Contra Iulianum haeresis Pelagianae defensorem (page 9)

Augustin d'Hippone · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Contra Iulianum haeresis Pelagianae defensorem · 14 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

BEATISSIMO FRATRI ET COEPISCOPO CLAUDIO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM (suite)

67. Alimentorum sustentaculis indigemus: si suavia non sint quae ore sumuntur, nec sumi possunt, et nauseando saepe respuuntur; et perniciosa sunt cavenda fastidia: non solum ergo cibo, sed etiam cibi sapore indiget infirmitas corporis nostri; non propter exsaturandam libidinem, sed propter tuendam salutem. Cum ergo natura quodam modo poscit supplementa quae desunt, non vocatur libido, sed fames aut sitis: cum vero suppleta necessitate amor edendi animum sollicitat, iam libido est, iam malum est, cui cedendum non est, sed resistendum. Haec duo, id est, famem et edendi amorem etiam poeta discrevit, qui post maris iactationem, sociis Aeneae naufragis et peregrinis satis esse iudicans tantum sumere alimentorum, quantum refectionis indigentia postularet, ait:

Postquam exempta fames epulis, mensaeque remotae 117

Cum vero Aeneas ipse ab Evandro rege susceptus est hospes, decentius arbitratus ampliores exhiberi epulas regias, quam necessitas posceret, non satis fuit ut diceret:

Postquam exempta fames;

sed addidit:

et amor compressus edendi 118.

Quanto magis nos discernere ac nosse debemus, quid necessitas refectionis, quid libido edacitatis exposcat, quorum negotium est contra concupiscentem carnem spiritu concupiscere, et condelectari legi Dei secundum interiorem hominem 119, eiusque delectationis serenitatem nullis libidinosis delectationibus nubilare? Nam iste amor edendi non edendo, sed continendo est comprimendus.

In paradiso modus naturalis nullatenus excederetur.

68. Quis autem mente sobrius non mallet, si fieri posset, sine ulla mordaci voluptate carnali, vel arida sumere alimenta, vel humida, sicut sumimus haec aeria, quae de circumfusis auris respirando et spirando sorbemus et fundimus? Quod alimentum, cum ore ac naribus sine cessatione sumamus, nec sapit, nec olet quidquam: nec tamen sine illo vel tantillo spatio temporis, sicut tam prolixe sine cibo et potu, possumus vivere: nec eius indigentia sentitur, nisi molestia, si ora naresque claudantur, vel nutu voluntatis, quantum sinit ipsa molestia, paulisper pulmonum inhibeamus officium, quibus velut follibus alternante motu vitales flatus haurimus et reddimus. Quanto esse felicius, si spatiosis quidem intervallis, sicut etiam nunc, vel quantumcumque spatiosioribus, sine ulla saporis illecebrosa suavitate cibum perciperemus et potum, quo tantam molestiam vel perniciem pelleremus? Nam si in praesenti vita temperanter alimenta sumentes, continentes vocantur et sobrii meritoque laudi habentur, nec desunt huiusmodi, qui quantum natura petat, aut minus refectionis assumant, malentes, si modo necessitati congruo falluntur, minus id sumpsisse quam amplius: quanto magis in illa dignitate honestum modum fuisse credendum est sumendorum alimentorum, quo et animali corpori necessaria praeberentur, et modus naturalis nullatenus excederetur; sicut in paradiso primos homines vixisse credendum est?

Qualis in paradiso libido esse potuisset.

69. Quamvis nonnulli, neque hi contemptibiles, divini eloquii tractatores, nullo huiuscemodi victu eos indiguisse potius opinentur, ut ea sola in paradiso voluptas vel alimonia existimetur fuisse, qua delectantur et aluntur corda sapientium. Sed ego cum eis sentio, qui sicut illud quod dictum est: Masculum et feminam fecit eos, et benedixit illos Deus, dicens: Crescite et multiplicamini, et implete terram 120, secundum sexum corporalem atque conspicuum intellegunt dictum: ita etiam quod paulo post sequitur: Et dixit Deus: Ecce dedi vobis omne fenum sativum seminans semen, quod est super omnem terram, et omne lignum quod habet in se fructum seminis sativi; vobis erit in escam, et omnibus bestiis terrae, et omnibus volatilibus caeli, et omni serpenti repenti super terram, quod habet in se animam vitae; et omne fenum viride in escam 121; non aliter accipiunt, nisi quia ille uterque sexus his alimentis quibus et animalia cetera corporaliter utebatur, et habebat ex hoc victu sustentaculum congruum, licet modo quodam immortali, tamen animali corpori necessarium, ne indigentia laederetur; de ligno autem vitae, ne senectute perduceretur ad mortem. Sed nulla ratione crediderim, in illo tantae felicitatis loco, aut carnem concupivisse adversus spiritum et spiritum adversus carnem, atque in ista conflictatione sine interna pace vixisse; aut spiritum desideriis non repugnasse carnalibus, sed quidquid undecumque libido suggesserat, turpi servitio peregisse. Remanet igitur, ut aut nulla ibi fuerit carnalis concupiscentia, sed ille fuerit vivendi modus, ut omnia necessaria congruis membrorum officiis sine ullius motu libidinis implerentur (non enim quia terra non libidine, sed voluntate motis agricolarum manibus seminatur, ideo suos pariendos non concipit fetus): aut, ne nimium videamur offendere homines, qui voluptatem corporis quomodocumquedefendunt, ita ibi credatur carnalium sensuum fuisse libidinem, ut omni modo rationali subdita voluntati, non alias adesset, nisi cum per illam vel saluti esset corporis, vel stirpis propagini consulendum; et tanta adesset, ut nulla ex parte mentem de supernarum cogitationum delectatione deponeret, nullus supervacuus sive importunus motus esset ex illa, nihil nisi quod prodesset fieret per illam, nihil omnino fieret propter illam.

Usus necessariae volupatatis.

70. Nunc vero quam se aliter habeat, qui dimicant adversus eam, hi maxime sentiunt. Ingerit se videntibus vel audientibus aliquid, quamvis propter aliud videant et audiant, ut etiamsi tangendi non inde percipit voluptatem, saltem voluptariam cogitationem inter necessaria quae ad eam non pertinent, motu obrepente furetur. In ipsis porro cogitationibus, etiam quando nihil illecebrosum adiacet oculis, aut insonat auribus, quae non conatur etiam obsoleta atque sopita recordationibus inquietis cum turpi delectatione refricare, et castis sanctisque intentionibus tumultu quodam sordidae interpellationis obstrepere? Iam vero cum ad usum ventum fuerit necessariae voluptatis, per quam reficimus corpora, quis verbis explicet, quemadmodum nos modum necessitatis sentire non sinat, et ipsum limitem procurandae salutis, in quaeque, si adsunt, delectabilia rapiendo, abscondat et transeat; putantibus nobis satis non esse quod satis est, dum libenter eius provocationibus ducimur, existimantes nos adhuc agere negotium valetudinis, cum agamus potius cruditatis? Quid enim mali fecerimus, crapula paenitenda testatur; quod metuentes, plerumque minus, quam eximendae fami sufficit, vescimur: ita nescit cupiditas, ubi finitur necessitas.

