Contra Iulianum haeresis Pelagianae defensorem (page 5)

Augustin d'Hippone · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Contra Iulianum haeresis Pelagianae defensorem · 14 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

BEATISSIMO FRATRI ET COEPISCOPO CLAUDIO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM (suite)

22. Quamvis et ad hoc intellegendum sit emortuum fuisse corpus Abrahae, ut non valeret de omni femina filios gignere, quae parere posset. Dicitur enim facere hoc aetatis accessus, ut ex femina generare senex possit adolescentula, cum iam de grandiore non possit, quamvis illa de iuvene possit. Qui enim tam prolixo tempore tunc vivebant, procul dubio serius fiebant ita decrepiti, ut ad concubitum moveri omnino non possent: si tamen cuiquam viro sano potest idaccidere per aetatem. Nam cum hoc opus in manibus haberem, nuntiatus est nobis senex octoginta et quattuor agens annos, qui religiose cum coniuge religiosa iam viginti quinque annos vixerat continenter, ad libidinem sibi emisse Lyristriam; qui utique pro modulo, quo isto tempore vivunt homines, gravioris senectutis est quam fuerat Abraham in armis centum, adhuc victurus alios septuaginta. Unde prudentius creditur, fecunditatem quae defuit, suis Deum famulis praestitisse. Duae quippe causae dicuntur, propter quas parere Sarra non poterat, et erat vulva eius emortua: una sterilitatis, quae ab ipsa inerat iuventute; altera aetatis, non quia nonaginta annos agebat, sed quia iam destiterant ei fieri muliebria. Constat enim si mulierum menstrua secreta cessaverint per aetatem, non eas iam posse concipere, etsi fecundae fuerunt, antequam illa cessassent. Et ideo Scriptura noluit hoc tacere, ut augeretur miraculi gloria, quod erat Deus in eorum prole facturus. Quando autem suo viro ancillam dedit, de qua voluit, quia de se non poterat, suscipere filios; non aetate fuerat, sed sua sterilitate permota. Sic enim Scriptura loquitur: Sarra autem uxor Abraham non pariebat illi 25. Et verba eius ad virum ista sunt: Ecce conclusit me Deus, ut non pariam 26. Tunc autem si aetatem consideremus amborum, decrepiti essent, si nostri temporis homines essent. Erat enim Abraham annorum circiter octoginta quinque, Sarra autem annorum septuaginta quinque. Scriptum est enim: Abraham autem erat annorum octoginta sex, cum peperit Agar Ismael Abrahae 27.

Proinde ante annum ferme mixtus invenitur ancillae, quando conceptus est Ismael. Qui tandem coniuges in hac aetate generant temporibus nostris, nisi divinitus fiat tale miraculum? Et tamen illi poterant, si Sarra sterilis non fuisset; quia et ille potuit de Agar, et illa nondum erat sic aetate progressa, ut ei cessarent fieri muliebria. Ad hoc ergo erat Abrahae corpus emortuum, ut de Sarra iam generare non posset, etiamsi esset illa ita fecunda, ut tamen iam propinquaret aetati, qua cruor ille menstruis intervallis venire desisteret. Quibus enim iam omnino non fluit, eas ab auctoribus medicinae definitum est non posse concipere. Quod si falsum esset, nullo modo dicere Scriptura curaret: Defecerunt autem Sarrae fieri muliebria; cum superius iam dixisset: Abraham autem et Sarra seniores progressi in diebus suis 28. Pro modo ergo temporis, cuius longe prolixiore spatio tunc vivebant, generare iam illa aetate non poterant, cum esset Abraham centenarius, Sarra nonagenaria; etiamsi sterilis non fuisset, et ante annum concumberent, quando adhuc ei fluebant fortasse muliebria, et ideo adhuc concipere posset, si iuvenis esset maritus; tunc autem non posset, propter corpus Abrahae, sic emortuum senectute, ut ex illius aetatis femina gignere non valeret; qui tamen et ipse de adolescentula valeret, sicut postea de Cethura valuit 29;quamvis et illic dici possit, fecunditatis munus in eodem perseverasse, quod acceperat ut nasceretur Isaac. Pro modo autem nunc temporis, quo longe breviore spatio vivunt homines, intra centum annos amborum coniugum generare posse dicuntur. Si vero in summam ducti amborum anni centenarium numerum excesserint, sic asseverantur non posse filios procreare, etiamsi fecunda sit mulier, et fluentibus adhuc muliebribus possit ex iuvene; ut iure fuerit etiam constitutum, ne quisquam ius liberorum haberet, nisi cum amborum anni computati et simul ducti centum transisse docerentur.

Isaac miraculo sed concupiscentia carnis procreatus.

23. Miraculum ergo Dei factum est, ut conciperetur Isaac non parentibus eius libidine reddita, sed fecunditate donata; nam illa esse poterat etiam in illis annis; haec vero esse non poterat, tot impedientibus causis. Quamquam et libido, sicut superius disseruimus, si emortuis membris senilibus munere Dei quodam modo reviviscentibus etiam ipsa revivisceret; condicionem profecto carnis corruptibilis sequeretur, ut esset in corpore mortis huius, quae in paradiso esse non potest ante peccatum in corpore vitae illius. Secundum condicionem autem poenalis huius corporis, munus fecunditatis nunc Deus unicuique largitur, non secundum illam felicitatem, ubi nihil erat in carne, quod adversus spiritum concupisceret, et concupiscente adversus se spiritu frenaretur; quia in natura hominis ante peccatum pacem decebat esse, non bellum. In ea vero parte ratiocinationis tuae frustra laborasti, tamquam dicere possemus: "Isaac sine concupiscentia carnis vel semine viri fuisse procreatum". Hoc enim non dicimus: et ideo quidquid inde disputasti, praetereundo contemnimus.

Natura hominis bene instituta, peccato vitiata.

