Contra Iulianum haeresis Pelagianae defensorem (page 6)
BEATISSIMO FRATRI ET COEPISCOPO CLAUDIO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM (suite)
51. Quae cum ita sint, et coniugium bonum est in quantum coniugium est, et homo sive de coniugio, sive de adulterio nascatur, in quantum homo est, bonum est; quia in quantum homo est, opus Dei est: et tamen quia cum illo et ex illo malo generatur, quo bene pudicitia coniugalis utitur, necessarium illi est, ut ab eius mali nexu regeneratione solvatur. Quid ergo a me quaeris, "ubi sit originale malum"; cum in te ipso verius tibi loquatur libido, contra quam pugnas, quam tu ipse, quando eam laudas? Quid quaeris: "unde sit homo sub diabolo, quem Deus fecit?". Unde enim est in morte, quam Deus non fecit? "Quid ibi cognoscit - inquis - diabolus suum, si nec quod factum, nec unde factum est, ipse condidit?". Plane quod factum est, homo est; unde factum est, semen est hominis; utrumque bonum est: nihil horum diabolus condidit, sed vitium seminis ipse seminavit. Non ibi cognoscit suum bonum, quia non est eius, quod ambo laudamus; sed cognoscit suum malum, contra quod ambo pugnamus: nec recte laudatur, ab altero nostrum, contra quod ab utroque pugnatur. Vide sane, quemadmodum quaeras a me, "inter tot bona, unde sit in parvulis malum"; et taceas quod ego posui in eodem libro cui respondes, et inter ipsa verba quibus nunc respondes, quod ait Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 68. Hoc enim non visut audiant vel legant homines isto loco, ubi maxime opus erat, ne agnoscant fidem suam, et contemnant argumentationem tuam.
Nullo modo naturae substantia malum est.
52. Definisse me dicis: "Hominem, si de fornicatione nascatur, reum non esse; si de coniugio, innocentem non esse". Haec vero nimia est et aperta calumnia. Immo definivi hominem undecumque nascatur, secundum catholicam fidem quam patres contra vos, antequam nasceremini, evidentissime defenderunt, et innocentem esse per nullum proprium, et reum per originale peccatum: naturae autem substantiam, cuius auctor est Deus, etiam in grandibus esse peccatoribus bonam; qui utique propter peccata etiam sua propria mali sunt, quae illi malo cum quo nati sunt addiderunt. Cur autem timerem, ne mihi obiceretur, ut dicis, "quia peccata omnium parentum omnibus filiis imputarem"; cum etiamsi hoc verum sit (non quantum attinet ad utentes iam suae voluntatis arbitrio, sed quantum attinet ad nascentes), nullo modo naturae substantia malum esset, cuius auctor est Deus, sed ea quae insunt ei vitia, contra quae tu quoque, ut verbis tuis utar, "exerces gloriosa certamina"?
Concupiscentiae malum nuptiae non fecerunt.
53. Sicut autem, quemadmodum dicis: "Quando adulteri gignunt, nascitur homo de virtute seminum, non de turpitudine flagitiorum": ita quando coniuges gignunt, nascitur homo de virtute seminum, non de honestate nuptiarum. Aut si hic de utroque, et ibi de utroque: fructus autem nuptiarum est, quantum ad ipsas prorsus attinet nuptias, non hominum generatio, qui possunt etiam de adulteris nasci: sed ordinata susceptio filiorum. Cum ergo "sententiae meae pars falsissima est, qua dixi: Nuptiarum bonum malo originali, quod inde trahitur, non potest accusari"; cum eo malo, contra quod pugnas, et bene usi fuerint coniugati ut nascereris, et hoc inde abs te tractum reum te teneret nisi renascereris? Itaque nec accusandi sunt coniuges qui bene utuntur malo, et regenerandi sunt filii ut liberentur a malo. Si enim nuptiarum bonum non esset nisi bonus usus boni, tune mirandum esset, quomodo inde traheretur malum: cum vero sit bonum nuptiarum bonus usus mali, quid mirum si de ipso malo, quo bene utitur bonitas nuptiarum, trahitur malum quod est originale peccatum? Illud mirabile est, quod cum essent Apostoli bonus odor Christi, trahebatur inde bonum, trahebatur et malum. Aliis enim erant odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem 69; cum odor ille non esset usus mali, sed
BEATISSIMO FRATRI ET COEPISCOPO CLAUDIO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM boni. Ideo quippe bonus odor erant Christi, quia bene utebantur gratia Christi. Falsum est igitur quod dixisti: "Si malum inde trahitur, accusari potest, excusari non potest"; quia trahitur inde originale malum, cum trahatur inde etiam bonum, ordinata scilicet propagatio filiorum. Nec malum illud inde ideo trahitur, quia bonae sunt nuptiae; sed quia in bonisearum est etiam usus mali. Non enim copula nuptialis, sicut putas, propter carnis concupiscentiam, sed propter bonum quod de isto malo fit, instituta est. Quod quidem bonum sine isto malo fieret, si nemo peccasset. Nunc ergo sine isto malo esse non potest, sed non ideo malum est. Sicut e contrario, nullum malum sine aliquo bono esse potest, nec ideo bonum est. Opus enim Dei bonum est in natura, sine quo tamen esse non potest voluntas mala. Ac per hoc sicut adulterium non potest esse sine bono naturae, nec ideo bonum est: ita connubium non potest esse sine malo concupiscentiae, nee ideo malum est. Quapropter etiamsi tibi concedatur, "omnem causam mali esse expertem boni"; nihil hinc refertur ad nuptias, quae non sunt causa mali. Neque enim concupiscentiae malum nuptiae fecerunt; sed quo bene uterentur, paratum invenerunt.
