Contra Iulianum haeresis Pelagianae defensorem (page 8)
BEATISSIMO FRATRI ET COEPISCOPO CLAUDIO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM (suite)
37. "Si aliquis malus condi posset - inquis - numquam in bonum ablutione transiret". Eo modo diceres, corpus quod mortale conditum est, fieri immortale non posse: et tamen ut illud, ita et hoc falsum diceres. Non enim Deus malum condidit, cum hominem condidit: sed bonum quod ipse condidit, malum trahit ex peccato, quod ipse non condidit; et sanat hoc malum, quod ipse non condidit, in bono quod condidit.
Diabolus nihil potest nisi quatenus Deus permittit.
38. Cum autem nos non dicamus: "Daemones instituisse connubium", nec "seminalem sexus utriusque mixtionem", nec "diabolicum opus esse causa generandi concubitum coniugum", quoniam haec omnia Deus instituit, et possent esse omnia sine concupiscentiae malo, si vulnus praevaricationis, unde sequeretur discordia carnis et spiritus, inflictum non fuisset a diabolo: nonne te respicis, et de tua garrula loquacitate, qua inania fabulatus es, erubescis; "quod", scilicet, "deprehendant daemones in concubitu coniugatos, et tamquam in sua operatione deprehensos, non sinant generare filios regeneratione liberandos"? Quasi diabolus, si quod vellet faceret, non ipsos maiores impios adhuc in eiusdem diaboli positos potestate, quando cognosceret disponere fieri christianos, continuo suffocaret. Non est ergo consequens ut parentibus regenerandos generantibus, et propter hoc concumbentibus, daemones minaciter et terribiliter contradicant, sicut tibi ipse confingis; quia per vulnus a diabolo inflictum, in quo claudicat genus humanum, aliquid creante Deo gignitur, quod ex Adam transferatur ad Christum cum legio daemonum nec porcos in potestate habere potuerit, nisi petentibus permitteret Christus 78; et noverit etiam de ipsis, quas eum facere permittit, diaboli persecutionibus coronas suscitare martyribus, utens bene omni genere malorumad utilitatem bonorum. Sed in illis quoque coniugibus, qui filiorum regeneratione, vel non cogitant, vel etiam detestantur, bonum opus est nuptiarum, generandi causa commixtio legitima sexuum, cuius operis fructus est ordinata susceptio filiorum: quamvis eo bono male utantur, et in eo peccent, quod de impia vel propaganda vel propagata prole gloriantur. Homines enim qualibet peccati contagione vel perpetratione polluti, in quantum homines sunt, bonum sunt: et ideo bonum est ut nascantur, quia bonum sunt.
Non sunt facienda adulteria ut filii gignantur.
39. Nec tamen "ut gignantur, ideo adulteria vel quaeque stupra facenda sunt"; ad quam nos absurditatem putas compelli, quia nuptias de malo libidinis bonum prolis dicimus operari. Sed nullo modo ex hac nostra vera rectaque sententia illud perversum falsumque conficitur. Neque enim, quia Dominus ait: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis 79; ideo adhuc addere iniquitatem debemus, et furta rapinasque committere, ut plures pauperes sanctos misericordia largiore pascamus. Sicut ergo de mammona iniquitatis faciendi sunt amici, qui recipiant in tabernacula aeterna: ita coniugibus de plaga peccati originalis gignendi sunt filii, qui in vitam regenerantur aeternam. Et quemadmodum furta, fraudes, depraedationes adiciendae non sunt, ut per iniquitates aucta pecunia plures amici iusti inopes comparentur: sic adulteria, stupra, fornicationes, malo cum quo nati sumus, addenda non sunt, unde filii numerosiore stirpe nascantur. Aliud quippe est malo bene uti, quod iam inerat; et aliud est malum perpetrare, quod non erat: illud enim est de malo tracto ex parentibus voluntarium bonum facere; hoc vero malum a parentibus tractum aliis malis iam propriis et voluntariis aggerare. Sane interest, quod mammona iniquitatis cum laude indigentibus erogatur; carnalis autem concupiscentia laudabilius continentiae virtute frenatur, quam fructibus impenditur nuptiarum. Tam magnum est enim malum eius, ut eo non uti, quam bene uti sit melius.
Gratia secundum Pelagianos.
40. Alia deinde mea verba proponis, et multum adversus ea nihil dicis, replicans quaedam quae superiore disputatione consumpta sunt: quae si et ego repetere velim, quis erit finis? Inter quae dicis etiam illud vestrum contra Christi gratiam, saepe a vobis inaniter dictum; "quod", scilicet, "appellatione gratiae, bonos fieri homines fatali necessitate dicamus": cum vobis ora obstruant, et linguas premant, qui loqui nondum valent. Cum enim loquacissime laboretis astruere ac persuadere, quod Pelagius in Palaestinorum episcoporum cognitione damnavit, "gratiam Dei secundum merita nostra dari"; nulla tamen merita potestis asserere parvulorum, per quae discernantur qui eorum in Dei filios adoptantur, ab eis qui sine huius gratiae consecutione moriuntur.
Misericordia Dei nos praevenit.
