerandi sunt, ut liberentur a malo.
Conditio corporis non est deformis in sexu.
16. Deinde contexis alterum syllogismum tuum; quoniam tuus est et prior iste, non meus. Dicis ergo: "Causa sexuum commixtio corporum"; et vis ut hoc concedam tibi. Ecce concedo. Pergis inde, et adiungis: "Si mala semper commixtio, deformis etiam condicio corporum in sexuum diversitate positorum". Hoc si esset consequens, me non premeret, qui commixtionem nuptialem, id est, liberorum procreandorum causa, non solum malam non dico, verum etiam bonam dico. Huc accedit, quia et consequens non est, ut si semper est mala sexus utriusque commixtio, propterea sit deformis etiam condicio corporum in sexuum diversitate positorum. Profecto enim si in tantum homines essent malo libidinis subiugati, ut remota honestate nuptiarum, omnes indifferenter ac passim canino more concumberent, non ideo deformis esset condicio corporum, cuius Deus auctor est, quoniam mala esset omnium hominum maris feminaeque commixtio; sicut etiam nunc de adulterina commixtione utique mala, bonum est in corporum condicione opus Dei. Vides nempe, quam dialectice nihil dixeris, et nulla quidem culpa dialecticae disciplinae, tu quantum a tramite eius exorbitaveris. Vides illius artis verbis ad hoc te uti, ut eis inflatus attonitos facias imperitos, volendo videri esse quod non es. Quod et si esses, ad eum modum quo ista disputanda sunt, nihil esses. Sed plane nunc et ineptus et imperitus, tunc autem ineptus artifex esses. Et tamen dialecticorum quasi iaculis oneratus acutis, in certamen procedis, et iactas plumbeos pugiones, dicens: "Si mala semper commixtio, deformis etiam condicio corporum in sexuum diversitate positorum". Nec videns quam non sit consequens, quod pro argumento necessario posuisti, adiungis et dicis: "Quod cum negare nequiveris". Quid est quod nequeo negare, homo inconsiderate? quid est quod nequeo negare? Hoc nempe, quod tu iam, si vel sero sapis, non potes nisi negare: quia non utique si mala est commixtio adulterorum, propterea ex illis nascentium condicio deformis est hominum. Illa quippe est hominum male operantium de membris bonis: ista vero Dei est bene operantis de hominibus malis. Quod si dixeris: Etiam cum fit adulterium, bona est per se ipsa commixtio, quia naturalis est, sed ea male utuntur adulteri; cur non vis acquiescere, ita posse esse libidinem malam, qua tamen bene utantur gignendi gratia coniugati? An potest bonorum esse usus malus, et non potest malorum bonus? cum inveniamus ipso Satana quam bene usus fuerit Apostolus, tradens ei hominem in interitum carnis ut spiritus salvus esset in die Domini 19, et alios ut discerent non blasphemare 20.
Malo auctori non reputantur corpora.
17. Quod vero superaddis, et dicis: "Rei autem malae Deus auctor esse non potest":quomodo id dicis? Melius enim loqui novit ipse quam tu, qui per Prophetam dicit, creare se mala 21. Deinde quomodolibet sese habeat haec superadditio tua, quid ad me pertinet, cum illud cui connectitur non concesserim; eo quod inconsequens esse monstraverim, ut deformis sit condicio corporum, etiamsi omnem commixtionem corporum vel utriusque sexus malam esse concederem? Ut enim concedamus Deum nullius esse auctorem mali: numquid ideo non est auctor condicionis corporum, quam nullo modo malam esse concessi; quia nulla me ad hoc superius concessa cogebant? Inanis ergo et ridenda tua remansit illatio, qua concludis et dicis: "Omnia igitur corpora malo reputantur auctori". Multo enim verius ita concluditur, ut dicamus: Si nec mala commixtio adulterorum facit esse malam conditionem corporum; aut si bona est et in adulteris sexus utriusque commixtio, sed ea mali utuntur male, quoniam multo magis ex hoc non potest corporum mala esse condicio; recte igitur corpora Deo reputantur auctori. Nulla est itaque fovea, quam metuens quasi revertar in viam, quo videris me velle revocare. Dic tamen quaenam illa via sit, et explica ratiocinationem tuam.
Malum cum quo nascitur homo non est fructus naturae, sed primae praevaricationis.