Propter originale peccatum nuptiae malae non sunt.
BEATISSIMO FRATRI ET COEPISCOPO CLAUDIO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM
54. "Non evadit - inquis - res illa supplicium, cuius participatione etiam alia trahunt reatum". Hoc si de concupiscentia carnis sentis, non absurde sentis. Hoc enim malo bene utuntur fideles coniugati, et ex hoc qui generantur reatum trahunt, ideoque et ipsi regenerandi sunt. Id autem malum non evadit supplicium: hoc est enim eius supplicium, ut cum generatis, si regenerati non fuerint, puniatur; in regeneratis autem, cum ex omni parte sanati fuerint, consumatur. "Si trahitur - inquis - et de nuptiis originale malum, causa mali est conventio nuptiarum". Quid si alius dicat: Si trahitur de natura voluntas mala, causa mali est constitutio naturarum? nonne falsissimum est? Sic ergo et quod ipse dixisti; quamvis originale malum non de nuptiis trahatur, sed de carnali concupiscentia; contra quod malum et ipse confligis: quo malo coniugati bene utuntur, si sola coniuges propagationis gratia misceantur; et si peccatum non praecessisset quod in omnes homines pertransiit, nec fuisset profecto malum quo bene uterentur, et tamen ut procrearent filios miscerentur.
Per quid peccatum inveniatur in parvulis.
55. De arboribus autem bona et mala, quantum erraveris, puto me satis demonstrasse in primo huius operis libro: et cum eosdem nodos repetas, qui iam soluti sunt, non est superfluis immorandum. Quaeris "per quid peccatum inveniatur in parvulis"; et enumeras multa bona tacens de malo, contra quod pugnas: sed cum taces, clamas: "Parentes - inquis - qui conventu suo causam fecere peccato, iure damnabiles; quorum labore actum est ut ad dominatum exercendum in homines diabolus perveniret". Potes hoc et ipsi Deo dicere, non dico quia creat homines trahentes originale peccatum, quia id tu negas; sed quia nutrit et vestit innumerabiles impios, etiam quos novit in ipsa impietate mansuros: quod profecto si non fecisset, servos homines diabolus non haberet. Sed forsitan dicas: Deus in eis pascendis non attendit nisi bonum, cuius ipse auctor est, quod homines sunt. Sic ergo et parentes in filiis gignendis non attendunt nisi bonum, quod homines sunt, maxime nescientes quales futuri sunt. Nempe,quod etiam tu confiteris, peccatum nullum esset, si nulla praecessisset voluntas mala: quia et originale peccatum (quod nos dicimus, vos negatis) nullum esset utique, nisi natura ex primi hominis mala voluntate vitiata. Sed nulla esset etiam voluntas mala, si nulla praecessisset natura, vel angelica vel humana. Numquid propter hoc Deum causam dicturus es peccatorum, quia voluntas eius causa est mutabilium naturarum? Sicut ergo creanti Deo non imputatur quod rationales naturae a bono deficiunt, sed quod bonum sunt: sic parentibus gignentibus et malo concupiscentiae bene utentibus non imputandum est quod cum eo malo filii nascuntur, sed quod bonum sunt. Non autem ideo, sicut putas, "a diabolo ducitur origo nascentium", in quantum homines sunt, "quia dicitur a diabolo esse origo peccati, sine quo nullus nascitur hominum". Neque enim quia origo mortis a diabolo est, ideo ab illo est origo mortalium.
Malum nisi ex natura bona oriri non potest.
56. "Rimam - quaeris - inter tot innocentiae praesidia, qua potuerit intrare peccatum": cum tibi ostendat apostolus Paulus, non rimam, sed apertissimam ianuam, dicens: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit 70. Sed haec tacens verba, dicis tua: "Quia per opus Dei opus diaboli transire non sinitur": cum homines sint opus Dei, peccatum autem opus diaboli, quod dicit Apostolus in omnes pertransisse. Clamas: "Si natura per Deum est, non potest in ea esse originale malum"; quasi non alius religiosius sibi clamare videatur: Si natura per Deum est, non potest ex ea nasci ullum malum, aut non potest in ea esse ullum malum. Et tamen falsum est: quia nec oriri malum potest, nisi ex natura; nec ubi sit habet, si non fuerit in natura. Confiteor igitur opus Dei esse qui nascitur, etiam trahens originale malum; quoniam quod in illo Dei opus est, bonum est: quia bonum est opus Dei etiam cum malo, non solum in parvulis, verum etiam in quibuslibet aetatibus, hoc est, substantia, forma, vita, sensus, ratio, ceteraque omnia bona, etiam in quocumque homine malo. Quis autem operatur ut vivat homo, nisi in quo vivimus, movemur, et sumus 71? Id autem operatur occulto quodam opere beneficentiae suae, exceptis alimentis perspicuis quibus extrinsecus sustinemur. Qui ergo operatur ut vivat homo, quamvis conversatione vitiosa; ipse operatur ut nascatur homo, quamvis origine vitiata.
Nuptiae ante peccatum sine concupiscentia.