Voluptates carnales vi inter se differunt.

71. Et haec quidem vescendi atque potandi tolerabilis est voluptas, quanta possumus intentione vigilantibus nobis, ut facilius non impleat, quam modum aliquando victus sufficientis excedat: contra cuius concupiscentiam et ieiunando et parcius alimenta sumendo pugnamus; eoque malo bene tunc utimur, quando per illam nonnisi quod saluti conducibile est agimus. Ideo autem hanc voluptatem dixi tolerabilem, quia vis eius tanta non est, ut nos a cogitationibus ad sapientiam pertinentibus, si in eas sumus mentis delectatione suspensi, abrumpat et deiciat. Nam saepe de magnis rebus inter epulas non solum cogitamus, verum etiam disputamus, atque inter ipsos ciborum morsus et potionum glutus, nihilo remissius audiendo dicendoque colloquimur, et quod nosse vel recolere volumus, intentissime omnino si nobis legatur accipimus. Illa vero pro qua mecum tantis contentionibus litigas, etiam quando ad eam bona intentione, hoc est, causa propagandae prolis acceditur;tamen in ipso opere suo, quem permittit aliquid, non dico sapientiae, sed cuiuslibet rei aliud cogitare? Nonne illi totus animus et corpus impenditur, et ipsius mentis quadam submersione illud extremum eius impletur? Cum vero vincit etiam coniugatos, ut non propagationis, sed delectationis carnalis cupiditate misceantur, quod Apostolus secundum veniam, non secundum imperium se dixisse testatur 122; ita hinc emergitur, et quasi in auras cogitationis post illum gurgitem respiratur, ut fiat consequens, quod verum ait quidam, et paenitendi quae est cum voluptate vicinitas. Quis ergo amator spiritalis boni, etiam sola causa sobolis coniugatus, non mallet vel sine ista si posset, vel sine tam magna vi eius filios procreare? Quod ergo mallent sancti coniuges in hac vita, puto nos hoc debere de illa paradisi vita, quae multo melior erat, credere, si nihil melius inde possumus cogitare.

Philosophia gentium et philosophia Christiana contra voluptatem corporis.

72. Obsecro te, non sit honestior philosophia Gentium, quam nostra Christiana, quae una est vera philosophia, quandoquidem studium vel amor sapientiae significatur hoc nomine. Vide enim quid in Hortensii dialogo dicat Tullius; quae magis verba te delectare debuerant, quam Balbi Stoicorum partes agentis; quae licet vera, tamen de parte hominis inferiore, hoc est, de corpore fuerunt, et te nihil adiuvare potuerunt. Vide quid iste pro vivacitate mentis contra voluptatem corporis dicat. An vero - inquit - voluptates corporis expetendae, quae vere et graviter a Platone dictae sunt illecebrae esse atque escae malorum? Quae enim confectio est - inquit - valetudinis, quae deformatio coloris et corporis, quod turpe damnum quod dedecus, quod non evocetur atque eliciatur voluptate? Cuius motus ut quisque est maximus, ita est inimicissimus philosophiae. Congruere enim cum cogitatione magna voluptas corporis non potest. Quis enim cum utatur voluptate ea, qua nulla possit maior esse, attendere animo, inire rationem, cogitare omnino quidquam potest? Cuius autem tantus est gurges, qui dies et noctes sine ulla minimi temporis intermissione velit ita moveri suos sensus, ut moventur in summis voluptatibus? Quis autem bona mente praeditus, non mallet nullas omnino nobis a natura voluptates datas? 123 Haec ille dixit, qui nihil de primorum hominum vita, nihil de paradisi felicitate, nihil de corporum resurrectione crediderat. Erubescamus interim veris disputationibus impiorum, qui didicimus in vera verae pietatis sanctaque philosophia, et contra spiritum carnem et contra carnem concupiscere spiritum 124. Sed hoc unde acciderit, Cicero nesciebat; et tamen carnis concupiscentiae non favebat, quod tu facis; immo eam vehementer arguebat, quod tu non solum non facis,sed facientibus vehementer irasceris: qui concupiscentias et spiritus et carnis inter se belligerantes tamquam in bello timidus ambas laudare conaris, velut inimicam metuens habere, quae potuerit alteram vincere. Quin age potius, ne formides, et lauda concupiscentiam spiritus adversus concupiscentia carnis, tanto acrius, quanto castius dimicantem: illam vero repugnantem legi mentis, sine pavore ullo eadem cui repugnat lege mentis condemna.

Aliud consideratio puchritudinis, aliud commotio libidinis.

73. Aliud est consideratio pulchritudinis etiam corporalis, sive visibilis, sicut est in coloribus et figuris, sive audibilis, sicut est in cantibus atque modulis; quam considerationem, nisi rationale animal habere non potest: et aliud est commotio libidinis, quae ratione frenanda est. Ioannes enim apostolus illam concupiscentiam non esse dixit a Patre 125, quae concupiscit adversus spiritum. Quam nemo potest bonam dicere, nisi cuius adversus eam non amat concupiscere spiritus. Quod si talis non est in motu et ardore genitalium, non adversus eam concupiscat spiritus, ne adversus donum Dei concupiscendo inveniatur ingratus: sed quidquid appetiverit detur, tamquam illi quae ex Patre est; si autem non est quod detur, hoc potius petatur a Patre, non ut auferat vel comprimat, sed ut expleat concupiscentiam quam donavit. Quod sapere si desipere est; utquid eam comparamus vino et cibo, et aliquid nobis dicere videmur, quia dicimus: "Nec vinum ebrietas, nec cibum condemnet crapula, nec concupiscentiam infamet obscenitas"; quando nec ebrietas, nec crapula, nec obscenitas ulla committitur, si carnis concupiscentia spiritu adversus eam concupiscente vincatur? "Excessus - inquis - eius in culpa est". Nec perspicis (quod facillime potuisses, si magis ipsam, quam me vincere voluisses), ut non fiat malum excedendi, resistendum esse malo concupiscendi. Duo ergo mala sunt, quorum unum habemus, alterum facimus, si ei non resistimus quod habemus.

Libido in pecoribus non est malum.

74. Iam vero et antea diximus, propterea hoc non esse in pecoribus malum, quia in eis non concupiscit adversus spiritum. Non enim habent rationem, qua libidines subiugent superando, fatigentve pugnando. Quis autem tibi dicit: "semper pecorum imitatione peccari?". Quam sententiam non tibi obiectam tanta loquacitate refellere laborasti, ut superflua multa colligeres, quae in pecoribus animadversa, etiam medicinae disciplina sectatur. Sed ne propterea putaretur, non esse malum carnis concupiscentia, quia bonum est in pecore, ut eo se oblectet illa natura, cui non potest inesse concupiscentia sapientiae: ideo dictum est bonum esse pecoris, cuius sine ulla repugnantia delectat spiritum; malum autem hominis, in quo concupiscit adversus spiritum.

