De bono coniugali (Le bien du mariage) (page 2)

Augustin d'Hippone · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : augustinus.it · 3 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Veteris Testamenti Patres coniugati sive cum coniugatis sive cum

13. 15. Qui enim nostri temporis homines christiani, nuptiarum vinculo liberi valentes ab omni concubitu se continere, cum iam tempus esse perspicerent, sicut scriptum est, non amplectendi, sed abstinendi ab am/plexu 41, non potius eligerent vel virginalem vel vidualem continentiam conservare, quam tribulationem carnis, sine qua coniugia esse non possunt (ut alia taceantur a quibus parcit Apostolus), nullo iam cogente humanae societatis officio sustinere? Sed cum dominante concupiscentia fuerint copulati, si eam postea vicerint, quia non ita licet dissolvere coniugium, sicut licebat non colligare, fiunt tales, quales profitetur forma nuptiarum; ita ut vel pari consensu ascendant celsiorem sanctitatis gradum aut, si non ambo sunt tales, erit, qui talis est non exactor, sed redditor debiti, servans in omnibus castam religiosamque concordiam. Illis vero temporibus, cum adhuc propheticis sacramentis salutis nostrae mysterium velabatur, etiam qui ante nuptias tales erant, officio propagandi nuptias copulabant, non victi libidine, sed ducti pietate: quibus si optio talis daretur, qualis revelato Novo Testamento data est dicente Domino: Qui potest capere, capiat 42; non eos dubitatetiam cum gaudio suscepturos fuisse, qui diligenter intentus legit, quomodo coniugibus utebantur, cum et plures habere uni viro licebat, quas castius habebantu quam nunc unam quilibet istorum, quibus videmus quid secundum veniam concedat Apostolus 43. Habebant enim eas in opere generandi, non in morbo desiderii sicut gentes, quae ignorant Deum 44. Quod tam magnum est, ut multi hodie facilius se tota vita ab omni concubitu abstineant quam modum teneant non coeundi nisi prolis causa, si matrimonio copulentur. Nempe multos habemus fratres et socios caelestis hereditatis utriusque sexus continentes, sive expertos nuptias sive ab omni tali commixtione integros; nempe innumerabiles sunt. Quem tandem audivimus inter familiaria colloquia, sive eorum, qui coniugati sunt, sive qui fuerunt, indicantem nobis numquam se coniugi esse commixtum nisi sperando conceptum? Quod ergo praecipiunt coniugatis Apostoli, hoc est nuptiarum; quod autem venialiter concedunt aut quod impedit orationes, non cogunt nuptiae, sed ferunt.

14. 16. Itaque si forte (quod utrum fieri possit ignoro magisque fieri non posse existimo), sed tamen, si forte ad tempus adhibita concubina filios solos ex eadem commixtione quaesiverit, nec sic ista coniunctio vel earum nuptiis praeponenda est, quae veniale illud operantur. Quid enim sitnuptiarum, considerandum est, non quid sit nubentium et immoderatius nuptiis utentium. Neque enim si agris inique ac perperam invasis ita quisque utatur, ut ex eorum fructibus largas eleemosynas faciat, ideo rapinam iustificat; neque si alius ruri paterno vel iuste quaesito avarus incumbat, ideo culpanda est iuris civilis regula, qua possessor legitimus factus est; nec tyrannicae factionis perversitas laudabilis erit, si regia clementia tyrannus subditos tractet; necvituperabilis ordo regiae potestatis, si rex crudelitate tyrannica saeviat. Aliud est namque iniusta potestate iuste velle uti, et aliud est iusta potestate iniuste uti. Ita nec concubinae ad tempus adhibitae, si filiorum causa concumbant, iustum faciunt concubinatum suum; nec coniugatae, si cum maritis lasciviant, nuptiali ordini crimen imponunt.

14. 17. Posse sane fieri nuptias ex male coniunctis honesto postea placito consequente manifestum est.