57. Quid est autem, quod propositis aliis ex libro meo verbis meis fingis quod dixerim: "Aliam fuisse nuptiarum institutionem ante peccatum Adae, quae sine concupiscentia, sine motu corporum, sine necessitate sexuum esse potuissent"? Detrahe nuptiis concupiscentiam qua caro concupiscit adversus spiritum, detrahe malum contra quod pugnas gloriosa exercens continentiae virtute certamina; et non opus est ut cetera detrahas, sinuptias quaeris quales ante peccatum primorum hominum esse potuerunt. Sine motu enim corporum et sine necessitate sexuum quis umquam ullas nuptias cogitavit? Sed bellum quod in se casti sentiunt, sive continentes, sive etiam coniugati, hoc dicimus in paradiso, ante peccatum nullo modo esse potuisse. Ipsae ergo etiam nunc sunt nuptiae, sed in generandis filiis tunc nullo malo uterentur, nunc concupiscentiae malo bene utuntur. Quo malo sua bona non perdiderunt, in castitatis fide, in coniunctionis foedere, in propaginis germine. Adhaereret ergo tunc etiam vir uxori ut gignerent filios; non tamen haberent in carne motum libidinis turbidae, sed tranquillae tantummodo voluntatis, qua imperamus ceteris membris.
Parvuli non sunt opus diaboli.
58. Arguis me, quod "eos parvulos qui mundum impleverunt, pro quibus Christus mortuus est, diaboli opus, et de morbo natos, et ab exordio reos definiam". Parvuli opus diaboli substantialiter non sunt: sed opere diaboli originaliter rei sunt. Et ideo Christus, quod et ipse confiteris, etiam pro parvulis mortuus est; quia et ad ipsos pertinet sanguis, qui in remissionem fusus est peccatorum 72: a quo illos sanguine facitis alienos, cum eum negatis trahere originale peccatum. Nec succenseas quod concupiscentiam dixi morbum, cui et tu confessus es provisum fuisse remedium. Exordium vero parvulorum, ex quo nascerentur, in Adam fuit; quo per peccatum vitiato atque damnato, alterum eis Christus, ex quo renascerentur, instituit.
Generatio filiorum ante peccatum sine morbo concupiscentiae fieret.
59. "Si ante peccatum - inquis - per Deum creatum est unde homines nascerentur, per diabolum autem unde parentes commoverentur; adscribitur sine dubio sanctitas nascentibus, et culpa generantibus". Quid dicis: "Parentes commoverentur"? Si pietate voluntatis, quoa optat filios quisque suscipere; et hoc per Deum institutum; si autem perturbatione libidinis, cui nec excitandae nec auferendae sufficit voluntatis arbitrium; naturae vulnus est de praevaricatione, quam diabolus persuasit, inflictum. Recte itaque a me dictum est: "Fieret sine isto morbo seminatio filiorum in corpore vitae illius, sine quo nunc fieri non potest in corpore mortis huius" 73.
Universa natura in deterius mutata magno illo peccato.
60. Quod autem argumentaris: "Ad bonum fecunditatis parvulos pertinere, quae Dei benedictione ante morbum libidinis instituta est; non ad ipsum libidinis morbum, si postea peccantibus accidit; atque ideo sanctitatem adscribendam esse nascentibus, et generantibus culpam"; non attendis peccato illo magno universam in deterius mutatam fuisse naturam, unde fuerat propago ducenda. Sic enim posses dicere, Evam solam, non ceteras feminas dolores parturitionis sentire debuisse; quoniam benedictio qua dictum est: Crescite, et multiplicamini 74, ex qua filii procreantur, ante facta est, quam fuissetmuliebris sexus illa maledictione punitus. Sed si hoc dixerimus, utique respondebitur, sicut ex peccato illo, ita ex maledicto in peius totam mutatam fuisse naturam, unde trahitur originale peccatum et iugum grave super filios Adam.
Interpretatio Rom 7, 14 ss.
61. Non enim, sicut tu argumentaris: "Iudaeum sub lege positum describebat Apostolus dicentem: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; et: Non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum; et: Mihi malum adiacet; et: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae 75; sed describebat humanam in hac corruptibili carne naturam, non opere Dei cum vitio primitus institutam, sed ex voluntatis arbitrio veniente primorum hominum vitio sauciatam. Cuius enim vox est: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 76? Numquid Iudaei? Absit; sed sine dubitatione Christiani. Eius ergo voces sunt etiam illae superiores, ex quibus haec consequenter expressa est. Ipse enim dixit: Gratia Dei me liberabit de corpore mortis huius per Iesum Christum Dominum nostrum; qui dicebat: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae 77.
Apostolus loquitur de conflictu non Iudaeorum, sed Christianorum.
62. Sed ne forte istam catechumeni existimes vocem lavacrum regenerationis adhuc sperantis, post quod lavacrum nullam legem peccati resistentem legi mentis, habiturus esset in membris (quamquam tu ipse, sicut de te vis credamus, adversus huius concupiscentiae malum, per continentiae bonum, gloriosa certamina post lavacrum regenerationis exerceas); recole tamen quid scribat ad Galatas, certe homines baptizatos. Dico autem, inquit, spiritu ambulate, et concupiscentis carnis ne perfeceritis 78. Non ait: Ne feceritis, quia eas non habere non poterant; sed: Ne perfeceritis; id est, ne opera earum, consensu, voluntatis impleatis. Caro enim, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: haec enim invicem adversantur; ut non ea quae vultis faciatis 79. Vide si non hoc est ad Romanos: Non enim quod volo facio bonum;, sed quod nolo malum, hoc ago. Deinde ad Galatas addit et dicit: Quod si spiritu ducimini, non adhuc estis sub lege 80. Vide si non hoc est ad Romanos: Iam non ego operor illud; et: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem; et: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ad oboediendum desideriis eius 81. Si enim non oboediatur concupiscentiis, quas necesse est esse in carne peccati atque in corpore mortis huius, non perficietur quod perfici vetat Apostolus dicens: Concupiscentias carnis ne perfeceritis 82. Ipsa quippe sunt opera, de quibus totum mire sequitur, et dicit: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae luxuriae, idolorum servitus 83, et cetera. Si ergo non consentiatur concupiscentiis carnis, quamvis agantur motibus,non tamen perficientur operibus. Proinde cum caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem, ut non ea quae volumus faciamus; nec carnis perficiuntur concupiscentiae, quamvis fiant; nec nostra perficiuntur bona opera, quamvis fiant. Sicut enim tunc perficitur carnis concupiscentia, cum consentit ei spiritus ad opera mala, ut non concupiscat adversus illam, sed cum illa: sic et bona opera nostra tunc perficientur, quando ita spiritui caro consenserit, ut adversus eum etiam ipsa non concupiscat.