Auctoritas philosophorum in quaestione libidinis.

75. Convocasti etiam in auxilium turbam philosophorum, quasi susceptae tuae, si non possunt pecorum sollertiae naturales, saltem doctorum hominum opitulentur errores. Sed quis non videat, doctrinae te quaesisse iactantiam in commemorandis nominibus doctorum hominum sectisque diversis, quando perspicit quicumque ista tua legit, ad quaestionem quae inter nos vertitur, haec nullatenus pertinere? Quis enim audiat, quod abs te commemorantur, "Thales Milesius unus e septem sapientibus, deinde Anaximander, Anaximenes, Anaxagoras, Xenophanes, Parmenides, Leucippus, Democritus, Empedocles, Heraclitus, Melissus, Plato, Pythagoraei", unusquisque cum proprio dogmate suo de naturalibus rebus: quis, inquam, haec audiat, et non ipso nominum sectarumque conglobatarum strepitu terreatur, si est ineruditus, qualis est hominum multitudo; et existimet te aliquem magnum, qui haec scire potueris? Ecce quod appetis: quandoquidem in his omnibus abs te coacervatim commemoratis, quod ad rem quae inter nos agitur pertineat, nihil omnino dixisti. Nam praelocutus es ista dicturus, et aisti: "Omnes philosophi in scholis licet aliud disserentes, tamen idola cum plebe venerantes, qui de naturalibus causis aliquid excogitare conati sunt, inter multas opinionis suae vanitates, aliquas tamen veritatis velut lambere partes, qui per caliginem vani, huic tamen dogmati contra quod xagimus, iure anteferri possunt". Atque ut hoc probares, subdidisti ea quae a me quoque modo commemorata sunt, philosophorum nomina physicorum cum opinionibus suis, quas de naturalibus causis habuerunt: nec tamen commemorare omnes sive voluisti, sive potuisti. Qua in re homines imperitos nullo doctorum dubitante fraudasti. Hoc enim demonstrare susceperas, "omnes philosophos, qui de naturalibus causis aliquid excogitare conati sunt, iureposse huic dogmati, contra quod ageres, anteferri". Cur ergo, ut de aliis plurimis taceam, cum commemorasses Anaximenem eiusque discipulum Anaxagoram, tacuisti alterum eius discipulum Diogenem, qui et a magistro et a condiscipulo suo in rerum naturae opinione dissensit, propriumque dogma constituit? Quid, si tale aliquid ipse sensit, ut nobis non esset anteponendus, quibus omnes qui de rerum natura philosophati sunt, anteponendos esse dixisti; atque ut hoc quasi ostenderes, te in commemorandis frustra nominibus et dogmatibus philosophorum insipienter inflasti? Ecce praeteristi unum, quem vel ex magistro vel ex condiscipulo quos nominasti, iuxta attendere debuisti. An forte timuisti ne Diogenes Cynicus putaretur, aut ille etiam legentibus propter idem nomen occurreret, et veniret in mentem quod melior te patronus libidinis fuerit, de qua exercenda non verecundabatur in publico? unde illa secta caninum nomen accepit. Tu autem defensorem quidem libidinis profiteris, sed de tua suscepta, quod fidem libertatemque patroni non decuerat, erubescis.

Sententiae philosophorum circa bonum hominis.

76. Verum, obsecro te, si philosophos nobis anteponere gestiebas, cur non potius eos commemorasti, qui de moribus, quae pars ab eis philosophiae vocatur ethica, quam nos moralem dicimus, sollertissime disputarunt? Hoc enim tibi potissimum congruebat, qui honestate quidem mentis inferius, tamen bonum hominis esse censes corporis voluptatem. Sed quis non quid prospexeris cernat? Ne scilicet in ipsa de voluptate quaestione unde tecum agimus, honestiores philosophi te obruerent, quod Cicero propter ipsam honestatem tamquam consulares philosophos nuncupavit; et ipsi Stoici maxime inimicissimi voluptatis, quorum testimonium ex persona Balbi apud Ciceronem disputantis, verum quidem, sed quod tibi prorsus nihil prodesset, interponendum putasti. Quod autem nullum hominis bonum censeant corporis voluptatem cupiens abscondere, nulla de quaestione morali nomina et dogmata philosophorum, quod maxime ad rem pertinebat, si aliquid de philosophis probandum fuit, commemorare voluisti. Non enim te adversus istos defenderet, non dico Epicurus, qui totum bonum hominis in voluptate corporis posuit, quia non quod ille tu sentis: sed Dinomachus: huius quippe dogma tibi placuit. Nam ipse coniungendam voluptatem arbitratus est honestati, ut quamadmodum honestas, ita voluptas per se ipsam appetenda videretur 126. Hanc ergo partem ubi de moribus disputatur, cum tibi infensam cerneres, attingere timuisti. Nam ubi maxime controversia ista versatur, quanti et quales, et cuius apud Gentes gloriae philosophi tibi praeferantur, vides: maximeque ipse Plato, quem Cicero appellare non dubitat pene philosophorum deum 127;cuius nec tu nomen praeterire potuisti, cum de naturalibus, non de moralibus philosophorum nobis dogmata inferres sive praeferres, qui corporis voluptates vere et graviter dixisse perhibetur illecebras atque escas malorum.

Philosophi de peccato primi hominis nihil didicerunt.

77. Numquid autem quid de hominis condicione senserint quos nominasti philosophi, quia et hoc ad naturalem pertinet quaestionem, quod qualitercumque causa poscebat, commemorandum putasti? Non utique fecisti, et recte. Quid enim illi didicerant, vel quid locuti fuerant de primo homine Adam et eius coniuge, de prima eorum praevaricatione, de serpentis astutia, de nuditate corporis ante peccatum sine confusione et cum confusione continuo post peccatum? Quid denique tale audierant, quale illud est quod ait Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransit, in quo omnes peccaverunt 128? Harum Litterarum illi atque huius veritatis expertes, quid de hac re sapere potuerunt? Verum si de hominis condicione dogmata hominum a sacris Litteris nostris abhorrentium nihil iudicasti esse ponendum, et rectissime iudicasti: quanto minus te quae posuisti adiuvare potuerunt, quid de principiis mundi huius visibilis senserint, unde inter nos nulla quaestio vertitur? Sed mens tua potius, tamquam magnum aliquid de philosophorum libris didiceris, iactantiae vanitate subvertitur.

Philosophi qui in hac re videntur Christianae fidei propinquasse.