15. 17. Semel autem initum connubium in civitate Dei nostri, ubi etiam ex prima duorum hominum copula quoddam sacramentum nuptiae gerunt, nullo modo potest nisi alicuius eorum morte dissolvi. Manet enim vinculum nuptiarum, etiamsi proles, cuius causa initum est, manifesta sterilitate non subsequatur, ita ut iam scientibus coniugibus non se filios habi/turos separare se tamen vel ipsa causa filiorum atque aliis copulare non liceat. Quod si fecerint, cum eis, quibus se copulaverint, adulterium committunt, ipsi autem coniuges manent. Plane uxoris voluntate adhibere aliam, unde communes filii nascantur unius commixtione ac semine, alterius autem iure ac potestate apud antiquos patres fas erat; utrum et nunc fas sit, non temere dixerim. Non est enim nuncv propagandi necessitas, quae tunc fuit, quando et parientibus coniugibus alias propter copiosiorem posteritatem superducere licebat, quod nunc certe non licet. Nam tantum adfert opportunitatis ad aliquid iuste agendum seu non agendum temporum secreta distinctio, ut nunc melius faciat qui nec unam duxerit, nisi se continere non possit, tunc autem etiam plures inculpabiliter ducebant et qui se multo facilius continere possent, nisi aliud pietas illo tempore postularet. Sicut enim sapiens et iustus, qui iam concupiscit dissolvi et esse cum Christo et hoc magis optimo delectatur 45, non iam hic vivendi cupiditate, sed consulendi officio sumit alimentum, ut maneat in carne, quod necessarium est propter alios, sic misceri feminis iure nuptiarum officiosum fuit tunc sanctis viris, non libidinosum.

Undecumque nascantur homines, si Deum recte colant, honesti et salvi erunt.

16. 18. Quod enim est cibus ad salutem hominis, hoc est concubitus ad salutem generis, et utrumque non est sine delectatione carnali, quae tamen modificata et temperantia refrenante in usum naturalem redacta libido esse non potest 46; quod est autem in sustentanda vita illicitus cibus, hoc estin quaerenda prole fornicarius vel adulterinus concubitus; et quod est in luxuria ventris et gutturis illicitus cibus, hoc est in libidine nullam prolem quaerente illicitus concubitus; et quod est in cibo licito nonnullis immoderatior appetitus, hoc est in coniugibus venialis ille concubitus. Sicut ergo satius est emori fame quam idolothytis vesci 47, ita satius estdefungi sine liberis quam ex illicito coitu stirpem quaerere. Undecumque autem nascantur homines, si parentum vitia non sectentur et Deum recte colant, honesti et salvi erunt. Semen enim hominis ex qualicumque homine Dei creatura est, et eo male utentibus male erit, non ipsum aliquando malum erit. Sicut autem filii boni adulterorum nulla defensio est adulteriorum, sic mali filiiz coniugatorum nullum crimen est nuptiarum. Proinde sicut patres temporis Novi Testamenti ex officio consulendi alimenta sumentes, quamvis ea cum delectatione naturali carnis acciperent, nullo modo tamen comparabantur delectationi eorum, qui immolaticio vescebantur 48, aut eorum, qui quamvis licitas escas tamen immoderatius assumebant, sic patres temporis Veteris Testamenti consulendi officio concumbebant, quorum delectatio illa naturalis nequaquam usque ad irrationalem aut nefariam libidinem relaxata nec turpitudini stuprorum nec coniugatorum intemperantiae conferenda est. Eadem quippe vena caritatis nunc spiritaliter, tunc carnaliterpropter illam matrem Ierusalem propagandi erant filii; sed diversa opera patrum non faciebat nisi diversitas temporum. Sic autem necesse erat, ut carnaliter coirent etiam non carnales Prophetae, sicut necesse erat, ut carnaliter vescerentur etiam non carnales Apostoli.

Homines coniugati nostri temporis Patribus coniugatis non sunt comparandi.

17. 19. Quotquot ergo nunc sunt, quibus dicitur: Si se non continent, nubant 49; non comparandae sunt tunc etiam nubentibus sanctis. Ipsae quidem nuptiae in omnibus gentibus eadem sunt filiorum procreandorum causa, qui qualeslibet postea fuerint, ad hoc tamen institutae sunt nuptiae, ut ordinate honesteque nascantur. Sed homines,

qui se non continent, tamquam ascendunt in nuptias gradu honestatis; qui autem se sine dubio continerent, si hoc illius temporis ratio permisisset, quodam modo descenderunt in nuptias gradu pietatis. Ac per hoc quamvis utrorumque nuptiae, in quantum nuptiae sunt, quia procreandi causa sunt, aequaliter bonae sint, hi tamen homines coniugati illis hominibus coniugatis non sunt comparandi. Habent enim isti, quod illis propter honestatem nuptiarum, quamvis ad nuptias non pertineat, secundum veniam conced