Hoc enim volumus, cum perfectione iustitiae concupiscimus; hoc intentione non intermissa velle debemus, sed quia id perficere in ista corruptibili carne non possumus, ideo dixit ad Romanos: Velle adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio 84. Vel, sicut habent codices graeci: Velle adiacet mihi, perficere autem bonum non; id est, non mihi adiacet perficere bonum. Non ait: Facere; sed: perficere bonum. Quia facere bonum, est post concupiscentias non ire 85: perficere autem bonum, est non concupiscere. Quod ergo est ad Galatas: Concupiscentias carnis ne perfeceritis 86; hoc e contrario est ad Romanos: Perficere autem bonum non invenio 87. Quia nec illae perficiuntur in malo, quando eis non accedit nostrae voluntatis assensus; nec nostra voluntas perficitur in bono, quamdiu illarum cui non consentimus permanet motus. Ipse autem conflictus, in quo etiam baptizati velut in agone decertant, cum caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem; ubi et spiritus facit bonum opus, non consentiendo concupiscentiae malae, sed non perficit, quia ipsa mala desideria non absumit; et caro facit malum desiderium, sed nec ipsa perficit, quia non sibi consentiente spiritu, et ipsa ad opera damnanda non pervenit: iste ergo conflictus non Iudaeorum, nec quorumlibet aliorum, sed plane Christianorum fidelium et bene vivendo in hoc certamine laborantium, breviter ostenditur ad Romanos, ubi ait: Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati 88.
Vulnus humano generi inflictum.
63. Si ergo haec est condicio in corpore mortis huius (quae utique non fuit in paradiso, in corpore vitae illius); procul dubio satis evidenter apparet, unde trahant parvuli obligationem peccati cum carnaliter nascuntur, quae non solvitur nisi cum spiritaliter renascuntur. Non enim hanc trahunt ex opere, quo humanam Deus naturam fecit; sed ex vulnere, quod naturae humanae hostis inflixit. Non hostis secundum Manichaeos prosiliens ex natura mali, quam non condidit Deus; sed hostis angelus quondam ex opere Dei bonus, ex opere suo factus malus. Qui se primum vulnerando prostravit, ut elisus elideret, et per malam suasionem praevaricationis vulnusinfligeret; unde genus humanum, etiam in his qui viam Dei ambulant, claudicaret.
Iulianus Augustino conviciatur.
64. Et tamen succenses mihi, quia dixi: "Haec enim quae a impudentibus impudenter laudatur, pudenda concupiscentia" 89: et iratus impudentius multa dicis, vos extollens, "tamquam Scripturis sanctis et rationi certissimae congruentes, eo proposito non esse in natura malum defendatis, ut ad virtutum studia homines incitetis; inculcantes nullum culmen ita arduum esse virtutis, ut non ad illud adiuvante Deo mens queat fidelis evadere; atque ob hoc dicatis non esse in carne mali necessitatem, ut erubescat unusquisque laudabiliter conditus, deformiter vivere, ac sic pudor turpi occurrat ignaviae de commendatione nobilitatis ingenitae": et cetera huiusmodi, quae satis eloquenter in vestra praedicatione iactasti, nos contra deprimens, et dicens: "quod dubium non sit eversionem sanctitatis, contaminationem pudicitiae, morum labem nostris convenire, immo inesse dogmatibus: neque id esse me negaturum, qui ideo - sicut dicis - in naturae invidiam malae conversationis sordes refundo, ut peccantibus metum demam; quorum obscenitates, Apostolorum et sanctorum omnium consolor iniuriis, eo quod vas aureum apostolum Paulum saepe dixisse commemorem: Non enim quod volo bonum, hoc ago; sed quod odi malum, illud facio 90", et cetera huiusmodi.
Aliae calumniae Iuliani.
65. Verumtamen vos laudans, nos arguens, adversus concupiscentiae malum pugnas, et pugnando confiteris quod loquendo negas. Atque ita vis videri te culmen ascendisse virtutis, ut in ipso culmine, quo te existimas evasisse, cum persequente concupiscentia, tamquam in arce confligas, et quantumlibet ex loco superiore, tamen cum hoste interno dimicare non desinas. Nec erubescis concupiscentiam, quae te amplius perdet sine dubitatione si vicerit, laudare adversus eum, qui te perditum etiam cum vincit inquirit: maxime quia in fine eiusdem libri tui dicis, "quod non sit alia mei sensus intentio, quam ad inferendum virtutibus bellum in vitiorum sacramenta iurare, et ad excidium civitatis Dei, omni astu, omni furore conniti, adipiscendae castitatis desperatione repugnantes turpitudini territare, mentiri me tantas obscenae libidinis vires, ut eam ratio regere ac frenare non possit, cui nec Apostolorum legio repugnaverit". Haec de me prorsus ipse mentiris. Ego enim non infero virtutibus bellum; sed vitiis, quantum adiuvor, infero, et inferendum esse proclamo. Quod si et tu facis, quid est quod laudas, cum quibus pugnas? Quomodo virtute hostes debellare te credam,quos verbo lacerare non audes? Si ambo concupiscentiam debellamus, quare non ambo vituperamus? Quam te iactas expugnare continentia, quare non vis damnare sententia? Mentiri me dicis tantas libidinis vires, ut eam ratio regere ac frenare non possit. Ecce ego non dico tantas libidinis vires, ut humana ratio divinitus accensa et adiuta eam regere ac frenare non possit: sed tu quare negas malum esse, quod si non frenetur occidit? Ecce ego voce qua possum, quod me negare asseris clamo, Apostolorum legionem repugnasse libidini, utique repugnanti; tu qui nos fecisse Apostolis calumniaris et velut indignaris iniuriam, cur et illorum et tuam exornas laudibus inimicam? Quis eam defendat, cui legio repugnavit Apostolorum, nisi hostis Apostolorum?