24. Quod autem tibi praeclaro acumine visus es invenisse, ut diceres: "Etiamsi diabolus crearet homines, nulla culpa sua mali essent; et ideo iam nec mali essent, quia esse quisquam nisi quod natus est, non potest, nec ab eo iustum est aliquid amplius flagitare quam potest". Solemus et nos adversus Manichaeos ista dicere, qui non vitiatam bonam dicunt esse naturam, sed sine initio et immutabiliter malam, quam secundum suas fabulas opinantur malam. Natura vero humana secundum catholicam fidem bona instituta, sed vitiata peccato meritoque damnata est. Nec mirum autem, nec iniustum est, quod radix profert damnata damnatos, nisi cuius manus non defuit creantis, non desit et misericordialiberantis; quam vos miseris invidetis, cum malum parvulos, a quo liberentur, non habere dicitis.

Etiam in parvulis propago mortis debita iustitia punienda.

25. Sed certe vos qui miseram falsa defensione premitis, et perniciosa laude oppugnatis infantiam, quare nihil mali merentes tot in parvulis imagines Dei, si non baptizentur, non admittitis, ad regnum Dei? Numquid ipsi sibi defuerunt, ut priventur regno, ut tam luctuoso puniantur exsilio; cum id non fecerint, quod facere omnino non poterant? Ubi etiam ponis, quia et vita carebunt, quoniam non manducaverunt carnem, nec biberunt sanguinem Filii hominis 30? Unde Pelagius, quod supra commemoravi, eos qui dicunt: "Infantes, etiamsi non baptizentur, habere vitam aeternam", in ecclesiastico iudicio nisi damnasset, damnatus exisset. Qua iustitia, quaeso, a regno Dei, a vita Dei alienatur imago Dei, in nullo transgressa legem Dei? Nonne audis quemadmodum detestatur Apostolus quosdam, quos dicit alienatos a vita Dei per ignorantiam quae est in illis, propter caecitatem cordis eorum 31? Tenebitur hac sententia non baptizatus parvulus, an non tenebitur? Si dixeritis: Non tenebitur; evangelica veritate, lingua etiam Pelagii teste, vincemini atque puniemini. Ubi est enim vita Dei, nisi in regno Dei, quo nisi renati ex aqua et spiritu, intrare non possunt 32? Si autem dixeritis: Tenebitur; fatemini poenam, culpam dicite; fatemini supplicium, meritum dicite. Nihil in vestro dogmate reperitis, quod proferre possitis. Iam igitur aliquando, si ullus est christianus sensus in vobis, etiam in parvulis propaginem mortis et damnationis agnoscite, debita iustitia puniendam, gratis gratia Dei liberandam. In quorum redemptione laudari Dei misericordia potest, in quorum perditione accusari Dei veritas non potest: quia universae viae Domini misericordia et veritas 33.

Definitio concupiscentiae a Iuliano data.

26. Dividis, definis, disseris quasi medicinaliter de genere, et specie, et modo, et excessu concupiscentiae; "huius genus esse", asserens, "in igne vitali, speciem in motu genitali, modum in opere coniugali, excessum in intemperantia fornicandi": et tamen post istam totam quasi subtilem atque prolixam disputationem tuam, cum te breviter et aperte interrogavero, cur ignis iste vitalis bellum in homine radicaverit, ut eo caro concupiscat adversus spiritum, et spiritui necesse sit concupiscere adversus carnem 34; cur vulnere feriatur mortali, qui voluerit igni consentire vitali; puto quod ipsum libri tui atramentum erubescendo convertetur in minium. En ignis vitalis, qui nostrae animae, quae vita est vera carnis, non solum ad arbitrium non obsequitur, sed plerumque contra eius arbitrium inordinatis et turpibus motibus excitatur, et nisi adversus eum spiritus concupiscat, bonam vitam nostram ignis iste vitalis occidit.

Secundum Iulianum solum est malus excessus concupiscentiae.

27. Post longam disputationem velut concludens: "Merito igitur - inquis - concupiscentiae origo definitur in igne vitali, quo collecto necesse est ut ei reputetur concupiscentia carnalis, per quem constitit vita carnalis ". Ita hoc dicis, quasi probare possis, aut vere cuiuscumque frontis sis, audeas suspicari, in prima hominum constitutione, priusquam culpam debita damnatio sequeretur, istam carnalem concupiscentiam aut exstitisse in paradiso, aut inordinatis, sicut eam nunc videmus, motibus pugnas adversus spiritum foedissimas edidisse. Deinde subnectis, et dicis: "Huius itaque appetitus non in genere suo, non in specie, non in modo culpa est, sed in excessu: quia genus eius et species ad conditoris operam pertinent, modus eius ad arbitrium honestatis, excessus ad vitium voluntatis". Quam concinne tibi verba inania sonuerunt; utique homini qui non cogitas quid dicas! Si modus appetitus huius ab arbitrium pertinet honestatis; cuius tendem honesti arbitrium coniugati velit hunc appetitum, nisi quando opus est, commoveri? et tamen quod vult non potest. Cuius honesti continentis arbitrium velit aliquando hunc appetitum moveri? et tamen quod vult non potest. Unde clamat homo: Velle adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio 35. Cum ergo in ipso motu pro nostrae voluntatis arbitrio non habeat ullum modum, in effectu autem non sit ipse moderatus, sed ei modum vigili certamine spiritus honestus imponat; quid est quod laudatis, homines mali, et ad Deum non clamatis: Libera nos a malo 36?

Malum concupiscentiae etiam a coniugatis frenandum.