41. Calumniaris me dicere: "Nihil studii exspectari ab humana voluntate debere, contra illud evangelicum quo ait Dominus: Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis: omnis enim qui petit, accipit; et qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur 80". Ibi enim vos, ut video, ponere iam coepistis merita gratiam praecedentia, quod est petere, quaerere, pulsare; ut his meritis debita illa reddatur, ac sic gratia inaniter nuncupetur: tamquam gratia nulla praecesserit, et cor tetigerit, ut beatificum bonum peteretur a Deo, ut quaereretur Deus, ut pulsaretur ad Deum; frustraque sit scriptum: Misericordia eius praeveniet me 81; frustra etiam nos pro inimicis nostris iubeat orare 82, si non est eius aversa et adversa corda convertere.
Quomodo Deus velit omnes salvos fieri.
42. Sed ponis apostolicum testimonium, et ab eo dicis pulsantibus aperiri, qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire 83: ut videlicet intellegamus, docentibus vobis, ideo non omnes salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire, quia ipsi nolunt petere, cum Deus velit dare; nolunt quaerere, cum Deus velit ostendere; nolunt pulsare, cum Deus velit aperire. Sed hunc sensum vestrum infantes illi ipsa sua taciturnitate convincunt, qui nec petunt, nec quaerunt, nec pulsant; immo etiam cum baptizantur, reclamant, respuunt, reluctantur: et accipiunt tamen, et inveniunt, et aperitur eis, et intrant in regnum Dei, ubi sit eis aeternitatis salus et agnitio veritatis, longe pluribus infantibus in istam gratiam non adoptatis ab eo, qui vult omnes homines salvos fieri et in agnitionem veritatis venire. Quibus dicere non potest: Volui, et noluistis 84; quia si voluisset, quies eorum qui nondum habent voluntatis suae arbitrium, voluntati eius omnipotentissimae restitisset? Cur ergo non sic accipimus quod dictum est: Qui omnes vult homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire 85; quomodo et illud accipimus, quod idem dixit Apostolus: Per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem vitae 86? (hos enim omnes Deus vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire, in quos omnes per unius iustificationem gratia pervenit ad iustificationem vitae); ne dicatur nobis: Si Deus vult omnes homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire, sed ideo non veniunt, quia ipsi nolunt; cur tot millia parvulorum, qui non percepto Baptismate moriuntur, non veniunt in regnum Dei, ubi certa est agnitio veritatis? Numquid aut homines non sunt, ut non pertineant ad id quod dictum est: omnes homines? aut aliquis poterit dicere, Deus quidem vult, sed ipsi nolunt; qui nondum velle seu nolle ista noverunt, quando nec ii, qui parvuli baptizantur atque moriuntur, et per illam gratiam ad agnitionem veritatis quae in regno Dei est certissima veniunt, ideo veniunt, qui ipsi renovari Christi Baptismate voluerunt? Cum ergo nec illi propterea non baptizentur quia nolunt, nec isti propterea baptizentur quia volunt, cur Deus qui vult omnes homines salvosfieri, et in agnitionem veritatis venire, tam multos in regnum suum, ubi est certa veritatis agnitio, qui nullo ei resistunt voluntatis arbitrio, patitur non venire?
Parvuli qui sine baptismate moriuntur et voluntas Dei.
43. Nisi forte dicturus es, ideo parvulos non in eorum numero deputandos, quos Deus omnes vult salvos fieri, quia ea salute, quae hic intellegenda est, salvi sunt ipsi, nihil trahentes omnino peccati. Atque ita te intolerabilior sequetur absurditas. Isto enim modo benevolentiorem facis Deum omnibus impiissimis et sceleratissimis hominibus, quam innocentissimis et purissimis ab omni labe peccati: quandoquidem illos, quia vult eos omnes salvos fieri, vult etiam intrare in regnum suum: hoc est enim illis consequens, si salvi fuerint: sed qui nolunt; ipsi sibi obsunt. Immensum vero numerum parvulorum, qui sine Baptismate moriuntur, suo regno adici non vult, quos neque ulla peccata, sicut putatis, impediunt; et, quod nullus ambigit, eius resistere voluntati contraria voluntate non possunt. Sic fit ut esse christianos omnes velit, quorum multi nolunt, non omnes velit, quorum est nemo qui nolit: quod abhorret a vero. Novit Dominus qui sunt eius 87: et in eorum salute atque in suum regnum introductione certa est voluntas eius. Sic ergo debet intellegi quod dictum est: Omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire 88; quemadmodum intellegitur quod dictum est: Per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem vitae 89.
Omnes qui salvi fiunt Deo volente ac subveniente salvantur.
44. Quod apostolicum testimonium si eo modo intellegendum putas, ut dicas omnes positos esse pro Multis, qui iustificantur in Christo (multi quippe alii non vivificantur in Christo): respondebitur tibi, sic etiam illic ubi dictum est: Omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire; Omnes positos esse pro Multis, quos ad istam gratiam vult venire. Quod multo convenientius propter hoc intellegitur dictum, quia nemo venit, nisi quem venire ipse voluerit. Nemo potest venire ad me, inquit Filius, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum 90; et: Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo 91. Omnes ergo qui salvi fiunt, et in agnitionem veniunt veritatis, eo volente salvi fiunt, eo volente veniunt. Quia et qui nondum, sicut parvuli, utuntur voluntatis arbitrio, eo volente regenerantur, quo creante generantur: et qui iam utuntur voluntatis arbitrio, nisi eo volente ac subveniente a quo praeparatur voluntas 92, velle non possunt.