Utrum concupiscentia amica an inimica sit Iuliano quaeritur.
66. Itane habere tecum libido et amicitiam meretur et bellum, ut abs te expugnetur in te, et defendatur adversus me? Bellum vestrum latet, amicitia patet: ex hoc quod patet, suspectum facis esse quod latet. Quid enim vis credamus de bello quod geritis in operto, quorum amicitiam cernimus in aperto? Quomodo vis ut arbitremur adversus aculeum te dimicare libidinis, cum libros impleas laude libidinis? Verum ecce vinco suspicionem meam: expugnare te credo quod laudas; sed laudare te doleo quod expugnas. Ex isto igitur et cum isto malo, quod a te quoque credimus expugnari, homo generatur, quem negas regeneratione salvari. Isto enim coniugati bene utuntur, quo continentes melius non utuntur. Porro si malum est, quo caro concupiscit adversus spiritum 91, cui malo, sicut fateris, Apostolorum legio repugnavit; hoc utentes coniugati, procul dubio non bono bene utuntur, sed malo. Ex hoc igitur et cum hoc filii generati regenerandi sunt, ut liberentur a malo. Hoc enim originali malo etiam parentes illorum rei nati sunt, etsi ab hoc reatu renascendo sunt liberati. Quid autem vellemus ut gignerent, non unde renati, sed unde nati sunt, nisi quod et ipsi nati sunt? Reos ergo: quia et ipsi rei nati sunt, et generantes inde unde nati sunt, non aliud potuerunt generare quam nati sunt. Unde autem renati, inde a reatu cum quo nati sunt liberati. Ac per hoc et illi quos reos liberati generaverunt, eadem sunt regeneratione liberandi. Ex hoc enim malo rei nati sunt, quo bene utuntur renati, ut nascantur regenerandi. Contra quod malum si non pugnas, pugnantibus crede: si pugnas, adversarium confitere; et noli laudando morbum, habere amicum, quem pugnando experiris inimicum.
1 - Ps 35, 4.
2 - Prov 29, 19.
3 - Cf. SALLUSTIO, De con. Catil. 51.
4 - Cf. Rom 11, 6.
5 - Mt 6, 12.
6 - Io 6, 54.
7 - Cf. Col 1, 13.
8 - Io 3, 5.
9 - Eccli 40, 1.
10 - Cf. Ps 129, 8.
11 - Cf. 1 Pt 1, 18-19.
12 - Mt 26, 28.
13 - Rom 10, 17.
14 - Eccli 22, 13.
15 - Cf. Mc 9, 16-26.
16 - Io 9, 3.
17 - Cf.
Eccli 10, 14-15.
18 - Eccli 40, 1.
19 - Cf. 1 Cor 5, 5.
20 - Cf. 1 Tim 1, 20.
21 - Cf. Isa 45, 7.
22 - Gen 2, 24.
23 - Cf. Rom 4, 19.
24 - Cf. Rom 7, 23.
25 - Gen 16, 1.
26 - Gen 16, 2.
27 - Gen 16, 16.
28 - Gen 18, 11.
29 - Cf. Gen 25, 1-2.
30 - Cf. Io 6, 54.
31 - Eph 4, 18.
32 - Cf. Io 3, 5.
33 - Cf. Ps 24, 10.
34 - Cf. Gal 5, 17.
35 - Rom 7, 18.
36 - Mt 6, 13.
37 - Cf. 1 Cor 7, 6.
38 - Mt 6, 13.
39 - Cf. 1 Cor 7, 9.
40 - 1 Cor 7, 6.
41 - CIPRIANO, Ep. 64, 5: PL 3, 1054s.
42 - Cf. VIRGILIO, Aen. 12, 946-947.
43 - Cf. Rom 4, 19.
44 - Cf. Sap 8, 1.
45 - Cf. Sap 7, 25.
46 - Cf. Gen 17, 14.
47 - Rom 3, 6-7.
48 - Eccli 40, 1.
49 - Gen 20, 6.
50 - Mt 5, 8.
51 - Gen 20, 18.
52 - Cf. Rom 11, 33.
53 - Cf. Gen 18, 26.
54 - Cf. Rom 1, 27.
55 - Cf. 1 Cor 7, 6.
56 - 1 Io 2, 16.
57 - Cf. De nupt. et concup. 1, 1, 1.
58 - Iob 28, 28.
59 - Ps 145, 8.
60 - Iac 1, 5.
61 - Cf. AMBROGIO, De paradiso 12, 54: PL 14, 318; De philosophia 2, 5, 1.
62 - 1 Io 1, 8.
63 - Mt 6, 12.
64 - 1 Cor 15, 10.
65 - Cf. Ps 122, 4.
66 - Cf. Ps 13, 6.
67 - Gal 5, 17.
68 - Rom 5, 12.
69 - Cf. 2 Cor 2, 15-16.