28. Quid te autem iuvat quod dicis: "intercipi debilitate libidinem"; quasi non morte prorsus exstinguatur, quando iam homini, qui ab illa fuerit superatus et subiugatus, non certamen indicitur, sed victo redditur quod debetur? Hoc est amarius, hoc est ubi non intellegis contendentis propaginem mortis, quod quando sani sumus, tunc est iste motus insanus. "Aut in coniugibus - inquis - cum honestate exercetur, aut in castis virtute frenatur". Itane vero, ita tu expertus es? Ergone a coniugibus non frenatur hoc malum, vel hoc tuum bonum? Prorsus cum libitum fuerit, sternunt se coniuges, et invadunt, quandocumque titillaverit; nec ad horam cubandi appetitus iste differtur, sed tunc videtur legitima corporum esse commixtio, quando istud naturale tuum bonum fuerit sponte commotum. Si talem duxisti vitam coniugalem, desine te tuis experimentis in disputatione committere, et de aliis potius quemadmodum sit ducenda, vel docenda, perquire. Miror tamen si adulterina saltem desiderio non frenasti, nec frenanda sensisti. Si vero etiam pudicitia coniugalis,et propter immoderata in ipso quoque connubio volutabra libidinis, et propter damnabiles concupiscentias, ne praeter coniugis naturalem usum aliquid perpetretur, frenat hanc pestem: quid est quod dicis: "In coniugibus cum honestate exercetur"; quasi honestus sit appetitus iste semper in coniuge, et nihil ei saltem secundum veniam, sicut dicit Apostolus 37, concedatur? Quanto melius diceres: In coniugum moderatione cum honestate exercetur? An timuisti ne illic quoque intellegatur malum, cui etiam coniuges frenum cura moderationis imponunt? Postremo nunc saltem iam continenter vivens agnosce in quadrigis illis Ambrosianis equum malum; et noli corde vel ore laudare, quem cogeris virtute frenare. "Quartum - inquis - a lascivientibus perpetratur, id est, illius voluptatis excessus, et quia de insolentia, non de natura contingit - inquis - iure damnatur". De cuius, quaeso, insolentia contingit? lasciviae, an concupiscentiae? Ne offendas susceptam, respondebis: Lasciviae. Sed omnes homines iudicant lasciviae non esse peccatum, nisi quia concupiscentiae consentitur. Nullumne ergo malum est, cui consentiendo peccatur? At hoc malum inest in carne contra spiritum concupiscente, etiamsi non sit in spiritu non consentiente, et contra etiam concupiscente. Exclama ergo: Libera nos a malo 38; et noli malum falsae laudis huic addere malo.

Concupiscentiae remedium necessarium Iulianus confitetur.

29. Diserte sane inter lascivientes et continentes tamquam in medio pudicitiam constituis coniugalem, "quae illos illicita commisisse indignatur, hos etiam licita contempsisse miratur; ultimi limitis sortita regionem, ultra se proruentium exsecrata barbariem, supra se micantium venerata fulgorem, quae verecundis manibus et confovet aestuantes, et laudat tali remedio non egentes". Multum delector eloquentissima veritate: sed obsecro te, nempe sicut dicis, et disertissime ac verissime dicis, propterea continentes laudat pudicitia coniugalis, quod tali remedio non egeant, quo se ipsam perspicit eguisse, id est, ut secundum Apostolum, qui se non continet, nubat 39; cur ergo quando ego istam concupiscentiam morbum esse dico, tu negas, qui tamen ei necessarium remedium confiteris? Si agnoscis remedium, agnosce morbum: si negas morbum, nega remedium. Rogo, cede aliquando etiam per os tuum tibi loquenti veritati: nemo providet remedium sanitati.

Tria bona nuptialia.

30. Illud etiam recte dicis: " Examinate non posse placere connubium, si mali comparatione laudatur". Hoc verum est. Omnino enim in genere suo nuptiae bonum sunt; sed ideo bonum quia fidem thori servant, quia prolis suscipiendae causa sexum utrumque commiscent, quia impietatem separationis exhorrent. Haec sunt bona nuptialia, quibusnuptiae bonum sunt: quae saepissime diximus esse potuisse, etiamsi nemo peccasset. Post peccatum autem accessit eis, non de felicitate, sed de necessitate certamen, ut suo bono pugnent etiam ipsae contra concupiscentiae malum, ad nihil eam sinentes illicitum pervenire; quamvis ipsa in haec, nunc remissioribus, nunc concitatioribus motibus, instigare non cesset, et eius malo bene utentes in propagatione filiorum. Illud vero quis neget malum, nisi qui non audit Apostolum monentem: Hoc autem dico secundum veniam, non secundum imperium 40? quando coniuges non prolis suscipiendae, sed carnalis voluptatis explendae victi cupiditate concumbunt; hoc non laudatur, sed ignoscitur in comparatione peioris, intervenientibus et deprecantibus nuptiis.

Iulianus contra Manichaeos ex Africa latrocinantes invehit.

31. Post haec autem ad exemplum Abrahae et Sarrae, nescio qua ratione reverteris, de quo iam satis respondisse me existimo. Sed nescio quid te fugerat, quod addere voluisti, cum postea venisset in mentem. Humanum est, solet evenire: quid ergo illud est audiamus. Dicis: "Factum fuisse propheticum, quod nunc ostensum est in regione Africae; pulchrae et sanctae mulieris, quae Ecclesiae formam tenebat, tutum non esse vel coniugem, vel pudorem, et quia ibi divinitus intacta servata est". Ne in omnibus tuis verbis frustra immorer, ad eum cui scribis, te convertis et dicis: "Orandus est hic Deus, frater beatissime Turbanti, consacerdos dilectissime, ut paribus etiam hac tempestate virtutibus Ecclesiam catholicam, Filii sui sponsam, maturam, fecundam, castam, decoram, a Manichaeorum constupratione, in Africa vel ex Africa latrocinantium, eruere non moretur". Haec nostra potius oratio est adversus Manichaeos, et Donatistas, et alios hereticos, vel quoslibet christiani et catholici nominis inimicos in Africa constitutos. Contra vos autem, quia nobis estis pestilentia transmarina, Christo salvatore vincenda, ideone latrocinamur ex Africa, quia unum martyrem hinc opponimus Cyprianum, per quem probemus antiquam nos defendere fidem catholicam, contra vestri erroris vanam profanamque novitatem? O nefas! Defuerunt Ecclesiae Dei quae in Africa constituta est, defuerunt orationes tuae, quando ista quae oppugnas, Cyprianus beatissimus praedicabat? Quando ille dicebat: "Multo magis a Baptismate prohiberi non debet infans, qui recens natus nihil peccavit, nisi quod secundum Adam carnaliter natus, contagium mortis antiquae prima nativitate contraxit, ut ei remittantur non propria, sed aliena peccata" 41; quando haec Cyprianus didicerat et docebat, defuit auxilium precum tuarum, quo Sarra in regione Africae servaretur intacta, et a Manichaeorum constupratione, qui secundum intellectum tuum, antequam Manichaei nomen Romanis sonuisset in terris, etiam ipsum deceperant Cyprianum, liberaretur Ecclesiae pulchritudo? Vide quae monstruosa et furiosa dicas contra antiquissimamcatholicam fidem, non habendo quid dicas.