Non esse iniquitatem apud Deum immobile tenendum.
45. Ubi si dixeris mihi: Cur ergo non convertit omnium nolentium voluntates? respondebo: Cur non omnes morituros adoptat lavacro regenerationis infantes, quorum adhuc nullas, et ideo nec contrarias invenit voluntates? Si hoc profundius esse perspicis,quam ut abs te valeat inveniri; utrumque utrique nostrum profundum sit, cur et in maioribus et in minoribus Deus velit alteri et nolit alteri subvenire: dum tamen certum et immobile teneamus, non esse iniquitatem apud Deum 93, qua quemquam sine malis meritis damnet; et esse bonitatem apud Deum, qua multos sine bonis meritis liberet: demonstrans in eis quos damnat quid omnibus debeatur; ut hinc discant quos liberata, quae sibi poena debita relaxetur, et quae indebita gratia condonetur.
Utrum fato fiat quod merito non fit.
46. Haec ut christianis cordibus convenit cogitare nescitis, et vos potius secundum vestram sententiam fato ista dicitis fieri. Vestra quippe, non nostra sententia est: "Fato fieri quod merito non fit". Et ne secundum istam definitionem fato fiant hominibus, si meritis non fiant, quaecumque fiunt; ideo merita vel bona vel mala, quantum potestis, asseritis, ne fatum sit consequens, si merita negaveritis. Ac per hoc dicitur vobis: Si ea quae nullis meritis praestantur hominibus, fato fieri iam necesse est, et ideo merita astruenda sunt, ne fatum sit consequens, si merita non sunt: fato baptizantur, fato intrant in regnum Dei parvuli, quorum bona merita nulla sunt; et rursus, fato non baptizantur, fato non intrant in regnum Dei parvuli, quorum mala merita nulla sunt. Ecce pusilli qui fari nequeunt, vos potius assertores fati esse convincunt. Nos autem cum vitiatae originis mala merita esse dicamus, gratia dicimus intrare parvulum in regnum Dei, quoniam bonus est Deus; et alium merito non intrare, quoniam iustus est Deus; et in neutro esse fatum, quoniam quod vult facit Deus. Sed cum sciamus ab eo, cui misericordiam et iudicium fideli voce cantamus 94, istum secundum iudicium damnari, illum secundum misericordiam liberari; cur istum potius quam illum damnet aut liberet nos qui sumus qui respondeamus Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quare sic me fecisti? Annon habet potestatem figulus luti ex eadem massa originis vitiatae atque damnatae facere aliud vas in honorem secundum misericordiam, et aliud in contumeliam secundum iudicium 95? Ideo non utrumque in honorem, ne hoc meruisse se existimet tanquam inculpata natura: ideo non utrumque in contumeliam, ut iudicio superexsultet misericordia 96. Ac per hoc nec damnatus ex debito de supplicio iuste queritur, nec liberatus gratis de merito superbe gloriatur; sed potius humiliter gratias agit, quando in illo a quo debitum exigitur, quid in eadem causa sibi donetur agnoscit.
Calumnia Iuliani circa gratiam et liberum arbitrium.
47. Asseris me in alio libro meo dixisse: "Negari liberum arbitrium, si gratia commendetur; et iterum negari gratiam, si liberum commendetur arbitrium". Calumniaris: non hoc a me dictum est, sed propter ipsius quaestionis difficultatem videri hoc posse dictum est et putari. Non est multum ut ipsa verbamea ponam, unde videant qui haec legunt, quemadmodum scriptis meis insidieris, et qua conscientia vel tardis, vel ignaris cordibus abutaris, ut ideo te existiment respondere, quia non vis tacere. In novissimis enim partibus primi libri mei ad sanectum Pinianum, cuius est titulus: De gratia contra Pelagium "Ista - inquam - quaestio ubi de arbitrio voluntatis et Dei gratia disputatur, ita est ad discernendum, difficilis, ut quando defenditur liberum arbitrium, negari Dei gratia videatur; quando autem asseritur Dei gratia, liberum arbitrium putetur auferri, et cetera" 97. Tu autem vir honestus et verax, abstulisti verba quae dixi, et dixisti quod ipse finxisti. Ego enim dixi, istam quaestionem ad discernendum esse difficilem: non autem dixi, non posse discerni. Multo minus ergo dicerem, quod me dixisse mentiris, "negari liberum arbitrium, si gratia commendetur; et negari gratiam, si liberum commendetur arbitrium". Redde verba mea, et vanescet calumnia tua. Repone suis locis, ubi dixi, "videatur"; ubi dixi, "putetur": ut appareat de re tanta quibus abs te fraudibus disputetur. Non dixi: "Negari gratiam"; sed: "ut negari gratia videatur". Non dixi: "Negari arbitrium liberum, vel auferri": sed dixi: "Ut putetur auferri". Et promittis: "Cum libri ipsi ventilari coeperint, quod abs te illa sententiarum mearum et nudabitur et confodietur impietas". Quis non exspectet sapientiam disserentis, qui fidem cognoverit mentientis?
Virginitas carnis et animi.