atur, id est progressum illum, qui excedit generandi necessitatemaa, quod illi non habentab. Sed neque hi, si qui forte nunc inveniuntur, qui non quaerunt in connubio nec appetunt, nisi propter quod institutae sunt nuptiae, coaequari possunt illis hominibus. In istis enim car/nale estipsum desiderium filiorum; in illis autem spiritale era

t, quia sacramento illius temporis congruebat. Nunc quippe nullus pietate perfectus filios habere nisi spiritaliter quaerit; tunc vero ipsius pietatis erat operatio etiam carnaliter filios propagare, quia illius populi generatio nuntia futurorum erat et ad dispensationem propheticam pertinebat.

17. 20. Ideoque non sicut uni viro etiam plures habere licebat uxores, ita uni feminae plures viros nec prolis ipsius causa, si forte illa parere posset, ille generare non posset. Occulta enim lege naturae amant singularitatem, quae principantur; subiecta vero non solum singula singulis, sed, si ratio naturalis vel socialis admittit, etiam plura uni non sine decore subduntur. Neque enim sic habet unus servus plures dominos, quomodo plures servi unum dominum. Ita duobus seu pluribus maritis vivis nullam legimus servisse sanctarum; plures autem feminas uni viro legimus, cum gentis illius societas sinebat et temporis ratio suadebat: neque enim contra naturam nuptiarum est. Plures enim feminae ab uno viro fetari possunt, una vero a pluribus non potest (haec est principiorum vis)ac: sicut multae animae uni Deo recte subduntur. Ideoque non est verus Deus animarum nisi unus, una vero anima perad multos falsos deos fornicari potest, non fecundari.

Sacramentum nuptiarum temporis nostri ad unum virum et unam uxorem redactum est.

18. 21. Sed quoniam ex multis animis una civitas futura est habentium animam unam et cor unum in Deum 50 (quae unitatis nostrae perfectio post hanc peregrinationem futura est, ubi omnium cogitationes nec latebunt invicem, nec inter se in aliquo repugnabunt) propterea sacramentum nuptiarum temporis nostri sic ad unum virum et unam uxorem redactum est, ut Ecclesiae dispensatorem non liceat ordinari, nisi unius uxoris virum 51. Quod acutius intellexerunt, qui nec eum, qui catechumenus vel paganus habuerit alteram, ordinandum esse censuerunt. De sacramento enim agitur, non de peccato. Nam in baptismo peccata omnia dimittuntur. Sed qui dixit: Si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo non peccat 52; et: Quod vult faciat, non peccat, si nubat 53; satis declaravit nuptias nullum esse peccatum. Propter sacramenti autem sanctitatem sicut femina, etiamsi catechumena fuerit vitiata, non potest post baptismum inter Dei virgines consecrari, ita non absurde visum est eum, qui excessit uxorum numerum singularem, non peccatum aliquod commisisse,sed normam quamdam sacramenti amisisse, non ad vitae bonae meritum, sed ad ordinationis ecclesiasticae si

gnaculum necessariam. Ac per hoc sicut plures uxores antiquorum patrum significaverunt futuras nostras ex omnibus gentibus Ecclesias uni viro subditas Christo, ita noster antistesunius uxoris vir significat ex omnibus gentibus unitatem uni viro subditam Christo, quae tunc perficietur, cum revelaverit occulta tenebrarum et manifestaverit occultaae cordis, ut tunc laus sit unicuique a Deo 54. Nunc autem sunt manifestae, sunt latentes dissensiones etiam salva caritate inter eos, qui unum et in uno futuri sunt: quae tunc utique nullae erunt. Sicut ergo sacramentum pluralium nuptiarum illius temporis significavit futuram multitudinem Deo subiectam in terrenis omnibus gentibus, sic sacramentum nuptiarum singularum nostri temporis significat unitatem omnium nostrum subiectam Deo futuram in una caelesti civitate. Itaque sicut duobus pluribusve servire, sic a vivo viro in alterius transire connubium nec tunc licuit nec nunc licet nec umquam licebit. Apostatare quippe ab uno Deo et ire in alterius adulterinam superstitionem semper est malum. Nec causa ergo numerosioris prolis fecerunt sancti nostri, quod Cato dicitur fecisse Romanus 55, ut traderet vivus uxorem etiam alterius domum filiis impleturam. In nostrarum quippe nuptiis plus valet sanctitas sacramenti quam fecunditas uteri.