Idem Augustinum Poenum disputatorem vocat.

32. Sed quantumlibet tergiverseris, o haeresis Pelagiana, quae contra muros antiquissimae veritatis novas construis machinas, novas moliris insidias: "Poenus disputator", quod me contumeliose tuus defensor appellati; Poenus, inquam, disputator, non ego, sed Cyprianus Poenus, te hoc vulnere Poenus immolat, et poenam scelerato ex dogmate sumit 42. Quid, si tot episcopos ex Africa nominassem, quot ex aliis orbis partibus nominavi? aut quid, si in eis ipsis plures Afri essent? Unus hinc est, ceteri aliunde, quorum ab Oriente et Occidente consensione confoderis: et tamen tanta obstinatione caecaris, ut non videas, te potius velle corrumpere antiquum Ecclesiae decorem, id est, antiquam fidem, tamquam Sarrae aniculae pulcherrimae castitatem. Si enim per sanctos antistites Dei, memorabilesque doctores, Irenaeum, Cyprianum, Reticium, Olympium, Hilarium, Ambrosium, Gregorium, Basilium, Ioannem, Innocentium, et Hieronymum, constupraverunt Ecclesiam Manichaei; dic mihi, Iuliane, quae te peperit? Utrum te casta, an vero meretrix, in lucem quam deseruisti, per uterum gratiae spiritalis enixa est? an ut dogmata Pelagiana defendas, coniugis Christi et matris tuae viscera, instinctu nefarii, non erroris, sed furoris infamas? Usque adeo enim contra vetustam pulchritudinem Sarrae non invenit quid novitia deformitas mentiatur, ut tot episcoporum gloriosorum catholicorum in tanta suarum sententiarum manifestatione consensum, in quibus sunt qui Manichaei nec nomen audierunt, Manichaeorum blasphemia criminetur.

Natura depravata primi transgressoris voluntate.

33. "Sed ab hoc digressu, quo te impetus", non ut dicis, "doloris", sed perditi pudoris "abstulerat, ad ea quae institueras" delira reverteris: et adhibito ex Apostolo testimonio 43, illud quod de Abrahae et Sarrae emortuis membris dixeras, confirmare conaris. Unde iam superius, quantum satis visum est, me disseruisse suffecerit. Quis autem Christianus ignoret, quod "ille, qui primum hominem fecit ex pulvere, omnes fabricetur ex semine"? Sed ex semine iam vitiato atque damnato, quod partim per veritatem remaneat in supplicio, partim per misericordiam liberetur a malo. Non igitur, ut putas atque concludis, "ullis laqueis tuis peccati naturalis suffocatur assertio". Depravatam quippe primi transgressoris voluntate naturam, non tua defensio verbis inanibus purgat per novitium dogma vestrum, sed gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum.

Iulianus Augustinum diaboli cultorem appellat.

34. Quamobrem nec puto, sicut calumniaris, quod "coniuges sine corporum calore generaverint"; nec puto quod "hominem Deus non fecerit, aut diabolo fecerit, aut diabolus fecerit"; quia nec ipsi parentes possunt hominem facere, sed ex parentibus Deus: cuius potestati nec se ipsum diabolus subtrahit; quanto minus naturam humanam, quam sibi per peccati meritum illo damnante subiecit? Quae cum ita sint, tu potius, etsi non cultor, quod esse me dicis, tamen quantumlibet eum accusare videaris, diaboli adiutor esse convinceris: qui omnes parvulos ab eo malo, per quod tenentur a diabolo, sanari per Christum non debere contendis, cum doctrina non sana sanos esse defendis. Ego autem secundum sanam fidem, "ex eadem concupiscentiae voluptate concretum etiam Isaac" dico, ex qua et homines ceteri, uno solo excepto ab hoc malo, per quem liberamur a malo. "Peccatorum quoque genitalibus manum divinae providentiae interesse" non nego. Attingit enim a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter 44; et nihil inquinatum in eam incurrit 45: et ideo etiam de immundis et contaminatis, quae voluerit operatur, munda tamen ipsa et incontaminata persistens. Nec opus est ut anfractibus longis, ea quae concedo, mihi probare coneris: sed ad hoc responde, si potes, cur ipse Isaac nisi Baptismatis Christi signo circumcisus die octavo fuisset, perisset anima eius de populo suo 46. Explica, si potes, tanta poena quo merito plecteretur, nisi ab hac illo Sacramento liberaretur. Emortuam vulvam Sarrae ad emissionem seminis, et emortuum corpus Abrahae ad generandum sicut iuvenes generant, Deum vivificasse, negari non potest, ut proles de illa parentum nasceretur aetate: sed Isaac quantum ad propria peccata, etiamsi ex adulteris nasceretur, innocens natus, quid meruerat, ut anima eius de populo suo periret, nisi circumcisio subveniret? Noli evagari per multa obscura, perplexa, superflua: ad hoc unum apertum, simplex, necessariumque responde.

Deus non potest quemquam sine malis meritis damnare.