70 - Rom 5, 12.
71 - Cf. Act 17, 28.
72 - Cf. Mt 26, 28.
73 - Cf. De nupt. et concup. 1, 1, 1.
74 - Gen 1, 28.
75 - Rom 7, 18-20.
76 - Rom 7, 23-25.
77 - Rom 7, 23-25.
78 - Gal 5, 16.
79 - Gal 5, 17.
80 - Gal 5, 18.
81 - Rom 7, 15. 20. 22; 6, 12.
82 - Gal 5, 16.
83 - Gal 5, 19-20.
84 - Rom 7, 18.
85 - Cf. Eccli 18, 30.
86 - Gal 5, 16.
87 - Rom 7, 18.
88 - Rom 7, 25.
89 - De nupt. et concup. 1, 1, 1.
90 - Rom 7, 15.
91 - Cf. Gal 5, 17.
5 LIBER QUARTUS
Quae in libro tertio dicta sunt.
1. Iam nunc ab alterius voluminis exordio cetera videamus, quibus librum meum refellere niteris; omittentes, sicut instituimus, ea quae nodos non faciunt quaestionum, quibus solvendis curam nos oportet impendere, nec immorando superfluis ipsa prolixitate operis a laborioso negotio deterrere lectorem. Superiore igitur libro satis egimus, quo recte iudicantibus appareret, cum Deus verus et bonus sit hominum conditor, bonaeque sint nuptiae, quas et condicione atque copulatione utriusque sexus instituit, et fecunditatis munere benedixit; malum tamen esse concupiscentiam carnis quae concupiscit adversus spiritum 1, eoque malo bene uti pudicitiam coniugalem, meliusque non uti continentia sanctiorem: quod malum non ex alia substantia quam Deus non condidit, sicut Manichaeus insanit, nobis esse permixtum; sed per inoboedientiam unius hominis exortum atque traductum, et per oboedientiam unius hominis expiandum atque sanandum; cuius obligatione implicat debita poena nascentem, solvit indebita gratia renascentem. Hoc malum contra me laudando, adversarius meus videris: sed in te debellando, meus testis es: si autem non debellas, tuus hostis es. Proinde quia primo tuo libro sufficienter me respondisse existimo, quamvis ibi tota causa finita sit; tamen ne ceteris tribus respondere non potuisse videamur, in eis etiam quam vana dixeris intuere.
Pudicitia coniugalis donum Dei est.
2. Propositis ex meo libro verbis meis exultas, quod: "Teste Apostolo - dixerim - donum Dei esse pudicitiam coniugalem" 2; quasi propterea laudaverit Apostolus malum quod tu laudas, quo caro concupiscit adversus spiritum 3, quo malo utitur bene pudicitia coniugalis, sicut iam in libro superiore monstravi. Non itaque parvum donum Dei est, ita frenari hoc malum, ut ad nihil relaxetur illicitum, sed generationi tantum regenerandorum serviat filiorum. Eius quippe impetus non sua sponte moderatus est: a nullo namque illicito sese abstinet, si membra desiderio eius inserviant. Ac per hoc eius motus, non in ipso, cuius inquietus est motus; sed in refrenante ac bene utente laudatur.
Quae debet esse piorum coniugum intentio. -
3. Itaque isto malo cum bene utuntur coniugati fideles, a cuius reatu soluti sunt munere Salvatoris; profecto quicumque inde nascuntur eiusdem munere Creatoris, non sicut nobis obicis, "in regnum diaboli praeparantur"; sed ab illo potius eruendi et inregnum Unigeniti transferendi. Haec enim est, et esse debet piorum coniugum intentio, ut regenerationi generatio praeparetur. Si autem hoc malum quod in se ipsis parentes sentiunt, cui malo, ut tuis verbis utar, "Apostolorum legio repugnavit" 4, non pertineret ad filios, sine illo utique nascerentur: nunc vero quandoquidem cum hoc nascuntur, quid miraris, quia propter hoc renascuntur, ut ab eius obligatione solvantur, et aut ex ista vita ab illo liberati rapiantur, aut in ista vita adversus illud liberi praelientur, victoresque in fine remunerentur?
Commixtio corporum necessaria in nuptiis.
4. Quis autem nostrum suspicatus est, "usum coniugum a diabolo fuisse repertum"? Quis "commixtionem corporum per malum praevaricationis" credidit "accidisse"; cum sine bis nuptiae prorsus esse non possent? Sed malum quo bene utuntur, nullum esset, si nemo peccasset. Quod dixi, mihi obice, ut purgem: nam si et quod non dixi, mihi obicis, quando finimus?
Malum generatione contractum regeneratione sanandum.
5. "Consequens - putas - esse, ut munus Dei noceat, si homo cum malo nascitur: nemo enim nisi Dei munere nascitur". Audi ergo et intellege: munus Dei nulli nocet, quo quisque est et vivit; sed concupiscentiae malum non potest esse, nisi in eo quod est et vivit. Quapropter potest esse malum in munere Dei, sanandum alio munere Dei. Potest igitur in homine qui munere Dei est et vivit, malum esse generatione contractum regeneratione sanandum. Nam utique nullus infans cum daemone nasceretur, si non nasceretur; nec ideo mali huius ipsa est causa, quia nascitur. Nascitur ergo munere Dei, cum daemone autem, iudicio Dei sane occulto, sed numquid iniusto?
Bonum coniugale a Domino poscendum.