48. Quid est autem quod loqueris: "Nihil pertinere ad laudem gratiae, si id donet suis, quod peccata impiis largiuntur"? Propter pudicitiam scilicet coniugalem, quam tibi habere videntur et impii. Homo contentiose, virtus donatur vera per gratiam, non quae vocatur, et non est. Utquid autem pudicitiam et virginitatem quasi eiusdem generis iungis? Pudicitia res est animi; virginitas, corporis. Denique et illa integra in animo permanente, potest ista de corpore violenter auferri; et cum ista integra manet corpori, potest illa in animo lasciva voluntate corrumpi. Propter quod ego non dixi: Verum coniugium, sive viduitas, sive virginitas; sed: "Vera pudicitia, sive coniugalis, sive vidualis, sive virginalis, dicenda non est, nisi quae verae fidei mancipatur" 98. Coniuges enim et viduae et virgines possunt esse, et pudicae non esse, si contaminata voluntate moechantur, si spiritu impuro stupra perpetranda decernunt: in quibus tamen veram pudicitiam dicis esse, etiamsi animo fornicentur; quod facere omnes impios eloquia divina testantur.
Aliae calumniae Iuliani circa libidinem.
49. Quis autem nostrum dicit: "Coniugalium membrorum malum esse consertum", in quo nuptiae bene utuntur ad propagandos filios concupiscentiae malo? Quae concupiscentia malum non esset, si sola generandi causa ad licitum concubitum moveretur. Nuncvero cum ei resistit coniugalis pudicitia, limes est mali; et ideo bonum est. Unde non "crimen eius", sicut calumniando loqueris, "impunitum fit per religionem": quia nullius est criminis, quando per fidei bonum bene utitur libidinis malo. Neque hic dici potest, ut putas: Faciamus mala ut veniant bona 99; quia ex nulla sui parte malum sunt nuptiae. Non enim earum malum est, quod in hominibus quos parentes gignunt, non fecerunt, sed invenerunt. In primis autem coniugibus, qui ex nullis parentibus nati sunt, per peccatum accidit carnalis concupiscentiae discordiosum malum, quo nuptiae bene uterentur; non per ipsas nuptias, ut inde merito damnarentur. Quid ergo quaeris, "utrum in coniugibus christianis conventuum voluptatem, pudicitiam, an impudicitiam nominem ". Ecce respondeo: Non ipsa nominatur pudicitia, sed eius mali usus bonus; quo usu bono fit ut illud malum nec impudicitia dici possit. Impudicitia est enim eiusdem mali usus flagitiosus; sicut pudicitia virginalis, nullus. Salva igitur pudicitia coniugali, malum de malo nascendo trahitur, quod renascendo purgetur.
Infidelium virginitas non est vera pudicitia.
50. "Sed si propter hoc - inquis - libidinis malum, etiam de coniugibus christianis proles criminosa profertur, sequitur ut pudicitia virginalis sit felicitatis illatrix: et quia in impiis invenitur - inquis - antecellunt infideles pudicitiae virtute sublimes, christianis libidinis tabe pollutis". Non est ita ut dicis; multum falleris. Nec libidinis enim tabe polluuntur, qui libidine bene utuntur; quamvis generent libidinis tabe pollutos, et ideo regenerandos: nec in impiis invenitur pudicitia virginalis, quamvis inveniatur virginitas carnis; quia vera pudicitia non potest habitare in animo fornicante. Ac per hoc non anteponitur virginale bonum impiorum bono coniugali fidelium: sed coniuges bene utentes malo anteponuntur virginibus male utentibus bono. Et ideo cum fideles coniugati bene utuntur malo libidinis, non "apud eos", ut calumniaris, "propter fidem exercetur impunitas criminis ", sed in eis propter fidem vera non falsa virtus est castitatis.
Doctrina Augustini cum doctrina Manichaeorum comparatur.
51. Quid autem ad nos pertinet, quia Manichaeos dicere affirmas: "Si quis homicidium conscientia formidante commiserit, reus est, quia timuit; si autem aliquod facinus exsultante perpetrarit audacia, velut credens se ex fide facere quod male facit, evasit culpam"? Quod quidem numquam audivi dicere Manichaeos. Sed quid ad nos, sive dicant, sive etiam ipsis calumnieris; cum hoc catholica fides non dicat, quam tenemus et cuius te pondere urgemus? Nos enim ea quae videntur opera bona, dicimus non esse vere bona sine fide; quoniam opera vere bona necesse est Deo placere 100, cui sine fide quia impossibileest placere, profecto quod vere opus est bonum, sine fide non potest esse. Verumtamen illa opera quae apertissime mala sunt, non facit fides quae per dilectionem operatur 101; quia dilectio proximi malum non operatur 102.
Concupiscentia naturalis non est bona.
52. "Bona igitur concupiscentia naturalis - inquis - (erubescis enim dicere carnalis) quae cum intra modum suum tenetur - inquis - nulla mali aspersione turpatur ". Quomodo tenetur intra modum suum, quaeso te; quomodo tenetur, nisi cum ei resistitur? Cur autem resistitur, nisi ne impleat desiderio mala? Quomodo est igitur bona?
De confusione primorum hominum post peccatum.