35. Interponis Apostoli testimonium, non ad quod ab illo positum est, sed ad quod ipse arbitraris. Unde nunc, quoniam non inde agimus, et longum et supervacaneum est disputare; tamen interponis ubi ait: Et quomodo iudicabit Deus mundum? Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor 47? Ac deinde subiungis: "Per haec sua verba Apostolum ostendere, amisisse Deum auctoritatem iudicandi, si modum non tenuit imperandi". Si ergo sicut putas, "ad hoc ista dixit Apostolus, ut sese cohiberent, qui asserebant laudi Dei proficere peccata mortalium, eumque ideo impossibilia praecepisse, ut miserendi sibi materiam praepararet: et per hanc apostolicam sententiam - sicut existimas - demonstratur, propterea recte iudicari homines, quia praecepta possibilia non fecerunt; iniuste autem iudicarentur, si ea non fecissent, quae impossibilia iuberentur": quid de Isaac dicturus es, cui quidquam nec possibile, nec impossibile est imperatum; et tamen perditionis animae suae poena feriretur, si octavo die non circumcideretur? An vero nec sic tandem respicis, illud primitus, in paradiso datum possibile ac facile fuisse praeceptum, quo contempto atque violato, omnes ex uno homine,tamquam in massa originis commune illud habere peccatum; et hinc esse iugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium 48? Et quoniam ex ista in Adam generatione damnata nemo liberatur, nisi regeneretur in Christo; propterea signum eiusdem regenerationis Isaac nisi accepisset, perisset: nec immerito perisset, quia ex hac vita, quo per generationem damnatam damnatus intraverat, sine signo regenerationis exisset. Aut si non est ista causa, dic alteram. Bonus est Deus, iustus est Deus: potest aliquos sine bonis meritis liberare, quia bonus est; non potest quemquam sine malis meritis damnare, quia iustus est. Nullum meritum malum octo dierum infans de propriis peccatis habebat; quare damnaretur, nisi circumcideretur, si ex origine non trahebat?

Parvulus ignorantia plenus.

36. Perge ad cetera, et vanis vaniora contexe: non Scripturarum sanctarum eloquia quae commemoras, dico, sed ex his quae conficere niteris. Quandoquidem dicis: "Ex hoc intellegi debere perfectam ignorantiam iustitiam nominari, quia dixit Deus ad Abimelech, qui cum Sarra fuerat concubiturus, ignorans quod uxor esset aliena: Et ego sciebam quia in corde mundo fecisti hoc 49. Et ideo nascentium statum, generantium voluntate non laedi: quia etsi mala esset - inquis - tamen ad illorum nullo genere scientiam perveniret". Cur ergo eos non nominas iustos, si perfecta ignorantia iustitiae nomine nuncupanda est? Nihil est namque perfectius ignorantia parvulorum: nihil ergo vocetur et iustus. Ubi est quod superius asserendum putasti: "Nec iustos nasci parvulos, nec iniustos, quod futuri sunt actibus suis; sed tantummodo infantiam innocentiae dote locupletem?". An non verba tua sunt, ubi dicis: "Homo igitur innocentia quidem plenus, sed virtutis capax nascitur, aut laudem, aut reprehensionem ex proposito accedente, meriturus"?. Numquid virtutem dicturus es non esse iustitiam? Quomodo igitur infans nondum plenus est virtute, sed capax, cum plenus sit ignorantia, quam dicis esse iustitiam; nisi virtutem neges esse iustitiam? Itane nondum evigilabis hac absurditate percussus, et te hoc dixisse paenitebit? Nam Domini verba vigilant, sed tu dormis. Neque enim ait regi: Sciebam quia cor habes iustum; aut, quia cor habes mundum, cum scriptum sit: Beati qui mundo sunt corde, quoniam ipsi Deum videbunt 50. Tu autem, istum Abimelech ad peccatoris proponis exemplum. Sed, sciebam, inquit Deus, quia in corde mundo fecisti hoc. Non omnia, vel quaecumque alia; sed hoc, in quo adulterii conscientiam non habebat.

Contagio peccati de parentibus in prolem transit.

37. Miror tamen quod isto exemplo a te commemorato, quod non potes, conaris efficere; et non ibi vides quod non vis audire. Conaris enim ut credatur, orante Abraham, libido reddita esse mulieribus, quia scriptum est: Concluserat Deus aforis omnem vulvam in domo Abimelech, propter Sarram uxorem Abrahae 51. Hanc enim conclusionem sic vis intellegi, tamquam libido fuerit illis feminis Deo indignante detracta; cum magis indicetur his verbis, aliqua valetudine vulva conclusa, ut aut impraegnanda concumbere femina, aut parere impraegnata non posset; et non attendisti, homo qui non vis iudicio divino quemquam, non suis, sed alienis plecti posse peccatis, quomodo fieri potuerit ut Abimelech peccaret, quamvis nec ipse adulterino corde peccaverit, et Deus quantulumcumque peccatum eius in mulieribus ad eum pertinentibus vindicaret. Vides contagionem transire peccati de viro in feminas, quibus miscebatur, vel quibus dominabatur; et in prolem de parentibus non vis, ex quorum seminibus propagatur. Considera igitur, quam sit inscrutabilis altitudo iudiciorum sapientiae et scientiae Dei 52; et garrire desine contra originalis secreta peccati.

Motus concupiscentiae semper turpes.

38. Deinde incipis disputare de extessu concupiscentiae, quem reprehensibilem dicis: quasi in eius moderatione, cum ea bene utitur coniugatus, equus ipse qui malus est, et non potius sit eius auriga laudandus. Quid ergo te adiuvant testimonia de Scripturis, quibus ostenditur, quemadmodum Deus, vel prohibeat libidinis vel damnet excessum. Illud potius intuere, quidquid in quorumlibet flagitiorum turpitudine, quae genitalibus membris perpetratur, horremus, concupiscentiam carnis, nisi teneatur, efficere ipsis motibus suis, quos in corporibus etiam castorum usque ad ingemiscendum effectum perducit in somnis.

Concupiscentia expugnari potest repugnando.

39. Sic autem dicis: "Qua ratione quaereret iustos in Sodomis Deus 53, si illos tales natura faciebat?" tamquam nos dicamus, mentis excellentiore natura concupiscentiam carnis non posse frenari. Sed dicimus, usque adeo malum esse, ut repugnans expugnando vincatur, donec sicut vulnus in corpore, ita perfecta curatione sanetur.

Naturalis usus feminae quis sit.