6. In eo vero quod dixi: "Etiam bonum coniugale, si non habetur, a Domino esse poscendum" 5; (quibus utique, nisi quibus est necessarium?) visus sum tibi dicere, "pro concumbendi viribus supplicandum". Sed ego pro ipsa pudicitia coniugali dixi rogandum Deum, in qua est concumbendi non liber usus, sed licitus modus. Nam homo si concumbere non potest, potius non quaerat uxorem: quandoquidem apostolica sententia ubi ait: Si se non continet, nubat 6; remedium voluit esse nuptias, quod et ipse confessus es, contra morbum concupiscentiae, quod confiteri non vis, qui remedium confiteris 7. Hoc autem remedium est, non ut sit concupiscentia, si non est; sed ut non rapiat ad illicita, cuius motus infrenis est. Pertinetenim ad hoc quoque petitionis genus, quod in oratione dominica dicimus: Ne nos inferas in tentationem 8; quoniam unusquisque tentatur a concupiscentia sua 9, sicut ait apostolus Iacobus. Convenit huic et quod dicimus: Libera nos a malo 10. Dicunt enim hoc de hac re coniuges, ut interim mente liberi a malo, bene utantur malo quod habent in carne (sciunt enim quia in carne eorum non habitat bonum 11); ut omni postea corruptibilitate sanata, nullum in eis quo utantur, remaneat malum. Quid est quod triumphas tamquam de hoste victo? Internum potius vince quem laudas: Nam victoria de te mea, illo malo tecum pugnante, secura est. Neque enim dicere audebis, eum vinci qui verum dicit, ab eo qui falsum dicit. Ego autem concupiscentiam contra quam pugnas, malum dico, tu bonum: sed pugna tua malum fatetur, quod bonum lingua mentitur; augens mendacium alio mendacio, quo affirmas et a me illam dictam bonam. Neque enim concupiscentiam carnis, quam Ioannes apostolus dixit a Patre non esse 12, ego dicerem bonum: sed bonum dixi pudicitiam esse coniugalem, quae resistis malo concupiscentiae, ne ad illicita rapiat cum movetur.
Quid de concupiscentia Iulianus et Augustinus sentiant.
7. Verum sciens quam inaniter argumentatus fueris, "Pulsas - ut dicis - alterum definitionis meae latus"; et inquis: "Si calor genitalis coniugalis honestatis minister ab immoderatis procursibus tam studio fidelium, quam doni virtute retinetur, nec exstinguitur per gratiam, sed frenatur: probabilis est in genere suo et in modo suo, et solis accusatur excessibus". Haec dicens, non attendis coniugum conventionem causa generandi, ideo bonum esse laudabile, quia eo limes praefigitur licitus malo concupiscendi. Cur enim non potius malum vocetur, quod fateris esse frenandum? Cur, quaeso, frenandum, nisi ne noceat? nisi ne ad illicita quae desiderat relaxetur? Et utique desiderium mali malum est, etiamsi ei non consentiatur, donec eo veniamus ubi nec habeatur. Non igitur quid boni de concupiscentia carnis fiat, sed ipsa quid mali faciat, cogitandum est. Nam pudicitia coniugalis inhiantem concupiscentiam sive de illicito sive de licito percipere voluptatem, frenat ab illicito, permittit ad licitum: hoc est bonum, non tamen eius, sed bene utentis bonum est. Quod autem ipsa concupiscentia facit, sive ad licitum sive ad illicitum indifferenter ardescere, utique malum est. Hoc itaque malo bene utitur pudicitia coniugalis, melius non utitur continentia virginalis.
Sine malo concupiscentiae fieri non potest bonum generationis.
8. "Si posset - inquis - calor genitalis malum esse naturaliter, exstirpandus erat, non componendus". Vide quemadmodum noluisti dicere, quod supra dixeras, "frenandus"; sed maluisti, "componendus". Sensisti enim quod eum nemo frenaret, nisi qui repugnaret: et ob hoc mutato verbo, timore ipso fassus es malum, quod repugnat bono. Appellas etiam calorem genitalem, quia pudet appellare libidinem,sive, sicut eam divinus sermo appellare consuevit, carnis concupiscentiam. Sic ergo loquere et dic: Si posset carnis concupiscentia mala esse naturaliter, exstirpanda erat, non componenda. Sic enim possunt, qui latine sciunt, tardiores intellegere quid loquaris. Sed ita hoc dicis, quasi non eam mallent exstirpare, si possent, omnes qui propterea coniugantur, quia continentiae laborem quo huic malo resistitur, non ferunt, et ideo malunt eo bene uti, quam melius omnino non uti. Sed si in corpore mortis huius hoc malum necessarium est coniugatis, quia sine illo fieri non potest bonum generationis; continentes exstirpent concupiscentiam carnis. Tu ipse, tu qui loqueris, nec quid loquaris attendis, exstirpa libidinem de membris tuis. Non enim et tibi necessaria est; aut bona sunt eius desideria quibus si consenseris vel cesseris, interibis.
Coniuges malo concupiscentiae bene utuntur, continentes melius non utuntur.