18. 22. Si ergo et illi, qui propter solam generationem, propter quam sunt institutae nuptiae, coniunguntur, non comparantur patribus multo aliter ipsos filios quam isti quaerentibus; quandoquidem filium immolare iussus Abraham intrepidus ac devotus, quem de tanta desperatione susceperat, unico non pepercit, nisi eo prohibente manum deponeret, quo iubentelevaverat 56.

19. 22. Restat, ut videamus, utrum saltem continentes nostri coniugatis illis patribus comparandi sint; nisi forte iam isti praeferendi sunt eis, quibus nondum quos conferamus invenimus. Maius enim bonum erat in illorum nuptiis quam est bonum proprium nuptiarum, cui procul dubio bonum continentiae praeferendum est, quia non tali officio quaerebant illi filios ex nuptiis, quali ducuntur isti, ex quodam sensu naturae mortalis successionem decessioni requirentisaf. Quod quisquis bonum negat, ignorat Deum omnium bonorum a caelestibus usque ad terrena, ab immortalibus usque ad mortalia creatorem. Hoc autem sensu generandi nec bestiae penitus carent et maxime alites, quarum in promptu est cura nidificandi et quaedam coniugiorum similitudo ad simul procreandum atque nutriendum. Sed illi homines istum naturae mortalis affectum, cuius in suo genere castitas accedente Dei cultu, sicutquidam intellexerunt, in tricenario fructu ponitur 57, longe sanctiore mente superabant, qui de suis nuptiis filios propter Christum quaerebant ad genus eius secundum carnem distinguendum ab omnibus gentibus, sicut Deo disponere placuit, ut hoc prae ceteris ad eum prophetandum valeret, quod praenuntiabatu

r, ex quo etiam genere et ex qua gente esset in carne venturus. Valde ergo nostrorum fidelium castis nuptiis amplius bonum erat quod pater Abraham in suo femorenoverat, cui manum subdere famulum iussit, ut de uxore, quae a filio esset ducenda iuraret 58. Ponens enim manum sub femore hominis et iurans per Deum caeli quid aliud significabat, nisi in ea carne, quae ex illo femore originem duceret, Deum caeli esse venturum? Bonum ergo sunt nuptiae, in quibus tanto meliores sunt coniugati, quanto castiores ac fideliores Deum timent, maxime si filios, quos carnaliter desiderant, etiam spiritaliter nutriant.

Quod purificari Lex et post concubitum iubet, peccatum esse non declarat.

20. 23. Nec quod purificari lex hominem et post coniugalem concubitum iubet, peccatum esse declarat, si non est ille, qui secundum veniam conceditur, qui etiam nimius impedit orationes. Sed sicut multa lex ponit in sacramentis et umbris futurorum, quaedam i

n semine quasi materialis informitas, quae formata corpus hominis redditura est, in significatione posita est vitae informis et ineruditae: a qua informitate quoniam oportet hominem doctrinae forma et eruditione mundari, in huius rei signum illa purificatio praecepta est post seminis emissionem. Neque enim et in somnis peccatoag fit; et tamen etiam ibi praecepta est purificatio. Aut si et hoc peccatum quisquam putat, non arbitrans accidere nisi ex aliquo huius modi desiderio, quod procul dubio falsum est, numquid et solita mensuumah peccata sunt feminarum? a quibus tamen eas eadem legis vetustas praecepit expiari 59 non nisi propteripsam materialem informitatem, quae facto conceptu tamquam in aedificationem corporis additur. Ac per hoc cum informiter fluit, significari per illam lex voluit animum sine disciplinae forma indecenter fluidum ac dissolutum, quem formari oportere significat, cum talem fluxum corporis iubet purificari. Postremo numquid et mori peccatum est aut mortuum sepelire non etiam bonum opus humanitatis est? et tamen purificatio etai inde mandata est 60; quia et mortuum corpus, vita deserente, non peccatum est, sed peccatum significat animae desertae a iustitia.

Quinam continentes Patribus coniugatis conferendi sint requirendum est.