40. Si autem putas: "Apostolum ex hoc laudasse libidinem, quia usum feminae dixit esse naturalem, ubi ait, quosdam relicto naturali usu feminae, exarsisse in appetitum suum in invicem 54"; omnem profecto usum feminae laudare compelleris; ac per hoc et ea quae cum feminis committuntur stupra laudabis, quia et illic usus utique naturalis est: quamvis damnandus, quia legitimus non est; unde et filii non legitimi, sed naturales vocantur, qui inde nascuntur. Non itaque concupiscentiam carnis illo verbo laudavit Apostolus: sed naturalem appellavit usum, unde natura humana potest nascendo subsistere.

Concupiscentia mala non est substantia.

41. Dicis: "Etiam Sodomitas et in panis ac vini peccasse creatura"; atque ita vis intellegamus libidinem bonam, sed homines qui ea male utuntur, esse culpabiles; sicut bona est creatura panis et vini, quamvis ea male utendo peccetur. Ita enim non intellegis quid loquaris, ut non videas, creaturam panis et vini non concupiscere adversus spiritum, sed ipsam potius inhoneste a male utentibus concupisci, et eam forinsecus in nostrum corpus intrare. Qua ideo parcius et restrictius est utendum, ne ipsa quoque concupiscentia, quod malum intus ac nostrum est, mentem corruptibili corpore ex abundantiore materia multo amplius aggravante, adversus nos vehementius et invictius concitetur. Hoc igitur malo, quod indicat malum esse, sive qui adversus illud dimicat, sive quem subiugat; et parens bene utitur, cum pudice filium gignit; et Deus, cum provide hominem condit.

Iulianus de remediis et certaminibus contra libidinem loquitur.

42. Nunc ergo considera, rogo te; nunc, inquam, ut te salubriter veritas vincat, deposita vincendi cupiditate considera, utrum nostrae, an tuae sententiae debeas acquiescere. Bene, quod "Breviter admonere te - dicis - ut lectoris pectori haereat, quod toto libro abs te gestum est". Et quae sit ipsa brevis admonitio, subinferens: "Concupiscentiae naturalis qui modum tenet - inquis - bono bene utitur; qui modum non tenet, bono male utitur; qui autem etiam ipsum modum sanctae virginitatis amore contempserit bono melius non utitur; confidentia quippe suae salutis - inquis - et roboris, contempsit remedia, ut gloriosa posset exercere certamina". Ego vero sic ad tua ista respondeo: Concupiscentiae carnalis qui modum tenet, malo bene utitur; qui modum non tenet, malo male utitur: qui autem etiam ipsum modum, sanctae virginitatis amore contempserit, malo melius non utitur; confidentia quippe divinae opitulationis et muneris contempsit infima remedia, ut gloriosiora posset exercere certamina. In hac controversia de bene utendo isto, utrum bono an malo, tota inter nos causa versatur. In qua vellem quidem egregios iudices non repudiares, quos tibi meis superioribus libris sana doctrina eruditos, sine ullo studio partium de hac causa sententias protulisse monstravi. Sed quoniam, si te non correxeris, ipsorum quoque accusationem, vel, ut mitius dixerim, reprehensionem sine dubio praeparabis; te potius utar iudice, pro mea sententia contra tuam: non alicubi alibi, sed in eodem libro tuo; nec eius alio, sed ipso loco. Dixisti enim: "Sanctam virginitatem confidentia suae salutis et roboris contempsisse remedia, ut gloriosa posset exercere certamina". Quaero quae remedia contempserit? Respondebis: Nuptias. Quaero: Ista remedia contra quem morbum sunt necessaria? Remedium quippe a medendo, id est a medicando, nomen accepit. Simul itaque videmus ambo remedium nuptiarum: cur tu laudas libidinis morbum, quo perveniri cernis ad mortem, si non ei resistat aut continentiae retinaculum, aut coniugale remedium? Iam hoc et superius egi tecum, ubi disertissime pudicitiam coniugalem inter lascivientes et continentes ita posuisti, "quae verecundis manibus et confovet aestuantes, et laudat tali remedio non egentes". Eadem itaque repeto: iterum audi quod illic tibi breviter dilucideque respondi. "Quando ego istam concupiscentiam morbum esse dico, quare tu negas, qui tamen ei necessarium remedium confiteris? Si agnoscis remedium, agnosce morbum: si negas morbum, nega remedium. Rogo, cede aliquando etiam per os tuum tibi loquenti veritati: nemo providet remedium sanitati".

Etiam coniuges pudic contra libidinem certare debent.

43. Quae sunt autem sanctarum virginum, sicut appellas, "gloriosa certamina"; nisi quia non vincuntur a malo, sed vincunt in bono malum? Quae non gloriosa ego, sed gloriosiora dicere malui. Habet enim palmam de huius mali subiectione, quamvis minorem, pudicitia etiam coniugalis. Belligerat enim etiam ipsa contra carnalem concupiscentiam, ne limites thori nuptialis excedat; belligerat, ne definitum ex consensu coniugum orandi tempus irrumpat. Et si tantas vires habet ista pudicitia coniugalis, tantumque Dei donum est, ut faciat quod praescribunt tabulae matrimoniales, in ipso quoque thoro coniugali conflictu fortiore belligerat, ne ultra quam generandis filiis sat est, etiam ipsum coniugis corpus attrectet. Talis pudicitia nec menstruatis, nec gravidis utitur feminis, nec eius aetatis qua certum est eas iam concipere non valere: nec eam prorsus concumbendi vincit affectus, sed tunc relaxatur, cum speratur generationis effectus. Si quid vero fit in coniuge, non quidem contra naturam, sed tamen quod tabularum matrimonialium limitem transeat, veniale apud Apostolum reperitur 55; quia nequaquam limes coniugalis carnis exceditur: sed tamen ut etiam ipse non excedatur, contra malum concupiscentiae dimicatur. Quod usque adeo malum est, ut ei, ne noceat, pudicitiae certamine resistatur.

Iulianus laudat concupiscentiam contra quam pugnat.