53. Venis etiam ad verba illa libri mei, ubi dixi: "Nonne illi coniuges primi, quorum nuptias benedixit Deus, dicens: Crescite et multiplicamini 103, nudi erant, et non confundebantur 104? Cur ergo ex illis membris confusio post peccatum, nisi quia exstitit illic indecens motus, quem, nisi homines peccassent, procul dubio nuptiae non haberent?" 105. Haec verba mea cum videres secundum Scripturae ita posita, ut quicumque eumdem locum libri Geneseos legit aut legerit, approbet sine dubitatione quod dixi; prolixa contradicens disputatione multum sudasti, sed non sincerasti. Perstitisti quippe in sententia tua prava; quamvis meam rectam ipso experimento probares non abs te potuisse convelli. In qua tua contradictione praetereo gestus et iactationes tuas, tamquam hominis anhelantis, et pervenire quo nititur non valentis, et in nebulis tamen quas perturbatus offundit, se pervenisse fingentis. Sed necessarios articulos sermonis tui, quantum me adiuvat Dominus, comprehendo atque confringo; ut totum corpus victum iacere conspiciat, qui et illa tua et haec nostra perlegerit: praesertim quia illa quae abs te multis modis repetuntur, etiam a nobis saepe destructa sunt.
Utrum Deus aeria coniugia constituerit.
54. Dicis hic inter cetera: "In hoc quod post peccatum primi homines erubescentes membra illa, in quibus est libido, texerunt, invenisse me unde persuaderem, Deum aeria constituisse coniugia". Si ergo aeria essent coniugia sine libidine, aeria erunt te auctore corpora, quando libido non erit. An istam libidinem sic amatis, ut quomodo eam prius ante peccatum in paradiso positis, ita etiam resuscitatis corporibus ingeratis? Ego autem non dico, ut me dicere affirmas, "naturale non esse sine quo natura non est": sed dico, naturale appellari vitium, sine quo nunc natura humana non nascitur, quae tamen non sic instituta est ab initio. Ideoque et hoc malum non ab illa prima institutione naturae, sed a primi hominis mala voluntate originem ducit: nec permanebit, sed aut damnabitur, aut sanabitur.
De pudore disputatio.
55. "Sententiam meam cimicem - dicis - qui utmolestiam vivus, sic fetorem praestat attritus"; quasi "verecunderis", ut loqueris, "vincendo me atterere"; vel "tamquam victus ad loca", ut dicis, "caenosa confugerim, exhorreas consequi atque perimere: quia videlicet partes disputationis tuae, quibus atterendus vel perimendus sum, quoniam de pudendis loqui cogeris, velut quidam aedituus pudor tuus a verborum", sicut perhibes, "libertate submovit". Quare non potius de bonis quae laudas, libere loqueris? quare non est de opere Dei verborum libertas, si eius intemerata permanet dignitas, nec aliquid ibi egit peccatum, unde potius incuteret pudorem, et verborum comprimeret libertatem?
Libido est morbus.
56. "Si non sunt - inquis - nuptiae sine libidine, et generaliter a vobis libido damnatur, damnatis et nuptias". Posses dicere, quia damnabitur mors, omnes damnandos esse mortales. Si autem libido de connubio esset, profecto ante connubium vel praeter connubium nulla esset. "Non potest - inquis - dici morbus, sine quo non est connubium: quia potest esse connubium praeter peccatum; morbus autem - inquis - ab Apostolo peccatum dicitur". Sed respondetur tibi: Non omnis morbus peccatum dicitur. Iste autem morbus poena peccati est, sine qua non potest esse humana natura, nondum ex omni parte sanata. Si autem propterea libido malum non est, quia sine illa non fit nuptiarum bonum: e contrario nec corpus bonum est, quia sine illo non fit adulterii malum. Hoc autem falsum est: sic ergo et illud. Quis autem nescit coniugatis Apostolum praecepisse, ut sciret unusquisque eorum suum vas possidere, hoc est, uxorem suam, non in morbo desiderii, sicut gentes quae ignorant Deum 106? Qui ergo de hac re Apostolum legit, te negligit. Et non erubescis istum morbum, vel quod tu esse, quamvis pudibundus, fateris, istam libidinem introducere in paradisum, et tribuere coniugibus ante peccatum? Ideone tu non in caeno absconditus latitas, quia libidine carnis et sanguinis quasi paradisi flore roseo te coronas, et tamquam libenter tali colore perfusus, et erubescis et laudas?
Qualis concubitus si nemo peccasset.
57. Quid, quod te tantum delectat loqui, ut quod confitemur et docemus, tamquam negemus, superflua prolixitate sermonis probare coneris? Quis enim negat futurum fuisse concubitum, etiamsi peccatum non praecessisset? Sed futurus fuerat, sicut aliis membris, ita etiam genitalibus voluntate motis, non libidine concitatis; aut certe etiam ipsa libidine (ut non vos de illa nimium contristemus), non qualis nunc est, sed ad nutum voluntarium serviente. Verum vos pro suscepta vestra tam fideliter laboratis, ut vim patiamini, nisi eam qualis nunc est, etiam in paradiso collocetis; non ibi de peccato dicentes talem factam, sed talem nullo peccante fuisse mansuram, cum qua in illa pace dimicaretur, aut ne dimicaretur, quotiescumque surgeret expleretur. O sanctas paradisi delicias! O frontem qualiumcumque episcoporum! O fidem qualiumcumque castorum!
Testimonia philosophorum de pudore.