20. 24. Bonum, inquam, sunt nuptiae et contra omnes calumnias possunt sana ratione defendi. Nuptiis tamen sanctorum patrum non quas nuptias, sed quamcontinentiam comparem quaero, immo non nuptias nuptiis (nam par in omnibus munus est mortali hominum naturae datum), sed homines, qui nuptiis utuntur, illisal hominibus qui longe aliter nuptiis usi sunt quos conferam quoniam non invenio, quinamam continentes illis coniugatis conferendi sint requirendum est. Nisi forte Abraham continere se non posset a nuptiis propter regnum caelorum, qui unicum prolis pignus, propter quod nuptiae carae sunt, potuit intrepidus immolare propter regnum caelorum.

In Patribus Veteris Testamenti continentia in habitu erat et insuper

21. 25. Continentia quippe non corporis, sed animi virtusest. Virtutes autem animi aliquando in opere manifestantur, aliquando in habitu latent, sicut martyrii virtus eminuitan apparuitque tolerando passiones. Sed quam multi sunt in eadem virtute animi, quibus temptatio deest, qua id, quod intus est in conspectu Dei, etiam in hominum procedat nec tunc esse incipiat, sed tunc innotescat! Iam enim erat in Iob patientia, quam noverat Deus et cui testimonium perhibebat, sed hominibus innotuit temptationis examine; et quod latebat intrinsecus, per ea, quae forinsecus illata sunt, non natum, sed manifestatum est 61. Habebat utique et Timotheus virtutem continendi a vino, quam non ei abstulit Paulus monendo, ut vino modico uteretur propter stomachum et frequentes suas infirmitates 62 (alioquin perniciose docebat, ut propter salutem corporis fieret in animo damnum virtutis); sed quia poterat ea virtute salva fieri quod monebat, ita relaxata est corpori utilitas bibendi, ut maneret in animo habitus continendi. Ipse est enim habitus, quo aliquid agitur, cum opus est; cum autem non agitur, potest agi, sed non opus est. Hunc habitum circa continentiam quae fit a concubitu non habent illi, quibus dicitur: Si se non continent, nubant 63. Hunc vero habent, quibus dicitur: Qui potest capere, capiat 64. Sic usi sunt perfecti animi bonis terrenis ad aliud necessariis per hunc habitum continentiae, quo eis non obligarentur et quo possent eis etiam non uti, si non opus esset. Nec quisquam eis bene utitur, nisi qui etnon uti potest. Multi quidem facilius se abstinent, ut non utantur, quam temperantao, ut bene utantur; nemo tamenap potest sapienter uti, nisi qui potest et continenter non uti. Ex hoc habitu et Paulus dicebat: Scio et abundare et penuriam pati 65. Penuriam quippe pati quorumcumque hominum est; sed scire penuriam pati magnorum est. Sic, et abundare quis non potest? scire autemaq abundare nonnisi eorum est, quos abundantia non corrumpit.

21. 26. Verum ut apertius intellegatur, quomodo sit virtus in habitu, etiamsi non sit in opere, loquor de exemplo, de quo nullus dubitat catholicorum christianorum. Dominus enim noster Iesus Christus quod in veritate carnis esurierit ac sitierit, manducaverit et biberit, nullus ambigit eorum, qui ex eius Evange/lio fideles sunt. Num igitur non erat in illo continentiae virtus a cibo et potu, quanta erat in Ioanne Baptista? Venit enim Ioannes non manducans neque bibens, et dixerunt: daemonium habet. Venit Filius hominis manducans et bibens, et dixerunt: Ecce vorax et vinariaar, amicus publicanorum et peccatorum 66. Numquid non talia dicuntur in domesticos eius, patres nostros, ex alio genere utendi terrenis, quantum ad concubitum pertinet: Ecce homines libidinosi et immundi, amatores feminarum et lascivia/rum? Et tamen sicut in illo illud non erat verum; quamvis verum esset, quod non sicut Ioannes abstineret a manducando et bibendo; ipse enim apertissime verissimeque ait: Venit Ioannes non manducans neque bibens; venit Filius hominis manducans et bibens; sic nec hoc in illis patribus verum est, quamvis venerit modo Apostolus Christi non coniugatus nec generans, quem dicant pagani: Magus erat; venerit autem tunc propheta Christi nuptias faciens et filios procreans, quem dicant Manichaei: Mulierosus erat. Et iustificata estas sapientia a filiis suis 67, quod Dominus ibi subiecit, cum de Ioanne ac de se illa dixisset: Iustificata est, inquit, sapientia a filiis suis. Qui vident continentiae virtutem in habitu animi semper esse debere, in opere autem pro rerum ac temporum opportunitate manifestari, sicut virtus patientiae sanctorum martyrum in opere apparuit, ceterorum vero aeque sanctorum in habitu fuit. Quocirca sicut non est impar meritum patientiae in Petro, qui passus est, et in Ioanne, qui passus non est, sic non est impar meritum continentiae in Ioanne, qui nullas expertus est nuptias, et in Abraham, qui filios generavit. Et illius enim celibatus et illius connubium pro temporum distributione Christo militaverunt; sed continentiam Ioannes et in opere, Abraham vero in solo habitu habebat.