44. Et tu, nisi fallor, in isto es certamine constitutus; et quia te fideliter pugnare existimas, vinci times. A quo, quaeso te, vinci times? a bono an malo? An forte sic a me vinci times, ut adhuc malum neges, et tamquam bonum laudes a quo vinci times? Inter duos adversarios constitutus in magnas coartaris angustias, et me vis vincere per eloquentiam, et libidinem per continentiam: sed pugnando adversus eam confiteris malum, laudando eam deseris veritatis bonum. Sed ego te vinco, et expugnatorem et laudatorem mali, constituens te ante iudicem, non alium, sed te ipsum. Vis enim vincere concupiscentiam expugnatione eius, me vero laude eius; sed ego respondeo: Ut vincatur qui laudat, iudicet qui pugnat. Si enim malum est, cur laudat? si bonum est, cur expugnat? Si autem nec bonum nec malum est, utquid laudat? utquid expugnat? Quamdiu igitur expugnator libidinis eris, tamdiu pro me contra te ipsum iudex eris. An forte adversus libidinem non certabis, ne in isto quod mecum habes certamine supereris, dicens tibi ipsi: Melius non pugno, quam ostendo pugnando malum esse quod laudo? Noli, obsecro te. Quid enim sum ego, quem pro magno desideras vincere? vincat te potius veritas, ut tu libidinem vincas. Nam si adversus eam pugnaredestiteris, vinceris, vincieris et ad immunda omnia pertraheris. Quod cum sit horrendum malum, nec ad hoc quod desideras tibi proderit; etiam sic enim vinceris a me, immo ab ipsa quam praedico veritate. Sed concupiscentiae laudator et concupiscentiae debellator etiam tuo iudicio vinceris, cum id malum laudas, de cuius debellatione gloriaris. Si autem ne certamine dimicantis vincatur lingua laudantis, pugnare iam desinis; captivum concupiscentiae, desertorem continentiae vincam, non iam suo, sed iudicio sapientiae.

Concupiscentia non est a Patre.

45. Causa itaque nostra finita est. Quantumlibet enim laudes concupiscentiam carnis, quamdiu pugnas adversus eam; cernis quam verum de illa, nec nisi de illa dixerit Apostolus Ioannes, quod non est a Patre 56. Nam si, ut dicis: "Qui modum eius non tenet, bono male utitur"; etiam in male utentibus bonum est ipsa. Quae igitur est illa, quae non est a Patre? An etiam ipsam, quomodo libet intellegas, laudare disponis? Porro si malum est ipsa, ubi erit? quando erit? Quandoquidem ista, etiamsi male quisque utatur, bonum erit: nec ipsa, ut dicis, sed ille erit malus, qui bono utitur male. Ac per hoc frustra dixit Ioannes, concupiscentiam carnis non esse a Patre: hanc enim tu bonam, et ob hoc a Patre esse contendis, etiam cum ea quisque male utitur; quia bono male utitur. Nec dicere poteris: Quando moderata est, a Patre est; quando immoderata est, non est a Patre; quia et tunc, ut dicis, bonum est, quo bono male utitur malus. Sed ab his angustiis liberaberis, si credideris, non linguae tuae, sed pugnae tuae. Continentia est enim a Patre, qua non expugnaretur concupiscentia, nisi non esset a Patre. Haec ipsa ergo, contra quam, si continenter vivis, acriter pugnas, non est a Patre. Non enim contra eam pugnares, nisi repugnaret: nec vero repugnaret tibi agenti quod donatur et amatur a Patre, si esset a Patre.

Malum confitendum contra quod bellum geritur.

46. Ex ista et cum ista nascitur homo, bonum Dei opus, non sine malo, quod trahit origo generationis, et sanat gratia regenerationis. Ac per hoc recte a me dictum est: "Ita nuptiarum bonum malo originali quod inde trahitur non potest accusari, sicut adulteriorum et fornicationum malum bono naturali quod inde nascitur non potest excusari" 57. Bonum enim naturale dixi, quod mecum ipse collaudas; malum autem originale dixi, cuius motibus mecum repugnas, et cuius contra me laudibus pugnas. Non est malum quod natus es, sed cum quo natus es, et contra quod spiritaliter dimicas quia renatus es. Quod natus es, pertinet ad Dei conditionem, et parentum fecunditatem: contra quod autem dimicas quia renatus es, pertinet ad praevaricationem, quam diaboli astutia seminavit, unde te gratia Christi liberavit; ut prius hoc malo bene utereris in coniuge, nunc illi adverseris in te; non iam reus ex illo, sicut eras natus, sed ab eodem reatu non erutus, nisi quia renatus, ut possis redemptus regnare cum Christo: si tamen ista haeresis non te faciat perire cum diabolo, sed, quod potius cupimus, confitearis malum, contra quod bellum geris, ut eo non ita separato quasi alia natura sit, sed in te omni ex parte sanato, in perpetua pace laeteris.

Bonae sunt nuptiae, concupiscentia vitium adiunctum.

47. Non igitur "sum pharmacopolae similis - ut dicis - qui promittebat bestiam, quae se ipsam comesset ". Sed observa, ne bestialis iste motus, contra quem videris in tua carne confligere, sicut te pervertit laudatus, sic te consumat postea relaxatus. Non enim, ut calumniaris, ego dixi "nuptias et magnum bonum et magnum malum", tamquam eo modo ipsa se comedat ista sententia; sed dixi in uno homine naturam bonam, vitium malum: quod esse tu ipse certe in adulteris confiteris, nec propter eorum vitium improbans naturam, nec propter eorum naturam approbans vitium. Bonum dixi nuptias, ex quibus es natus; malum autem non de nuptiis, sed de vitiata origine attractum, contra quod geris bellum renatus.

Augustinus epicureus ab Iuliano dictus.