58. Sed volens ostendere, non omnia quae teguntur, ex peccato erubescenda putari oportere, multum inaniter multa commemoras, quae in nostro corpore naturaliter tecta sunt; quasi post peccatum tecta sint, sicut illi homines, unde inter nos quaestio est, quae ante peccatum nec pudenda, nec tecta fuerant, post peccatum pudenda texerunt. "Balbus - inquis - apud Tullium cum Cotta vere diligenterque disseruit 107. Unde ob hoc pauca ponis - ut dicis - ut oneres pudorem meum, non ea me intellexisse sub magisterio sacrae legis, ad quorum notionem Gentiles solo rationis ductu pervenire potuerunt"; et ponis Balbi verba ex Ciceronis libro, per quae nos doceas, quid senserint Stoici de animalium mutorum masculinis ac femininis diversitatibus, de partibus corporis genitalibus, et miris commiscendorum corporum libidinibus. Quae tamen verba, vel Tulliana, vel cuiuslibet alterius, antequam interponeres, cautissime praelocutus es, "quod ideo sub bestiarum occasione sexuum tangat effectum, quia propter honestatem hoc in hominis descriptione praeteriit". Quid est: "propter honestatem"? An in sexu hominis honestas confunditur, ubi Deus tamquam in excellentiore natura dignius operatur? Sed docuerunt te Stoici disputare de occultis, nec docuerunt erubescere de pudendis. Adiungis deinde, "quomodo ipsum hominem oratione depingat", ut dicis, "et quomodo disserat alvi naturam stomacho esse subiectam, quod cibi et potionis sit, receptaculum: pulmones autem et cor extrinsecus spiritum adducant; multa in alvo mirabiliter effecta, quae constarent ex nervis; et quod sit multiplex et tortuosa, arceatque et contineat, sive illud aridum sit, sive humidum quod receperit "; et cetera huiusmodi usque ad illud: "quemadmodum reliquiae cibi depellantur, tum astringentibus se intestinis, tum relaxantibus". Cum ergo posset etiam in bestiis ista describere, cur inde ad hominem transitum fecit, nisi quia ista pudenda non sunt; sicut nec in bestiis illa de sexuum genitalibus atque naturis, quae tamen in homine pudenda sunt? ea causa utique, qua primitus post peccatum foliis ficulneis adoperta sunt. Nam cum in descriptione humani corporis usque ad illa extrema venisset, qua cibi reliquiae depelluntur: "Quemadmodum - inquit - fiat, haud sane difficile dictu est: sed tamen praetereundum, ne quid habeat iniucunditatis oratio". Non dixit: Confusionis; vel: Ne quid pudendum habeat oratio; sed: "ne quid iniucunditatis". Alia sunt enim quae horrorem ingerunt sensibus, quod deformia sint; alia quae pudorem mentibus, etiamsi formosa sint: quia illa offendunt delectationem, commovent autem ista libidinem, vel libidine commoventur.
Quid valeant testimonia Stoicorum.
59. Quid igitur te adiuvant haec? "Quia ipse- inquis - opifex noster nullum suae artis crimen agnovit, ut vitalia nostra tam diligenter occuleret". Absit plane, ut artis suae tantus artifex ullum agnoverit crimen. Sed cur ista texerit, iam paulo superius ipse dixisti: "ne scilicet vel intereant, vel horreant publicata". Illa vero quae foliis ficulneis texerunt coniuges primi 108, nec interibant utique, nec horrebant, quando nudi erant, et non confundebantur 109. Et nunc pudicitiae cautio, potius ne libeat, quam ne horreat illa species, eorumdem membrorum devitat aspectum. Frustra igitur testimonio Stoicorum iuvandam putasti tuam esse susceptam, non sane illis amicam, qui nullam particulam boni humani in corporis voluptate posuerunt. Denique elegerunt in pecoribus potius quam in hominibus, quod tu facis, laudare libidines. Eorum quippe opinioni convenienter ait quodam loco Tullius, se non putare idem esse arietis et Publii Africani bonum. Qua magis sententia te oportuit admoneri, quid de humana libidine sentire deberes.
Tullius naturam novercam dixit, causam nescivit.
60. Sed si talibus litteris ut aliquid agamus, placet, quia et in ipsis reperiuntur nonnulla vestigia veritatis; interim quae ipse posuisti, nihil adversus nos valere, puto quod iam debeas confiteri. Vide nunc utrum ista quae dicam, non evertant assertionem tuam. In libro tertio de Republica, idem Tullius hominem dicit: "Non ut a matre, sed ut a noverca natura editum in vitam, corpore nudo, fragili, et infirmo; animo autem anxio ad molestias, humili ad timores, molli ad labores, prono ad libidines: in quo tamen inesset tamquam obrutus quidam divinus ignis ingenii et mentis" 110. Quid ad haec dicis? Non hoc auctor iste male viventium moribus dixit effectum, sed naturam potius accusavit. Rem vidit, causam nescivit. Latebat enim eum cur esset grave iugum super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium 111; quia sacris Litteris non eruditus, ignorabat originale peccatum. Si autem de libidine, quam defendis, bene sentiret, non ei pronus in libidines animus displiceret.
Idem vitiosas partes animi libidines dicit.