9. Porro si malum est in te cui repugnas, quod oppugnas, quod cum vincis expugnas; hoc malo melius non uteris, quo malo bene utuntur, in quibus hoc bonum esse contendis; ubi profecto mentiris, aut falleris. Neque enim dicturus es, in coniugibus bonum esse libidinem, in sanctis autem vel virginibus vel continentibus malum. Iam sententiam tenemus tuam, ubi aisti: "Concupiscentiae naturalis qui modum tenet, bono bene utitur; qui modum non tenet, bono male utitur; qui autem etiam ipsum modum, sanctae virginitatis amore contempserit, bono melius non utitur; confidentia quippe sua salutis - inquis - et roboris contempsit remedia, ut gloriosa posset exercere certamina" 13. His verbis tuis sine ambiguitate declaras, concupiscentiam carnis hoc esse in utrisque, id est, et coniugatis et continentibus. Quo enim coniugati bene utuntur, et continentes melius non utuntur, bonum tu dicis, ego malum: sed in sanctis virginibus et continentibus carnis concupiscentia malum se esse manifestati, contra quam fateris eos "gloriosa exercere certamina" procul dubio ergo non bono, sed malo melius non utuntur. Hoc igitur utentes coniuges, nec ipsi utique bono, sed malo bene utuntur. Proinde tota controversia non remansit (si tamen remansit aliqua), nisi utrum in eis qui continentiam Deo voverunt, bonum sit ista de qua disputamus concupiscentia carnis, an malum. Quod enim horum duorum repertum in his fuerit, hoc et in coniugibus apparebit: quoniam hoc illi bene utuntur, quo isti melius non utuntur. Collige itaque totas vires acuti tui cordis, ac liberae frontis, et aude respondere si potes, hoc bonum esse, cui, sicut libro superiore confessus es, "Apostolorum legio repugnavit": mihi scilicet exprobrans, quod "tantas esse - dixerim - libidinis vires, ut ei nec Apostolorum legio repugnaverit" 14; cum potius pro causa mea faciat, quia ei malo quod tu bonum dicis, legio non qualiumcumquesanctorum, sed ipsorum quoque repugnavit Apostolorum. Cui malo tantum licere posse, quis crederet, ut sibi laudatorem etiam de suis expugnatoribus provideret? Absit quidem, ut antiquorum aliquem vel Apostolorum, vel quorumque sanctorum; mirabiliter tamen, quia vel quemquam haereticorum novorum, qui simul utrumque se esse profiteatur inexplicabilibus modis, expugnatorem scilicet defensoremque libidinis; et conetur ostendere manens in haeresi Pelagiana, et ex animo se laudare quod ipsum eius animum nisi expugnetur occidit, et ex animo expugnare quod eius dogma nisi laudetur absumit.
Quidquid secundum concupiscentiam concupiscitur malum est.
10. Rogo, si est in vobis ullus sensus humanus, num potest et malum esse peccatum, et bonum esse desiderare peccatum? Quid enim agit in carne sanctorum continentium ista concupiscentia, nisi peccandi desideria; quibus non consentientes "exercent", ut confiteris, "gloriosa certamina"? Neque enim saltem connubii desiderium in illa continentiae professione potest esse non malum. Quid ergo illic, agit, ubi malum est quidquid agit; ac si ei consentiatur, et peragit? Quid ibi agit haec concupiscentia, ubi nihil boni concupiscitur ex illa? Quid ibi agit libido, ubi nihil boni libebit ex illa? Non importune in coniugatis esse dicatur: si enim summum culmen obtinent pudicitiae coniugalis, faciunt boni aliquid per illam, quamvis nihil faciant propter illam. In sanctis autem virginibus et continentibus quid agit, obsecro te; quid agit tua ista suscepta, cum desipis; adversaria, si sapis; quid agit, ubi nihil boni agit ipsa, nihil boni agitur de ipsa? Quid agit in eis, in quibus quidquid secundum ipsam concupiscitur, malum est? Quid agit in eis, quos contra se compellit vigilare atque pugnare; et si quando ab eius ullum vel in somnis furatur assensum, cum evigilaverint, gemere et inter gemitus dicere: Quomodo impleta est anima mea illusionibus 15? Quia cum sopitos deludunt somnia sensus 16, nescio quomodo etiam castae animae in turpes labuntur assensus; quae si imputaret Altissimus, quis viveret castus?
In nobismetipsis sola est infirmitas causa pugnandi.
11. Hoc ergo malum, quod non dicturus es bonum, nisi adversus omnem veritatis tubam sic obsurdueris, ut clames bonum esse concupiscere malum, quod nec inter surdos dicere audebis: hoc, inquam, malum cur non exstirpatur de continentium carne sanctorum? Cur non "totum opere mentis aufertur"? Hoc enim dicis: "Fieri debuisse, si malum esset". Et quia non fit in coniugatis, ubi eius modus est necessarius, ideo putas bonum: cum videas, nec ibi fieri ubi modus eius nullus est necessarius, et in quantum inest nocet, etsi non ad perdendum de sorte sanctorum, si non ei consentiatur, tamen ad minuendam spiritalem delectationem sanctarum mentium; illam scilicet de qua dicit Apostolus: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem 17. Haec delectatio profecto minuitur, quando etsi non ad explendam, certe ad oppugnandam carnalis concupiscentiam voluptatis, bellantis animus occupatur, et ita exercet gloriosa certamina, ut a delectatione intellegibilis pulchritudinis ipsis certaminibus avocetur. Sed quia in ista humana miseria peior hostis est cavenda superbia, ideo nimirum non penitus exstinguitur in carne continentium sanctorum ista concupiscentia, ut dum pugnatur adversus eam, periculorum suorum animus admoneatur, ne securus infletur; donec humana fragilitas ad tantam perfectionem perveniat sanitatis, ubi nulla putredo lasciviae, nullus tumor superbiae formidetur. Sic virtus in infirmitate perficitur 18: quia et pugnare infirmitatis est. Quanto enim quisque vincit facilius, tanto pugnat minus. In semetipso autem quis pugnaret, si nihil ex semetipso eidem repugnaret? Et quid nobis repugnat ex nobis, nisi quod adhuc curatur ut sanetur in nobis? Ergo in nobismetipsis sola est infirmitas causa pugnandi; et rursus infirmitas admonitio est non superbiendi. Proinde virtus qua hic, ubi superbiri potest, non superbiatur, in infirmitate perficitur.