48. Ridiculum est autem quod me dicis: "Epicuri vias gradientem habenas omnes, quibus cupiditates frenantur, incidere". Quid, si ego laudarem corporis voluptatem? Hoc enim tu satis eloquenter facis, quod inerudite atque impolite faciebat Epicurus: quasi propterea sis eius adversarius, quia diserte dicere non noverat ille, quae dicis. Rursus, ut sentio, laboraturus es, quomodo te ostendas et laudatorem voluptatis esse, et Epicureum non esse. Sed noli laborare, ego te ista cura liberabo. Non es Epicureus, quia ille totum hominis bonum in corporis posuit voluptate, tu autem magnam partem humani boni ponere in virtute conaris, quam veram, id est, verae pietatis ignoras. Dixit enim homini Deus: Ecce pietas est sapientia 58. Et haec unde homini, nisi ille det de quo scriptum est: Dominus sapientes facit caecos 59; et de quo item legitur: Si quis indiget sapientia, postulet a Deo 60? Verum si tu non es Epicureus, qui ex illo aliquam partem in voluptatis laude sumpsisti: quanto minus ego, qui de voluptate carnis hoc sentio, quod sentit Ambrosius; inimicam scilicet esse iustitiae, et quod homo concupiscentiae voluptate concretus, priusquam nascitur subeat contagia delictorum 61. Quod autem ad mores pertinet nostros, quemadmodum vivamus, in promptu est eis cum quibus vivimus. Nunc de catholico agitur dogmate ac fide: perfidia non sit desertoris in te. Nam tua me non terret, velut lingua censoris. Fateor me docere homines, quod in Apostolicis Litteris didici, quia si dixerimus quod peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est 62. Fateor me in populo et cum populo Dei pectus tundere, et veraciter dicere: Dimitte nobis debita nostra 63. Nec insultetis hincnobis: inde quippe estis haeretici, quia haec displicent vobis. Nos in Dei vera misericordia, vos in vestra falsa virtute confiditis. Vos gratiam Dei secundum merita nostra dari dicitis; quod tamen nisi damnasset Pelagius, a catholicis episcopis damnaretur: nos vero eam gratis dari, et propterea gratiam nuncupari, et ex illa esse omnia sanctorum merita confitemur, dicente Apostolo: Gratia Dei sum quod sum 64. Ideo nos irridetis, et prae vobis alta cervice contemnitis. Facti enim sumus opprobrium iis qui abundant, et despectio superbis 65. Consilium quippe inopis confudistis quoniam Dominus spes eius est 66.

Utnum bonum an malum frenandum sit.

49. In hac tamen re, unde nunc agimus, non video, cur dicas, "me habenas omnes, quibus cupiditates frenantur, incidere"; qui omni virtute secundum gratiam Dei, quae datur hominibus, omnes cupiditates frenandas esse decerno. Sed abs te quaero, utrum bonae an malae sint istae cupiditates, quas praedicas esse frenandas, et velut a me relaxentur, accusas. Puto enim non eas equorum vel quorumque animalium praeter nos esse, sed nostras. In nobis sunt ergo malae cupiditates, quas bene vivendo frenamus. Habenas igitur, quibus non bonae, sed malae frenantur cupiditates, me praecidere criminaris. Harum est una concupiscentia carnis, ex qua et cum qua nascuntur, et propter quam renascuntur infantes. Eo malo coniuges castos dico uti bene, adulteros male; tu contra eo bono adulteros dicis uti male, castos coniuges bene: continentiam melius eo non uti, ambo dicimus; sed ego eo malo, tu eo bono. Ac per hoc, quamvis Deo nostra conscientia, conversatio vero etiam hominibus, inter quos vivimus, nota sit; tamen ambo continentiam profitemur: et si quod profitemur agimus, istam concupiscentiam profecto ambo frenamus, adversus eius repugnantes motus ambo bellamus; ambo eam, si proficimus, debellamus. Verum hoc interest, quod ego dico me malum frenare, tu autem te bonum: ego dico mihi malum repugnare: tu tibi bonum: ego bello adversus malum, tu adversus bonum; ego cupio malum debellare, tu bonum. Unde putari potest quod istam concupiscentiam magis incitare laudando, quam refrenare studeas continendo.

Concupiscentia non potest laudari ut amica, quae expugnatur ut inimica.

50. Gloriosa te per continentiam profiteris exercere certamina: contra quid, rogo? Quid dicturus es, nisi contra carnis concupiscentiam? Sed utrum amicam, an adversariam? Numquid nisi adversariam respondebis? Caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: haec enim invicem adversantur 67, sicut Apostolus testis est. Fortassis ergo eam laudare te fingis, si pugnare non fingis. Nam quomodo fideliter simul agas duo ista, non video, ut et laudes velut amicam, et expugnesvelut inimicam. Unum eorum credimus: sed elige quid credamus. Si ex animo pugnas, non ex animo laudas. Si autem simpliciter agis in praeconio colludis in proelio. Ego sane quia inimicus tibi non sum, sicut inimicum tibi est illud quod habitat in carne tua malum, quamvis potissimum cupiam, ut hoc malum et doctrinae sanitate vituperes, et vitae sanctitate debelles: tamen ex his duobus, quorum putari potes unum ex animo facere, alterum fingere; malim te fallaciter laudare concupiscentiam, quam fallaciter expugnare. Tolerabilius enim lingua tua, quam vita mentitur: tolerabilius sententia, quam continentiae simulatur. Fingis quippe laudem, qua sis adversarius sententiae meae; si non fingis castitatem, qua es adversarius concupiscentiae tuae. Ita fiet ut nec contra me diutius proferas fallaciter verbum, si veraciter geris contra libidinem bellum. Sed sive unum horum fingas, sive utrumque (quod nescio quemadmodum ex animo facias, id est, sine ulla simulatione, et pugnes contra quod laudas, et laudes contra quod pugnas): ego tamen id quod est mitius de te credens, velut cum debellatore libidinis ago; et nuptias non dico malas, sed bene uti malo, quas tu dicis bene uti bono, bonum esse dicens concupiscentiam carnis, quam tamen in te debellando malum esse convincis. Quomodo autem cum illa, etiam qui ea bene utuntur, belligerent coniugati, iam superius disputavi.

Unde sit in parvulis malum.

Tous les livres