18. "Deus - inquis - bonus, per quem facta sunt omnia, ipse corporis nostri membra formavit". Hoc verissimum esse concedo. Sequeris et adiungis: "Qui autem corpora fecerat, divisit et sexum: divisit in specie, quod in operatione coniungeret; fecitque causam coniunctionum dissimilitudo membrorum". Et hoc assentior. Deinde infers: "Ab ipso igitur commixtio corporum, a quo est origo corporum". Quis hoc negaverit? "Quod cum ingratis, - inquis - concesseris, sequitur tot rerum bonarum, corporum, sexuum, coniunctionum, malos fructus esse non posse". Et hoc verum dicis: horum enim bonorum fructus homo est, quod in quantum homo est, bonum est: quod autem in illo malum est, a quo sanandus est per Salvatorem, et liberandus per Redemptorem, et abluendus per lavacrum, et eruendus per exorcismum, et absolvendus per sanguinem qui in remissionem fusus est peccatorum; non est fructus corporum, sexuum, coniunctionum, sed originalis veterisque peccati. Sicut enim de prole adulterorum, si ego dicerem: Tot malorum, id est, lasciviae, turpitudinis, criminis, bonus fructus esse non potuit; recte mihi responderes, hominem qui de adulteris natus est, non esse fructum lasciviae, turpitudinis, criminis, quorum malorum auctor est diabolus; sed corporum, sexuum, coniunctionum, quorum bonorum auctor est Deus; sic ego tibi rectissime dico, malum cum quo nascitur homo, non esse fructum corporum, sexuum, coniunctionum, quorum bonorum auctor est Deus; sed primae praevaricationis, cuius auctor est diabolus.
Homines a Deo non creantur ut a diabolo teneantur.
19. Absit autem ut, quemadmodum calumniaris,dicamus "homines ad hoc a Deo fieri, ut a diabolo legitimo iure teneantur". Quamvis enim et hoc divinae sit magis, quam diabolicae potestatis, ut immundo principi generatio immunda subdatur, nisi regeneratione mundetur: tamen non ad hoc Deus facit homines, ut familiam quodam modo diabolus habeat; sed ea bonitate, qua naturis omnibus praestat ut sint, qua etiam ipsum facit subsistere diabolum. Quam bonitatem si rebus subtraheret, continuo nihil essent. Sicut non ideo creat pecora in armentis et gregibus impiorum, ut daemonibus immolentur, quamvis hoc eos noverit esse facturos: sic etiam ubi generationem peccato cernit obnoxiam; secundum pulcherrimum quem disposuit ordinem saeculorum, suam non abstinet ab eius condicione bonitatem.
Filii divino operi reputantur.
20. Sed post hanc argumentationem, qua te fallis, et confecisse te aliquid arbitraris, ingeris solitum maledictum, ac deinde subnectis: "Quod forsitan dicam, Scripturarum, non syllogismorum debere testimonio comprobari, filios de corporum commixtione nascentes, reputari divino operi": quasi qui hoc negaverit, possit esse Christianus. Proinde rem, quam promptissime confitemur et libentissime praedicamus, velut habeat inter nos controversiam, ita per Scripturarum testimonia conaris ostendere; et laboras inaniter, non ut respondere nobis, sed ut libros possis implere. Verumtamen quod dixisti: "Ut exprimeret fidem operum Propheta, prope periculum pudoris accessit, quia dixit: Erunt duo in carne una 22"; satis te debuit admonere, nihil pudendum futurum fuisse in operibus Dei, nisi praecessisset cur natura humana deberet de sui meriti deformitate confundi.
Munus a Deo Abrahae et Sarae factum.
21. Dicis etiam in laude libidinis, "hanc fuisse redditam Dei munere Abrahae et Sarrae senio confectis emortuisque corporibus" 23: et invidiosa voce proclamas, "ut asseram si possum, ad opus diaboli pertinere, quod Deum videam interdum conferre pro munere". Quasi vero si claudum hominem resuscitet Deus, viventibusque restituat, qui utique mortuus iam claudicare non poterat, etiam claudicationem debet videri pro munere contulisse. Ita ergo si restitutus est, qui fuerat in viridioribus, corporum vigor, sic utique restitutus est, ut se habet condicio corporis mortis huius. Non enim eos ad illum statum revocari oportebat, in quo Adam fuit ante peccatum, ut possent sine lege in membris quae repugnat legi mentis 24, filios procreare.
Deus fecunditatem famulis suis praestitit.