61. Sed si haec tamquam minora bona defendis, in quae non debet a supernis animus inclinari, non quia libido vitium est, sed quia infimum bonum; audi manifestiora quae dicat in eodem ipso libro de Republica tertio, cum ageret de causa imperandi. "An non - inquit - cernimus optimo cuique dominatum ab ipsa natura cum summa utilitate infimorum datum? Cur igitur Deus homini, animus imperat corpori, ratio libidini iracundiaeque et ceteris vitiosis eiusdem animi partibus?" 112. Iamne saltem docente isto has, quas bonas esse defendis, vitiosas partes animi confiteris? Adhuc audi. Paulo post enim: "Sed et imperandi, et serviendi - inquit - sunt dissimilitudines cognoscendae. Nam ut animus corpori dicitur imperare, dicitur etiam libidini: sed corpori, ut rex civibus suis, aut parens liberis; libidini autem, ut servis dominus, quod eam coercet et frangit. Sic regum, sic imperatorum, sic magistratuum, sic patrum, sic populorum imperia civibus sociisque praesunt, ut corporibus animus: domini autem servos ita fatigant, ut optima pars animi, id est, sapientia, eiusdem animi vitiosas imbecillasque partes, ut libidines, ut iracundias, ut perturbationes ceteras". Habesne adhuc quod contra nos de saecularium litterarum auctoribus garrias? Sed si contra episcopos eloquiorum divinorum praeclarissimos tractatores, pro isto (quem a te Deus avertat) errore quaesiturus es quid dicas, quove modo illorum sanctitati resistas; quid tibi erit Tullius, ut non eum in hac sententia desipuisse ac delirasse contendas? Tace ergo de illius generis libris, et noli nos inde aliquid contumeliose docere conari, ne quorum te inaniter sublevari credis, eorum testimoniis comprimaris.
Motus genitalium ante peccatum non erat indecens.
62. Quid autem de motu feminae, cuius et ipsam puduit, inaniter argumentandum putasti? Non utique femina motum visibilem texit: sed cum in eisdem membris tale aliquid sentiret occultius, quale vir senserat; ambo texerunt, quod alterutrum videndo in alterutrum commoti ambo senserunt, et vel unusquisque sibi vel alter alteri erubuerunt. Sed loquens vana, "petis ut ignoscant verecundae aures, et congemiscant potius, quam indignentur necessitati tuae". Quare confunderis de Dei operibus disputare? Quare petis ut ignoscatur tibi? Nonne abs te veniae postulatio etiam ipsa est libidinis accusatio? "Sed si poterat - inquis - virile membrum et antea moveri, nihil ergo novitatis invexit delictum". Poterat plane etiam antea moveri, sed non erat indecens, ut puderet; quoniam id movebat voluntatis imperium, non caro concupiscens adversus spiritum. In hoc enim exstitit novitas pudenda, quam defendit impudenter novitas vestra. Numquam vero ego motum genitalium reprehendi generaliter, quod tu dicis: "dedicative"; sed illum motum reprehendi, quem facit concupiscentia, qua caro concupiscit adversus spiritum 113; quam velut bonum cum defendat error tuus, nescio quemadmodum adversus illam velut adversus malum concupiscat spiritus tuus.
Inoboedientia membrorum de inoboedientia hominis.
63. "Si in fructu ligni illius - inquis - haec fuit libido; a Deo facta monstratur, et per hoc bona quoque ipsa defenditur". Sed respondetur tibi: Non in fructu ligni fuit libido, et ideo bonum erat lignum; sed mala est inoboedientia libidinis, quae adversus hominis inoboedientiam quam in ligno admisit, Deo deserente surrexit. Absit enim ut Deus de ligno bono cuicumque aetati illorum hominum quocumque tempore beneficium tale conferret, ut haberent in membris adversariam contra quam pudicitia dimicaret.
Iulianus vituperat luxuriam, laudat concupiscentiam.
64. Novimus autem "Ioannem apostolum, non mundum istum, id est, caelum et terram, et omnia quae in eo substantialiter sunt, qui mundus factus est a Patre per Filium, reprehendisse, cum diceret: Omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, etconcupiscentia oculorum, et ambitio saeculi; quae non est a Patre, sed ex mundo est 114". Novimus haec, nolo nos doceas. Sed quam "concupiscentiam carnis dixerit a Patre non esse", tu volens exponere, "luxuriam intellegendam esse" dixisti. Sed cum abs te quaero, cui consentiatur ut sit luxuria vel cui repugnetur ut non sit, tua tibi suscepta occurrit in faciem; utrum adhuc laudanda, tu videris, cui consentire luxuria est, cui repugnare continentia est. Ubi miror si deliberas, utrum eam magis debeas cum luxuria vituperare, quae fit per eius assensum: an eam laudare cum continentia, quae illi ingerit bellum; in quo bello pudicitia est victoria continentiae, luxuria victoria concupiscentiae. Tu autem iudex incorruptus atque integer cum laudes continentiam, vituperesque luxuriam; sic tamen accipis personam concupiscentiae (quam tu videris cur offendere timeas), ut eam non erubescas cum sua laudare adversaria, nec audeas cum sua vituperare victoria. Sed absit ut quilibet homo Dei sic te audiat vituperatorem luxuriae, ut approbet concupiscentiae laudatorem; et ex tuo sermone arbitretur bonum, quod in se ipso experitur malum. Denique qui concupiscentiam, quam prave laudas, confligendo vicerit; luxuriam, quam recte vituperas, non habebit. Quomodo autem Ioanni apostolo obtemperamus, si concupiscentiam carnis diligimus? Respondebis: "Non est ipsa quam laudo". Et quae illa est, quam Ioannes dicit a Patre non esse? "Luxuria", inquies. Sed luxuriosi non erimus, nisi istam quam laudas concupiscentiam diligamus. Ac per hoc: Nolite diligere carnis concupiscentiam cum dicebat, luxuriosos nos esse nolebat. Ab hac igitur abs te laudata carnis concupiscentia diligenda prohibemur, quando a luxuria prohibemur: haec autem quam diligere prohibemur, non est a Patre: haec igitur concupiscentia quam laudas, non est a Patre. Duo enim bona quae a Patre sunt, inter se pugnare non possunt: pugnant autem inter se continentia et concupiscentia; quid horum a Patre magis velis esse responde. Video quas patiaris angustias: faves quidem concupiscentiae, sed erubescis continentiae. Vincat pudor tuus, eoque vincatur error tuus. Cum igitur a Patre sit continentia, qua debellatur carnis concupiscentia; sume a Patre continentiam, cui recta fronte erubuisti: et vince concupiscentiam, quam perverso ore laudasti.