78. Videntur autem non frustra christianae fidei propinquasse, qui vitam istam fallaciae miseriaeque plenissimam non opinati sunt nisi divino iudicio contigisse, tribuentes utique iustitiam Conditori, a quo factus est et administratur hic mundus. Quanto ergo te melius veritatique vicinius de hominum generatione senserunt, quos Cicero in extremis partibus Hortensii dialogi velut ipsa rerum evidentia ductus compulsusque commemorat? Nam cum multa quae videmus et gemimus, de hominum vanitate atque infelicitate dixisset: Ex quibus humanae - inquit - vitae erroribus et aerumnis fit, ut interdum veteres illi, sive vates, sive in sacris initiisque tradendis divinae mentis interpretes, qui nos ob aliqua scelera suscepta in vita superiore, poenarum luendarum causa natos esse dixerunt, aliquid vidisse videantur: verumque sit illud quod est apud Aristotelem, simili nos affectos esse supplicio, atque eos qui quondam, cum in praedonum Etruscorum manus incidissent, crudelitate excogitata necabantur, quorum corpora viva cum mortuis, adversa adversis accommodata, quam aptissime colligabantur; sic nostros animos cum corporibus copulatos, ut vivos cum mortuis esse coniunctos 129. Nonne qui ista senserunt, multo quam tu melius grave iugum super filios Adam et Dei potentiam iustitiamque viderunt, etiamsi gratiam, quae per Mediatorem liberandis hominibus concessa est, non viderunt? Ecce ego inveni quod tibi de illis gentilium philosophorum litteris possit iure praeponi, te instigante, qui de illis nihil tale invenire potuisti, et ut me admoneres quod adversus te invenirem, tacere noluisti.

Testimonium Apostoli circa pudorem.

79. Quid, quod de Apostoli testimonio pro te esse existimas, quod est contra te; et membra nostra, quae utique ante peccatum nuda erant, nec confundebant eos quibus inerant, pudenda fuisse asseris, nesciens quid loquaris? Ego enim debui adhibere testimonium, quod ipse adhibuisti, ubi ait Apostolus: Multo magis quae videntur infirma esse corporis nostri, haec necessaria sunt 130: et cetera quae pro nobis ipse posuisti. Sed operae pretium est considerare, quomodo eo veneris, ut haec diceres. "Iam igitur - inquis - tempus est ut ostendamus extra naturae testimonium etiam aliqua auctoritate legis, sic nostra membra fuisse formata, ut alia verecundia, alia libertate gauderent. Ad quod confirmandum - inquis - Gentium citetur Magister, qui scribens ad Corinthios ait: Corpus nostrum non est unum membrum, sed multa 131". Deinde, cum apostolica verba subnecteres, quibus ille mirifice explicavit unitatem consensumque membrorum: "Et quia pauca - inquis - totius corporis membra nominaverat, atque pro sua honestate genitalia loca directe appellare nolebat". Nonne his verbis tuis te ipse redarguis? Honestas ergo erat non appellare direste, quod Deus facere dignatus est recte; et quod creare non puduerat ipsum iudicem, pudebat enuntiare praeconem. Quando istud ita esset, nisi quae ille fecerat honesta condendo, nos fecissemus inhonesta peccando?

Recta expositio testimonii apostolici.

80. Inde subiungis de hac re apostolicum testimonium, quod ita scriptum esse commemoras: Multo enim magis quae videntur infirma esse corporis nostri, haec necessaria sunt: et quae putamus inhonorabiliora esse membra corporis, his honorem abundantiorem, circumdamus; et quae vereconda sunt nostra, maiorem honestatem habent: quae autem sunt honesta nostra, nullo egent; sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat abundantiore dato honore, ut non sit scissura in corpore, sed eadem ipsa pro se invicem cogitent membra 132. Quibus dictis tamquam victor exclamas: "En verum intellectorem operis Dei, en fidelem sapientiae eius praedicatorem. Verecundiora, inquit, nostra maiore honestate conteguntur". Ad hoc certe unum verbum totam causam tuam religandam putasti, quod Apostolum dixisse legisti; verecundiora nostra. Si autem legisses: inhonesta nostra, nullo modo utique hoc testimonium ponere auderes. Nullo modo enim Deus, et, hoc quod est peius, ante peccatum, aliquid faceret in membris humani corporis inhonestum. Disce ergo quod nescis, quia diligenter quaerere noluisti: Inhonesta dixit Apostolus, sed nonnulli interpretes, in quibus et iste est, quantum arbitror, quem legisti, credo verecundati verecundiora dixerunt, quae ille dixit: inhonesta; quod probatur ex verbis in ipso codice scriptis, unde ista verba apostolica transtulisti. Quod enim abs te positum est verecundiora, in graeco legitur . Quod autem sequitur: maiorem honestatem habent, in graeco est: , quod integre interpretatum est: honestatem. Unde apparet illa quae dicta sunt inhonesta latine appellari. Postremo quod adiunctum est: quae autem sunt honesta nostra, graecus habet . Unde manifestum est illa quae dicta sunt, inhonesta esse. Quamvis et nulla graecorum consideratione verborum eo ipso debuisti admoneri, inhonesta esse illa quae abundantiorem honestatem habent velaminis; quando ea quae hoc opus non habent, honesta sunt dicta. Quid est enim: Quae autem honesta sunt nostra, non opus habent; nisi: Illa inhonesta sunt, quae opus habent? Honestas ergo adhibetur inhonestis, cum rationalis naturae sensu ipso verecundante velantur. Eorum quippe honestas et honor est velamentum, tanto abundantius, quanto magis inhonesta sunt. Quod profecto non diceret Apostolus, si corpus tale describeret, quale habebant homines, quando nudi erant et non confundebantur.

Membra inhonesta a concupiscentia facta.

81. Vide igitur quam impudenter: "Ideo - dicas - homines fuisse primitus nudos, quia ad sollertiae humanae operam ut se tegerent pertinebat, quae nondum in illis fuit". Unde fit consequens ut ante peccatum inertes, peccato autem factos credas esse sollertes. Quam porro multis inaniter dictis quasi eleganter acuteque concludis dicens: "Non igitur quia peccaverant, genitalia vel diabolica vel inhonesta fecerunt; sed quia pavitabant, in ea qua primum fuerant honestate permanentia membra texerunt!". Ad quod respondeo, diabolica quidem membra non esse, quantum ad eorum substantiam, figuram, qualitatemque pertinet, quam condidit Deus: sed si eadem membra in qua prius fuerant honestate manserunt, cur ea dixit Apostolus inhonesta? Bene quod ipse confessus es, illa membra fuisse prius honesta: non enim aliud posses nisi blasphema opinione sentire. Quae igitur Deus honesta fecerat, dixit Apostolus inhonesta. Causam requiro: si hoc non peccato factum est, unde factum est? Quis honesta Dei opera dehonestavit, ut ea inhonesta sanctus Apostolus diceret? Utrum habitudo, in qua est sollertia creantis; an libido, in qua est poena peccantis? Nam etiam nunc quod Deus ibi facit, honestum est: quod origo contrahit, inhonestum. Et tamen ne sint scissurae in corpore, contributum est divinitus sensui naturali, ut pro invicem sollicita sint membra: et quod dehonestavit concupiscentia, contegat verecondia.