22. 27. Illo itaque tempore, cum et lex dies patriarcharum subsequens maledictum dixit, qui non excitaret semenin Israel 68, et qui poterat non promebat, sed tamen habebat. Ex quo autem venit plenitudo temporis 69, ut diceretur: Qui potest capere, capiat 70; ex illo usque adhuc et deinceps usque in finem qui habet operatur, qui operari noluerit, non se habere mentiatur. Ac per hoc ab eis, qui corrumpunt bonos mores colloquiis malis 71, inani et vana versutia dicitur homini christiano continenti et nuptias re/cusanti: Tu ergo melior quam Abraham? Quod ille cum audierit, non perturbetur nec audeat dicere: Melior, nec a proposito delabatur (illud enim non vere dicit, hoc non recte facit), sed dicat: Ego quidem non sum melior quam Abraham, sed melior est castitas celibum quam castitas nuptiarum: quarum Abraham unam habebat in usu, ambas in habitu. Caste quippe coniugaliter vixit; esse autem castus sine coniugio potuit, sed tunc non op

ortuit. Ego vero facilius non utor nuptiis, quibus est usus Abraham, quam sic utarat nuptiis, quemadmodum est usus Abraham; et ideo melior sum illis, qui per animi incontinentiam non possunt quod ego, non illis, qui propter temporis differentiam non fecerunt quod ego. Quod enim ego nunc ago, melius illi egissent, si tunc agendum esset; quod autem illi egerunt, sic ego non agerem, et si nunc agendum esset. Aut si talem se iste sentit et novit, ut salva et permanente in habitu animi sui virtute continentiae, si ad usum nuptiarumex aliquo religionis officio descendisset, talis maritus et talis pater esset, qualis fuit Abraham, audeat plane respondere illi captioso interrogatori et dicere: Non sum quidem melior quam Abraham, in hoc dumtaxat genere continentiae, qua ille non carebat, etsi non apparebat; sed sum talis non aliud habens, sed aliud agens. Dicat plane ista, quia et si voluerit gloriari, non erit insipiens; veritatem enim dicit. Si autem parcit, ne quis eum existimet super id quod eum videt, aut audit aliquid ex illo 72, auferat a persona sua nodum quaestionis et non de homine, sed de re ipsa respondeat et dicat: qui tantum potest, talis est, qualis fuit Abraham. Potest autem fieri, ut minor sit continentiae virtus in animo eius, qui non utitur nuptiis quibus est usus Abraham; sed tamen maior estau, quam in animo eius, qui propterea tenuit coniugii castitatem, quia non potuit ampliorem. Sic et femina innupta, quae cogitat ea quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu 73, cum audierit impudentem illum percontatorem dicentem: Tu ergo melior quam Sara? respondeat: Ego melior sum, sed his, quae virtute huius continentiae carent, quod de Sara non credo. Fecit ergo illa cum ista virtute, quod illi tempori congruebat, a quo ego sum immunis, ut in meo etiam corpore appareat quod illa in animo conservabat.

23. 28. Res ergo ipsas si comparemus, nullo mododubitandum est meliorem esse castitatem continentiae quam castitatem nuptialem, cum tamen utrumque sit bonum; homines vero cum comparamus, ille est melior, qui bonum amplius quam alius habet. Porro qui amplius eiusdem generis habet, et id quod minus est habet; qui autem tantummodo quod minus est habet, id quod est am/plius non utique habet. In sexaginta enim sunt et triginta, non in triginta sunt et sexaginta. Non operari autem ex eo, quod habet, in distributione officiorum positum est, non in egestate virtutum, quia nec bono misericordiae caret, qui non invenit miseros, quibus possit misericorditer subvenire.

Tous les livres