Voluptas sensuum.
65. Quin etiam putasti, omnium sensuum voluptatem in auxilium convocandam, tamquam voluptas genitalium nec tanto patrono sibi sola sufficeret, nisi sociarum cuneus subveniret. "Consequens enim esse - existimas - ut sensum videndi, audiendi, gustandi, olfaciendi, atque tangendi, non a Deo, sed a diabolo nobis fateamur esse collatum; si concesserimus eam concupiscentiam carnis, cui per continentiam repugnamus, non fuisse in paradiso ante peccatum, et ex illo accidisse peccato, quod primum primo homini diabolus persuasiti". Sic ignoras vel ignorare te fingis, per quemlibet corporis sensumaliud esse sentiendi vivacitatem, vel utilitatem, vel necessitatem, aliud sentiendi libidinem. Vivacitas sentiendi est, qua magis alius, alius minus in ipsis corporalibus rebus pro earum modo atque natura quod verum est percipit, atque id a falso magis minusve discernit. Utilitas sentiendi est, per quam corpori vitaeque quam gerimus, ad aliquid approbandum vel improbandum, sumendum vel reiciendum, appetendum vitandumve consulimus. Necessitas sentiendi est, quando sensibus nostris etiam quae nolumus ingeruntur. Libido autem sentiendi est, de qua nunc agimus, quae nos ad sentiendum, sive consentientes mente, sive repugnantes, appetitu carnalis voluptatis impellit. Haec est contraria dilectioni sapientiae, haec virtutibus inimica. Hoc malo, quantum attinet ad eius eam partem qua sibi sexus uterque miscetur, bene utuntur nuptiae, cum coniuges procreant filios per illam, nihilque faciunt propter illam. Hanc si voluisses vel valuisses a sentiendi vivacitate utilitate, necessitate discernere, videres quam superfluo tam multa dixisses. Non enim ait Dominus: Qui viderit mulierem, sed: Qui viderit ad concupiscendum, iam moechatus est eam in corde suo 115. Ecce sensum videndi a libidine sentiendi, si pervicax non sis, breviter aperteque discrevit. Illud Deus condidit, instruendo corpus humanum: illud diabolus seminavit, persuadendo peccatum.
Appetitus voluptatis omnium sensuum semper domandus.
66. Laudent ergo caelum et terram et omnia quae in eis sunt homines pii, et ex his omnibus Deum consideratione pulchritudinis, non ardore libidinis. Sicut auri decus aliter laudat religiosus aliter avarus: iste, cum pietate venerandi Creatorem, ille, cum libidine possidendi creaturam. Movetur certe animus ad pietatis affectum, divino cantico audito: tamen etiam illic si sonum, non sensum libido audiendi desideret, improbatur; quanto magis si cantiunculis inanibus vel etiam turpibus delectetur? Ceteri tres sensus corpulentiores, et quodam modo grossiores sunt, nec se foras proiciunt, sed interius quod ad eos pertinet agunt. Odor ab olfaciente discernitur, sapor a gustante, tactus a tangente plurima. Non enim hoc est calidum et frigidum, quod lene et asperum, aut ista hoc sunt quod molle ac durum; et ab his omnibus distat quod dicitur leve seu grave. In his omnibus quando molesta vitantur, ut putores, amaritudines, aestus, frigora, et quaeque aspera, et dura, et gravia, commoditatis provisio, non libido est voluptatis. Ea vero quae his contraria commode sumimus, si nihil eorum interest ad salutem, vel ad declinandam doloris laborisve molestiam, etiamsi cum aliqua sumuntur delectatione cum praesto sunt, tamen cum absunt nulla sunt desideranda libidine. Si autem desiderantur, non est bonum. In quibuslibet enim rebus talis domandus et sanandus est appetitus. Quis enim, quantuscumque sit carnalis concupiscentiae castigator, si locum thymiamate intraverit odoratum, possit efficere ut ei non suaviter oleat, nisi nares claudat, aut intentione vehementi alienetur a corporis sensibus? Sed numquid cum inde fuerit egressus, id domi suae, vel quacumque pergit, desiderabit? aut si desideraverit, satiare debet istam libidinem, non frenare et contra concupiscentem carnem spiritu concupiscere, donec ad illam redeat sanitatem, qua nihil tale desideret? Minimum hoc quidem: sed qui minima spernit, sicut scriptum est, paulatim decidit 116.
Libido et necessitas edendi.