De confusione hominis et mulieris post spoliationem gratiae.

82. Sed dicis: "Cur audita voce Dei deambulantis in paradiso absconderunt se Adam et mulier eius, cum perizomata illa sufficere potuissent 133, si de genitalium nuditate erubuissent?". Quid est quod dicis, non inveniendo quod dicas; nec attendis, quod animo trepidante a facie Domini, abstrusiora latibula quaesierunt? Illa vero lumbis circumposita tegmina, motum qui ibi sentiebatur erubescendo velarunt. Si cum nudi essent, non confundebantur; restat ut confusione se texerint. Confusionem inhonestatis esse, non dubium. Ideoque ibi dictum est: Nudi erant, et non confundebantur 134; ut appareat confusione factum, quod postea pudenda texerunt. Hic autem ubi se absconderunt in medio ligni paradisi, respondit Adam: Vocem tuam audivi deambulantis in paradiso, et timui, quia nudus sum 135. Illud manifesta confusio, istud occulta conscientia, qua delinquente intrinsecus accidit manifesta confusio: illud ergo fecit pudor, hoc timor; illud erubescenda concupiscentia, hoc punienda conscientia; dementi scilicet similis, quando eum qui cordis cernebat interna, corporis occultatione fugiebat. Quid est autem quod ait Dominus: Quis nuntiavit tibi quia nudus es, nisi de ligno de quo praeceperam tibi ne manducares, manducasti? 136 Quid est gustato cibo prohibito nuditas indicata, nisi peccato nudatum quod gratia contegebat? Gratia quippe Dei magna ibi erat, ubi terrenum et animale corpus bestialem libidinem non habebat. Qui ergo vestitus gratia non habebat in nudo corpore quod puderet, spoliatus gratia sensit quod operire deberet.

Nihil diabolus condidit quod ad naturam hominis pertinet.

83. "Fugienda - inquis - opinio est, quae putat vel in membris hominum, vel in sensibus membrorum aliquid diabolum condidisse". Quid nobis obicis vanas exorbitationes tuas? Non aliquid diabolus quod ad naturam hominis pertinet condidit: sed quod Deus bene condiderat, peccati persuasione violavit; ita ut illo vulnere quod factum est per duorum hominum liberum arbitrium, totum genus claudicaret humanum. Ecce circumstat sensus tuos miseria generis humani. Homo es, humani nihil abs te alienum puta 137; et in iis quae non pateris, compatere patientibus. Quamvis et ipse, quantalibet terrena felicitate praepolleas, nullum sine bello intestino diem ducis; si tamen quod profiteris implere conaris. Sed in iis quae meminisse iam non potes, parvulos intuere, quot et quanta mala patiantur, in quibus vanitatibus, cruciatibus, erroribus, terroribus crescant. Deinde iam grandes, etiam Deo servientes tentat error, ut decipiat; tentat labor aut dolor, ut frangat; tentat libido, ut accendat; tentat maeror, ut sternat; tentat typhus, ut extollat. Et quis explicet omnia festinanter, quibus gravatur iugum super filios Adam? Huius evidentia miseriae gentium philosophos nihil de peccato primi hominis sive scientes, sive credentes, compulit dicere, ob aliqua scelera suscepta in vita superiore poenarum luendarum causa nos esse natos, et animos nostros corruptibilibus corporibus, eo supplicio quo Etrusci praedones captos affligere consueverant, tamquam vivos cum mortuis esse coniunctos 138 Apostolus autem amputat opinionem, qua creduntur singulae animae pro meritis ante actae vitae diversis corporibus inseri. Quid igitur restat, nisi ut causa istorum malorum sit aut iniquitas vel impotentia Dei, aut poena primi veterisque peccati? Sed quia nec iniustus, nec impotens est Deus; restat quod non vis, sed cogeris confiteri, quod grave iugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium non fuisset 139, nisi delicti originalis meritum praecessisset.

- Cf. Gal 5, 17.

2 - Cf. 1 Cor 7, 7.

3 - Cf. Gal 5, 17.

4 - Cf. 3, 26, 65.

5 - De nupt. et concup. 1, 3.

6 - 1 Cor 7, 9.

7 - Cf. 3, 15, 29. 21, 42.

8 - Mt 6, 13.

9 - Iac 1, 14.

10 - Mt 6, 13.

11 - Cf. Rom 7, 18.

12 - Cf. 1 Io 2, 16.

13 - Cf. 3, 21, 42.

14 - Cf. 3, 26, 65.

15 - Ps 37, 8.

16 - Cf. VIRGILIO, Aen. 10, 642.

17 - Rom 7, 22.

18 - Cf. 2 Cor 12, 9.

19 - Cf. De nupt. et concup. 1, 3, 4.

20 - De nupt. et concup. 1, 4, 5.

21 - Ps 72, 27.

22 - Cf. Phil 1, 6.

23 - Cf. Rom 11, 6.35.

24 - Prov 8, 35.

25 - Phil 2, 13.

26 - Prov 24, 24.

27 - Isa 45, 9; Rom 9, 20.

28 - Cf. Eccli 40, 1.

29 - Cf. 1 Car 2, 12.

30 - Rom 1, 17.

31 - Rom 10, 4.17.

32 - Rom 1, 21-22.

33 - Sap 6, 21.

34 - Gal 2, 21.

35 - Rom 14, 17.

36 - 1 Cor 9, 25.

37 - Cf. Sap 8, 21.

38 - Cf. Prov 2, 4.

39 - CICERONE, De invent. rethor. 2, 53.

40 - Rom 1, 17.

41 - ORAZIO, Ep. 1, 1, 46.

42 - Cf. SALLUSTIO, De con. Cat. 3, 5.

43 - Mt 10, 16.

44 - Gen 3, 1.

45 - Ps 79, 8.

46 - Cf. Mt 7, 17-18.

47 - Cf. Mt 3, 10.

48 - Rom 2, 14-15.

49 - Rom 2, 14.

50 - Cf. Io 1, 17.29.

51 - Rom 2, 16.

52 - Cf. Rom 1, 17; Hebr 10, 38; Gal 3, 11.

53 - Rom 14, 23.

54 - Rom 14, 23.

55 - Hebr 11, 6.

56 - Act 17, 31.

57 - Rom 14, 23.

58 - Cf. Rom 11, 34.

59 - Mt 6, 12.

60 - Cf. Sap 9, 15.

61 - Lc 15, 18.

62 - Cf. 2 Cor 12, 7.

63 - 1 Io 1, 8.

64 - Cf. Eph 5, 27.

65 - Mt 6, 12.

66 - Hebr 11, 6.

67 - Mt 7, 18.

68 - Cf. Gal 5, 6.

69 - Cf. Ex 23, 3.

70 - Cf. 1 Reg 15.

71 - Rom 14, 23.

72 - Hebr 11, 6.

73 - Hebr 11, 6.

74 - Mt 6, 22-23.

75 - Cf. Gal 5, 17.

76 - SALLUSTIO, In prologo Catilinae 1.

77 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 4, 5.

78 - Cf. Mt 8, 31-32.

79 - Lc 16, 9.

80 - Mt 7, 7-8.

81 - Ps 58, 11.

82 - Cf. Mt 5, 44.

83 - 1 Tim 2, 4.

84 - Mt 23, 37.

85 - 1 Tim 2, 4.

86 - Rom 5, 18.

87 - Cf. 2 Tim 2, 19.

88 - 1 Tim 2, 4.

89 - Rom 5, 18.

90 - Io 6, 44.

91 - Io 6, 66.

92 - Cf. Prov 8, 35.

93 - Cf. Rom 9, 14.

94 - Cf. Ps 100, 1.

95 - Rom 9, 20-21.

96 - Cf. Iac 2, 13.

97 - AGOSTINO, De gratia Chr. 52.

98 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 4, 5.

99 - Rom 3, 8.

100 - Cf. Hebr 11, 6.

101 - Cf. Gal 5, 6.

102 - Cf. Rom 13, 10.

103 - Gen 1, 28.

104 - Cf. Gen 2, 25.

105 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 5, 6.

106 - Cf. 1 Thess 4, 4-5.

107 - CICERONE, De nat. deorum 1, 2.

108 - Cf. Gen 3, 7.

109 - Cf. Gen 2, 25.

110 - CICERONE, De rep. 3.

111 - Eccli 40, 1.

112 - CICERONE, De rep. 3.

113 - Cf. Gal 5, 17.

114 - 1 Io 2, 16.

115 - Mt 5, 28.

116 - Eccli 19, 1.

117 - VIRGILIO, Aen. 1, 216.

118 - VIRGILIO, Aen. 8, 184.

119 - Cf. Rom 7, 22.

120 - Gen 1, 27-28.

121 - Gen 1, 28-30.

122 - Cf. 1 Cor 7, 6.

123 - CICERONE, Ortensio, framm.

124 - Cf. Gal 5, 17.

125 - Cf. 1 Io 2, 16.

126 - Cf. CICERONE, De finibus 5; Tuscul. 5.

127 - Cf. CICERONE, De nat. deorum 2.4; Ep. 16 (ad Atticum).

128 - Rm 5, 12.

129 - CICERONE, Ortensio, framm.

130 - 1 Cor 12, 22.

131 - 1 Cor 12, 12.

132 - 1 Cor 12, 22-25.

133 - Cf. Gen 3, 7-8.

134 - Gen 2, 25.

135 - Gen 3, 10.

136 - Gen 3, 11.

137 - Cf. TERENZIO, Heautont. 1, 1, 25.

138 - CICERONE, Ortensio, framm.

139 - Cf. Eccli 40, 1.

6 LIBER QUINTUS

Querimoniae et contumeliae Iuliani respuuntur.

1. Ordo ipse postulat, quoniam primo secundoque respondimus, quid liber tuus tertius contineat deinde videamus: et respondeamus pestilentiosis laboribus tuis, quantum Dominus opitulatur, salubribus laboribus nostris; tenentes institutum modum, ut ea quae non habent ad rem quae inter nos agitur pertinentem controversiam, transeamus; ne qui haec nostra nosse voluerint, plus laboris et temporis in opere legendi quam in discendi utilitate consumant. Quid ergo opus est, ut aliquid adversus ea dicam, quae in principio posuisti libri huius solita et vana, "de invidia quam vos sustinere pro veritate iactatis, et de paucitate velut prudentium quibus vos placere gaudetis"? Haec enim et veterum et novorum omnium vox est haereticorum, ipsa consuetudine iam sordidata atque protrita. Et tamen necessitate compellitur talibus pannis indui tam magna etiam vestra superbia, quae sic tenditur et inflatur, ut eos deformius dum gestit ostentare, disrumpat. Tuas etiam calumniosissimas contumelias non est necesse saepius refutare, quibus me unum nominatim videris appetere; et in tot ac tanta catholica lumina, tacitis eorum nominibus, vel insanus insilis, vel caecus offendis. Unde tibi duobus prioribus libris sic me respondisse arbitror, ut a nullo amplius requiratur.

Vana legis scientia haereticorum.

2. Exaggeras quam sit "difficilis paucisque conveniens eruditis sanctarum cognitio Litterarum"; videlicet, "ut Deus hominum, sicut universi conditor, et iustus et verax ac pius, idem donorum suorum in homines cumulator probetur; quia una est - ut fateris - optima causa studiorum bonorum, ut honoretur Deus". Quem tamen sic honoras, ut parvulorum liberatorem neges per Christum Iesum, id est, Salvatorem, cuius eos Baptismate sic ablui dicitis, ut non consequantur salutem, tamquam medico non indigeant Christo; humanae originis venam sagaciter inspiciente, et eos sanos pronuntiante Iuliano. Quanto melius nihil omnino didicisses, quam per istam velut scientiam legis, in qua te turgidus iactas, non sane duce Dei lege, sed vestra potius vanitate, ad hanc impiam praesumptionem inimicam fidei christianae et tuae animali pervenisses.

Calumniae Iuliani refutantur.

3. "Sententia - inquis - vestra tam deformis et vana est, quae et Deo iniquitatem, et diabolo condicionem hominum, et peccato substantiam, et conscientiam sine scientia parvulis conatur adscribere". Breviter respondeo: Sententia nostra nec deformis est; quia speciosum forma prae filiis hominum 1 Salvatorem praedicat omnium hominum, ac per hoc etiam parvulorum: nec vana est; quae non frustra, sed praecedente peccato dicit hominem vanitati similem factum, cuius dies sicut umbra praetereunt 2; nec Deo adscribit iniquitatem, sed potius aequitatem; quia non iniuste tot et tantis malis, quae saepissime cernimus, etiam parvulus plectitur: nec diabolo conditionem hominum, sed humanae originis depravationem; nec peccato substantiam, sed in primis hominibus actum, in eorum vero posteritate contagium: nec parvulis conscientiam sine scientia, in quibus nec scientia est, nec conscientia; sed scivit ille quid fecerit in quo omnes peccaverunt, et singuli malum inde traxerunt.

Cur detestant novitatem Pelagianorum multitudo Christiana.

4. Tu autem qui multitudinem praestruis idiotarum, quos appellas "simplices, qui, aliis occupati negotiis, nihil de eruditione ceperunt, sola tamen fide ad Ecclesiam Christi pervenire curarunt, ne facile obscuris quaestionibus terreantur, sed credentes Deum verum conditorem esse hominum, indubitanter quoque teneant quia pius est, quia verax, quia iustus; atque hanc aestimationem de illa Trinitate servantes, quidquid audierint huic convenire sententiae, amplexentur atque collaudent: nec hoc eis ulla vis argumentationis evellat, sed detestentur omnem auctoritatem atque omnem societatem contraria persuadere nitentem"; si haec ipsa tua verba consideras, adversus te illos firmissimos reddis. Neque enim alia causa est, cur novitatem vestram detestetur etiam multitudo christiana, a cuius velut imperito iudicio ad paucos vestros, quos videri cupis prudentissimos et doctissimos, provocas; nisi quia Deum et hominum conditorem, et iustissimum cogitant, et suorum tantos cruciatus conspiciunt parvulorum, ut sub Deo creatore optimo atque iustissimo nullo modo imago eius in illa aetate tanta mala pateretur, si non esset originale peccatum. Quorum si quisquam gestans parvulum filium, te sine clamore invidioso, et in parte ubi nullus audiret, compellaret ac diceret: Ego ea mente, intellegentia, ratione, in qua sum factus ad imaginem Dei; tantum amo regnum Dei, ut hominis magnam iudicem poenam, si eo numquam, possit intrare. Itane vero tu non homo de turba imperitorum, sed inter paucos prudentissimos regni illius amator, tanto utique ardentior, quanto magis te flagrantissima paucorum societas in illud accendit, nec facit inde torpescere frigidior multitudo, responsurus es homini atque dicturus: Non solum magna non est, sed nulla omnino poena est imaginis Dei, numquam posse intrare in regnum Dei? Puto quod nec uni homini, cuius nec vim nec testimonium formidabis, hoc dicere audebis. Te itaque sive respondente quodlibet, sive (quod magis a te exigeret si non christiana, certe humana verecundia) reticente, ingereret aspectibus tuis parvulum suum, dicens: Iustus est Deus; quid mali est, quod innocentem hanc eius imaginem prohibet intrare in regnum eius; si non hoc est peccatum, quod per unum hominem intravit in mundum 3? Puto quod nulla tibi aderit sapientia, qua tibi videaris illo indocto homine doctior; sed si a te recesserit impudentia, illo infante remanebis infantior.

Iterum tractatur quaestio de pudore.

5. Sed prooemio terminato; quo imperitos admonitos removisti, et paucorum tibi aures eruditissimas praeparasti, quod disputationis aggrediare videamus. Nescio quid enim satis acutum tibi venit in mentem, quod te in secundo libro tuo fugerat, cum de membris pudendis, quae post peccatum rationali verecundante natura ficulneorum adoperta sunt tegmine foliorum, multa dixisses; frustra refutare conatus quod ego dixeram: "Cur ergo ex illis membris confusio post peccatum, nisi quia exstitit illic indecens motus?" 4. Quid igitur excogitasti, quod ita tibi placuit, ut nec finito volumine, ubi hanc quaestionem tam diuturna, loquacitate versasti, iam hoc putares omittendum? Scriptum esse dicis: Et fecerunt sibi vestimenta 5, aliamque interpretationem habere commemoras perizomata: et vestimenta perhibes "totius corporis indumentum intellegi posse, quod ad pudoris refertur officium". Ubi miror istum interpretem quem legisti, si Pelagianus non fuit, ex eo quod graecus ait perizomata, vestimenta potuisse transferre. Verum et hic si pudor adsit, ad cuius officium vestimenta asseris pertinere, nequaquam persuadere conaberis homines primos peccato magistro ista pudoris officia didicisse, et in eis prius duas quasi socias et amicas convenienter habitasse innocentiam et impudentiam. Quando enim nudi erant, et non confundebantur, inverecundi erant secundum tuam disputationem, et a naturali pudoris sensu abhorrebant: sed videlicet ab ista pravitate peccando correcti sunt, et sensus reprobus praevaricationis factus est in eis doctor pudoris. Pudentes quippe fecit nequitia, quos impudentes iustitia faciebat. Immo vero tua ista sententia ita est indecenter impudens et deformiter nuda, ut eam, quantalibet folia verborum consuas, operire non possis.

Interpretatio narrationis Geneseos.

6. A pictoribus me didicisse derides, quod Adam et mulier eius pudenda contexerint; et Horatianum illud decantatum audire me praecipis:

Pictoribus atque poetis

Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas 6.

Ego vero non a pictore inanium figurarum, sed a scriptore divinarum didici Litterarum, quia illi primi homines antequam peccarent nudi erant, et non confundebantur. In quibus absit ut tanta innocentia tam impudens esset: sed nondum inerat quod puderet. Peccaverunt, attenderunt, erubuerunt, operuerunt 7; et adhuc clamas: "Nihil illic indecens novumque senserunt". Hanc plane impudentiam tuam nimis incredibilem, absit ut dicam, nullus te apostolus aut propheta, sed nec pictor docuit, nec poeta. Illi quippe ipsi, quibus Quidlibet audendi, sicut eleganter dictum videtur, semper fuit aequa potestas; confunderentur tale aliquid ridendum fingere, quale te credendum non confunderis disputare. Duas enim simul habitantes, quarum altera est optima, altera est pessima, velut inter se convenientes atque concordes, innocentiam scilicet atque impudentiam, nullus pictor pingere, nullus poeta canere auderet: nec eorum quisquam ita de sensibus desperaret humanis, ut etiam hoc sibi audendi aequam crederet potestatem, sed insanam potius vanitatem.

Quas perizomata contegant corporis partes.

7. In eo vero quod aisti: "Si illi interpretationi quae perizomata, id est, praecinctoria posuit, favetur, latera magis dicam tecta fuisse quam femora"; primum doleo, sic te abuti eorum ignorantia qui graece nesciunt, ut eorum qui sciunt iudicium reveritus non sis. Sed commodius accidit, ut ipsa perizomata quae leguntur in codicibus graecis, tamquam verbum suae linguae mos latinus usurpet. Proinde cum perizomate non femora, sed latera contegi potuisse asseverasti, puto quod te etiam ipse risisti. Quis enim doctus vel indoctus ignoret, quas perizomata contegant corporis partes? quod nomen tegminis etiam in feminarum dotibus frequentari et aestimari solet, neque id alligari nisi zona quae lumbos cingit. Interroga, et disce, quod te non credo nescire. Quamvis etiam si nescias, non usque adeo te arbitror, non humanum eloquium, sed humanum habitum velle pervertere, ut perizomata etiam super humeros levare coneris; aut eis ita latera illorum hominum fuisse contecta, ut genitalia totaeque lumborum cum femoribus partes nudae relinquerentur. Quid ergo te adiuvat, et non me potius, ex quantavis parte corporis superiore interiora velata sint, ubi lex in membris repugnans legi mentis 8 affectu sentiebatur amborum, et alterno excitabatur aspectu, inoboedientium pravitatem suae inoboedientiae novitate confundens? Quae quanto turbulentius movebatur, tanto verecundius fieret; si caro cuius eam stimulabat aspectus, aliquanto spatiosius velaretur. Sive igitur a lumbis, sive a lateribus demissa sint tegmina, pudenda sunt tecta: quae pudenda non essent, nisi legi mentis lex peccati invide repugnaret. Sed ubi manifesta res est, Scripturae divinae sensui nostrum sensum addere non debemus: non enim hoc fit humana ignorantia, sed praesumptione perversa. Adam et mulier eius, qui nudi erant ante peccatum, et non confundebantur, mox ut peccaverunt, quas partes corporis amicierint, perizomatum nomine satis evidenter expressum est. Videmus quid texerint: nimiae insipientiae est adhuc quaerere, nimiae impudentiae adhuc negare quid senserint. Nam tu quoque cum obstinatissime contradicas, usque adeo iudicasti nihil aliud humanis occurrere sensibus, nisi concupiscentialem motum erubescentes illos homines in genitalibus tegere voluisse; ut perizomata erigere ad latera conareris, aut operiens latus ubi peccatores nihil mali sensisse contendis, aut deformiter nudans, quod magis tegendum esse consentis.

Inoboedientia carnis poena causa peccati est.

8. Inseris alia de libro meo verba, ubi dixi, "carnis inoboedientiam inoboedienti homini dignissime retributam; quia iniustum erat ut obtemperaretur a servo suo, id est a corpore suo, ei qui non obtemperaverat Domino suo" 9; et conaris ostendere, "hanc inoboedientiam carnis potius esse laudabilem, si poena peccati est"; et tamquam persona sit aliqua, quae peccatorem scienter affligat, sic eam "velut ultricem sceleris, et in hoc Dei ministram", tamquam magum aliquod bonum cothurno sermonis exornas. Nec cogitas posse te isto modo laudare angelos malos, qui utique non sunt nisi praevaricatores atque impii, per quos tamen Deum meritas poenas irrogare peccantibus, sancta Scriptura testatur, dicens: Misit in eos iram indignationis suae, indignationem et iram et tribulationem, immissionem per angelos malos 10. Lauda etiam istos, lauda eorum principem satanam, quia et ipse vindex peccati fuit, quando ei tradidit Apostolus hominem in interitum carnis 11. Valde enim disertus es contra gratiam Christi, et idoneus dicere panegyricum satanae et angelis eius, per quos multorum Deusiudex atque ultor est peccatorum, retribuens eis secundum opera sua, eos ipsos pessimos et damnabiles spiritus puniendorum supplicia faciens, qui bene iusteque utitur et bonis et malis. Praedica igitur iniquissimas potestates, quia per ipsas mala retribuuntur malis: qui propterea concupiscentiam praedicas carnis, quia inoboedientia retributa est inoboedientiae peccatoris. Lauda iniquum regem Saulem, quia et ipse fuit poena peccantium, Domino dicente: Dedi tibi regem in ira mea 12. Lauda daemonium quod rex ipse patiebatur 13, quia et hoc poena fuerat peccatoris. Lauda caecitatem cordis quae ex parte Israel facta est. Nec tacetur quare: Donec plenitudo, inquit, Gentium intraret 14. Nisi forte et istam poenam negabis esse, quam, si lucis internae amator esses, non solum aliquam, sed valde magnam poenam esse clamares. At ista caecitas fuit in Iudaeis grande incredulitatis malum et grandis causa peccati, ut occiderent Christum. Istam caecitatem si poenam fuisse negaveris, similem te perpeti etiam non confitens indicabis. Si autem poenam quidem fuisse, sed peccati poenam non fuisse contendis; interim fateris quod unum aliquid et peccatum esse possit et poena: si autem non est haec poena peccati, profecto iniqua poena est, et iniustum facis Deum, quo iubente vel sinente; aut infirmum, quo non avertente, infligitur innocenti. Quod si etiam poenam peccati esse concedis, ne hoc non concedendo tu ipse corde caecus appareas; vide iam quod videre nolebas, istam quam movisti solutam esse quaestionem: quia sicut diabolus atque angeli eius et mali reges, non solum ipsi peccatores sunt, sed per iustitiam Dei fiunt etiam supplicia peccatorum, nec ideo laude sunt digni, quia poena ex illis iusta infligitur dignis; sic lex in membris repugnans legi mentis, non ideo ipsa iuste agit, quia eius qui egit iniuste poena fit iusta. Et sicut caecitas cordis, quam solus removet illuminator Deus, et peccatum est, quo in Deum non creditur; et poena peccati, qua cor superbum digna animadversione punitur; et causa peccati, cum mali aliquid caeci cordis errore committitur: ita concupiscentia carnis, adversus quam bonus concupiscit spiritus, et peccatum est, quia inest illi inoboedientia contra dominatum mentis; et poena peccati est, quia reddita est meritis inoboedientis; et causa peccati est, defectione consentientis vel contagione nascentis.

Quae poenae toleradae, quae abiciendae.

9. Proinde omnia quae pro hac tua caeca et inconsiderata opinione dixisti, qua carnis concupiscentiam eo ipso quod eam poenam diximus esse peccati, non solum non vituperandam, verum etiam laudandamputasti, quamlibet prolixa disputatione in eo fueris immoratus, evanuisse certissimum est. Nam quod aisti: "Si libido poena peccati est, abiciendam esse pudicitiam, ne rebellis in Deum castitas illatam ab eo dicatur enervare sententiam", et cetera huiusmodi quae hanc vanitatem consequentia atque hinc religata contexis: totidem verbis de caecitate cordis errore simillimo dici potest: Si caecitas cordis poena peccati est, abicienda doctrina, ne rebellis in Deum mentis illuminatio illatam ab eo dicatur enervare sententiam. Quod si absurdissimum est dicere, quamvis sit caecitas cordis poena peccati; eo modo absurdissimum est etiam quod ipse dixisti, quamvis sit libido, id est, inoboedientia carnis poena peccati. Quoniam caecitati cordis debet resistere scientia, et libidini contientia: eam vero poenam quae nec error est, nec libido, debet tolerare patientia. Quapropter, quando Deo donante ex vera vivitur fide, ipse Deus adest et menti illuminandae, et concupiscentiae superandae, et molestiae perferendae. Hoc enim totum recte fit, quando fit propter ipsum, id est, quando gratis amatur ipse: qualis amor nobis esse non potest, nisi ex ipso. Alioquin quando sibi homo multum placet, et de sua virtute confidit, si traditur in desideria superbiae suae, tanto amplius augetur hoc malum, quanto magis ei cupiditates ceterae cesserint, easque velut laudabilis hanc unam oblectando compresserit.

Nonnulla peccata et poenae sunt peccatorum.

Tous les livres